Skip to main content

Full text of "Tractatus canonicus de matrimonio"

See other formats


U 


TRACTATUS  CANONICUS 

DE   MATRIMONIO 


TRAGTATUS   CANONICUS 


DE 


MATRIMONIO 


AUCTORE 


PETRO    GASPARRL 

Archiepiscopo  Titular!  Caesariensi  in  Palestina 

Sacrae  Congregationis  Negotiis  Ecclesiasticis  Extraordinariis  Praepositae 
Secretario. 


Chrislus...  totam  (matrimoniorum) 
disciplinam  Ecclesiae  credidit. 
(LEO  xni,  Encycl.  ARCANUM,  10  Febr.  1880.) 


EDITIO    TERTIA 

EMENDATA    ET    AUCTA    AC    RECENTISSIMIS     DECRETIS    ACCOMMODATA 


VOLUMEN  SEGUNDUM 


PARISIIS 

LIBRARIA    DELHOMME    ET    BRIGUET 

Gabriel    BEAUCHESNE    &    Socii,    Editores 

via  dicta  «  rue  de  Rennes,  117   » 

1904 

Depositum  :  LUGDUNI,  via  dicta  «  avenue  de  1'Archeveche,  3  ». 


JUN  1  0  1952 


TRACTATUS  CANONIGUS 


DE 


MATRIMONIO 


GAPUT  IV 

DE    CONSENSU    MATRIMONIALI 

871.  Personae  habiles  ad  matrimonium  ineundum,  dc  qui- 
bus  in  longiori  capite  praecedenti,  clebent  habere  consensum 
internum,  cumquc  sufficienter  manifestarc,  ut  matrimonium 
esse  possit;  nam  ex  una  parte  matrimonium  est  contractus,  et 
sine  interno  consensu  contractus  ne  intelligi  quidem  potest,  et 
ex  alia  parte  «  intentio  mcnte  retenta  nihil  in  humanis  con- 
tractibus  operatur  » ;  /.  60  ff.  Locati.  Adeo  necessarius  est 
consensus  interior  in  utraque  parte  ad  matrimonium,  ut  illius 
defectus  nulla  humana  auctoritatc  suppleri  possit.  Ad  rem 
Pius  VI  in  epist.  ad  Episcopum  Agriensem,  die  11  Julii  1789  : 
«  Hie  contractus  (matrimonialis)  etiam  hoc  insigni  discrimino 
differt  ab  alio  quocumquc  mere  civili  contractu,  quod  in  eo 
generc  civili  consensus  certis  de  causis  interdum  per  leges  sup- 
pleatur,  in  matrimonio  vero  nulla  humana  potestate  suppleri 
consensus  valcat  *  (1). 

Jure  nostro  canonico  consensus  utriusque  partis,  interior, 
sufficienter  et  in  dcbita  forma  manifestatus,  non  solum  matri- 


1.  Sanchez,  lib.  //,  disp.  XXVI,  cum  aliis,  agitat  quacstionem 
num  Deus  sua  potontia  absoluta  possit  efficere,  ut  matrimonium  sit  sine 
partium  consensu.  Non  dubitamus  responsionem  negativam  veram 
esse,  si  de  matrimonio  proprie  dicto  serino  sit,  cum  Deus  nequeat 
efficere  ut  res  sit  sine  sua  essentia,  seu  simul  sit  et  non  sit. 

II  1 


2  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

monio  essentialis  est,  sed  ipse  solus  matrimonium  totalitcr  in 
suo  esse  constituit,  ita  ut  nil  aliud  ad  ejus  essentiam  requiratur 
(n.  8).  Hinc  in  cap.  3,  De  sponsa  duorum,  traditur  matrimo 
nium  contrahi  mutuo  viri  et  mulieris  consensu,  verbis  con- 
suetisexpresso.  Goncinit  cap.  14,Zte  sponsalibus...  : «  Matrimo 
nium  autcm  solo  consensu  contrahitur  » ;  ct  cap.  23  ejusd. 
lit.  :  €  Sufficiat  ad  matrimonium  solus  consensus  illorum,  de 
quorum  quarumque  conjunctionibus  agitur  » ;  et  cap.  25  : 
«  Matrimonium  in  veritate  contrahitur  per  legitimum  viri  et 
mulieris  consensum  »  ;  et  can.  1,  c.  27,  q.  1,  in  Decreto : «  Ma 
trimonium  non  facit  coitus,  sed  voluntas  > ;  et  can.  2,  /.  c.  : 
«  Sufficiat,  secundum  leges,  eorurn  consensus,  de  quorum  con 
junctionibus  agitur.  Qui  consensus,  si  in  nuptiis  forte  solus 
defuerit,  cetera  omnia,  etiam  cum  ipso  coitu,  celebrata  frustran- 
tur  >.  Huic  canoni  alludit  Innocentius  III  in  cap.  5,  De  sponsa 
duorum,  tradens  :  «  Ut  postquam  inter  legitimas  personas  con 
sensus  Icgitimus  intcrvencrit  de  praesenti,  qui  sufficit  in  talibus 
juxta  canonicas  sanctiones,  et  si  solus  defuerit,  cetera  etiam  cum 
ipso  coitu  celebrata  frustrantur,  si  pcrsonae  junctae  legitimc 
cum  aliis  postea  de  facto  contrahant,  quod  prius  de  jure  fac- 
tuin  fuerat,  non  poterit  irritari  ».  Unde  contractus  matrimo- 
nialis  ab  AA.  communiter  reccnseri  solet  inter  contractus  con- 
sensuales,  non  reales,  quia  sufficit  ea  traditio  quac  liabetur  in 
expressionc  consensus,  et  non  requiritur  realis 

Jam  vero  ut  hanc  materiam  amplam  et  implicatam,  quse  est 
dc  consensu  matrimoniali,  ordine  exponamus,  in  distinctis 
articulis  loqucmur  de  notione  consensus  matrimonialis,  deinde 
de  iis  quae  eidem  opponuntur,  postea  de  ejusdem  consensus 
expressione  sou  manifestatione,  tandem  de  consensu  praestito 
sub  conditionc,  modo,  causa,  demonstratione. 

Articulus  I 

DE    NOTIONE    CONSENSUS   MATRIMONIALIS 

872.  Consensus  in  aliquo  contractu  in  genere  est  actus 
voluntatis  assentientis  alteri  personae  circa  objectum  aliquod 


CAP.    IV.    —    DE    COJVSENSU    MATRIMONIAL! 

in  omnibus  quae  ad  ejus  substantiam  pertinent  (1).  Atqui 
objectum  substantiale  matrimonii  est  vitae  consuetude,  et 
nominatim  jus  coeundi,  per  se  ordinatum  ad  prolem,  perpe- 
tuum  et  exclusivum  (n.  7).  Ergo  consensus  matrimonialis  erit 
actus  voluntatis  assentientis  alteri  parti  circa  jus  coeundi,  per 
se  ordinatum  ad  prolem,  perpetuum  et  exclusivum.  Aliis  verbis, 
est  actus  voluntatis  quo  Titius  intendit  tradere  Semproniac 
hoc  jus  in  corpus  suum  et  acceptare  simile  jus  in  corpus 
ipsius.  Jus  coeundi  per  se  ordinatum  ad  prolem;  cum  enim  ob 
jectum  formale  essentiale  matrimonii  (cit.  n.  7)  sit  jus  coeundi, 
per  se  ordinatum  ad  prolem,  si  quis  non  vnlt  tradere-acceptare 
jus  coeundi,  aut  illud  vult  tradere-acceptare,  sed  sua  inten- 
tione  excludit  vel  limitat  ordinationem  ad  prolem,  jam  non 
vult  matrimonium  (n.  919).  At  ad  consensum  matrimonialem 
nullo  modo  requiritur  desiderium  aut  positiva  prolis  intentio, 
imo  dari  verus  consensus  potest,  etsi  pars  secum  ipsa  sibi  pro- 
ponat  prolem  eA'itare  aut  proles  ipsa  sit  impossibilis,  c.  g.,  ob 
incurabilem  sterilitatem,  dummodo  pars  intendat  tradere- 
acceptare  jus  coeundi  absque  limitatione  quoad  prolem ;  quod 
quideni  infra  melius  declarabitur.  Perpetuum  et  exclusivum, 
quia  matrimonium  habet  essentiales  proprietates  indissolu- 
bilitatis  et  unitatis,  quibus  in  matrimonio  christiano  accedit 
ratio  sacramenti  (n.  10). 

873.  In  nonnullorum  opinione  huic  notioni  consensus 
matrimonialis  addi  deberet  :  liber,  quia,  ajunt,  si  actus  ille 
voluntatis  in  Titio  est  coactus,  jam  est  natura  sua  insufficiens 
ad  matrimonium.  INos  putamus  etiam  in  metu  liaberi  consen 
sum  matrimonialem,  quia  voluntas  etiam  sub  metus  influxu 
semper  libera  manet,  nisi  metus  rationis  nsum  omnino  auferat, 
ideoque  consensum,  licet  metu  extortum,  per  se  sufficere,  citra 
jus  positivum,  ad  validitatem  matrimonii;  ac  proinde  TO  liber 
omisimus.  Ceterum  bane  quaestionem  utrum  metus  irritet 
matrimonium  jure  naturae,  an  jure  ecclesiastico  tantum,  fuse 
n.  933  sequ.  evolvimus. 

Juxta  aliorum  opinionem  definition!  consensus  matrimo- 

1.  D'Annibale,  p.  II,  g  411. 


4  TRACTATUS    CANONICtJS    DE   MATRIMONIO 

nialis  addendum  foret :  et  in  vilae  societatem ;  sed  nos  jam  dixi- 
mus  cit.  n.  1  communionem  tori,  mensae,  habitationis  potius 
ad  intcgritatem,  quain  ad  cssentiam  matrimonii  pcrtincrc,  ita 
ut  matrimonium  valeat,  exclusa  per  pactum  hac  vita  communi, 
salvo  tamen  jure  coeundi  (n.  1013). 

874.  Quamquam  vero  consensus  matrimonialis  sit  actus 
voluntatis,  quo  pars  intendit  tradere  alter!  cjusmodi  jus  et  ab 
altera  traditum  acceptare,  tamen  non  est  neccssarius  duplex 
actus  i'ormaliter  distinctus,  alius  scilicet  quo  jus  alteri  trada- 
tur,  et  alius  quo  jus  ab  altera  traditum  acccptetur;  sed  unus 
idemque  actus  traditionis  virtualiter  continct  acceptationem, 
et  unus  idemque  actus  acceptations  traditionem.  Id  accidit 
ctiam  in  aliis  contractibus  bilateralibus  (1) ;  e.  g.,  si  Petrus  ait 
Joanni  :  Do  tibi  centum  pro  equo,  id  significat :  Do  tibi  centum, 
et  accepto  equum  a  te  tradendum,  et  si  Joannes  respondet  : 
Accepto,  id  significat  :  Accepto  tua  centum ,  et  do  equum.  Ad 
rem  De  Lugo,  Resp.  Mor.,  lib.  I,  dub.  XLI1,  n.  2  :  «  Adverto 
conjuges  iisdem  omnino  verbis,  quibus  proprium  consensum 
exprimunt,  significare  etiam  se  acceptare  obligationem  et  con 
sensum  ab  altero  conjuge  expressum ;  ncque  enim  alia  verba 
proferunt  praeter  ilia  :  Accipio  te  in  meam  vel  in  meum,  quae 
verba  utrumque  significant,  nempe  et  obligationem  propriam 
et  acceptationem  obligationis  alterius  conjugis,  nee  possunt 
unum  sine  altero  exprimere.  Gum  enim  sit  contractus,  con- 
stans  essentialiter  ex  mutua  utriusqueobligatione,  necpossit  ex 
una  parte  claudicare,  quin  ex  utraque  dcficiat,  non  polest  vir, 
v.  g.,  dicere  :  Volo  esse  tuus  vir,  quin  eo  ipso  dicat  :  Volo 
habere  te  in  uxorern,  ac  per  consequens  habere  te  mihi  obliga- 
tam,  sine  qua  obligatione  non  esset  uxor,  nee  vir  csset  cjus 
maritus.  Debet  ergo  velleindivisibiliter  utramque  obligationem, 
et  per  consequens  iisdem  verbis  exprimit  et  suam  obligationem 
et  quod  vult  seu  acceptat  obligationem  alterius  ;  quae  voluntas 
sufficit,  ut,  absolutis  verbis  secundi  conjugis,  censeatur  perfec- 
tus  undique  contractus,  nulla  alia  expectata  morula  temporis 
subsequentis  :  jam  enim  uterque  expressit  suum  consensum  et 

1.  D'Annibale,  p.  II,  §ll\,  not.  32. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  5 

novit  conscnsum  al terius  ct  ilium  acceptaArit.  Et  quid  em  de 
consensus  expressione  constat  :  siquidem  uterque  supponitur 
protulisse  Arcrba  necessaria  ad  cxprimendum  consensum;  rur- 
sus  singuli  ea  vcrba  audierunt,  quilibet  consensum  alterius 
acceptavit  et  dixit  so  acceptare;  nam  dicendo  se  velle  alte- 
rum  in  conjugem,  dixit  se  velle  alterum  sibi  obligatum,  cum 
non  possit  esse  conjux,  nisi  qui  conjugi  obligatus  est,  atque 
ideo  dixit  se  velle  acceptare  alterius  obligationem  et  consen 
sum  » . 

875.  Pariter  nee  rcfert  num  inter  traditionem-acceptatio- 
nem  unius,  et  acceptationem-traditionem  alterius  sit  aliquod 
tcmporis  intervallum,  dummodo  accedente  acceptatione-tradi- 
tione  alterius,  primus  suum  consensum  non  rcvocaverit.  Id 
commune  cst  omnibus  contractibus   bilateralibus ;  e.  g.,  si 
Petrus  ait  Joanni :  Do  tibl  centum  pro  eqiio,  et  Joannes  post 
diem  respondet  :  Accepto,  pcrfectus  est  contractus  emptionis- 
venditionis,  dummodo  Petrus  in  sua  voluntate  persistat,  quia 
voluntas  Pctri  virtual! ter  perseverat,  et  voluntas  virtualis  suf- 
ficit  ad  constituendos  actus  humanos  ideoque  et  contractus. 
Ita  etiam  in  matrimonio  :  si  Titius  dicit  Semproniae  :  Contralto 
tecum,  Sempronia  autcm  hie  et  nunc  non  respondet,  seel  deli- 
berat  et  tandem  ait:  Accepto,   stat  matrimonium,  nisi  Titius 
interim  consensum  suum  revocaverit  :  nam  consensus  a  Titio 
non  revocatus  virtualiter  perdurat  (n.  879)  ac  proinde,  acce 
dente  Semproniae  conscnsu,  cfficaciter  matrimonium  periicit. 
Haec  autem  de  rigore  juris  valere  posse  etiam  post  decretum 
Tamelsi  Gone.  Trid.,  vide  apud  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XXXII, 
n.  16,  17.  Diximus  :  nisi  Titius...;  quia  tune  haberetur  solum 
Semproniae  consensus,  sicut  ante  consensum  Semproniae  et 
revocationem  Titii  habebatur  solum  Titii  consensus,  ideoque 
matrimonium  non  adcsset. 

876.  Porro  Titius  consensum  suum  revocare  potest  tacite 
vel  cxpresse,  et  in  foro  externo  praesumitur  revocavisse,  si 
temporis  intervallum  fuerit  satis  longum  judicio  prudentis  viri. 
Hinc  si  Sempronia  statim  non  acceptavit,  et  postea,  ipsa  assen- 
tiente,  Titius  affirmct  se  consensum  revocavisse,  credendum  ei 
est,  quia  in  dubio  praesumitur  conscnsissc  sub  ea  tacita  condi- 


6  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATR1MONIO 

tione,  si  alter  statim  assensum  praebeat  (1),  nisi  forte  illud 
tempus  ad  deliberandum  ipse  ei  dederit  et  nisi  contrarium  cir- 
cumstantiae  suadcant;  inito  autem  matrimoiiio,  ctsi  nullo, 
revocatio  consensus  numquam  praesumitur. 

877.  Item  etsi  matrimonialis  consensus  sit  actus  voluntatis 
tradentis-acceptantis  jus  in  corpus,  in  ordine  ad  copulam  per- 
fectam,  perpetuum  et  exclusivum,  tamen  non  est  necessarius 
actus    voluntatis     explicitus    horum    omnium,    sed    sufficit 
etiam  implicitus..  Ita,  e.  g.,  si  pars  vult  IRITQ  verum  mairi- 
monium,  sicut  ceteri  ineunt,  prout  a  Deo  institutum  esi,  etc., 
habetur  sufficiens  matrimonialis  consensus  implicitus ;  quia 
omnia   vult   implicite,    quod   satis   est,    dummodo    positive 
voluntatis  actu  aliquid  essentiale  non  excluserit,  quia  hoc  in 
casu  consensum  matrimonialem  deficere,  palam  est.  Sed  haec 
melius  patebunt  ex  dicendis  in  art.  sequ.  Ceterum  id  verifica- 
tur  etiam  in  omnibus  aliis  contractibus.  «  Ut  enim  contractus 
quivis  validus  sit  (maxime  si  non  unam  tantum  obligationem 
secumferat),   non  exigitur  ut   singula  officia  ct  obligationcs 
cognoscant  contrahentes,  quae  ex  ipso  contractu  derivant,  sed 
satis  est  ut  voluntas  contrahentium  feratur  in  contractum  uni- 
versim  sumptum,  prout  ab  aliis  frequ entail  consueverit  » ;  uli 
legitur  in  Act.  S.  Sedis,  vol.    V,  pag.  554,  et  concimmt  AA. 
communiter. 

878.  At  ad  valorem  contractus  bilateralis  requiritur  omnino 
ut  traditio-acceptatio  utrinque  directe  cognita  sit,  et  tune  tan 
tum  contractus  valet;  e.  g.,  Petrus  ait  Joanni  :  Do  tibi  centum 
pro  equo,  contractus  perfectus  est  quando  acceptatio-traditio 
Joannis  ad  Petrum  directe,  etsi  mediate,  pervenerit,  quia  tune 
tantum  voluntates  utriusque  in  unum  conveniunt.  «  Undo  si 
per  litteras  contractus  fiat,  non  perficitur  contractus  donee 
mihi  offcrenti  et  obliganti  me,    tu  respondeas  obligando   te 
vicissim    et   acceptando   meam   obligationem,   et   donee  re- 
sponsum  hoc  ad  me  perveniat  »;  De  Lugo,  De  just,  et  jure, 
disp.  XXlly  n.  27  sequ.,  ubi  belle  hanc  rem  declarat.  Haec  ap- 


1.  Pirhing.  lib.  IV,  tit.  /,  n.  82;  Sanchez,  lib.  II,  disp.  AWAY/,  cum 
communi. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU   MATRIMONIALI  7 

plica  matrimonio  :  proinde,  posita  traditionc-acceptatione 
Titii  directe  significata  Semproniae,  matrimonium  tune  exurget, 
cum  vicissim  directe  Semproniae  traditio-acceptatio  significa- 
bitur  Titio.  Nee  suf licit  si  notitia  traditionis-acceptationis  alte- 
rius  alteri  modis  quibusvis  indirectis  communicetur,  sed  necesse 
est  ut  modis  directis  sive  immediate  sive  mediate  :  scilicet  vel 
immediate  ab  uno  contrabente  coram  altero,  vel  mediate  sive 
per  epistolam,  sive  per  nuntium,  qui,  ab  altero  contrahente 
missus,  ejus  traditionem-acceptationem  alteri  contrahenti 
exprimat,  sive  per  nuntium,  qui,  nomine  et  mandato  alterius 
contrahentis,  excipiat  traditionem-acceptationem  ab  altero 
expressam,  sive  per  duos  etiam  nuntios  missos  a  singulis  con- 
trahentibus  (1).  Quod  si  Titius  scribens  ad  Semproniam  dicat : 
Contraho  tecum,  el  si  tu  acceptas,  ex  mine  ego  acceplo  luum 
consensum,  plerique  putant  matrimonium  statim  valere,  si 
Sempronia  suam  acceptationem  sufficienter  manifestaverit, 
lecta  epistola,  e.  g.,  coram  parocho  et  testibus,  quin  necesse  sit 
acceptationem  notam  facere  Titio.  Ita  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XII, 
n.  3  cui  adhaerent  P.  Wernz,  /.  c.;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  886;  Salm.,  cap.  HI,  n.  108,  aliique.  Haec  doctrina  non 
arridet  De  Lugo,  De  sacram.  in  genere,  disp.  IX,  n.  135;  sed 
verier  est,  quia  in  casu  Titius  consensum  Semproniae  accepta- 
vit  conditionate ;  quae  acceptatio,  verificata  conditione,  evasit 
pura. 

879.  Ex  dictis  intelligitur  quid  dicendum  de  nota  consensus 
distinctione,  applicata  matrimonio,  in  aclualem,  virtualem, 
habitualem,  interpretativam,  de  qua  in  tractatu  De  sacramentis 
in  genere.  Nam  consensus  interpretativus  certe  non  sufficit, 
qui  nee  consensus  nomen  meretur,  quia  extitisset  in  aliqua 
hypothesi,  sedde  factonumquamextitit.  Actualis  certe  sufficit, 
sed  nullatenus  est  necessarius.  Etiam  virtualis  absque  dubio 
satis  est ;  c.  g.,  si  quis  ecclesiam  petit  ad  matrimonium ineun- 
dum,  sed  postea  verba  profert,  penitus  distractus.  Tandem 
circa  habitualem  DD.  inter  se  non  conveniunt;  sed  dissensus 


1.  Sanchez,  lib.  I,  disp.   VII,  n.  35  et  disp.  VI,  n.  28;  D'Annibale, 
p.  If,  S  411. 


8  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

est  de  nomine.  Nonnulli  putant  sufficere,  quia  valet  matrimo- 
nium  per  procuratorem  aut  per  epistolam,  licet  manclans  aut 
scribens,  quando  fit  matrimonium,  sit  ebrius,  dormiens,  etc., 
ac  proinde  ejus  consensus  sit  tantum  habitualis.  Alii  negant, 
quia  etiam  in  his  casibus  consensus  verius  est  virtualis. 

Contracto  autem  matrimonio,  nomine  consensus  virtualis 
seu  habitualis  intelligitur  idem  consensus  primitivus  non 
revocatus  ;  cum  enim  pars  voluit  tradere-acceptare  jus 
conjugale,  praeterito  actu  physico  volitionis,  in  eadem  volun- 
tate  perseverat  et  haec  voluntas  permanens  dicitur  et  est 
consensus  virtualis  seu  habitualis.  Id  non  solum  in  materia 
matrimonial!,  sed  etiam  in  aliis  materiis  verificatur.  Exinde 
apparct  consensum  actualem  qui  matrimonium  effecit,  et  coix- 
sensum  virtualem  seu  habitualem  post  matrimonium  csse 
unum  eumdcmque  numcro  consensum  seu  indicare  imam 
eamdemque  animi  dispositionem  tradendi  -  acceptandi  jus 
conjugale  ;  consensu  actuali  haec  animi  dispositio  enascitur  et 
foris  exprimitur;  virtual!  seu  habitual!  continual,  intus  in 
mente  reposita,  donee  rcvocetur ;  quae  revocatio,  utpote  factum, 
non  praesumitur,  sed  Claris  probauda  est  argumentis. 


Articulus  II 

DE    IIS    QUAE    MATRIMONIALI    CONSENSUI    OPPONUNTUR 

880.  Cum  consensus  matrimonialis,  uti  supra  dictum  est, 
sit  actus  voluntatis,  qui  supponit  cognitionem  intellectus,  quia 
nil  volitum  quin  praecognitum,  sequitur  deficere  posse  vel  ex 
parte  intellectus,  vel  ex  parte  voluntatis,  quae,  posita  intellectus 
cognitiorie,  consentire  recusat.  Ex  primo  capite  consensui 
matrimonial!  opponuntur  defectus  discretionis  et  error,  ex  altero 
simulatio,  vis  metusve  et  conditio.  Nonnulli  addunt  et  raptum, 
sed  vide  n.  618.  De  conditionc  sermo  erit  art.  IV,  ibique  cxpo- 
nemus  quaenam  conditio  consensum  evertat.  Modo  de  ceteris 
agendum  est. 


CAP.    IV.    DE    CONSEN3U    MATRIMONIALI 

§  1.  —  Quae  consensui  matrimoniali  oppommtur 
ex  parte  inteUeclus. 

I 

Defectus  debitae  discrelionis. 

881 .  Ad  consensum  contractualem  in  genere  et  matrimo- 
nialcm  in  specie  necessarium  esse  usum  rationis,  qui  septennio 
completo  aclesse  solct,  palam  est.  At  non  sufficit  usus  rationis 
simpliciter,  sed  requiritur  discretio  seu  maturitas  judicii  con- 
tractui  proportionata,  ita  ut  contrahens  naturam  et  vim  con- 
tractus  intelligere  possit ;  secus  in  eumdem  consentire  nequit. 
HincDD.  communiter  admittunt  impuberes,  infantiacproximos, 
neque  civiliter  neque  naturalitcr  contractu  in  genere  obligari 
(n.  68).  Proinde  ut  matrimonium  valeat,   utraque  pars  usu 
rationis  ita  pollerc  debet,  ut  quid  sit  matrimonium  ejusdemquc 
essentiales  proprietatcs  satis  intelligere  valeat  ;   sccus  patet 
neque  explicitum  neque  implicitum  consensum  habere  posse  (1). 
Sufficit  autem  ut  haec  intelligere  valeat  in  confuso,  nempe 
illud  consortium  perpetuum  ct  exclusivum  instituendum  esse 
in  ordine  ad  filios,  quin  noverit  ea  quae  spectant  ad  naturam 
modumque  generationis   (cit.  n.  68).    Haec   certa  sunt  apud 
omnes  ;  modo  potius  videamus  in  quibusnam  personis  haec 
judicii  maturitas,    seu  discretio,  ad  matrimonium  incundum 
sufficiens  ct  necessaria,  reperiatur. 

882.  In  primis  ante  pubcrtatem  haec  matrimonialis  mentis 
discretio  non  praesumitur,   nisi  probetur  ;  e  contrario,  post 
pubertatcm  praesumitur,  nisi  contrarium  evincatur.  Id  tradit 
expresse  Alexander  III  in  cap.  8,  De  desp.  imp. :  «  Ante  nubiles 
annos  conjugalem  consensum  non  habent  »  ;  ct  concinunt  DD. 
omnes.  Unum  Sanchez  citamus,  qui,  /.  c.,  ait :  «  Ideo  jus  earn 
aetatem  (pubertatis)  praescribit,  quod  praesumat  tune  pueros, 
et  non  antea,  etjudicio  sufficient  ad  matrimonium  et  potentia 

1.  Giovine,  lorn.  I,  S  291,  n.  3;  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  I,  n.  85;  Barbosa, 
in  cap.  3,  DC  desp.  imp.,  n.  3;  Covarruvias,  De  matr.,  p.  2,  c.  o,  n.  o; 
Gonzalez,  in  cap.  2,  De  desp.  imp.;  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  CIV,  n.  21. 


10  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

generandi  praeditos  esse  (1)  » .  Hinc  ante  pubertatem  ille  qui 
affirmat  prudentiam,  idest  debitam  mentis  discretionem,  cum 
potentia  generandi  praevenisse  aetatem,  probare  debet:  de  qua 
re  vide  quae  diximus  agentes  de  aetatis  impedimento.  E  contra- 
rio,  post  pubertatem  ille  qui  negat  debitam  mentis  discretionem 
adesse,  probare  debet. 

883.  Hue  spectat  responsio  S.  G.  G.  in  Ventimillien.  Malri- 
monii,  19  Mail  1888.  Catharina  S.,  puella  duodecim  annorum 
et  novem  mensium,  et  Antoninus  S.,  vir  quintum  lustrum 
attingens,  qui,  e  militia  redux,  in  familia  S.  receptus  vivebat, 
nuptias  inibant  in  parocbiali  ecclesia  loci  Carpasio  dioecesis 
Ventimilliensis,  die  18  Sept.  1871.  Parochus  loci,  juxta  fidem 
Archiprcsbyteri  Montisalti,  nolebat  eos  in  matrimonium  con- 
jungere  ob  aetatem  ac  parvam  intelligentiam  sponsae,  et  quia 
pejora  quaedam  suspicabatur,  sed,  re  ad  Vicarium  Generalem 
deducta,  hie,  audita  puella,  matrimonium  fieri  praecepit. 
Sponsi  per  octo  menses  vitam  communcm  duxerunt  primum  in 
paterna  uxoris  familia,  dein  in  ipsa  familia  viri ;  sed,  graviori- 
bus  in  dies  cxortis  dissidiis,  Antoninus  Gatharinam  a  se  rejecit, 
quae  paternos  lares  repetiit.  Deinde  cum  in  pagum  San  Remo 
venissetut  ex  honesto  famulatu  viveret,  cum  quodam  Carcioffi 
civile  foedus  contraxit.  Res  ut  innotuit  Episcopo  in  sacra  visita- 
tione,  processum  institui  curavit,  qui  tamen  cum  aliqua  irregu- 
laritate  confectus  fuit,  forte  obadjunctorumlocietpersonarum 
difficultates.  Ex  triplici  capite  matrimonium  nutabat :  quia 
mater  Gatharinae  cum  Antonino  pluries  rem  habuerat,  ideoque 
obstabat  affinitas  ex  copula  illicita ;  quia  Catharina,  vi  metuque 
coacta,  in  matrimonium  consenserat ;  quia,  licet  pubertatem 
adepta,  carebat  debita  ad  matrimonium  discretione ;  tandem 
ferebatur  matrimonium  non  fuisse  consummatum.  Propositis 
dubiis  :  «  1°  An  constet  de  matrimonii  nullitate  in  casu,  et  qua- 
tenus  negative.  2°  An  sit  consulendum  SS.mo  pro  dispensatione 
a  matrimonio  rato  et  non  consummato  in  casu?  »  ;  S.  C.,  die 
13  Junii  1885,  respondit :  «  Dilata  et  compleantur  acta  ». 

1.  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  II,  n.  37;  De  Justis,  lib.  II.  cap.  VIII,  n.  44; 
Oiovine,  torn.  I,  S  291,  n.  1;  Instructio  Austriaca,  §  17;  S.  Thomas,  4, 
dist.  36,  q.  1,  a.  5. 


CAP.    IY.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  11 

Praeclarissimus  Antistes  curavit  acta  compleri,  novum  effi- 
ciendo  processum,  licet  aliquis  defectus  substantialis  irrepserit, 
praesertim  in  eo  quod  defensor  matrimonii  non  astitit  testium 
examini.  Jam  vero  ex  auditorum  testium  depositionibus  nee 
affinitas  nee  vis  et  metus  extra  dubium  ponebatur,  sed  satis 
eruebatur  defectus  discretionis  requisitae  in  Gatharina.  Omnes 
enim  unanimiter  affirmabant  Catharinam  tempore  matrimonii, 
ad  modum  parvarum  puellarum  vestitam,  puerilibus  ludis 
deditam,  ingenio  tardam,  ignoravisse  quid  esset  matrimonium, 
fuisse  incapacem  et  inidoneam  matrimonio,  nullatenus  inlel- 
lexisse  oner  a  matrimonii,  et  similia  (1).  Proinde  iisdem  dubiis 
positis  S.  G.,  cit.  die  19  Mail  1888,  reposuit:  «  Ad  lum,  praevia 
sanatione  actorum,  affirmative.  Ad  2um  provisum  in  primo  ». 

884.  Mentecapti  sunt  vel  amentes  sen  furiosi,  si  insaniunt 
circa  omnia,  vel  dem,entes  (monomaniaci) ,  si  circa  imam  rem 
tan  turn  vel  alteram  (2) . 

Amens  per  omnia  et  in  omnibus  est  inhabilis  ad  matrimo- 
nium,  ex  cap.  24,  De  sponsalibus...,  sicuti  ad  quemlibet  con- 
tractum  et  actum  Immanum,  ob  defectum  usus  rationis(3).  In 
lucido  intervallo  juxta  plurium,  maxime  canonistarum,  senten- 
tiam,  matrimonium  valet;  sed  in  genere  est  illicitum,  quia 
amens  ineptus  est  ad  prolem  educandam,  nisi  id  muneris  alii 
committere  possit  (4) .  In  dubio  utrum  matrimonium  initum  sit 
tempore  amentiae,  an  in  lucido  intervallo,  censetur  initum 
tempore  amentiae,  quia  «  cum  amentiae  vel  furoris  morbus 
suapte  natura  perpetuus,  insanabilis  ac  desperatus  sit,  praesu- 
mitur  durare  omni  tempore,  et  ilia  lucida  intervalla  sunt  per 
accidens,  ideoque  minime  praesumuntur » ;  Sanchez,  l.c.,n.ll. 
Hinc  probata  amentia  antecedent!  et  subsequent!,  jure  et 
amentia  concomitans  deducitur.  Imo  cum  hodie  plures  medici 
putent  amentem,  maxime  ab  infantia,  ne  in  lucido  qtiidem 

1.  Haec  crania  bene  evolvit  consultor  thcologus  in  suo  voto,  jussu 
S.  C.  dato. 

2.  D'Annibale,  p.  I,  S  31. 

3.  De  nullitate  matrimonii  ex  capite  dementiae  actum  est  in  Trevi- 
ren.  Nuliitatis  Matrimonii,  22  Julii  1899. 

4.  Schmalz.,  lib.   IV,   lit.  /,  n.   14;   Pirhing,  lib.  IV,  tit.  /,  n.  10; 
Sanchez,  lib.  L  disp.  VIII,  n.  18. 


12  TRAGTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

intervallo  esse  compotem  sui,  ita  ut  in  ipso  lucido  intervallo 
sit  quacdam  latens  amentia,  et  ideo  in  nulla  recentiori  legisla- 
tione  amens  puniatur  de  delictis  in  lucido  intervallo  commissis, 
sequitur  nee  matrimonii  validitatem,  in  lucido  intervallo  cele- 
brati,  extra  dubium  esse.  Quod  si  amentia  fuerit  temporanea, 
valet  matrimonium  antea  vel  postea  celebratum.  Ita  explicari 
debet,  c.  32,  q.  7,  inDccreto:  «  Neque  furiosus,  neque  furiosa 
matrimonium  contrahere  possunt,  sed  si  contractum  fuerit, 
non  separentur  »  ;  nempe  matrimonium  antea  contractum, 
superveniente  amentia  sou  furore,  subsistit. 

Demens  in  his  quae  ad  dcmentiam  ipsius  pertinent,  acqui- 
paratur  amenti.  Disputant  DD.  utrum  demons,  cum  in  aliis 
omnibus  ratione  polleat,  capax  sit  contractus  quoslibet  et 
matrimonium  celebrandi  aliaque  sacramenta  recipiendi.  Ar- 
gumenta  utriusque  sententiae  vide  apud  Sanchez,  /.  c.,  n.  22 
sequ.  qui  affirmativam  veriorem  putat.  Gerte  nostris  civilibus 
legislationibus  contractus  ab  ipso  initus  habetur  nullus,  et  ipse 
censetur  irresponsabilis. 

Tandem  illi,  quos  fatuos  vel  stupidos  appellamus,  si  suffi- 
cientem  habeant  discretionem, .  possunt  utique  matrimonium 
inire,  sicuti  alios  contractus. 

885.  Surdi-muti-caeci  simul  a  nativitate,  quos  idiotas 
vocant,  accensentur  infantibus,  ideoque  matrimonii  sunt  inca- 
paces  (1). 

Surdi-muti  simul  a  nativitate,  si  instituti  sunt,  et  peccandi 
et  delinquendi  et  contrahendi  capaces  habentur  (2).  Sin  minus, 
quidam  idiotis  eos  comparant,  quidam  aliqua  ratione  utentibus  : 
quaestio  valde  obscura  ac  difficilis.  Illud  jam  fere  nemo  in 
dubium  revocat  eos  ne  scire  quidem  posse,  quac  pertinent  ad 
fidem,  eaque  ignorare,  quae  ad  jus  positivum  pertinent. 
Quaestio  igitur  remanet  num  sciant  quae  sunt  juris  naturalis. 
Theologi  et  canonistae  antiquiores  fere  omnes  affirmant,  qui 
proinde  tenent  eos  peccare  posse  et  contractus  inire  ;  quae  sen- 

1.  Sanchez,^.  /,  disp.  VIII,  n.  13;    S.  Alphonsus,  lib.  VI,   n.  303; 
D'Annibale,  p.  /,  S  30. 

2.  Bargut,  Sullo  slalo  fisico,  intellettuale  e  morale  de  sordo-muli,  apud 
D'Annibale,  /.  c. 


CAP.    IV.    —    DE    COKSENSU    MATRIMONIALI  13 

tentia  congruit  juri  civili,  quod  eos  aequiparat  inhabilitatis.  At 
cxinde  quaestio  non  dirimitur,  quia  plures  recentiores,  qui  in 
surdis-mutis  excolendis  meliorem  opcram  navarunt,  contrarium 
tenant.  Innocentius  III  in  cap.  23  et  25,  De  sponsaKbus.^.ifBjAit 
surdos  el  mutos  posse  matrimonium  contrahere ;  sed  non  pro- 
batur  Innocentium  loqui  de  surdis  et  mutis  copulative  ct  a  nati- 
vitate.  Vide  D'Annibale,  /.  c.,  qui  more  suo  breviter  et  bene 
rem  agit. 

Qui  autcm  sunt  tantum  vel  caeci  vel  muti  vel  surdi,  etsi  a 
nativitate,  ratione  pollent  sufficient!  ad  matrimonmm. 

886.  E brins,  cum  ebrietas  fuerit  perfccta,  usum  rationis 
non  habet,  et  aequiparatur  amenti ;  undo  matrimonium  inyalido 
contrahit.  Idem  dicas  de  dormiente,  licet  somnambulus,  vel  dum 
evigilat,  nuptias  ineat.  De  Lugo,  De  sacram.  in  gen.,  disp.  VI H, 
n.    100   sequ.,    subtiles   quaestiones  de  utroque  agit.    Unus 
est  casus  quo  ebrius  aut  dormiens  conjugium  valide  init,  nempe 
si  procurator  matrimonium  contrahit,  dum  mandans  in  eo  statu 
reperitur  (n.  973). 

II 
Error. 

887.  Etiamsi  in  utroque  contrahente  adsit  debita  mentis 
discrctio,  consensus  matrimonialis  deficere  ultcrius  potest  ex 
partc  intcllectus  ob  crrorem,  quia  «  nulla  voluntas  errantis 
est  » ;  /.  117,  De  regulis  juris.  Definitur  autem  error  falsa  ret 
apprehensio,  cum  opponatur  vcritati  logicae,  quac  consistit  in 
conformitate  intcllectus  cum  re.  Hinc  differentia  inter  ignoran- 
tiam  et  errorem  :  in  ilia  nulla  idea  est,  in  hac  est  idea,  sed  non 
conformis  rei. 

888.  Ut  vero  determinetur  quinam  error  consensum  excludat 
ideoque  matrimonium  irritet,   Gratianus  in  c.  29,   q.   1,  in 
Decrcto,  haec habet  :  «  ...  non  omnis  error  consensum  excludit, 
sed  error  alius  est  pcrsonae,  alius  fortunae,  alius  conditionis, 
alius  qualitatis.  Error  personae  est,  quando  hie  putatur  esse 
Virgilius,  et  est  Plato.  Error  fortunae,  quando  hie  putatur  esse 
dives,  qui  est  pauper,  vel  e  converso.  Error  conditionis,  quando 


14  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

putatur  esse  liber,  qui  servus  est.  Error  qualitatis,  quando  puta- 
tur  esse  bonus,  qui  malus  est.  Error  fortunae  et  qualitatis  con- 
jugii  consensum  nonexcludit.  Error  vero  personae  et  conditionis 
conjugii  consensum  non  admittit...  > 

Haec  meliori  ordine  exponentes,  animadvertimus  errorem  in 
matrimonio  posse  esse  facti  vel  juris.  Error  facti  est  A*cl  per 
sonae  vel  qualitatis  in  sensu  generico,  prout  complectitur  etiam 
errorem  fortunae  vel  conditionis.  Error  juris  cadere  potest  vel 
in  ipsum  jus  coeundi,  quod  est  matrimonii  objectum,  AT!  in 
essentiales  ejusdemproprietates,  idest  perpetuitatem  et  unitatem 
quae  fidelitatem  quoquc  complectitur ;  quibus  in  matrimonio 
christiano  accedit  ratio  sacramenti.  His  accedit  alius  error  vel 
juris  vel  facti  circa  ipsius  matrimonii  valorem,  si  nempe  con- 
trabens  putat  matrimoniuin  quod  init,  nullum  esse,  quod  tamen 
per  se  valet.  In  primis  dc  errore  facti,  deinde  de  errore  juris. 

889.  Error  facti  circa  personam  verificatur,  quando  quis 
vult  contrahere  cum  persona  certa  et  detcrminata,  e.  g.,  Maria, 
qualem  falso  putat  csse  bane  praesentem,  cum  qua  contrahit. 
Exeniplum  pros  tat  Gen.,  XXIX  :  siquidem  Jacob,  intendens 
ducere  Racbelem,  sibi  ab  ejusdem  patre  Labano  desponsatam, 
transacta  prima  nocte,  reperiit  per  fraudem  sibi  substitutam 
esse  Liam.  Quod  si  quis  cognoscit  hanc  mulierem  praesentem, 
quac  dicit  se  appellariMariam,  et  id  credens,  cum  ea  tractat  de 
matrimonio  ineundo  et  tandem  earn  ducit,  non  est  error  pcr- 
sonae,  ex  cap.  26,  De  sponsalibus...,  quia  praesumitur  velle 
contrahere    cum  persona  praesente,   licet  haec  praesumptio 
indiciis  contrariis  destrui  possit;    sed  est  error  in  nomine. 
Proinde  si  praescindamus  a  matrimonio  in  tenebris  inito,  utiin 
excmplo  scriptural!,  vel  a  matrimonio  caeci,  facile  patet  erro 
rem  personae  tune  adesse,  quando  liaec  simul  concurrunt  : 
quod  quis  velit  contrabere  cum  persona  certa  ac  determinata, 
e.  g.,  Maria  N.,  quae  sit  absens  et  ignota;  quod  aliqua  alia 
mulier  praesens  jactet  se  esse  earn  personam ;  quod  ipse  de- 
ceptus  earn  ducat  inuxorem. 

890.  Jam  vero  certum  est  hunc  errorem  personae  sive  invin- 
cibilem,  sive  vincibilem,  crassum  ac  supinum,  irritare  matri 
moniuin  defectu  consensus ;  quia  Titius  revcra  non  consentit  in 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  15 

personam,  cum  qua  contrahit,  sed  in  aliam  (1).  Quod  si  Titius 
in  casu  adducto,  dum  matrimonium  contrahit,  vult  contrahere 
cum  muliere  praesente,  quam  putat  esse  Mariam  N.,  quae- 
cumque  tamen  ea  sit,  ita  ut  dicat  in  corde  suo  :  Volo  ducere  hanc 
mulierem,  etiamsi  non  esset  Maria,  matrimonium  valet  (2).  At 
si  praecesserunt  tractatus  de  matrimonio  ineundo  cum  absente 
et  ignota  Maria,  liaec  mens  non  praesumitur,  sed  potius  praesu- 
mitur  Titius  intendisse  Mariam.  E  contrario,  matrimonium  est 
aeque  nullum,  si  Titius  dicat  intra  se  :  VELLEM  ducere  hanc  mu 
lierem,  etiamsi  non  esset  Maria;  nam  illud  vellem  est  voluntas 
interpretativa  quae  non  existit,  et  Titius  de  facto  non  consentit 
in  praesentem,  sed  in  absentem  (3). 

Aliter  se  res  habet  in  aliis  sacramentis  baptismi,  confirma- 
tionis...  quae  ab  errore  personae  non  irritantur,  e.  g.,  si  bap- 
tizas  Gajum,  putans  esse  Maevium ;  quia  personae  praesenti, 
quaecumque  ea  sit,  ea  sacramcnta  conferuntur;  irritarentur 
tamen,  si  ministri  consensus  (prouti  fit  in  matrimonio)  huic 
personae  alligaretur,  sed  tune  minister  peccaret. 

891 .  Ex  his  sequitur  quod  inter  patriarcham  Jacob  et  Liam 
verum  conjugium  non  fuisset,  nisi,  cognito  errore,  consensus 
f  uisset  subsecutus .  Neque  tamen  propterea  f  ornicarius  patriarcha 
fuit,  quiaipsum  ignorantiaexcusa\7it.  Liam  quidem  adulterii  et 
incestus  ream  existimat  Cornelius  a  Lapide  in  Gen. ,  cap.  XXIX, 
24,  sed  ab  utroque  peccato  illam  excusat  S.  Thomas,  in  IV, 
dist.  30,  q.  I,  a.  I,  ad  4,  quia  lege primogenitarum  et  paternis 
imperiis  se  Jacob  legitime  copulatam  existimavit.  Ita  etiam  in 
cit.  cans.  29,  q.  1,  inDecreto.  Haec  quidem  plana  sunt,  sed  non 
aeque  plana  erunt  quae  de  errore  qualitatis  nuncdicenda  sunt. 

892.  Error  facti  ctic&qualitatem,  e.  g.,  si  Titius  putat  suam 
Mariam,  cum  qua  contrahit,  esse  divitem,  bonam,  nobilem,  etc. , 
cum  sit,  e  converse,  pauper,  perversa,  ignobilis,  irritat  matri 
monium  in  tribus  sequentibus  casibus  : 


1.  De  Lugo,  De  sacram.  ingenere,  disp.   VII,  n.  116-117. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,   lit.  I,  n.  139  et  seq.;  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  I, 
n.  160;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  842;  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  XVIII,  n.  6; 
D'Annibale,  p.  Ill,  S  444,  not.  0. 

3.  Schmalz,  1.  c.;  Sanchez,  I.  c.;  D'Annibale,  I.  c. 


16  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

a) .  Si  consensus  datus  f uit  sub  vera  ac  proprie  dicta  condi- 
tione  illius  qualitatis,  quae  deest,  e.  g.,  si  Titius  dixit  :  Volo 
ducere  Mariam,  dummodo  nobilis  sit;  de  quo  fusius  agemus 
art.  IV. 

893.  b).  Si  error  qualitalis  redundatin  errorem  personae.  Id 
quidem  omnes  DD.  admittunt,  sed  deinde  minime  conveniunt, 
quandonam  error  qualitatis  redundet  in  errorem  personae. 
Ouaestio  maximi  momenli  etdifficillima,  ait  Sanchez,  lib.  VII, 
disp.  XV III,  n.  25,  quam  DD.,  dum  student  extricare,  impli- 
cant  magis  (1).  Ut  etiam  nos  earn  extricare  breviter  conemur, 
innitimur  verbis  D.  Thomae,  in  IV,  dist.  30,  q.  i,  art.  2,  ad3um  : 
«  Error  nobilitatis,  in  quantum  hujusmodi,  non  evacuat  matri- 
inonium  eadem  ratione  qua  nee  error  qualitatis.  Sed  si  error 
nobilitatis  vel  dignitatis  redundat  in  errorem  personae,  tune 
impedit  matrimonium.  Unde  si  consensus  mulieris  feratur  in 
istam  personam  directe,  error  de  nobilitate  ipsius  non  impedit 
matrimonium,.  Si  autem  directe  intendit  consentire  in  filium 
reals,  quicumque  ille  sit,  tune  si  alius  praesentetur  ei  quam 
filius  regis,  est  error  personae  et  impeditur  matrimonium  » . 
Aliis  verbis,  si  Titius  intendit  ducere  Mariam  praesentem,  quam 
putat  esse  filiam  regis,  est  simplex  error  qualitatis  non  irritans 
matrimonium,  licet  det  causam  contractui,  ut  mox  dicemus ; 
si  intendit  ducere  filiam  regis,  quam  putat  esse  Mariam  prae- 
sentem,  est  error  qualitatis  redundans  in  errorem  personae  et 
irritans  matrimonium  defectu  consensus,  sicuti  error  personae. 
Ex  dictis  apparet  quam  arduum  sit  in  praxi  definire  an  error 
qualitatis  redundet  in  personam.  Si  Titius  cognoscit  Mariam 
praesentem,  cumeatractat  dematrimonioincundo,  et  tandem, 
putans  esse  filiam  regis,  earn  ducit,  praesumitur  simplex  error 
qualitatis,  dans  causam  contractui;  si  e  contrario,  Titius  tractat 
de  matrimonio  ineundo  cum  filia  regis  ignota,  et  tandem  Mariam 
ducit  sive  absentem,  e.  g.,  per  procurarorcm,  sive praesentem, 
putans  esse  regis  filiam,  praesumitur  error  qualitatis  redun 
dans  in  errorem  personae  (2). 


1.  Clericatus,  Dec.  A7A",  n.  27;  D'Annibale,  p.  Ill,  §  444,  not.  14. 

2.  Sanchez,  I.  c.;  D'Annibale,  I.  c.;  Lehinkuhl,  vol.  //,  734. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIAL!  17 

894.  c)  Tandem  si  agitur  cle  qualilate  servili,  nempe  si  Titius 
duxit  Mariam,  putans  esse  liberam,  dum  est  serva  servitute 
proprie  dicta  (1).  Notum  enim  est  plures  distingui  servorum 
classes.  Sunt  servi  servitute  proprie  dicta,  qualis  erat  apud 
Romanes  et  adhtic  viget  apud  in! ideles ;  servi  glebae  addicti 
sive  adscriptitii  sive  originarii,  prout  erant  paucis  abhinc  annis 
in  imperio  russiaco ;  famuli  conductitii,  qui  pro  certa  mercede 
operas  suas  locant;  tandem  servi  poenae,  idest  damnati  ad 
carcerem  perpetuum  vel  triremes.  Hie  de  primis  tantum  agi 
tur  :  de  aliis  enim  nil  speciale  a  jure,  quoad  matrimonium, 
statutum  est.  Nonnulli  auctores  inter  quos  Clericatus,  Dec.  XX, 
n.  10,  legislationem,  quae  primos  respicit,  ultimis  immerito 
applicant. 

Jam  vero  inter  servos,  servitute  proprie  dicta  jus  Roma- 
num  verum  matrimonium  recognovit,  quod  tamen  appellavit 
contuberniuni  (w/3  in  nota].  Etiam  Ecclesia  semper  admisit 
verum  matrimonium  inter  eos  consistere  posse.  Usque  ad 
saec.  VIII  pro  conjugii  validitate  requisivit  clomini  consen- 
sum  (2) ;  sed  deinde  receptum  fuit  servos  posse  matrimo 
nium  licite  et  valide  inire,  etiam  insciis  ac  invitis  dominis, 
sed  exinde  a  servitute  non  liberari,  uti  expresse  docet  Adria- 
nus  IV,  cap.  1,  cit.  tit.  Patet  autem  dominum,  matrimonio 
valido  semel  inito,  non  amplius  potuisse  in  servos  conjugates 
quae  juri  naturae,  in  quantum  matrimonium  regit,  adver- 
santur,  e.  g.,  unum  conjugem  vendere.  Pariter  Ecclesia  sem 
per  habuit  uti  validum  licitumque  conjugium  inter  partem 
servam  et  partem  liberam,  notam  habentem  alterius  servilem 
conditionem,  licet  jus  civile  aliud  statuerit,  /.  2,  G.  De  incestis 
nuptiis. 

At  casu  quo  pars  libera,  ducens  servam,  ignorasset  hujus  ser 
vilem  conditionem,  matrimonium  declaratum  fuit  nullum, 
cap.  2,  3,  et  clarius  4  cit.  tit.,  etsi  haec  ignorantia  aut  error 
non  dedisset  causam  contractui,  et  pars  serva  evasisset  libera, 
antequam  pars  libera  errorem  suum  cognosceret.  Nonnulli 


1.  Vide  canpnistas  in  lib.  V  Decret.,  lit.  IX,  De  conjugio  servorum. 

2.  Giraldi,  Expos.  Juris  Ponlif.,p.  /,  sect.  700;  Feije,  n.  123. 


18  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

excipiunt  casum  quo  haec  ignorantia  fuit  crassissima  et  levis- 
sima;  quod  Sanchesio,  lib.  VII,  disp.  XIX,  n.  20,  est  valde 
probabile,  licet  contrariam  sententiam  habeat  probabiliorem. 
Hie  auctor,  /.  c.,  n.  4,  putat  valere  quoque  matrimonium,  si 
pars  serva  erit  libera  infra  breve  tempus,  idest  infra  bimestre ; 
quae  sententia  nulli  innititur  juridico  fundamento,  ut  bene 
ostendit  P.  Wernz,  n.  242,  not.  24.  At  certe  matrimonium 
validum  est  si  pars  serva  statim  libera  evadit,  matrimonium 
contrahens.  Item  si  pars  libera  contraxit  cum  libera,  putans 
earn  servam,  aut  pars  serva  contraxit  cum  serva,  putans  earn 
liberam  (1). 

Nonnulli  putaverunt  hoc  impedimentum  esse  juris  naturalis, 
quia  conditio  servilis  repugnat  bonis  substantialibus  matrimo- 
nii ;  praeterea  canones  citati  illud  proprie  non  ferunt,  sed  potius 
existens  supponunt ;  tandem  error  hujus  qualitatis  refunditur 
in  errorem  personae.  Sed  primum  nimis  probat ;  si  enim  ipsa 
servitus  impedimentum  matrimonio  ineundo  praestaret  jure 
naturae,  sequeretur  matrimonium  existere  non  posse  nee  inter 
liberum  et  servam,  cognita  etiam  servitute,  nee  inter  servum 
et  servam;  quae  certe  falsa  sunt.  Geterum  jam  diximus,  inito 
conjugio,  jura  naturalia  sarta  tectaque  esse  debere.  Alterum 
nil  probat;  nam  multa  sunt  juris  positivi,  quorum  initium  in- 
dicari  nequit;  e.  g.,  nil  vetat  quominus  dicamus  et  hoc  im 
pedimentum  inductum  fuisse  ex  consuetudine.  Tandem  ter- 
tium  per  se  falsum  est,  ut  patebit  ex  dictis.  Igitur  certum 
omnino  est  errorem  conditionis  servilis  matrimonium  irritare 
solo  jure  ecclesiastico.  Scilicet  infra  (n.  sequ.)  dicemus  errorem 
qualitalis  (qualis  est  error  conditionis  servilis)  in  genere  nup- 
tias  nee  jure  naturali,  nee  jure  positive  irritare.  At  Ecclesiam 
posse,  justa  de  causa,  statuere,  ut  error  alicujus  qualitatis, 
seu  aliqualis  consensus  defectus,  reddat  nullum  matrimonium, 
quod  ex  jure  naturae  valeret,  indubium  est  (2) ;  hoc  autem 
Ecclesia  statuit  pro  errore  conditionis  servilis,  nolens  partem 
liberam.  ignoranter  tale  conjugium  subire,  in  quo  tanta  est 


1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1017. 

2.  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  XVIII,  n.  9. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  19 

inaequalitas,  tanta  incommoda,  tanta  in  exercitio  jurium 
matrimonialium  cliff icultas ;  atque  ita  induxit  impedimentum 
erroris  conditionis  servilis,  quod  irritat  matrimonium  ex  defectu 
consensus,  sed  jure  ecclesiastico  tantum. 

Exdictis  sequitur  hunc  errorem  inter  infideles  matrimonium 
non  irritare.  Hinc  si  infidelis  liber  ducit  infidelem  servam, 
ignorans  illius  servitutem,  matrimonium  est  legitimum,  nisi 
hoc  impedimentum  latum  sit  ab  auctoritate  civili.  Praecisione 
facta ab impedimento  disparitatis  cultus,  eta  fortiori  eo  dispen- 
sato,  si  fidelis  liber  ducit  infidelem  servam,  matrimonium  est 
nullum,  quia  nullitas  statuta  est  in  favor  em  partis  liberae  ; 
voluit,  scilicet,  Ecclesia  ut  consensus,  hoc  errore  diminutus, 
foret  inefficax  ad  vinculum  matrimoniale  constituendum ; 
atquipars  libera  in  hypothesi  subdita  est  Ecclesiae,  acproinde 
hac  lege  tenetur.  E  contrario,  matrimonium  valet,  si  infidelis 
liber  ducit  fidelem  servam,  quia  lex  ecclesiastica  infidelem  non 
afficit  et  ideo  ejudem  consensus,  licet  errore  diminutus,  tamen 
adhuc  sufficiens  est  jure  naturae  (1). 

De  judicio  nullitatis  aut  revalidatione  matrimonii  invalidi  ob 
impedimentum  erroris  conditionis  servilis  infra  sermo  erit  in 
cap.  VI1L 

895.  Praeter  hos  tres  casus,  error  qualitatis  matrimonium 
non  irritat :  praesumitur  enim  consensum  terminari  in  substan- 
tiam,  qualitatem  vero  ilium  reddere  promptiorem  et  plenio- 
rem.  Id  quidem  omnes  uno  ore  fatentur  turn  de  contractibus 
in  genere,  turn  de  matrimonio  in  specie,  si  error  fuit  mere  con- 
comitans;  e.  g.,  si  Titius  duxit  Semproniam,  putans  earn  esse 
nobilem,  dum  est  ignobilis,  scd  ita  ut,  cognita  etiam  veritate, 
illam  duxisset.  Quod  si  error  fuerit  antecedens  seu  dederit 
causam  matrimonio,  ita  ut,  nempe,  Titius,  veritate  cognita 
ante  matrimonium,  Semproniam  non  duxisset,  casus  est  magis 
implexus.  Pontius,  lib.  IV,  cap.  XXI,  n.  7,  citans  Arag.  et 


1.  Contrarium  putat  P.  Wernz,  n.  242,  not.  27;  qui  tamen  non  bene 
nos  perlegit;  non  enim  nos  dicimus  hoc  impedimentum  in  favorem 
partis  fidelis,  sed  in  favorem  partis  liberae  latum  fuisse,  seu  Ecclesiam 
statuisse  consensum  partis  liberae  esse  insufficientem  ad  matrimonium 
costituendurn  ob  errorem  qualitatis  conditionis  servilis  alterius  partis. 


20  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

Ledesma,  imo  et  Sanchez,  sed  immerito,  sustinet  matrimonium 
esse  nullum,  quia  consensus  est  virtu aliter  conditionatus  :  Si 
Sempronia  est  nobilis.  Gommunis  et  certa  sententia  tenet  ma 
trimonium  valere,  etsi  error  proveniat  ex  dolo  malo  alterius 
partis,  quae  tamen  peccat  et  de  damnis  etiam  tenetur.  Proba- 
tur  clare  ex  cap.  18,  De  sponsalibus...,  ubi  Urbanus  III  vali- 
dum  dicit  matrimonium,  dolo  viri,  initum  a  muliere  ex  errore 
dante  profecto  causam.  Nam  villicus  matrimonium  invalidum 
cum  alia  muliere  iniverat  et  declarationem  nullitatis  ab  cccle- 
siastica  auctoritate  pcticrat ;  reversus  in  patriam  publice  pro- 
posuit  sententiam  divortii  f uissc  ab  Ecclesiajam  promulgatam; 
et  sic,  falsitate  suggesta,  quamdam  aliam,  facti  nesciam,  sibi 
copulare  praesumpsit ;  tandem  delegati  judices  super  prioris 
matrimonii  quaestione  sententiam  divortii  protulerunt.  Urba 
nus  III  respondet  quia  «  villicum  et  mulierem  quam  superin- 
duxit,  pendente  lite  prioris  uxoris,  invicem  asseris  consen- 
sisse....,  imposita  viro  pocnitcntia  competent!,  et  infra 
poenitentiae  tempus  carnali  commercio  interdicto,  postmodum 
in  marital!  copula  poterunt  remanere  » .  Revera  Titius  in  casu 
ducit  Semproniam  pleno  consensu,  ideoque  matrimonium 
valeat  necesse  est.  Utique,  cognita  veritate,  ipse  Semproniam 
due  turns  non  fuisset;  sed  haec  est  voluntas  interpretativa, 
quae  in  rerum  natura  non  existit,  ac  proinde  nil  operatur  (1). 
In  aliis  contractibus  onerosis  error  hujusmodi,  quando  est  ex 
dolo  alterius  partis,  vitiat  actum  in  favorem  partis  deceptae, 
sed/wre  positivo  tantum  (2).  Etiam  Ecclesia  de  rigore  juris  po- 
tuisset,  lege  positiva,  constituere  dolum  alterius  partis  irritare 
matrimonium  non  quidem  pro  parte  decepta  tantum,  cum 
matrimonium  claudicare  non  possit,  sed  pro  utraque  parte  :  sed 
hoc  impedimentum  non  tulit,imo  expresse  declaravit  matrimo 
nium  in  casu  valere,  ut  constat  ex  dictis,  ne  innumera  conjugia 
evaderent  dubia  et  litibus  exposita  (3). 

1.  Sanchez,   lib.    VII,    disp.  XVIII,  n.    18;  D'Annibale,  p.  /,  8  136, 
not.  24 ;  et  p.  Ill,  S  444,  not.  16. 

2.  D'Annibale,  p.  //,  §  414;  et  p.  Ill,  g  444,  not.  12;  De  Lugo,  De 
just,  et  jur.,  disp.  XXII,  sect.  VI,  ubi  solide,  pro  more,  de  errore  in 
contractu  loquitur. 

3.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1012;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  842. 


CAP.    IV.    -  -    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  21 

Nonnulla  exempla  doctrinam  hactenus  traditam  de  errore 
qualitatis  illustrabunt. 

896.  Casum  practicum  erroris  qualitatis  qui  redundat  in 
errorem  personae,  ita  fingit  Bangen,  tit.  II,  %  18  :  «  E.  g., 
i'amilia  comitis  A.  statutis  utitur  domesticis,  quibus  cautum  est, 
ut  comes  haereditarius  uxorem  sibi  adsciscat  aequalis  condi- 
tionis.   Gomes  itaque  A.,  hac   aperta  intentione,  uxorem  sibi 
quaerit.  Audit  tandem  praenobilem  Florentiae  existere  comi 
tis  B.  familiam  et   comitem  B.  habere  unicam   filiam.  Hinc 
comes  A.  litteras,    quibus  eamdem  filiam  sibi  uxorem  petit, 
Florentiam  mittit.  Attamen  mulier  cubicularis  ejusdem  filiae, 
litteris  fraudulenter   suppressis,  ad  comitem    A.    scribit,  et, 
response  accepto,  in  Germaniam  proficiscitur.  Sub  falso  comi- 
tissae  B.  nomine  cum  comite  A.  matrimonium  contrahit.  Con 
summate  jam  matrimonio,  fraudem  aperit.  Quaeritur  an  illud 
irritum  sit  ob  errorem  qualitatis  in  personam  redundantis? 
Respondemus  dubium  non  esse,  quin  in  hoc  casu  error  quali 
tatis  in  personam  redundet  ».  Subjungit  :  «  At  vero  res  aliter 
se  habet,  si  casum  sequent!  modo  formamus.  Gubicularis  ilia, 
accepto   response,    Germaniam   petit,   et  sub  falso  comitis- 
sae  B.  nomine  diutius  ante  nuptias  cum  comite  A.  conversatur. 
Hie  ob  ejus   pulchritudinem  amore   captus  saepius   asserit  : 
Te  DUCERE  VELLEM,  etiamsi  esses plebeia,  vel  similia.  Hoc  casu  sane 
error  qualitatis  praefatae  non  irritat  matrimonium  :  namque 
qualitas  comitissae,  circa  quam  versatur  ille  error,  non  consti- 
tuitpraecise  motivum,  quo  ductus  contrahit  cum  hac  persona » . 
Nos  putamus  etiam  in  hoc  casu  matrimonium  nullum  esse  ea- 
dem  prorsus  ratione  (nisi  forte  comes  A.  velit  contrahere  cum 
muliere  praesente,  quaecumque  ea  sit,   quod  ex  praecedenti 
personali    conversatione   praesumitur)  ;  nam   de    facto   ipse 
consentit  in  aliam  personam,  idest  filiam  comitis  B.;  ilia  autem 
voluntas :  te  ducere  vellem...,  est  voluntas  interpretativa,  quae 
revera  non  existit  (n.  praec.). 

897.  Glericatus,  Dec.  XIX,  n.  31,  alium  casum  refert,  qui 
confictus  non  est,  sed  revera  accidit.  Dalilam  foeminam,  alto 
nomine  praeditam,  reperit  Romae  Sempronius,  homo  Germa- 
nus,  dives,  sed  non  nobilis.  Dicebat  Dalila  se  filiam  comitis  a 


22  TRACT ATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

Liebenstein,  fugisse  parentum  tyrannidem,  et  velle  nubere. 
Cognoscebat  Sempronius  comitem,  sciebat  eumdem  habere 
filiam,  quae,  rigoris  et  domus  patris  pertaesa,  ad  monialium 
asceterium  confugerat.  Credit  bane  esse,  et  earn  in  uxorem 
ducit.  Revertitur  in  patriam,  opinione  sua  jam  comes  factus  : 
at  ibidem  reperit  comitis  filiam  adhuc  degere  apud  moniales, 
et  mulierem  a  se  ductam  esse  meretriculam  quamdam,  quae 
castae  et  nobilis  virginis  nomen  usurpaverat.  At  juristae 
dixerunt  tenere  matrimonium ;  et  merito,  cum  error  solum 
versaretur  circa  qualitatem,  nee  redundaret  in  personam;  vir 
enim  intenderat  contrahere  cum  hoc  muliere  praesente,  quam 
per  errorem  putabat  ilia  qualitate  praeditam  esse. 

898.  Sanchez,  /.  c.,  n.  35,  alium  casum  enarrat:  «  Quidam 
enim,  duas  filias  habens,  juveni,  pulchritudine  minoris  capto, 
earn  sibi  in  matrimonio  collocari  postulanti,  denegavit,  offe- 
rens  primogenitam.  Juvenis  petiit  earn  ostendi  cuidam  amico, 
a  quo  de  illius  pulchritudine  certior  fieri  volebat.  Pater  dolose 
filiam  minorem  ostendit  amico,  eo  quod  primogenita  deformis 
esset.  Juvenis  ergo  bene  instructus  de  foeminae  pulchritudine, 
eoque  errore  ductus  contraxit  (per  procuratorem)  cum  primo 
genita.  existimans  esse  earn  quae  amico  exhibita  fuerat.  Dubi- 
tatum  fuit  num  solus  qualitatis  error  esset,  ac  proinde  valeret 
matrimonium   ».    Tabiena   et    Sanchez    responsionem   affir- 
mativam  amplexati  sunt,  quia  fuit  simplex  error  qualitatis, 
licet  Sanchez  deinde  plures  ponatdistinctiones.  Sed  probabilius 
contradicunt  Pontius,  lib.  IV,  cap.  XXI,  n.  3 ;  S.  Alphonsus, 
lib.  VI,  n.  1016,  aliique,  quia  Juvenis  volebat  contrahere  cum 
puella  ostensa  amico,  et  ita  fuit  vel  error  circa  personam,  vel 
error  qualitatis  redundans  in  errorem  personae,  atque  irritans 
matrimonium. 

899.  S.  G.  G.  in    Valachiemi  Matrimonii,  20  Dec.  1862, 
respondit  non   constare  de  nullitate  matrimonii  in  sequenti 
specie.  Eugenia  L.  cum  Alexandro  G.,  quern  a  pluribus  mensi- 
bus  cognoscebat,  matrimonium  contraxit,  putans  eum   esse 
divitem,  nobilem  ac  bonis  moribus  praeditum.  Gonsultor  theo- 
logus  P.  Perrone  S.  J.  in  prima  causae  propositione  putaverat 
matrimonium  esse  nullum  ob  errorem  qualitatis  redundantem 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  23 

in  errorem  personae  :  adeo  haec  materia  salebrosa  est !  Sed 
ex  dictis  apparet  adfuisse  in  casu  simplicem  errorem  qualitatis 
dantem  causam  contractui.  Aliunde  ipsa  Eugenia  fassa  est  se, 
cum  fraudem  nullo  modo  suspicaretur,  illas  qualitates  non 
apposuisse  tanquam  conditionem  sine  qua  non ;  proinde  nulla 
erat  nullitatis  causa  ex  defectu  consensus. 

900.  Similem  sententiam  eadem  S.  C.  tulerat,  die  19  Aug. 
1817  et  27  Maii  1827  in  Roniana  Matrimonii,  in  qua  Cassan 
dra  Luci  petebat  declarationem  nullitatis  sui  matrimonii  cum 
Vincentio  filio  Stephani  Venturini  de  Castro  Novo  Farfensi  ex 
capite  vis  et  metus,   delectus  solemnitatum,   et  praesertim 
erroris,  quia  eidem  nupserat  eo  quod  ipse  se  jactasset  esse 
Vincentium  Bellonch,  filium  Stephani  Bellonch  de  Valentia, 
nepotem  sacerdotis  Bellonch,  divitiis  affluentis.  In  folio  S.  G. 
in  utraque  causae  propositione  theoria  philosophica  et  cano- 
nica  erroris  simplicis,  ac  erroris   redundantis   in   personam 
perbelle  exponitur. 

Vide  etiam  eamdem  S.  C.  in  Compos tellana  seu  Licen.  Ma 
trimonii,  21  Aug.  1744,  et  in  Romana  Matrimonii,  22  Sept.  1708. 
Hue  usque  de  errore  facti. 

901.  Ad  errorem  juris  quod  attinet,  error  juris  circa  ipsum 
jus  coeundi  tune  verificatur,  quando  contrahens  putat,  e.  g., 
matrimonium    esse  societatem  mere  amicalem,   in   eamque 
consentit,  prorsus  ignorans  matrimonium  esse  ad  filios  procre- 
andos  et  filios  ex  copula  carnali  procreari.  Hoc  in  casu  deficere 
matrimonialem  consensum,  et  ideo  matrimonium  esse  nullum 
per  se  patet,  quia  contrahens  reipsa  non  consentit  in  matrimo 
nium,  sed  in  aliquid  toto  coelo  diversum.  Id  verum  est,  etsi 
contrahens,  veritate  cognita,  in  matrimonium  fuisset  aeque 
consensurus,  cum  haec  non  sit  nisi  interpretativa  voluntas.  At 
ille  error  post  pubertatem  in  foro  externo  profecto  non  praesu- 
mitur,  et  admodum  difficilis  probationis  esset.  Quod  si  puella 
nubens  scit,  e.  g.,  matrimonium  esse  societatem  cum  viro,  qui 
ex  uxore  filios  procreat,  et  in  hanc  societatem  ad  filios  pro- 
creandos   consentit,    sed    nescit  filios   haberi    per   carnalem 
copulam,  imo  hanc  carnalem   copulam  prorsus  ignorat,   est 
casus  ignorantiae,  quae  non  excludit  matrimonialem  consen- 


24  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

sum  et  conjugii  valorem,  cum  puella,  consentiens  in  societa- 
tem  ad  filiorum  procreationem,  implicite  consenserit  in  ipsum 
coeundi  jus  (n.  68,  877),  etiamsi,  cognita  veritate,  nuptias 
initura  non  fuisset,  et  modo  eas  respuat,  quia  de  facto  voluit, 
et  voluntas  interpretativa,  in  rerum  natura  non  existens,  nihil 
operatur.  Ceterum  neque  haec  ignorantia  in  foro  extern o 
praesumitur,  quia  post  pubertatem  natura  ipsa  has  res  edocere 
solet.  Haec  confirmantur  ex  pluribus  responsionibus  S.  G.  G., 
declarantis  validum  matrimonium  in  praedicta  facti  specie  (1) ; 
nisi  has  responsiones  explicare  velis  ex  praesumptione  juris 
et  de  jure  notitiae  rei. 

902.  Error  juris  circa  essentialem  matrimonii  proprietatem 
verificatur,   si  contrahens  vel  putat  vinculum  matrimoniale 
solvi  posse,  saltern  in  aliqua   circumstantia,    uti  tenent  infi- 
deles,  nee  non    Graeci   schismatici,   qui  contra  definitionem 
Cone.  Trid.,  sess.  XXIV,  can.   7,  adhuc  autumant  adulterio 
induci  divortium  plenum,  et  nonnulli  perversi  ac  ignorantes 
catholici,  praesertim  post  funestam  divortii  civilis  legem  ;  vel 
putat  se  post  ilium  maritum  aut  uxorem  posse  alium  quoque 
vel  aliam  superaddere,  uti  rursus  infideles.  His  addimus  omnes 
illos  qui  consent  matrimonium  inter    christianos  non  esse 
verum  ac  proprie  dictum  novae  legis  sacramentum. 

903.  Jam  vero  hoc  in  casu  certum  est  haberi  consensum 
matrimonialem,  ideoque  matrimonium  per  se  valere  cum  sim- 
plici  errore  juris,  etiam  dante  causam  contractui,  nempe  si 
contrahens,  qui  in  eo  errore  versatur,  modo  vult  inire  matri 
monium  verum,  prout  a  Deo  institutum  est,  etc.,  et  positive 
voluntatis  actu  non  excludit  proprietatem  matrimonio  essen 
tialem,  licet  excluderet,  si  de  ea  cogitaret.  Nam  si  res  bene 
perpendatur,   in  casu  est  unicus  voluntatis  actus  in  matri 
monium  verum,  juxta  divinam  institutionem ,  etc.,  quisufficit 
pro   consensu  matrimonial!  et  matrimonii    valore   (n.   877). 
Equidem  contrahens,  si  cogitaret,  positive  sua  voluntate  exclu 
deret  essentialem  matrimonii  proprietatem,  sed  haec  est  vo 
luntas  interpretativa,  quae  existerel,  sed  non  existit  :  modo 

1.  Acta  S.  Sedis,  vol.  V,  pag.  551  sequ.,  ac  alibi. 


CAP.    IV.     —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  25 

in  ejus  mente  est  unicus  voluntatis  actus,  quern  diximus.  Quod 
si  contrahens,  explicito  voluntatis  actu,  seu  vera  mentis  condi- 
tione,  illam  proprietatem  revera  excludit,  matrimonium  irri- 
tum  est  :  de  qua  re  infra  redibit  sermo.  Juxta  hanc  doctrinam 
Innocentius  III  in  cap.  7,  De  divortiis,  declarat  matrimonium 
inter  Hebraeos,  qui  admittunt  libellum  repudii,  valere,  et 
virum,  etiam  ad  Ghristi  ficlem  conversum,  vivente  uxore,  non 
posse,  salvo  fidei  privilegio,  aliam  habere ;  item  Ecclesia  habet 
validum  matrimonium  aliorum  infidelium,  Graecorum,  Gal- 
vinistarum,  etc.,  qui  retinent  vinculum  solvi  per  adulterium, 
nisi  expressa  conditio  solubilitatis  apposita  fuerit,  uti  saepis- 
sime  Sacrae  Congr.  Romanae  reposuerunt.  Porro  propter 
favorem  matrimonii  simplex  error  praesumitur,  donee  conditio 
proprie  dicta  probetur ;  eo  vel  magis  quod  ille  alter  positivus 
voluntatis  actus  est  factum,  facta  autem  non  praesumuntur, 
sed  probanda  sunt. 

Multo  magis  matrimonium  valet  si  utraque  vel  alterutra 
pars  Christiana  vult  quidem  verum  matrimonium  contrahere, 
sed  putat  matrimonium  inter  christianos  non  esse  sacramen- 
tum,  uti  inter  protestantes  et  multos  perversos  ac  ignorantes 
catholicos;  valet,  inquam,  et  est  verum  sacramentum,  licet 
sacramenti  qualitas  per  veram  conditionem  fuisset  exclusa 
(n°  921). 

904.  Tandem   error    circa  validitatem  matrimonii  verifi- 
catur,    si  utraque  vel  alterutra  pars  putat  obstare  aliquod 
impedimentum  dirimens  et  matrimonium  esse  irritum,  dum 
nullum  obstat  impedimentum  et  matrimonium  per  se  valet ; 
e.  g.,  putat  adesse  quartum  consanguinitatis  gradum,  cum 
adsit  quintus;   aut  scit  esse   quintum,   sed  putat   et  ipsum 
matrimonium    dirimere;    aut   scit    in    Galliis    matrimonium 
civile,   ut  aiunt,   vim  veri  matrimonii   non  habere,   et   hac 
opinione    illud  init  in    Anglia.    Quaestionem    aliquantulum 
extendentes,  videamus  num  verus   consensus  matrimonialis 
coexistere  possit  cum  impedimento  dirimente  turn  juris  eccle 
siastic!,  turn  juris  divini,  sive  putativo   tantum,   sive   etiam 
reali,  sive  in  casu  bonae  sive  in  casu  malae  fidei. 

905.  Quod  attinet   ad  impedimentum  juris  ecclesiastic! , 


26  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

nonmilli  putaverunt  matrimonial  em  consensum  numquam 
esse  aut  esse  posse,  quando  adest  impedimentum  dirimens 
in  genere,  etiam  juris  ecclesiastici  tantum,  etiam  ignoratum, 
dummodo  sit  reale,  quia  tune  consensus,  cum  cadat  in  ma- 
teriam  illegitimam  et  inhabilem,  nullus  est,  aut,  si  mavis, 
est  invalidus,  sed  invalidum  esse  et  non  >esse,  paria  cen- 
sentur  (1). 

Haec  opinio,  saltern  si  agitur  de  impedimento  juris  ecclesias 
tici  ignorato,  est  certe  falsa  et  innititur  evidenti  aequi  vocation! 
verborum;  nam  ratione  impedimenti  dirimentis  consensus  est 
nullus  juridice  sen  invalidus,  quatenus  inefficax  est  ad  matri- 
monium  constituendum,  et  in  hoc  sensu,  nempe  in  ordine  ad 
matrimonii  validitatem,  consensum  invalidum  esse  et  non  esse, 
paria  censentur;  sed  per  se  non  est  nullus  physice  (seu,  si 
mavis,  psychologies)  quatenus  in  mente  contrahentium  realiter 
non  existat,  quia  per  se  existere  utique  potest.  Id  extra  omne 
dubium  ponitur  1°  ex  ratione.  Nam  inter  causas  nullitatis  ma 
trimonii  aliae  se  tenent  ex  parte  consensus,  si  nempe  consen 
sus  deficit  aut  (quod  idem  est)  est  substantialiter  vitiatus ; 
aliae  ex  parte  personae,  si  persona  in  illis  circumstantiis  est 
inhabilis  ad  contrahendum.  Porro  inhabilitas  personae  per 
se  nullo  modo  excludit  consensum,  quia  consensus  est  volun- 
tatis  actus,  quo  quis  in  mente  sua  vult  tradere-acceptare  jus 
perpetuum  et  exclusivum  in  corpus  in  ordine  ad  prolem  ; 
atqui  hie  voluntatis  actus,  non  obstante  inhabilitate  personae, 
potest  utique  existere,  licet  matrimonium  non  constituat,  quia 


1.  Sanchez,  De  matr.,  lib.  //,  disp.  35 :  «  Gum  prior  consensus 
«  fuerit  omnino  ex  parte  utriusque  invalidus  eo  quod  super  illegi- 
«  timam  et  inhabilem  materiam  ceciderit,  denuo  uterque  renovan- 
«  dus  est,  nee  durare  potest  consensus  qui  nullus  ornnino  fuit,  cum 
«  enim  permanentia  existentiam  supponat,  consensus  qui  numquam 
«  extitit,  permanere  non  potest  ».  Anacletus,  lib.  IV  Decret.,  App. 
n.  591  :  «  Licet  ignorans  impedimentum  consenserit  in  matrimonium, 
«  tamen  quia  consensus  illius  fuit  invalidus,  idem  est  ac  si  non  consen- 
«  sisset  seu  nullum  habuisset  consensum  ;  consensus  autem  qui 
«  numquam  extitit,  perseverare  non  potest,  cum  non  entis  non  sint 
«  qualitates  ».  Et  paulo  ante,  n.  594,  statuerat  principium  :  «  Inva- 
«  lidum  esse  et  non  esse  paria  censentur,  /.  Quolies  6,  §  Qui  satisfacere 
«  cog.  •. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  27 

cadit  in  materiam  inhabilem.  2°  Ex  praxi  Ecclesiae,  quae  ma- 
trimonia  nulla  ob  impedimentum  juris  ecclesiastic!,  inhabili- 
tans  personam,  maxime  si  partes  fuerunt  in  bona  fide  reva- 
lidare  solet  absque  renovatione  consensus ;  ergo  supponit 
consensum  extitisse  et  existere,  non  obstante  impedimento 
dirimenti  juris  ecclesiastici  reali  quidem,  sed  ignorato.  3°  Ex 
jure  Decretalium  quod  admittit  matrimonia  nulla  ratione 
impedimenti  dirimentis  ob  inhabilitatem  personae,  sed  non 
nulla  ob  defectum  consensus.  Ita,  e.  g.,  Bonifacius  VIII  in 
cap.  un.,  De  sponsalibus,  etc.,  in  6°,  haechabet  :  «  Ex  sponsa- 
libus  puris  et  certis,  etiamsi  consanguinitatis,  affinitatis,  fri- 
giditatis,  religionis,  aut  alia  quavis  ratione  sint  nulla,  dum- 

modo  non  sint  nulla  ex  defectu  consensus,  oritur 

impedimentum  justitiae  publicae  honestatis  ».  Jam  vero  Bo 
nifacius  VIII  verbo  sponsalium  comprehendit  sponsalia  turn 
de  future  turn  de  praesenti ;  et  supponit  possibilitatem  matri- 
monii  invalidi  ob  impedimentum  dirimens,  non  autem  invalidi 
ob  defectum  consensus.  4°  Tandem  non  est  praetermittenda 
contradictio  in  exposita  doctrina;  nam  si  consensus  cadit  in 
materiam  illegitimam  et  inhabilem  et  est  invalidus ;  ergo 
existit. 

906.  Alii,  e  contrario,  concedunt  consensum  matrimonia- 
lem  esse  compossibilem  cum  impedimento  dirimenti  juris 
ecclesiastici,  si  impedimentum  fuit  ignoratum,  sed  negant,  si 
fuit  cognitum  sive  reale  sive  etiam  putativum  tantum.  Scilicet 
opinantur  partem  in  mala  fide,  quae,  nempe,  scit  impedimen 
tum  dirimens  subesse,  aut  falso  id  putat,  non  posse  consentire, 
quia  voluntas  non  fertur  in  impossibile  (1). 

Etiam  haec  doctrina  est  falsa,  idest  consensus  matrimo- 
nialis  est  utique  possibilis,  cum  notitia  aut  opinione  impedi- 

1.  Perrone,  op.  et  loc.  cit.,  a.  1;  Giovine,  torn.  II,  §  327,  n.  3;  Gury, 
vol.  II,  n.  895,  cum  aliis.  Sanchez,  lib.  1,  disp.  33,  consensus  possi 
bilitatem  admittit  si  impedimentum  est  putativum,  e.  g.,  si  pars 
falso  putat  priorem  alterius  conjugem  adhuc  vivere;  sed  cohaerenter 
ad  sua  principia  negat,  si  impedimentum  est  reale,  quia  tune  con 
sensus  cadit  in  materiam  inhabilem  et  ideo  nullus  est;  aliis  verbis, 
juxta  Sanchesium,  excludit  consensum  non  scientia  vel  opinio  impe 
dimenti,  sed  impedimentum  ipsum. 


28  TRACTATUS    CANOWCUS    DE    MATRIMOXIO 

menti  dirimcntis  :  idque  probatur  iisdem  argumentis  quae 
supra  adduximus.  Nam  1°  quod  attinet  ad  argumentum  ra- 
tionis,  nil  impcdit  quominus  pars,  non  obstante  notitia  aut 
opinione  impediment!  dirimentis,  velit  in  mente  sua,  dum 
nuptias  init,  tradere-acceptare  jus  conjugale,  vel  quia  prae- 
scindit  in  mente  sua  a  lege  irritante,  vel  quia  aliqua  ratione, 
licet  absurda,  ab  eadem  sese  excusat,  vel  quia  putat  rem  in 
posterum  posse  componi,  vel  etiam  quia  directe  agit  contra 
legem,  veluti  dicens  in  corde  suo  :  Equidem  ita  statutum  est, 
sect,  hoc  non  obstante,  ego,  quantum  a  mea  voluntalependet, 
volo  tradere-acceptare  jus  conjugale.  In  his  casibus  adest  verus 
matrimonialis  consensus  qui  totus  consistit  in  illo  voluntatis 
actu  tradendi-acceptandi  jus  coniugale,  licet  hie  consensus  sit 
semper  graviter  peccaminosus ;  insuper  sit  inefficax  ad  matri- 
monium  constituendum,  si  impedimentum  dirimens  est  reale, 
seu  realiter  existit;  sit  efficax,  si  impedimentum  dirimens  est 
putativum  tantum.  2°  Accedit  praxis  Ecclesiae,  quae  non  raro 
a  renovando  consensu  dispensat  etiam  illos  qui  matrimonium 
nullum  in  mala  fide,  obstante  impedimento  juris  ecclesiastici, 
iniverunt,  e.  g.,  qui  solo  civili  conjugio  uniti  sunt  in  loco  ubi 
decretum  Tametsi  urget,  licet  matrimonii  contract!  nullita- 
tem  baud  ignorarent ;  igitur  non  admittit  scientiam  vel  opinio- 
nem  impedi  menti  consensum  matrimonialem  per  se  et  neces. 
sario  excludere.  3°  Etiam  verba  Bonifacii  VIII  in  cit.  cap.  un.  De 
sponsalibus,  etc.,  in  6,  immerito  restringeres  ad  casum  matri- 
moni  invalidi  ob  impedimentum  ignoratum  ;  sunt  enim  gene- 
ralia.  4°  Tandem  haec  confirmantur  ex  responsione  S.  G.  de 
Prop.  Fide,  die  1  Oct.  1785,  ad  Vicarium  Apostolicum  Con- 
stantinopolitanum  :  «  Per  gli  altri  finalmente  della  terza  classe 
«  i  quali  hanno  volonta  di  prenclere  una  vera  nioglie,  ma  sono 

<  nell'  errore  cbe  non  sia  sufficiente  al  valore  del  matrimonio 

<  di  presentarsi  d'innanzi  al   giudice  turco,  ma  se  sapessero 
«  la  sufficienza  di  questo  loro  atto  a  contrarre  il  matrimonio 
«  vero,   intenderebbero   senz'  altro  di  contrarlo,  la  S.   Gon- 
«  gregazione...  ha  deciso  che   questi  matrimoni  siano  validi, 
«  quando  non  vi  intervenga  qualche  altro  canonico  impedi- 
t  mento.  Imperocche  secondo  le  circostanze  del  caso  proposto 


CAr.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  29 

«  non  pud  dubitarsi  del  vero,  legittimo,  interno  e  reciproco 
c  consenso  del  contraenti  (1)...  »  Igitur  etiam  cum  scientia 
vel  opinione  impedimenti  dirimentis  juris  ecclesiastici,  scu 
cum  mala  fide,  coexistere  potest  consensus  matrimonialis  et 
quaestio  debet  esse  facti,  non  juris.  Si  contrahens  intendit, 
quantum  in  se  est,  verum  matrimonium,  consensus  adest, 
licet  inefficax  ratione  impedimenti  reipsa  existentis ;  si  non 
intendit  verum  matrimonium,  sed  potius  concubinaturn, 
caeremoniam  mere  civilem,  sponsalia,  etc.,  consensus  deest, 
et  ideo  matrimonium  est  nullum,  etsi  impedimentum  dirimens 
f  uerit  putativum  tantum.  Si  verba  verum  matrimonium  sonant, 
putamus,  etiam  in  casu  scientiae  vel  opinionis  impedimenti 
dirimentis  juris  ecclesiastici,  praesumi  maritalem  consensum, 
quia  intentio  praesumitur  semper  verbis  respondere,  donee 
contrarium  probetur  (2) ;  sed  fatendum  est  ex  scientia  vel 
opinione  impedimenti  non  immerito  ingeri  suspicionem,  quae 
ex  facti  aut  personarum  circumstantiis  confirmari  vel  minui 
aut  destrui  potest. 

Hue  etiam  fortasse  spectat  responsio  S.  G.  G.  in  Parisiensi 
Matrimonii,  12  Aug.  1882.  Nobilis  ac  perdives  puella  Maria 
Magdalena  d'L,  Lutetiae  Parisiorum  nata,  tali  aestuabat  amore 
erga  aeque  nobilem  virum  Paulum  M.,  religione  schismaticum, 
nations  Graecum,  ut  cum  eo  nuptias  contrahere  statueret,  quibus 
tamen  mater  obstabat.  Paulus  tune  temporis  Londini  rnora- 
batur,  uti  primus  secretarius  legation  is  Turcarum  Imperil 
penes  aulam  Britannicam ;  et  cum  matrimonium  in  Galliis  sine 
matris  assensu  (mortuo  patre)  leges  prohiberent,  Maria,  die 
10  Oct.  1879,  comitante  et  adjuvante  sua  institutrice,  Londinum 
petiit,  ubi  matrimonium  civile  celebratum  fuit,  et  biduo  post 

\.  Latine  :  Tandem  pro  aliis  tertiae  classis,  qui  habent  voluntatem 
ducendi  veram  uxorem,  sod  errant  reputantes  quod  non  sufficiat 
valid! tati  matrimonii  sistere-  se  coram  Turcico  judice,  qui  tamen,  si 
scircnt  sufficientiam  hujus  sui  actus  ad  effcctum  ineundi  verum 
conjugium,  omnino  vellont  hoc  inire ;  S.  C...  resolvit  haec  matri- 
monia  esse  valida,  quando  non  occurrit  aliud  canonicum  impedimen 
tum.  Etenim  secundum  adjuncta  propositi  casus  nequit  dubitari  de 
vero,  legitimo,  interno  ac  mutuo  contrahentium  consensu... 

2.  De  Lugo,  De  sacratn.  in  gen.,  disp.  VIII,  n.  136;  Gury,  Theol. 
Mor.,  vol.  //,  n.  904,  aliique. 


30  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

sponsi  rei  uxoriae  operam  dederunt,  lubente  ac  excitante  Maria, 
si  Paulo  credatur,  Maria  vero  in  vita  et  coacta,  si  Mariae  depo- 
sitionibus  fides  adhibeatur.  Ad  matrem  Maria  reversa,  aestu 
passionis  pacato,  petiit  declarationem  nullitatis  sui  matrimonii. 
Processus  confectus  fuit  penes  Guriam  Archiepiscopalem  Pari- 
siensem,  et  propositio  dubio  :  «  An  constet  de  matrimonii  nul- 
litate  in  casu.  »  S.  G.  respondit  :  «  Affirmative,  constare  de 
nullitate  » .  Porro  petitio  nullitatis  pluribus  innitebatur  capi- 
tibus ;  sed  putamus  rationem  decidendi  hanc  fuisse.  Maria 
scilicet  coram  magistratu  civili,  vulgo  Registrar,  non  intendit 
verum  matrimonium,  sed  sponsalia.  Id  suadebatur  ex  eo  quod 
in  Galliis  ex  consueta  catholica  educatione  receptisque  moribus 
omnes  retinent  civilem  actum  non  esse  verum  matrimonium, 
uti  judex  Parisiensis  testabatur,  et  praetereaid  satis  probabatur 
ex  depositione  turn  Mariae,  turn  etiam  Pauli,  quam  alii  quoque 
testes  confirmabant. 

907.  Demum  quoad  impedimentum  juris  divini  sive  natu- 
ralis  sive  positivi  quale  est  impedimentum  consanguinitatis  in 
primo  gradu  lineae  rectae,  impedimentum  ligaminis,  impedi 
mentum  impotentiae,  adhuc  disputant  DD.  In  primis  animad- 
vertimus  hanc  quaestionem  esse  potius  theoreticam  quam 
practicam,  ideoque  minoris  momenti ;  nam  ex  una  parte  omnes 
admittunt  cum  impedimento  juris  divini  existere  posse  talem 
consensum  matrimonialem,  qualis  necessarius  est  ad  produ- 
cendum  impedimentum  publicae  honestatis,  ex  aperta  dispo- 
sitione  Bonifacii  VIII  in  cit.  cap.  un.,  De  sponsalibus,  etc. ;  et 
ex  alia  post  decretum  S.  G.  S.  Officii  diei  2  Martii  1904 
(n.  1444),  certum  est,  matrimonium  contractum  cum  impedi 
mento  juris  naturalis  vel  divini  non  posse  sanari  in  radice, 
idest  non  posse,  cessato  quoque  impedimento,  revalidari 
absque  renovatione  consensus.  Hocautemposito,  omnes  viden- 
tur  admittere  (si  excipias  illos  de  quibus  n.  praec.)  cum  impe 
dimento  dirimenti  etiam  juris  divini,  sed  putativo  tantum, 
haberi  posse  verum  matrimonialem  consensum;  e.  g.,  si  vir 
transit  ad  alias  nuptias,  putans  suam  uxorem  adhuc  vivere, 
quae  reipsa  mortua  est.  Gerte  hoc  in  casu  S.  G.  G.  in  Smyr- 
nensi,  9  Sept.  1752,  censuit  matrimonium  valere.  Nam  Gosmus 


CAP.    IV.     —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  31 

qui  uxorem  Florentiae  habebat,  rem  habuit  Smyrnae  cum 
Magdalena  et  ab  ejusclem  parentibus  coactus  cum  eadem  spon- 
salia  primum,  ac  deinde  matrimonium  inivit ;  uxor  an  tern, 
ignorante  viro,  mortua  est  post  sponsalia,  ante  matrimonium. 
Proposito  dubio  :  «  An  constet  de  nullitate  matrimonii  in 
casu  » ;  S.  G.  reposuit  negative.  At  etiam  hoc  in  casu  legitima 
de  fornicario  consensu  potest  esse  suspicio  de  qua  n.  praec. 
Si  impedimentum  est  reale,  plures  sunt  DD.  sententiae.  Non- 
nulli  opinantur  verum  matrimonialem  consensum  esse  in  casu 
impossibilem  absque  ulla  distinctione  sive  in  casu  bonae,  sive 
in  casu  malae  fidei,  in  parte  sive  ligata,  sive  libera.  Nam, 
obstante,  e.  g.,  impedimento  ligaminis,  cum  uxor  sui  corporis 
potestatem  non  habeat,  sed  maritus,  ac  viceversa,  deest  prorsus 
objectum  in  quod  cadat  consensus ;  qui  proinde  deficere 
dicendus  est.  Haec  sententia  robur  accipere  videtur  ex  decreto 
S.  G.  S.  Officii  relato  n.  1444;  nam  verba  decreti  sonant 
absolutam  et  intrinsecam  impossibilitatem  revalidandi  matri 
monium  absque  renovatione  consensus ;  quae  impossibilitas 
aliunde  desumi  non  potest,  quam  ex  impossibilitate  veri 
consensus.  Alii  censent,  obstante  impedimento  juris  divini, 
verum  consensum  matrimonialem  esse  possibilem  in  casu 
bonae  h'dei;  rursus  in  casu  malae  fidei  esse  possibilem  in  parte 
soluta,  non  autem  in  parte  ligata  impedimento.  Tandem 
alii  putant  consensum  matrimonialem  esse  possibilem,  licet 
prorsus  inefficacem  ratione  impedimenti,  sive  in  casu  bonae 
sive  in  casu  malae  fidei,  etsi  in  casu  malae  fidei  justa  suspicio 
vel  praesumptio  contraria  sit.  Argumentum  enim  rationis 
idem  est  pro  impedimento  juris  divini  ac  pro  impedimento 
juris  ecclesiastic! ;  nam  et  impedimenta  juris  divini  reddunt 
inhabilem  personam,  sed  per  se  non  excludunt  consensum. 
Etiam  Bonifacius  VIII,  /.  c.,  expresse  comprehend! t  etiam 
impedimenta  juris  divini,  supponens  possibilitatern  matrimonii 
invalidi  propter  impedimentum  juris  divini,  non  autem  invalidi 
propter  defectum  consensus;  ergo  impedimentum  juris  divini, 
juxta  Bonifacium  VIII,  necessario  non  excludit  consensum. 
Accedit  responsio  S.  G.  G.  in  Valentino,  dispensationis,  15./i/>r. 
1752.  Joseph,  licet  uxorem  haberet,  liberum  tarnrri  se  dicens, 


32  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

cum  Maria  matrimonium  contraxit  et  consummavit ;  quod 
deincle  declaratum  fuit  irritum  ob  impedimentum  ligaminis. 
Delude  Maria  nubere  volebat  Francisco,  qui  erat  Josepho 
consanguineus  in  secundo  et  tertio  gradu.  Impedimentum  affini- 
tatis  non  obstabat,  quia,  cum  affinitas  fuisset  ex  fornicatione, 
impedimentum  producebat  usque  ad  primum  et  secundum 
(n.  790),  dum  Maria  erat  Josepho  affinis  in  secundo  et  tertio  ; 
hinc  de  facto  disputatum  fuit  utrum  in  casu  obstaret,  necne, 
impedimentum  publicae  honestatis,  seu  utrum  matrimonium 
fuerit  nullum  non  solum  propter  impedimentum  ligaminis, 
sed  etiam  ob  defectum  consensus.  Proposito  dubio  :  «  An 
Franciscus  et  Maria  possint  absque  dispensatione  apostolica 
invicem  matrimonium  contrahere  in  casu  »  ;  S.  G.  reposuit  : 
«  Negative  et  amplius  » .  Demum  in  casu  bonae  fidei  possibi- 
litas  consensus  videtur  evidens  ;  e.  g.,  si  vir  pro  certo  habens, 
uxorem  suam  mortuam  esse,  transit  ad  alias  nuptias,  aut  si 
mulier,  putans  se  esse  potentem,  contrahit  matrimonium  (1), 
aut  pater  ducit  filiam  suam,  utraque  parte  ignorante  relatio- 
nem  filiationis  et  paternitatis ;  matrimonium  est  nullum  ob 
aliam  rationem,  scilicet  ob  impedimentum  ligaminis  aut  im- 
potentiae  aut  consanguinitatis,  sed  non  ob  defectum  consen 
sus.  Decretum  S.  G.  S.  Officii  (n.  1444)  difficultatem  facit,  sed 
non  est  perentorium,  quia  dici  potest  negari  possibilitatem 
revalidandi  matrimonium  absque  renovatione  consensus  prae- 
cise  ob  controversiam  Doctorum  circa  possibilitatem  consensus 
in  casu  impedimenti  juris  divini ;  imo  licet  S.  G.  decretum 
dedisset  ob  admissam  impossibilitatem  veri  consensus  in  casu, 
tamen  dici  potest  decretum  quidem  obligare,  sed  non  ratio 
nem  decidendi  Gardinalium,  maxime  si  nee  expressa  nee 
unica  fuit.  Si  exposita  tertia  sententia  vera  est,  sequitur 
decretum  S.  G.  S.  Officii  non  esse  irreformabile. 


1.  Imo  fmgatur  casus  :  mulier  scit  se  esse  impotentem,  sed  poten 
tem  evadere  posse  operatione  chirurgica  cum  periculo  mortis.  Matri 
monium  contrahit  cum  animo  subeundi  hanc  operationem,  quam 
reipsa  feliciter  subiit.  Quis  dicet  hanc  mulierem,  obstante  impedi- 
mento  cognito  juris  divini,  verum  consensum,  licet  inefficacem,  nee 
dedisse  nee  dare  potuisse  ? 


CAP.    IV.    DE    CONSEiVSU    MATRIMONIALI  33 

|  2.  —  Quae  consensui  mairimoniali  opponunlur 
ex  parte  voluntalis. 

I 
Fictio  sen  simulatio  et  jocus. 

908.  Fictio  seu  simulatio  consensus  matrimonialis  tune 
verificatur,  quando  contrahens  externe  quidem  verba  consen- 
sum  exprimentia  serio  et  rite  profert,  sed  interne  ilium  non 
habet.  Jam  vero  animadvertimus  bane  simulationem  posse  in 
contractu  in  genere  verificari  tripliciter  :  sicut  enim  consensus 
plenus  est  intentio  contrahendi  et  sese  obligandi  et  tandem  im- 
plendi,  ita  contrahens  simulate,  dum  contrahit,  vel  non  habet 
intentioncm  contrahendi  ;  vel  habet  intentionem  contrahendi, 
sed  non  sese  obligandi ;  vel  tandem  habet  intentionem  con 
trahendi  et  sese  obligandi,  sed  non  implendi  (1).  In  primo  casu 
est  simulatio  in  strictissimo  sensu  et  totalis,  in  altero  et  tertio 
est  simulatio  in  sensu  minus  proprio  ac  partialis.  Jam  vero, 
prima  simulatio  certe  contractum  in  genere  irritat ;  tertia  certe 
non  irritat;  de  altera  disputant  DD.,  aliis  affirmantibus,  quia 
cum  obligatio  sit  contractui  intrinseca,  volens  contrahere  eo 
ipso  vult  obligari ;  aliis  negantibus  quia  cum  obligatio  sit  con 
tractui  intrinseca,  nolens  obligari,  eo  ipso  non  vult  contrahere. 
Haec  altera  sententia  est  verier,  quia  prima  optime  procedit , 
si  pars  mente  sua  expresse  non  excludit  obligationem ;  sed  si 
hanc  expresse  excludit,  implicita  obligationis  voluntas  saltern 
eliditur;  praeterea  prima  sententia  ex  responsione  S.  G.  G.  diei 
&~Jidii  1724  (n.  1007)  graAre  vulnus  videtur  accepisse  (2).  Sed 
jam  de  matrimonio. 

909.  1°  A.6, primum casum  simulationis  quod  attinet,  quae- 
ritur  in  primis  num  matrimonium  simulans  proprie  dicti  sacri- 
legii  reus  sit  ob  sacramenti  simulationem.  Plerique  affirmant  (3), 
quia  ipse  simulat  matrimonium  quod  est  sacramentum,  ideoque 
simulat  sacramentum  :  atqui  simulatio  sacramenti  importat 

1.  D'Annibale,  p.  77,  S  411. 

2.  D'Annibale,  p.  II,  S  412. 

3.  Pirhing,  lib.  IV,  til.  I,  n.  97;  Schmalz.,  lib.  IV,  til.  7,  n.  268'. 

II  3 


34  TRACTATES    CANONICUS    DE    MATRIMOXIO 

grave  sacrilegii  peccatum,  a  quo  nee  mctus  gravis  cxcusat  ex 
prop.  29,  damnata  ab  Innocentio  XI  :  «  Urgens  metus  gravis 
est  causa  sacrament!  administrationem  simulandi  » .  Alii  ne- 
gant  (1),  et  fortasse  probabilius.  Nam  propric  dicta  sacrament! 
simulatio,  quae  sacrilegium  secumfert,  tune  vcrificatur,  quaudo 
quis  ponit  matcriam  et  formam  sacrament!  sine  intcntione  (2); 
atqui  id  in  casu  nostro  non  accidit,  quia  contrahens  sua  simu- 
latione  reddit  nullum  contractum,  ideoque  non  ponit  materiam 
et  formam  sacrament!  sine  intentione,  cum  forma  et  materia 
sacrament!  matrimonii  sit  in  contractu  valido  (n.  33),  sed  po- 
tius  sacramentum  non  existit  defectu  intentionis,  materiae  et 
formae,  licet  ex  culpa  contrahentis.  Ob  hanc  rationem  a  sacri- 
legii  reatu  certe  excusatur,  qui  metu  gravi  coactus  matrimo- 
nium  init.  «  Quod  si  sacrum  ritum  adbibuit  (simulans),  nisi 
fecerit  ex  metu  gravi,  alicujus  sacrilegii  quoque  tenebitur 
Layin.,/?.  IV,  c.  J,  n.  5  »  ;  D'Annibale,  /.  c. 

910.  At,  si  sacrilegium  abcst,  omncs  admittunt  simulate 
contrahentcm  ex  dolo,  idest  cum  deceptione  alterius,  per  se 
graviter  peccare.  Mentitur  enim,  ac  simul  notabilcm  injuriam 
et  gravia  damna  (maxime  si  pars  decepta  est  mulier)  infert 
alteri  parti,  ideoque  graviter  dclinquit  contra  veracitatem  et 
contra  justitiam,  et,  si  coeundi  animum  habct,  quoque  contra 
puritatem.  lino  juxta  meliorem  sententiam  ficte  consentiens 
tenetur  ex  justitia  matrimonium  revalidare,  verum  ponendo 
conscnsum,  turn  quia  damnum  illatum,  maxime  mulieri,  vix 
aliter  compensari  potest,  turn  quia  ipse  debet  consensum  et 
«  aliud  pro  alio  invito  creditor!  solvi  non  potest  » ,  ex  /.  2, 
§  1,  ff.  De  reb.  cred.  Excipe,  si  matrimonium  jam  contrail!  ne- 
queat  ob  impedimentum  enatum,  vel  scandala,  vel  malos 
exitus  qui  ex  eo  timentur,  quo  in  casu  damna  aliter,  quantum 
fieri  potest,  compensari  debcbunt ;  aut  si  pars  decepta  cesserit 
juri  suo  vel  aliam  acccptavcrit  compensationem  (3).  DD.  ficte 


1.  Sanchoz,  lib.  /,  disp.  XI,  n.  2,  et  inelius,  lib.  IV,  disp.  XVI,  n.  2 
sequ.;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n,  62;  D'Annibale,  p.  Ill,  §  427,  not.  28  ; 
Rosset,  n.  2805 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  59. 

3.  Rosset,  n.  109  sequ.;  P.  Wernz,  n.  46,  not.  100. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU   MATRIMONIALI  35 

contrahentem  excusant  ab  omni  obligatione  et  a  peccato  saltern 
gravi  (excluso  semper  coeundi  animo) ,  si  ex  una  parte  sit  ali- 
quod  impedimentum  dirimens  matrimonium,  et  ex  altera  gra- 
vis  causa  illud  celebrandi  urgeat.  Nam  cum  adsit  impedimen 
tum  dirimens,  ipse  sua  simulatione  non  infert  gravem  injuriam 
et  damnum  alteri  contrahenti,  quia  matrimonium  esset  aeque 
nullum  sine  simulatione  ;  et  cum  gravis  causa  ipsum  urgeat, 
uti  potest  aequivocatione,  seu  restrictione  mentali,  quae  men- 
dacium  removet,  e.  g.:  Contraho  tecum,  interius  intelligendo  : 
Si  non  esset  impedimentum  (i).  Hinc  nullatenus  peccat  qui, 
metu  gravi  coactus  ad  matrimonium,  pronuntiat  verba  absque 
ullo  interno  consensu,  animo  omnino  reluctante.  Item  si  con- 
trahens  scit  aliquod  adesse  impedimentum,  et  sine  magno 
scandalo  ac  admiratione  ab  altari  reccdere  non  potest  (2). 
Quod  si  haec  simulatio  fiat  sine  alterius  partis  dcceptione, 
quae  de  liac  simulatione  certior  facta  est,  aut  ipsam  ex  indiciis 
satis  certis  animadvertere  potuit,  contrahentes  non  peccant, 
nisi  quatenus  ritu  sacro  adhibito  abutuntur,  a  quo  peccato 
minor  ratio  ac  bona  fides  excusare  potest ;  et  simulans  ad  nihil 
tenetur. 

911.  Ulterius  haec  simulatio,  sive  dolosa,  sive  non,  cum 
consensum  excludat,  matrimonium  reddit  prorsus  nullum 
(n.  871).  Hue  spectat  cap.  26,  De  sponsalibus . . .  cujus  verba 
habes  n.  916.  At  vero  hujusmodi  fictio  seu  simulatio  in  foro 
externo  non  praesumitur,  sed  probanda  est  certis  argumen- 
tis,  quia  «  nemo  existimandus  est  dixisse  quod  non  mente 
agitavcrit  >;  /.  7  ff.  De  suppell.  leg.,  et  in  dubio  standum  est 
pro  valore  matrimonii  etiam  in  foro  interno.  Quod  si  simulatio 
revera  adfuit,  sed  in  foro  externo  non  probatur,  matrimonium 
erit  reipsa  nullum  in  foro  interno  ;  sed  in  foro  externo  habe- 
bitur  validum,  et  judex  posset  putativos  conjuges  cogere  ad 
vitam  conjugalem,  qui  tamen  deberent  quamcumque  poenam 
etiam  excommunicationis  patienter  tolerare,  potiusquam  com- 

\.  Sanchez,  locis  citatis.  Rosset,  n.  1321,  negat  hanc  restrictionem 
mentalem  esse  necessariam. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  G2;  Horn.  Apost.  XVIII,  n.  29;  Exam. 
Ord.  n.  17,  cum  communi  contra  Milante. 


36  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

mercium  inter  se  habere,  ex  cap.  44,  De  sentent.  excomm. 
Nempe  est  conflictus  inter  forum  internum  ct  forum  exter- 
num.  Et  si  ille  qui  simulate  animo  matrimonium  inivit, 
deinde  vero  consensu  aliud  celcbravit,  liic  conflictus  gra- 
vior  est.  Nam  in  foro  interno  primum  cst  nullum,  alterum 
est  validum,  nisi  aliquod  obsit  impedimentum ;  dum,  e  con- 
verso,  in  foro  externo  primum  habetur  validum,  et  consequcn- 
ter  alterum  nullum,  donee  fictio  probetur.  Proinde  judex 
potest  et  debet  eidem  praecipere  ut  alteram  mulierem  deserat, 
et  pro  circumstantiis  ad  primam  redcat  :  quo  posito  judicis 
praecepto,  ipse  potest  ac  debet  sese  separare  ab  altera  mu- 
liere  ad  scandalum  vitandum,  sed  non  potest  ullo  pacto,  qua- 
cumque  non  obstante  poena,  officia  maritalia  a  prima  petere 
aut  ei  reddere  contra  conscientiam.  Hinc  nullo  matrimonio 
uti  potest  ;  non  primo,  quia  nullum  est,  nee  revalidabile, 
vivente  altera  conjuge  ;  non  altero,  quia  judicis  praecepto 
prohibetur  ab  ejus  usu,  et  a  cohabitatione  cum  vera  uxore. 
Quam  miserrimam  conditionem,  quae  forte  ipsum  nolentem 
ad  servandam  continentiam  damnaret,  non  alii,  sed  uni  sibi 
simulator  imputet.  Quod  si,  remoto  scandalo,  commercium 
cum  vcra  uxore  haberet,  non  esset  inquietandus. 

912.  Porro  probatio  simulationis  in  foro  externo  facilis  non 
est.  Gerte  non  sufficit  affirmatio  etiam  jurata  simulantis,  quia 
«  nimis  indignum  videtur  quod  sua  quisque  voce  dilucide  pro- 
testatus  est,  in  eumdem  casum  infirmare,  proprioque  testi- 
monio  resistere  >;  /.  13  C.,  De  non  numer.  pec.  Secus  apaga 
matrimonia.  Item  nee  sufficit  assertio  jurata  utriusque  partis, 
quia,  cum  simulatio  alteram  partem  lateat,  rursus  unica  simu 
lantis  affirmatione  simulatio  probaretur.  Necesse  igitur  est  in 
primis  probare  causam  simulationis,  curnam  scilicet  Titius 
ficte  contraxerit,  ac  deinde  ipsa  simulatio  evinci  debet  conjec- 
turis  seu  circumstantiis  antecedentibus,  concomitantibus,  sub- 
sequentibus,  quae  adeo  praecisae  ac  urgentes  sint,  ut  certum 
moraliter  reddant  judicem  de  hocficto  consensu.  Quandoautem 
id  verificetur,  prudens  judex  in  singulis  casibus  videbit  (1). 

1.  Consulat  prae  ceteris  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XLV,  n.  \  sequ. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRDIONIALI  37 

913.  Folium  S.  G.  C.  in  Chiensi  Malrimonii,  12  J/arf."1729, 
in  subjecta  materia  docet  :  «  Inter  ceteras  conjecturas  ct  cir- 
cumstantias,  hunc  simulatum  consensum  efficaciter  clemons- 
trantes,  ea   ad  nostrum  propositum  recensetur  a  praedictis 
theologis,  quando,  scilicet,  vir  illico  et  incontinenti  post  con- 
tractum  matrimonium  animum  suum  aperit  se  ficte  consen- 
sisse,  vel  factis,  statim  nempc  fugiendo,  vel  verbis,  id  expresse 
fatendo,  et  insimul  aliud  matrimonium  ineat,  aut  ad  Religio- 
nem  transeat,  aut  ad  Ordines  sacros  sc  promo vere  faciat.  Ista 
enim  consensus  ficti  citissima  manifestatio,  et  insimul  si  audeat 
aliam  uxorem  ducere,  aut  ad  alium  statum  incompatibilcm 
transire,  demonstrare  videntur  suum  fictum  consensum,  cum 
praesumendum  non  sit,  si  vere  consensisset,  tarn  cito  se  poe- 
nitere,  et  tarn  immemorem  suae  salutis  esse,  ut  alias  nuptias 
contraherc  auderet...  Imo  post  istos  et  alios  theologos  subjun- 
git  idem  Sanchez,  n.  5,  jam  dicta  procedere,  etiamsi  post  ali- 
quod  temporis  intervallum  hie  fictus  consensus  detegeretur  a 
viro,  quoties  id  juramento  firmaret,  ac  ex  ejus  vitae  qualitate 
probabile  fieret  eum  non  pejerare,  quia  nempe  solitus  esset 
sacramenta  recipere  et  frequentare,  bonorumque  familiaritate 
uti,  ct  insimul  aliam  uxorem  ducere t.  Quia  in  his  circumstan- 
tiis  verosimile  non  esset  eum  velle  in  re  tarn  gravi  sibi  et 
uxori  adeo  perniciose  mentiri » . 

914.  Praeterea  glossa  in  cit.    cap.  26,  De  spomalibus..., 
v.  mulierem,  haec  habet  :  «  Sed  pone  quod  aliquis  protcstetur 
coram  pluribus,  quod  omnia  quae  dicet  vel  faciet,  non  faciet 
animo  contrahendi   matrimonium,   et  postea  publice  dicat  : 
Consenlio  in  te,  numquid  est  hie  matrimonium,  vel  non?  In 
casu  isto  dico  quod  Ecclesia  judicare  debet  pro  matrimonio  : 
quia  recurrendum  est  ad  communem verborum  intelligentiam. . . 
Talia  cnim  verba  non  possunt  servire  suae  intentioni :  praeterea 
si  probe  t,  quod  ilia  verba  protestatus  fuit  primo,  potuit  postea 
recedere   ab  ilia  voluntate,    et   consentire  in  illam,    et  hoc 
videtur  per  illud  quod  postea  publice  fecit :  et  si  dicat  quod 
adhuc  tempore  contractus  erat  in  eadem  voluntate,  non  cre- 
ditur  ei,  quia  contra  eum  fieri  debet  intcrpretatio,  qui  dolum 
adhibet...  » 


38  TRRCTATUS    CANONIGUS    DE    MATRIMOMO 

915.  Haec  Glossa,  si  omnibus  casibus  applicari  velit,  rigida 
est :  et  melius  Sanchez,  /.  c.,  n.  19  sequ.,  inter  varias  senten- 
tias  ita  distinguit  :    «  Gcterum  distinguendum  est  sic  :  si  ea 
protestatio  fiat,  altero  conjuge  scientc  et  consentiente,  valet,  et 
per  earn  recessum  vidctur  a  consensu  sequenti,  nee  praesu- 
metur  matrimonium  :   si  vero  fiat,  altero   ignoranlc,   vcl  si 
scivit,  dissensit  protestationi,  nihil  prodest,  sed  per  sequen- 
tem  consensum  videtur  ab  ea  recessum.  Probatur  prior  pars, 
quia  cum  alter  consensit,  videtur  cedere  juri  suo,  et  nolle 
contraliere  matrimonium ;  posterior  vero  pars  probatur :  1°  quia 
matrimonium  est  contractus  ex  duorum  voluntate  pendens  :  id 
autem  generate  est  in  omni  contractti  liujusmodi,  ut  prote 
statio  alterius  nihil  juvet,  nisi,  altero  sciente  et  consentiente, 
facta  sit...;   2°  quia  protestans,   faciendo  actum  contrarium 
protestationi,  videtur  ab  ea  recedere  et  simpliciter  consen- 
tire. . .  » .  Deinde  vero  merito  docet  requiri  consensum  expressum 
et  non  sufficere  taciturn,  si  nempe  protestatio  facta  sit,  altero 
sciente  et  tacente  :  etinsuper,  si  copula  accedat,  praesumptione 
juris  et  de  jure  praesumi  recessum  a  protestatione,  et  matri 
monium  valere  in  locis  ubi  decretum  Tametsi  non  viget,  et 
etiam  ubi  viget,  si  ilia  protestatio  fuit  occulta.  Sed  jam  nonnulla 
exempla  afferamus. 

916.  In  cit.  cap.  26,  De  spomalibus...,  de  hac  specie  agitur. 
Titius  cum  non  posset  puellam  ad  turpia  inducere,  nisi  despon- 
sasset  eamdem,  nulla  solemnitate  adhibita,  vel  alicujus  prae- 
sentia,  contraxit  simulato  animo  cum  ea  matrimonium,  dicens  : 
7e  Joannes  despomal,  cum  ipse  Joannes  non  vocaretur,  sed 
finxit  se  vocari  Joannem,  non  credens  esse  conjugium  eo  quod 
ipse  non  vocaretur  hoc  nomine,  nee  haberet  propositum  contra- 
hcndi,  sed  copulam  tantum  exequendi  carnalem.  Interrogatus 
Innocentius   III    de    valore    hujus   matrimonii    respondet    : 
«...  Quum  praefatus  vir  praedictain  desponsaverit  mulierem 
in  propria  persona,  et  sub  nomine  alieno,  quo  tune  vocari  se 
finxit,  et  inter  eos  sit  carnalis  copula  subsequuta,  videtur  forte 
pro  conjugio  praesumendum,  nisi  tu  Nobis  expresse  scripsisses, 
quod  ille  nee  proposuit,  nee  consentit  illam  ducere  in  uxorem, 
quod  qualiter  tibi  constiterit,  non  videmus.  Nos  autem  quid 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  39 

juris  sit  respondentes,  dicimus  quod  si  res  ita  se  habuerit, 
videlicet  quod  ille  earn  non  proposuit  ducere  in  uxorem,  nee 
umquam  consensit  in  praedictam  personam,  non  debet  ex  illo 
facto  conjugium  judicari,  cum  in  eo  nee  substantia  conjugalis 
contractus,  nee  forma  contrahendi  conjugium  valeat  inveniri; 
quoniam  ex  altera  parte  dolus  solummodo  affuit,  et  defuit 
omnino  consensus,  sine  quo  cetera  nequeunt  foedus  perficere 
conjugale  ».  Proinde  contrahere  matrimonium  sub  ementito 
nomine,  per  se  non  est  argumentum  sufficiens  pro  sirnulatione 
consensus  in  foro  externo. 

917.  S.  G.  G.  in  Mutinensi  Matrimonii,  9  Jul.  1725,  decla- 
ravit  matrimonium  esse  nullum  ob  simulatum  consensum  ex 
sequentibus  circumstantiis.  Anna  de  A.  in  arce  Mutinae  deti- 
nebatur  a  quatuor  mcnsibus,  nc  matrimonium  contraheret  cum 
quodam  juvene,  qui  ejus  amore  captus  erat.  Bene  ipsa  intelli- 
gebat  se  numquam  esse  consecuturam  egressum  e  praedicta 
arce,  nisi  matrimonium  contraheret  cum  alio  viro  non  disparis, 
sed  aequalis  conditionis,  vel  professionern  religiosam  emitteret. 
Tune  in  animum  induxit  matrimonium  simulare  cum  aliquo. 
Plures  epistolas  dedit  ad  quemdam  Abbatem  M..,  quibus  cum 
exorabat  ut  virum  callidum  inveniret,  qui  aptus  esset  ad 
simulationem,  cidemque  subinde  notificavit  quod  Hannibalem 
T.  invenerat,  cum  quo  erat  matrimonium  simulatura;  quod 
consilium  fuit  a  dicto  Abbate  approbatum.  Ante  matrimonium 
concordata  fuerunt  capitula  matrimonialia,  in  quibus  conven- 
tum  fuerat,  quodfuturiconjuges  deberent  in  separatis  domibus 
permanerc,  unusquisquc  propriis  expensis  usque  ad  proximum 
futurum  mensem  Maii.  Igitur  die  4  Febr.  1720  Anna  inivit 
matrimonium  cum  Hannibale  in  cappclla  privata  domus 
comitis  Gubernatoris  ejusdem  arcis.  Sponsi  in  eadem  domo 
non  cohabitaverunt.  Die  23  Februarii  stipulati  sunt  dotale 
instrumentum,  ad  quam  tamen  stipulationem  Anna  devenire 
noluit,  nisi  postquam  certiorata  est  ab  Abbate  instrumentum 
sibi  praejudicium  allaturum  non  esse,  eo  quod  causa  simulandi 
adlmc  perduraret.  Tandem  die  25  F<>l»'tiarii,  sub  praetextu 
cujusdam  neccssitatis,  Anna  et  Hannibal  Mantuam  petierunt, 
ubi  Anna  protestationem  emisit  de  nullitate  matrimonii;  et 


40  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

tandem  causa  delata  est  ad  S.  G.  C.  Exhibita  fuerunt  capitula 
matrimonialia,  instrumentum  dotale,  epistolae  Abbatis  ad 
Annam,  ct  Annae  ad  Abbatem,  qui  insupcr  sua  depositione 
totam  simulationis  tclam  in  apcrto  posuit.  Hannibal  quoque 
ingenue  fassus  est,  enarrans  omnes  circumstantias,  sibi  revera 
ab  Anna  dictum  fuissc,  quod  ipsa  intenderet  matrimonium 
simulate  contrahere,  sed  se  sperasse  cam  tractu  temporis  a 
simulatione  esse  recessuram.  Proposito  dubio  :  «  An  matri 
monium  sit  nullum  in  casu  » ;  S.  G.,  die  IS  Aug.  1724,  repo- 
suit :  «  Dilata,  et  examinentur  testcs  formiter,  et  coadjuventur 
probationes  juxta  iustructionem  ».  Tandem  rursus,  eodem 
dubio  proposito,  cit.  die  9  Jul.  1725,  responsum  prodiit  : 
«  Affirmative  ct  amplius  » . 

918.  Pariter  in  Parisiensi Matrimonii,  1  Mart.  1885,  eadem 
S.  C.  probationcm  simulationis  adrnisit.  Augustus  Amcricanus, 
Parisiis  degens  cum  suis  parentibus,  vehementer  amabat 
Mariam,  cui  matrimonium  promiserat.  Obstitcrc  August! 
parentes,  qui  eidem  proposuerunt  matrimonium  cum  Magda- 
lena,  ejus  consanguinea  in  quarto  gradu.  Parentes  August! 
filio  assignabant  250.000  libellarum,  parentes  Magdalenae  filiae 
constitucbant  60.000  libellarum  in  dotcrn.  Obtenta  dispcnsa- 
tione,  matrimonium  civile,  et  matrimonium  religiosum  ccle- 
bratum  fuit.  Post  mensem  Augustus  aufugit  in  Americam  cum 
Maria.  Magdalena  petiit  ab  Ecclesia  declarationem  nullitatis 
matrimonii  ob  simulatum  consensum  ex  parte  viri.  ReA^era 
plura  documenta  aut  indicia  suadebant  Angus  turn  noluisse  con- 
trabere  matrimonium  cum  Magdalena,  sed  tantum  materialem 
actum  ponere  ad  pccuniam  a  parentibus  assignatam  babendam, 
qua  deinde  una  cum  Maria  Americam  peteret.  In  pluribus 
epistolis,  ante  et  post  matrimonium  ad  Mariam  datis,  Augustus 
id  clare  affirmabat.  Idem  ct  Maria  repetebat,  quae  liuic  matri- 
monio  August!  cum  Magdalena  hac  do  causa  minime  obstabat. 
Die  matrimonii  civilis  et  religiosi  Augustus  prorsus  indifferens 
erat,  imo  in  ecclesia  circumspiciebat,  sperans  A'idere  Mariam. 
Post  matrimonium  neglexit  Magdalcnam,  voluit  statim  pecu- 
niam  habere,  et  cum  id  non  posset,  vivente  Magdalena,  earn 
veneno  de  medio  tollere  tentaA7it.  Effectu  non  sequuto,'  in 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMOMALI  41 

Americam  abiit  cum  Maria.  Haec  omnia  certa  erant,  et  insuper 
plures  testes,  nemine  contradicente,  id  confirmabant.  Quaestio 
erat  num  haec  omnia  simul  sumpta  plene  probarent  in  foro 
externo  simulationem.  Curia  Archiepiscopalis  Parisiensis  sen- 
tentiam  tulerat  affirmativam.  S.  G.  C.  post  duas  dilationes, 
proposito  dubio  :  «  An  sententia  Guriac  Archiepiscopalis  Pari 
siensis  sit  confirmanda  vel  infirmanda  in  casu  » ;  reposuit : 
«  Sentcntiam  esse  confirmandam  > . 

Vide  etiam  cit.  Chiensem  Matrimonii,  et  Patavinam  Matri- 
monii,  2  Mail  1868. 

919.  2°  Modo  de  altero  casu,  nempe  si  contrahens  liabet 
quidem  intentionem  contrahendi  matrimonium,  sed  simul 
habot  intentionem  explicitam  ac  positivam  sese  non  obligandi 
aliquo  modo;  scilicet  non  vult  tradere-acceptare  jus  coeundi, 
aut  illud  vult  traderc  acceptare,  sed  sua  intentionc  excludit  vel 
limitat  ejus  ordinationem  ad  prolem,  vel  perpetuitatem  veluni- 
tatem,  dicensnon  interpretative  tantum,  sed  positive  in  mente 
sua:  Volo  contrahere  matrimonium,  sednolo  trader  e.  alter i parti 
jus  coeundi  in  online  ad  prolem,  aut  :  nolo  trader  a  jus  perpe- 
luuiu  et  exclusivum.  Non  est  dubium  hunc  contrahentem  in 
gcnerc  peccare  (11.  910);  insuper  matrimonium  est  prorsus 
irritum  ex  defectu  consensus.  Nam  cum  jus  sit  relativum 
obligation!,  si  pars  mente  sua  excludit  aut  limitat  obligationcm 
matrimonialem,  eo  ipso  excludit  aut  limitat  matrimoniale  jus 
et  ideo  deficit  consensus  ot  matrimonium.  Id  potest  et  alio 
modo  dcclarari.  In  casu  sunt  duo  AToluntatis  actus  positivi  et 
contrarii;  contrahens  enim  vult  matrimonium,  quia  ex  bypo- 
tbesi  vult  illud  contrabere,  et  simul  non  vult,  cxcludens  aut 
limitans  obligationem  ct  ideo  jus.  Hie  posterior  voluntatis  actus 
priorem  destruit,  vel,  si  mavis,  ii  duo  contrarii  positivi  volun 
tatis  actus  mutuo  se  clidunt ;  ct  ita  ipse  nil  vult,  ideoque  plane 
deest  matrimonialis  consensus.  Legc  quac  de  duobus  hisce 
contrariis  voluntatis  actibus  clocte,  pro  more  suo,  disputat  De 
Lugo,  De  sacram.  in  gen.,  disp.  VIII,  sect.  VIII.  Exindc  patet 
intentionem  sese  non  obligandi  esse  contra  substantiani  matri- 
monii,  seu  importare  mentalem  conditionem  contra  substan- 
tiam ;  et  facile  intelligitur  curnam  simplex  error  contra  substan- 


42  TRACTATUS    CANOSICUS    DE    MATRIMOMO 

tiam  non  irritet  (n.  903),  dum  intentio  sese  non  obligancli 
irritat  :  quia  scilicet  in  casu  simplicis  erroris  habetur  unicus  ac 
sufficiens  voluntatis  actus,  in  casu  autem  intentionis  ,sese  non 
obligandi  habentur  duo  actus  voluntatis,  se  mutuo  destruen- 
tes;  unde  illic  adest  consensus  matrimonialis,  bic  non  adest. 

920.  Benedictus  XIV  ?  De  syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXII,  n.  7, 
DD.  explicationem  his  verbis  reassumit :   «  Quicumque  con- 
tractum  vult,  necesse  est  ut  ejusdem  substantiam  velit ;  ideo- 
que  si  contrahentes  in  matrimonii  foedcrc  ineundo  conditionem 
apponunt  illius  substantiae  contrariam,  ccrtissimum  est  argu- 
mentum    nequaquam   eos    in  veri    matrimonii    contractum 
consentire ;  sine  contrahentium  autem  consensu  matrimonium 
esse  non  potest.  Quod  si  expressa  ilia  conditio  de  matrimonio 
ob  adulterium  dissolvendo  minimc  apposita  fuerit,  quantumvis 
contrahentes  in  eo  fuerint  errore  ut  matrimonii  vinculum  per 
adulterium  dissolvi  possit,  nihilominus  locus  est  praesumptioni 
ut,  dum  matrimonium,  prout  a  Ghristo  institutum  fuit,  iuire 
volucrunt,   illud  omnino  perpetuum  ac,  intcrveniente  etiam 
adulterio,  insolubile  contrahere  voluerint ;  praevalente  nimirum 
generali,    quam   diximus,    voluntate    dc    matrimonio    juxta 
Ghristi  institutionem  ineundo,  eaque  privatum  ilium  crrorem 
quodammodo  absorbente ;  quo  fit  ut  matrimonium  ita  contrac 
tum  valiclum  firmumquc  maneat.  At  ubi  contrahentes  in  ipso 
voluntatis  contractu  expressam  apposuerunt  conditionem  de 
dissolvendo  quoad   vinculum   matrimonio  in  casu  adulterii, 
jam  fieri   ncquit  ut  error  parti  cularis   absorptus  maneat   a 
generali  voluntate  contrahcndi  matrimonium,  prouti  a  Ghristo 
D.  institutum  fuit;  sed  potius  voluntas  generalis  hujusmodi 
extinguitur  ab  errore  particular!,  qui  manifeste  praevalet  ac 
dominatur;  atque  hinc  oritur  nullitas  matrimouii,  in  quo  con- 
trahendo  apposita  fuit  conditio  ipsius  substantiae  contraria  ». 

Geterum  haec  intentio  excludendi  aut  limitandi  substantiam 
seu  jus  coeundi  in  ordine  ad  prolem,  aut  essentialem  ejusdem 
proprietatem,  non  praesumitur,  sed  luculenter  probari  debet. 

921.  Quod  si  pars  mentali   intentione   excludat  tantum 
rationem  sacramenti,  dicens  positive  in  mente  sua  :  volo  matri 
monium,,  sed  nolo  sacramentum,   valet   matrimonium  et  est 


CAP.    IT.    DE    COSSENSU    MATRIMONIALI  43 

verum  sacramentum.  Ratio  est  quia  intentio  ministri  est 
necessaria  ad  ritum  sacramentalem  ponendum  (in  casu  nostro 
contractum  matrimonialem) ;  sod  hoc  posito,  quod  ille  ritus 
habeat  sacrament!  rationem  et  elfectus  sacramentales  producat, 
non  pendet  ab  intentione  ministri,  sed  ab  institutione  Christi. 
At  si  pars  non  interpretative  tantum,  sed  positive  diceret  in 
mente  sua  :  volo  matrimonium,  sed  nolo  sacramentum,  secus 
nolo  ipsum  matrimonium,  matrimonium  foret  nullum,  quia 
jam  deficeret  consensus  in  ipsum  matrimonium.  Hacc  ex 
tractatu  De  sacramentis  in  cjenere,  melius  patent. 

922.  3°  Tandem  in  tertio  casu,  nimirum  si  contrahens  habet 
intentionem  contrahendi  et  sesc  obligandi,  sed  non  implendi, 
sen  jura  matrimonialia  servandi,   intendens,    e.  g.,  abusum 
matrimonii,  adulteria,  procurationem  abortus  futurac  prolis, 
etc.,   ipse  peccat  quidem,  sed  matrimonium  valet  (1).  Nam 
intentio  contrahendi  et  sese  obligandi  stare  utique  potest  cum 
firmo  proposito  obligationem  violandi;   ilia  autem  intentio 
constituit  consensum  et  satis  est  pro  validitate  contractus,  ac 
proinde  hoc  pravum    propositum   non   est   contra    conjugii 
substantiam.  Propter. f avorem  juris,  quo  matrimonium  gaudet, 
in  dubio  praesumitur  contrahentcm  habuisse  hanc  intentionem 
peccandi,  salvo  jure  matrimonial!.  Multo  magis  valet  matri 
monium,   ncc  per   se  est  peccatum,  ?si  pars  simpliciter  non 
desiderat  prolem  et  ideo  propositum  habet  abstinendi  a  matri 
monii  usu  (n.  872). 

923.  Ex  dictis  colligitur  quid  dicendum  in  casu  mulieris, 
quae,  antequam  ad  nuptias  accedat,  chirurgicam  operationem 
subiit  ca  praecise  intentione  ut  maternitatis  fastidia  evitet. 
Scilicet  haec  peccavit  mortalitcr;  insuper  probabilius  est  earn 
ex  solo  defectu  post-vaginali  non  laborare  corporis  vitio,  quod 
dirimens  impotentiae  impedi  men  turn  constituit  (n.  577  sequ.). 
Quacritur  num  matrimonium  in  casu  nullum  dicendum  sit  ex 
defectu  consensus  sen,  quod  idem  est,  ob  intentionem  contra- 
riam  substantiae  matrimonii.   Nonnulli  affirmant  etiam  inter 

1.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  IX,  n.  2,  et  lib.  II,  disp.  XXIX,  n.  12; 
D'Annibale,  p.  Ill,  §  4487  not.  7,  et  p.  II,  $  412;  Lehmkuhl,  vol.  II, 
n.  688,  cum  communi. 


44  TRACTATES    CAKONICUS    DE    MATRIMONIO 

illos  qui  consent  impotentiae  impcdimentum  deessc  (1) ;  sed 
non  putamus  eorum  sententiam  per  se  veram  essc.  Nam  fieri 
optime  potest  (et  ob  favorem  juris  praesumendum  est)  ut  haec 
mulicr,  dum  matrimonium  contrahit,  velit  traderc-acceptare 
jus  coeundi  absquc  ulla  rcstrictione  quoad  prolcm,  perpe- 
tuum  et  cxclusivum,  eo  vel  magis  quod  jam  persuasum  habeat 
coitus  esse  infecundos  :  quo  posito,  consensus  matrimonialis 
adesset.  Sane  secus  dicendum  loret  hanc  mulicrem  jam  non 
posse  habere  consensum  matrimonialem ;  quod  est  absurdum, 
quia  consensus  matrimonialis  est  actus,  qui  a  nostra  pendet 
voluntatc.  At  ultro  admittimus  in  casu  esse  grave  indicium 
contra  debitam  mulieris  intentionem ;  quod  ex  circumstantiis 
augeri  vel  minui  aut  destrui  potest.  In  casu  practice  recurratur 
ad  S.  C.  S.  Officii. 

Hue  usque  de  fictione  scu  simulatione. 

924.  De  joco  brevis  est  sermo.  Nempc  matrimonium  joco 
initum,  irritum  est  dcfectu  consensus  :  et  aliquando  ex  cir- 
cumstantiis  culpa  mortali  vacare  etiam   potest  ob  levitatem 
taliter  contrahentium. 

925.  Hue  spectat  responsio  S.   G.  G.  in  Ascukina  Matri- 
monii,  die  14  Dec.  1889.  An.  1865  Angelus  Bordoni  ex  oppido 
Castel  dl  Lama  Asculanae  dioecesis,  aetatis  suae  annum  XL 
attingens,  ingenio  et  usu  nugator,  uti  oppidanis  illis  notum 
erat    omnibus,    otio   tabesccns   prope    ecclesiam   et    doinum 
parochi,  insidebat  muro.   De  more   suo   cum  quadam   Livia 
conquerebatur  se    non    posse    ducere    uxorem,    quod    nulli 
mulierum  esset   gratus   ob  tetrum  olei  odorem,   quern  spi- 
rabat  :  munus  cnim  suum  erat  oleum   vendcndi  vel  trans- 
ferendi.   Interea  Anna  Campitelli  annorum  circiter  20   casu 
viam  pertransibat    cum   infantula   super  brachia,    et   Livia, 
ex  Annae  Gampitelli  transitu  arrepta  occasione,  dixit  Angelo  : 
En   ista,    due  earn.  Angelus,  laudata  pucllae  pulchritudine, 
ipsam  interrogavit,  utrum   secum  vellet  matrimonium  con- 
trahere.   Puella  respondit  :    Utinam.  Angelus    dc   more  suo 
hilariter  et  jocose  ipsam  deprecatus   est  ut  secum   domum 

'1.  Eschbach,  De  novo  quodam  slerilitatis  conccptu,  App.  II,  n.  1. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  45 

parochi  peteret  ad  matrimonium  illico  contrahendum.  Ambo 
domum  parochi  ingressi,  coram  eo  et  duabus  foeminis  ibi 
commorantibus  matrimonii  formulam  protulisse  visi  sunt, 
sed  semper  jocose  et  hilariter.  Parochus  ipsos  reprehendit; 
verum  ipsi  ridentes  abierunt  et,  ut  antea,  nullam  inter  se 
societatem  habuerunt,  ita  ut  matrimonium,  si  unquam  initum 
fuit,  inconsummatum  remanserit.  Parochus  tale  matrimonium 
in  librum  non  rctulit,  quia  rem  habuit  tamquam  irrisoriam 
et  luclicram,  sed  tamen  dubius  rcm  detulit  curiae  episcopali. 
Cum  vero  deinde  Anna  Campitelli  vellet  serium  mire  conju- 
gium  cum  alio  viro,  dubitatum  fuit  de  validitate  sui  cum 
Angelo  matrimonii,  et  f  actus  processus  ad  juris  tramites 
omnia,  prouti  supra  relata  sunt,  in  aperto  posuit.  Propositis 
dubiis  :  «  1°  An  constet  de  matrimonii  nullitate  in  casu  :  Et 
quatenus  negative,  2°  An  consulendum  sit  SS.mo  super  di- 
spensatione  a  matrimonio  rato,  et  non  consummato  in  casu  »  ; 
S.  C.  respondit  :  «  Cons  tare  de  nullitate  matrimonii  ». 


Vis  et  metus. 

926.  P.  Wernz,  n.  261,  jure  animadvertit  vim  et  metum 
saepe  confundi,  sed  posse  etiam  distingui  sicuti  causam  et 
effectum,  quia  vis  causat  metum.  Nam  vis  alia  est  physica, 
alia  moralis.  Prima  definitur  :  major  is  rei  impetus,  cui  resisti 
non  potest,  ex  /.  2  D.  Quod  metus  causa.  Afficere  nequit 
nisi  actum  externum,  et  verificatur,  quando  hie  actus  poni- 
tur  sub  coactione  physica,  cui  resistere  non  possumus,  animo 
prorsus  reluctante  aut  absque  rationis  usu.  Jam  vero  talis 
actus  nullum  habet  moralcm  ac  juridicum  valorem  «  quum 
(agens)  magis  pati,  quam  agere  convineatur  » ;  cap.  5,  De  us 
quae  vi  melusque  causa  fiunt.  Proinde  matrimonium  sub  vi 
initum  est  nullum  defectu  consensus;  e.  g.,  si  signum  capitis, 
exprimens  consensum  matrimonialem,  a  Titio  physice  extor- 
queatur,  animo  ipsius  renuente.  Imo  est  nullum,  etsi,  per 
hypothesim,  Titius  intus  in  corde  suo  reipsa  consentiret.  Nam 
signum  illud  exprimit  consensum,  quando  est  ab  agente  sponte 


46  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOiMO 

positum,  non  vero  quando  est  vi  physica  extortum,  ac  proinde 
in  hypothesi  consensus  interior  non  esset  externc  manife- 
status  (1).  Haec  dc  vi  physica;  fusius  de  coactionc  morali  et 
consequents  metu  agendum  est. 

927.  Vis  seu  coactio  moralis,  active  seu  causalitcr  consi- 
derata,  est  alicujus  mali  instans  vel  futurum  pcriculum, 
animum  nostrum  commovens ;  quae  animi  commotio  seu  trepi- 
datio  est  metus.  Hinc  metus  ex  /.  i  D.  Quod  melus  causa, 
definitur  :  instantis  vel  futuri  periculi  causa  mentis  trepidatio. 
Nempe  nos  natura  malum  avcrsamur,  ab  eoque  refugimus. 
Hinc  quando  illud  videmus  instans  vel  futurum,  animus 
noster  trcpidat  :  en  timor.  Et  eodcm  naturae  instinctu,  quo 
refugimus  a  malo,  nos  inclinamur  ad  id,  quo  malum  cvitatur. 
Quancloquc  trepidatio  mentis  tails  est  ac  tanta  ut  illud  medium 
evitandi  malum  amplectamur  motu,  ut  ajunt,  primo-primo 
absque  ulla  deliberatione  et  clcctionc.  In  hoc  casu  deest  pror- 
sus  consensus,  quia  voluntas  in  illud  non  asscntitur,  et  quid- 
quid  nos  facimus,  est  involuntarium  simpliciter.  Proinde 
matrimonium  hoc  modo  initum  csset  manifesto  nullum  pleno 
consensus  defectu;  e.  g.,  si  Titius,  arma  gestans,  mortem 
minitatur  Semproniae,  nisi  hie  et  nunc  ei  nubat,  et  puella 
coiupleternent  affolee,  ut  dicitur  lingua  gallica,  verba  con 
sensus  profert.  Saepius  vero  trepidatio  mentis  admittit  delibe- 
rationem  et  electionem,  dum  aliquid  facimus  ad  fugiendum 
malum  instans  vel  futurum.  In  hoc  casu  consensus  adest, 
quia  A^oluntas  assentitur  in  illud;  hinc  adagium  :  coacta 
voluntas  est  semper  voluntas;  sed  tamcn  consensus  procedit 
ex  metu  ad  malum  evitandum,  et  quod  agimus,  est  volun- 
tarium  simpliciter  mixtum  alicui  involuntario  imperfecto. 


1.  In  Collect.  S.  G.  de  Prop.  Fide,  n.  1416,  legitur  :  «  Nel  celebrare 
(in  Costantinopoli)  i  matrimoni,  dopo  la  triplicala  interrogazione 
sopra  il  consenso,  la  sposa  non  risponde,  ma  slandole  una  donna 
dietro,  le  mette  la  mano  in  capo  e  glielo  fa  chinare,  quasi  che  consenta 
violenlemente  ».  S.  G.  de  Prop.  Fide,  reposuit,  die  4  Febr.  1664  : 
«  Quoad  abusum  de  consensu  in  matrimoniis  (de  quo  agitur)  videtur 
tolerandus,  cum  non  valeat  inde  inferri  defectus  consensus  ».  Scilicet 
signum  capitis  in  casu,  licet  vi  aliena  positum,  satis  exprimebat  con- 
sensum  ratione  morum  receptorum  et  circumstantiarum. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSTJ    MATRIMONIAL!  47 

Hinc  delectus  discretion! s,  error,  simulatio,  de  quibus  supra, 
aut  conditio,  de  qua  infra,  auferunt  prorsus  consensum,  dum 
metus  minuit  tantum. 

928.  Gertum  est  graviter  pec-care  turn  ilium  qui  metum 
incutit,  turn  ilium  qui,  sciens  metum  alteri  parti  incussum, 
matrimonium  contraliit.  Metum  iucutiens  non  plectitur  aliqua 
censura  latae  sententiae,  sed  puniri  a  judice  turn  ecclesiastico 
turn  laico  potest,  ut  respondit  S.  G.  G.  in  Romana  Matrimonii, 
die  20  Oct.  1721.  Pars  metum  passa,  si  ad  matrimonium  accedit, 
sciens  illud  nullum  essc   et  cum  animo  illud  consummandi, 
peccat ;  sed  si  firmurn  habet  propositum  vitandi  omnes  actus 
conjugatis  licitos  et  solutis  prohibitos,  aut  hunc  propositum 
non  habet,  sed  nescit  matrimonium  ex  metu  irritari,  non  pec- 
cat,  sive  simulate  contrahat  (n.  910),  sive  consentiat  ex  mctu. 
Quaritur  utrum  matrimonium  ex  tali  metu  initum  validum 
sit,  necne. 

929.  Equidem  si  pars,  metum  passa  in  antecedens,  nunc 
plenum    ac    directum    praebeat    consensum,    matrimonium 
certc  valet;  e.  g.,   Sempronia  ab  initio  vere  coacta  fuit,  sed 
nunc,  Titii  amabilitate  seducta,  toto  animo  ipsi  nubit.  Hanc 
vero  mutationem  voluntatis  confessarius  ex  confessione  partis 
desumit;  judex  ex  indiciis  et  circumstantiis. 

Pariter  si  pars  metum  passa,  videns  matrimonii  consum- 
mationcm  vitari  non  posse,  malit  contrahere  matrimonium, 
quam  Deum  offendi,  atque  ita  plene,  licet  reflexe,  in  illud 
consentiat,  matrimonium  probabiliter  valet,  quia  ille  consen 
sus  plenus,  etsi  reflcxus,  satis  est;  secus  ipsi  necessario  aut 
peccandum  foret,  aut  matrimonii  usu  abstinendum,  nee  posset 
quod  minus  malum  sibi  videtur,  eligere  (1).  At  rursus,  posita 
coactione,  hie  plenus  consensus  reflexus  non  praesumitur. 

E  contrario  matrimonium  est  evidenter  nullum,  si  pars 
metum  passa  in  ipso  matrimonii  actu  simulat  consensum 
(n.  911). 

Quaestio  igitur  respicit  casum  quo  pars  jugum  matrimo- 

1.  D'Annibale,  p.  Ill,  $44b;  Lehmkuhl,  vol.  //,  n.  738,  aliique;  et  hujus 
sententiae  probabilitatem  admittit  quoque  Schmalz.,  Sanchez,  etc., 
Contrarium  putatP.  Wernz,  n.  268;  Rosset,  n.  1325  sequ.  aliique. 


48  TR.VCTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONJO 

niale  acceptat,  consensu  diminuto  ex  metu,  ad  malum  evitan- 
dum. 

930.  Jam  vero  indubium  est  mctum,  si  rcquisitas  con- 
ditiones  habet  quas  infra  cxponemus,  irritarc  matrimonium. 
Id  apcrte  tradit  Alexander  III,  cap.  14,  De  sponsalibus . . .  .* 
«  Cum  locum  non  habeat  consensus,  ubi  metus  vel  coactio 
intercedit,  necesse  est  ut,  ubi  assensus  cujusdam  requiritur, 
coactionis  materia  repellatur.  Matrimonium  autem  solo  con 
sensu  contrahitur,  et,  ubi  de  ipso  quaeritur,  plena  debet 
securitate  ille  gaudere,  cujus  est  animus  indagandus,  nc  per 
timorem  dicat  sibi  placere  quod  odit,  et  sequatur  effectus  qui 
de  invitis  solet  nuptiis  provenire.  Quocirca  mandamus  quate- 
nus  puellam,  de  cujus  matrimonio  quaestio  ventilatur,  in 
domo  in  qua  nihil  earn  timere  oportet,  facias  honeste  teneri, 
donee  praedicta  causa  terminata  fuerit,  ct  scntentia  sine 
contradictione  cujusquam  valeat  executioni  mandari  ».  Gon- 
firmatur  ex  cap.  15  ejnsd.  lit.,  de  quo  infra  redibit  sermo, 
et  ex  cap.  28  ejnsd.  lit.,  ex  quo  eruitur  matrimonium  esse 
nullum,  si  mulier  verba  consensus  protulit  mctu  illato  qui 
cadere  potuit  in  constantem  virum;  et  tandem,  aliis  juribus 
omissis,  ex  cap.  2,  Deeo  quiduxil.... 

Nullitas  matrimonii  in  casu  est  in  favorem  partis  metum 
passae,  ct  per  accidens  tantum  alteri  prodesse  potest,  quia 
illius  consensus  est  insufficiens  ad  matrimoniale  vinculum 
constituendum  :  unde  in  dubio  juris  non  satis  constat  utri 
lavendum  sit,  an  matrimonio,  an  parti  metum  passae  (n.  22). 

931.  Nonnulli  putant  bunc  metum  matrimonio  non  offi- 
cere,  si  pars  cogatur  ad  personam  incertam  inter  certas  du- 
cendam,  e.  g.,  unum  ex  filiis  Petri;  sicuti  electio  valida  est, 
si  electores  coacti  ad  eligcndum  unum  ex  tribus,  unum  libere 
eligunt.  At  communius  et  verius  DD.  tradunt  etiam  in  hoc 
casu  metum  irritare  conjugium  (1);  quia  minuit  consensum, 
sicuti  si  pars  cogeretur  ad  determinatam  personam,  et  infe- 
lices  exitus  eodem  modo  timendi  sunt,  et  injuria  aeque 


1.  Schmalz.,  lib.  IV,  til.  /,  ».  396;  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  /,  w.  103? 
Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XII,  n.  20. 


CAP.    IV.    —    DF    CONSEASU    MATRIMONIALI  49 

infertur,  ideoque  canones  citati  etiam  hunc  casum  compre- 
hendunt.  Haec  probant  matrimonium  esse  nullum,  etsi  pars 
cogatur  ad  matrimonium  in  genere  :  nam  sunt  eaedem  ra- 
tioncs.  Pro  matrimonio  igitur  consensus  mere  elcctivus  non 
suf  licit,  si  in  electionem  ipsam  quis  coactc  consentit  (1),  dum 
suf licit  juxta  sacros  canones  in  aliis  electionibus  ecclesiasticis. 

932.  Cum   matrimonium  ex  metu  nullum  sit,   manifeste 
patet  omnes  actus  qui  solutis  prohibentur,  etiam  iis  suppo- 
sititiis  conjugibus  prohiberi.  Praescindimus  modo  a  bona  fide 
vel  ignorantia  invincibili,  qua  pars  metum  passa  facilius  excu- 
satur,    difficilius   alia,    si   ipsa    metum    incussit,    aut  metus 
incussi  conscia  erat.   Sed  si  res  objective  spectetur,  nisi  prius 
matrimonium  rcvalidetur,  de  qua  re  alias,  pars  metum  passa 
debet  potius  mortem  subire,  quam  in  actum,  qui  fornicatio 
est,  consentire.  «  Potest  etiam,  si  per  id  ex  conscientiae  angu- 
stiis  libera  evasura  est,  atque  id  sibi  possibile  judicat,  in  sui 
violatione  passive  se  habere  »;  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  738;  quod 
tamen  do  facto  vix  possibile  erit. 

933.  Quaeritur  utrum  matrimonium  tali  metu  initum  sit 
nullum  jure  naturae,  an  solo  jure  positive  Ecclesiae.  Magna 
est  DD.  dissentio. 

934.  Plures  censent  esse  nullum  jure  ipso  natural! ;  inter 
quos  pauci  id  retinent  pro  omnibus  actibus  in  genere,  ideoque 
et  pro  matrimonio,  quod  tamen  minus  probabile  est ;  alii  pro 
matrimonio  in  specie.  Nam  1°  in  cit.  cap.  14,  De  spomalibus . . . 
Alexander  III  docet  sub  tali  metu  deesse  consensum  ;  atqui 
matrimonium,  deficiente  consensu,  jure  naturae  est  nullum; 
2°  matrimonium  est  vinculum  perpetuum  mutui  amoris  inter 
conjuges,  quod  in  tali  metu  non  habetur;  3°  jus  naturae  alios 
actus  reddit  rescindibiles  ad  petitionem  partis  metum  passae ; 
cum  autem  id  matrimonio  applicari  nequeat,  debuit  illud  irri- 
tum  reddcre,  sccus  innocenti  non  consuluisset  (2). 

1.  Sanchez,  I.  c.;  Pontius,  lib.  IV,  cap.  XVIII.  n.  14;    Salm.,  ir.  IX, 
cap.  IX,  n.   39  segu.;  Cleric.,  dec.  XXVIII,  n.  35. 

2.  S.  Thomas,  supp.,  q.  47,  a.  3;  Rosset,  n.  1314  sequ. ;  Pontius,  lib.  IV, 
cap.  XIV,  n.  4;  P.  Wernz,  n.  266;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1054,  cum 
pluribus  aliis,  qui  hanc  sententiam  appellat  non  minus  probabilem  et 
forte  probabiliorem. 

II  4 


50  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

935.  Plcrique  putant  esse  nullum  solo  jure  ecclesiastico  (1). 
Nam  consensus  sub  tali  metuadest  (n.  927),  et  sicut  est  suffi- 
ciens  ad  validitatem  aliorum  contractuum,  ita  et  matrimonii  : 
Ecclesia  autem  merito  ilium  insufficientem  declaravit,  quia  alias 
parti  metum  passae  succurri  non  poterat.  In  prima  sententia 
sunt  mextricabiles  difficultates  :  nam  sequeretur,  e.  g.,  etiam 
metum  gravem  supernaturalem,  aut  metum  gravem  naturalem 
ex  causa  necessaria,  aut  metum  gravem  naturalem  ex  causa 
libera  juste  incussum,  vel  etiam  injuste,  sed  non  directe,  irri- 
tare  matrimonium,    cum   diminutio  voluntarii  eadem  possit 
esse,  imo  et  major  ;  ac  proinde  si  gravis  voluntarii  diminutio 
irritat  matrimonium  jure  naturae,  matrimonium  foret  nullum 
etiam  in  omnibus  his  casibus.  In  altera  vero  sententia  facile 
patet  curnam  ii  metus  matrimonium  non  irritent ;  nempc  quia 
Ecclesia  pro  eis  id  non  statuit,  et  pro  nonnullis  nee  statuere 
poterat  (2).  Nee  rationes  in  contrarium  allatae  pro  prima  sen 
tentia  peremptoriae  sunt  :  namincit.  cap.  \k,Desponsalibus... 
dicitur  sub  tali  metu  deesse  consensum  ad  matrimonium  requi- 
situm  a  jure  in  genere  (3) ;  mutuus  autem  conjugum  amor 
necessarius  quidem  est  ut  matrimonium  felices  exitus  sor- 
tiatur,  non  vero  ad  illius  valorem ;  et  tandem  juri  naturae  sup- 
plevit  Ecclesia,  hoc  ferens  impedimentum,  prout  alias  quoque 
fecit.  Proinde  hoc  impedimentum  habet  fundamentum  in  jure 
naturae,  sed  formaliter  non  est  a  jure  naturae. 

Hanc  alteram  sententiam  veriorem  putamus,  eaque  in  se- 
quentibus  utimur. 

936.  Ex  his  facile  intelligitur  : 

1°  Quid  dicendum  de  matrimonio  infidelium.  Nempe  si  auc- 
toritas  civilis  tulit  impedimentum  dirimens  metus,  matrimonium 
nullum  est  (n.  290  sequ.)\  secus  in  prima  sententia  est  nullum, 
in  altera  quam  secuti  sumus,  est  validum ;  in  quo  dubio  cui 
favendum  sit,  vide  n.  22.  Cum  autem  una  pars  est  Christiana, 

1.  Sanchez,   lib.  IV,  disp.  XIV,  n.   2;  De  Lugo,  De   just,  et  jur., 
disp.  XX11,  n.  120;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  406;  Pirhing,  lib.  IV, 
tit.  /,  n.  106;  De  Angelis,  lib.  I,  tit.  XL,  n.  4;  Santi,  lib.  IV,  tit.  I, 
n.  149. 

2.  De  Lugo,  I.  c.,  n.  115  et  n.  120. 

3.  Lessius,  lib.  II,  cap.  XVII,  n.  43. 


CAP.    IV.    —   DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  51 

altera  infidelis,  tune,  supposita  dispensatione  in  impedimento 
diriment!  disparitatis  cultus,  si  pars  metum  passa  est  chri- 
stiana,  matrimonium  est  certe  irritum,  quia  ejus  consensus  est 
certe  insufficiens ;  si  infidelis,  in  prima  sententia  matrimonium 
viribus  caret,  in  altera  valet,  quia  consensus  in  quern  cadit 
impedimentum,  non  subest  Ecclesiae. 

937.  2°  Curnam  Ecclesia  numquam  in  hoc  impedimento 
dispenset.  Nam  dubium  est  num  sit  juris  naturalis,   quo  in 
casu  Ecclesia  dispensare  non  posset;    ac  insuper,    admissa 
quoque  uti  certa  altera  sententia,  numquam  removenda  foret 
nullitas,  quae  est  in  favorem  partis  metum  passae,  ne  haec 
matrimonio  invita  ligetur,  et  metum  incutiens  ex  sua  iniqui- 
tate  commodum  reportet,  nam  «  metum  comprobare  contra 
bonos  mores  est  > ;   /.  117,  De  regulis  juris.  Hinc  S.  G.   S. 
Officii  in  instructione  (n.  648)  diei  15  febr.  1901  ad  episcopos 
Albanenses,  merito  docuit  impedimentum  vis  et  metus  in  ipso 
jure  naturali  fundamenlum  habere,  et,  quo  ties  ads  if,  nullum 
dispensations  locum  esse. 

938.  His  positis  de  metu  in  genere,   quoniam  inter  vim  et 
vim  (moralem  seu  metum)  est  differentia,  ut  ait  Alexander  III, 
cap.  6,  De  sponsalibus...,  modo  videndum  est  quinam  metus, 
juxta  sacros  canones,  irritet  matrimonium.  Principium  generale, 
continens  responsionem,  hoc  est:  ille  metus  irritat  matrimo 
nium,  qui  ceteros  contractus  facit  rescissioni  obnoxios  (1).  Sed 
ad  majorem  declarationem  distinguendae  sunt  variae  species 
metus,  quae  fere  omnes  ex  malo,  quod  est  causa  metus,  desu- 
muntur. 

939.  1°  In  primis  est  vulgaris  distinctio  metus  in  yravem  et 
levem.  Metus  graviserit  gra vis  trepidatio  mentis;  metus  levis 
erit  levis  trepidatio  mentis,  uti  ex  metus  definitione  apparet. 
Metus  gra  vis  dici  quoque  solet  in  jure  metus  cadens  in  virum 
constantem,  ex  cit.  cap.  15,  28,  Desponsalibus...  et  cap.  6,  De 
us  quae  vi  metusque  causa  fiunt,  ita  ut  haec  expressio,  pro- 
verbii  loco  posita  (2),  nihil  aliud  significet,  nisi  metum  gravem ; 


1.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  390,  ac  alias  cum  communi. 

2.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  Ill,  n.  3. 


52  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

et  in  /.  2.  ff.  De  eo  quod  melus  causa,  dicitur  cadens  in  virum 
conslantissimum,  ubi  superlativum  est  pro  positivo.  Et  ali- 
quando  appellatur  quoque  metus  Justus,  licet  injustissimus  sit. 
940.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  1,  n.  10,  quinque  conditiones, 
ut  metus  gravis  dici  possit,  ponit  et  explicat  ;  seel  eae  quinque 
conditiones  ad  duas  optime  revocantur,  scilicet  ut  malum 
instans  vel  futurum  sit  grave  pro  ilia  persona  quae  timet,  et 
ut  haec  persona  persuasum  habeat  illud  malum  sibi  revcra 
imminere;  secus  metus  est  levis.  De  utraque  conditione  bre- 


941  .  Ad  primam  quod  attinet,  malum  instans  vel  futurum 
debet  esse  grave  pro  ilia  persona,  ita  nempe  ut  liaec  persona 
facile  illud  sustinere  nequeat.  Suntnonnullamala,  quaegravia 
ab  ipso  jure  habentur  absolute  sou  pro  omnibus  bominibus, 
scilicet  mors,  mutilatio,  cruciatus  corporis,  exilium,  amissio 
libertatis,  status,  omnium  bonorum,  aut  majoris  vel  magnae 
partis  corumdem,  et  etiam  instrumentorum,  quibus  haec  bona 
vindicantur;  ita  quoque  amissio  magni  lucri,  si  ad  illud  jus 
aliquod  habes,  e.  g.,  haercditatem  paternam,  aut  saltern  jus  ne 
ab  illo  in  juste  impediaris,  comminatio  stupri,  infamia  juris  aut 
facti  cui  non  facile  occurri  potest,  excommunicatio  injusta  quae 
facile  removeri  nequit,  et  similia  ;  et  haec  omnia  sivc  quatenus 
nobis  ipsis  impendunt,  sive  quatenus  nostrisparentibus,  liberis, 
uxori,  fratribus,  imo  etiam  aliis  consanguineis  et  affinibus  ac 
domesticis  (1).  Proinde  haec  mala  praesumuntur  gravia  etiam 
pro  illapersona,  nisi,  attenta  ejus  qualitate,  aliud  prudenti  judici 
constet;  e.  g.,  career  aliquorum  dierum  aut  mensium  pro 
homine  perditissimo,  qui  pluries  jam  carcere  detentus  fuit, 
nihil  fortasse  erit;  item  monasterium  pro  puella,  quae  solitu- 
dinem  amat  et  vitae  interiori  studet,  etc.  In  his  casibus  ea  mala 
sunt  gravia  absolute  seu  pro  omnibus  in  genere,  sed  levia  re 
lative,  ideoque  illipersonae  metum  gravem  non  gignunt.  Alia 
mala  minoris  momenti  pro  aliquibus  personis  gravia  possunt 
esse,  pro  aliis  levia;  e.  g.,  idem  malum  potest  esse  leve  pro 

1.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  IV;  Rciff.,  lib.  /,  lit.  XL,  n.  10;  S.  Alphonsus, 
lib.  VI,  n.  1047  cum  communi.  Do  singulis  vide  fuse  Sanchez,  lib.  IV, 
disp.  V;  -S.  Alphonsum,  lib.  VI,  n.  1048;  Pentium,  aliosque. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  53 

viro,  grave  pro  mulierc  aut  puero  propter  naturalem  eorum 
fragilitatcm,  ct  idem  malum  potest  csse  grave  pro  hac  puella, 
levc  pro  aliismulieribus,  grave  pro  hoc  juvene  vel  viro,  leve 
proaliis.  Prudens  judex  in  singulis  casibus  videbit,  attentis 
omnibus  circumstantiis,  utrum  illucl  malum  pro  ilia  persona 
grave  sit,  an  levc.  Tandem  quandoquc  plura  sunt  mala  instantia 
vel  futura,  singula  fortassc  levia,  scd  quae  simul  sumpta  quid 
grave,  judicio  prudentis,  pro  ilia  persona  constituunt.  Blan- 
clitiae  pro  nemine  important  malum  grave  :  item  nee  preces 
importunae,  nisi  importunitas  tanta  esset,  ut  contineret  inju- 
riam  gravem  (1). 

942.  Si  autem  quaeras  num  indignatio  illius,  cui  reve- 
rentiam  dcbemus,  grave  malum  censeatur,  ita  ut  metus  exinde 
ortus,  qui  reverentialis  appellatur,  graATis  per  se  sit,  respon- 
sionem  desumimus  ex  D'Annibale,  p.  I,  §  138,  not.  16  :  «  Est 
et  metus  revercntialis  (v.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  VI}.  Et  ille 
dicitur  quern  auctoritate  suiiacitis  in  cujus  potestate  sumus; 
puta  praclatus,  dominus,  pater,  maritus,  tutor  (ex.  /.  22,  De 
rit.  nupt.;  Pontius,  lib.  IV,  cap.  V;  Salm.,  IX,  9,  n.  34; 
S.  Alphonsus,  VI,  1056).  Definitur  :  futuri  mali  cxistiinatio 
quod  ab  iis  metuimus  in  quorum  potestate  sumus  (Pontius, 
n.  1;  Salm.,  /.  c.).  Etabingenio  et  moribus  ejus  mctiri  cum 
primis  debet  (Less.,  //,  XVII,  35;  Pontius,  n.  4).  Nee  ejus  est 
qui  fecit  ut  morem  ejus  gereret,  si  non  fecit  invitus  (Lugo, 
n.  150).  Hunc  nonnulli  esse  putant  ejus  qui  solam  domini, 
patris,  etc. ,  offensam  veretur ;  alii,  contra,  ejus  qui  ab  eo  metuit 
aliquid  grave,  e.  g.,  exhaeredationem,  expulsionem,  etc.  Neu- 
trum  plane  :  non  primum,  quia  metus  sine  periculo  alicujus 
damni  non  intelligitur  (/.  6  C.  De  us  quae  vi;  Pontius,  n.  3) ; 
non  alter um,  quiaubi  tarn  grave  damnum  impendit  timor  gravis 
sinipliciter  dicendus  est.  Itaque  timor  reverentialis  dicitur,  cum 
aliquis  patris,  domini,  etc.,  indignationem,  quae  prof  ecto  malum 
est,  metuit,  licet  absint  (quod  tamen  limitat  Sanchez,  lib.  IV, 
disp.  VI,  n.  7, 11, 12, 13,  14)  vcrbera  aut  minae.  Quae  si  gravis 


1.  Do  Lugo,  De  just,  cl  jur.,  disp.  XXII,  n.  14G;  Sanchez,  lib.  IV, 
disp.  VII. 


54  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

ct  diuturna  futura  sit,  malum  grave  ideoque  et  mctus  gravis 
non  immcrito  existimabitur  (Sanchez,  cit.  n.  14;  Pontius, 
n.  6;  Salm.,  IX,  9,  34;  Reiff.,  HI,  XXXI,  n.  Ho).  Et  ut  gene- 
raliter  dixerim,  quod  quis  revera  fecit  coactus  paler  no  imperio 
(ex  C.  Puella,  8,  2.  o)  aut  nimia  reverentia  (L  1,  §  6,  Quarum 
rerum;  v.  Sanchez,  n.  16)  timore  reverentiali  fecissc  dicendus 
est  ».  Ita  quidcm,  sed  in  loro  externo  non  praesumitur  ejus- 
modi  indignatio  esse  malum  grave  neque  pro  puella,  nisi  cir- 
cumstantiae  aliud  suadeant,  aut  accesserit  aliquid  aliud,  e.  g., 
jurgia,  minae,  preces  importunae  et  instantissimae,  etc.  (1). 

943.  Casum  metus  reA^crentialis  gravis  ad  examen  revocavit 
S.  G.  G.  in  Paris iensi  Matrimonii,  16  Mail  et  5  Sept.  1903. 
Nam  Margarita  de  B.  Roberto  de  G.  nupsit  an  1877  praecise 
sub  metu  reverentiali  gravi  absque  verberibus  minisve  gra- 
vibus.  Ex  una  parte  erat  avia,  ditissima,  indole  supra  modum 
absoluta  in  ipsos  filios  et  filias  jam  aetate  provectos,  ita  ut 
nemo  ei  resistere  aut  contradicere  auderet;  quae  firmiter  ma- 
trimonium  volebat,  coadjuvantibus,  ejus  jussu,  amita  et 
avunculo ;  ex  alia  autem  parte  erat  puella  septemdecim 
annorum,  orphana  ex  patre,  quae  in  domo  aviae  vivebat, 
indole  dulci  et  aviae  omnino  submissa  ;  quae  oblatas  nuptias 
omnino  perhorrebat.  Ad  frangcndam  puellulae  voluntatem 
adhibitae  fucrunt  preces  instantes,  instantissimae,  suasiones 
importunae,  imperiosa  verba,  circuitiones  et  etiam  aliquae 
minae,  e.  g.,  quod  aliud  matrimonium  puella  non  contraheret, 
quod  avia  ipsam  haereditate  privaret,  etc.  Margarita  omnibus 
modis  restitit  qui  adolescentulae  tenerrimae  praesto  esse 
poterant,  et  tandem  crrcumventa  et  oppressa  detestatum 
matrimonium  subiit.  Curia  Parisiensis,  inita  causa,  sentcntiam 
tulit  :  non  cons  tare  de  nullitate  matr  into  nil;  sed  S.  C.  C.,  hanc 
sententiam  reformans,  stetit  pro  nullitate.  Vide  similem  cau- 
sam  et  sententiam  in  alia  Parisien.  Matriuionii,  21  Nov.  1903. 


1.  Santi,  lib.  IV,  lit.  /,  n.  144;  Reiff.,  lib.  /,  tit.  XL,  n.  95;  Engel, 
lib.  IV,  III.  I,  S  V,  n.  4;  Pignatolli,  torn.  AY,  cons.  130,  n.  19;  Cleri- 
catus,  Dec.  37,  n.  24;  Rossct,  n.  1289  sequ.;  P.Wernz,  n.  264.  Lege  votum 
canonistae  (praoclarissimi  Santi)  in  Tolenlinalensi  Matrimonii,  17  Apr. 
1809,  qui  de  metu  reverentiali  perbelle  disserit. 


CAP.    IV.    -  -    DE    CONSE1NSU    MATRIMONIALI  55 

Ratio  decidendi  est  quia  juxta  circumstantias  displicentia  et 
indignatio  magna  et  diuturna  aviac,  parentum,  etc.,  potest 
esse  malum  gravissimum  timidae  puellae ;  cujus  mens  proinde 
graviter  trepidat  et  ita  metus  est  gravis. 

944.  Quoad  alter  am  conditionem  pro  rnetu  gravi  habendo, 
persona  metum  patiens  persuasum  habere  debet  illud  malum 
sibi  imminere.  Hinc  licet  malum  instans  vel  futurum  sit  grave, 
tamen  metus  est  levis  :  a)  si  persona  scit  eum,  qui  malum  mi 
ni  tatur,  non  posse  aut  non  solere  minas  executioni  mandare ; 
e.  g.,  parentes  dicunt  Semproniae  :  Aut  monaslerium,  aut  ma 
trimonium  cum  Titio,  sed  Sempronia  scit,  etiam  recusato  ma- 
trimonio,  parentes  nolle,  aut  non  posse  earn  in  monasterium 
detrudere;  b)  si  persona  potest  sine  magna  diflicultate  illi  malo 
occurrere,  e.  g.,  implorando superioris  aut  amicorum  auxilium, 
vel  declinando  a  potestate  illius  qui  metum  incutit.  Hinc  si 
malum  est  remotum,  plerumque  metus  non  est  gravis.  Addit 
tamen  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  1,  n.  16  :   «  Imo  crediderim, 
quamvis  regulariter  ad  metum  justum  (idest  gravem)  exigatur 
malum,  quod  timetur,  esse  jam  jam  impendens,  quia  multis 
viis  occurri  potest  periculis  futuris  longe  distantibus ;  si  certum 
esset  illi  malo  gravi,  multo  post  tempore  probabiliter  eventuro, 
non  posse  subveniri,   nisi  praesentem  contractum  ineundo, 
judicandum  esse  metum  gravem  ». 

Haec  de  metus  distinctione  in  gravem  et  levem  :  in  dubio 
praesumitur  levis  propter  matrimonii  favorem. 

945.  Jam  vero  omnes  uno  ore  fatentur  matrimonium  metu 
levi  initum  validum  esse,  si  metus  fuit  mere  concomitans,  aut 
ex  parte  tantum  concurrit  ita  ut  matrimonium,  etiam  sine  metu, 
contractum  Msset.  Si  vero  metus  levis  dedit  causam  contrac- 
tui,  nonnulli  censent  matrimonium  esse  nullum  inforo  interno, 
validum  in  foro  externo ;  quia  Ecclesia,  ubi  metus  est  levis, 
non  praesumit  coactum,  sed  spontaneum  consensum  (1).  Alii 


1.  Ita  Navarrus,  Veracruz,  Manuel  Rodriguez  aliique  apud  Sanchez, 
lib.  IV,  disp.  XVII,  n.  °2;  De  Lugo,  Dejust.  etjur.,  disp.  XXII,  n.  141 ; 
Sanchez,  1.  c.,  n.  4,  hanc  sententiam  dicit  satis  probabilem,  et  si  ad- 
mittas  matrimonium  metu  contractum  esse  jure  naturae  irritum, 
habere  longe  majorem  probabilitatem,  licet  ipse  earn  non  sequatur. 


56  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

communissime  decent  metum  levem,  etiam  dantem  causam 
contractui ,  non  importare  nullitatem  matrimonii ;  quae  sen- 
tentia  vera  et  certa  est,  ita  ut  alia  nulla  probabilitate  gaudere 
videatur  (1).  Nam  1°  hie  metus  non  reddit  alios  contractus 
rescissioni  obnoxios  (2);  undo  principium  generale  applicari 
potest  (n.  938).  2°  Revera  matrimonium  tali  metu  initum  non 
est  invalidum  jure  naturae,  quia  non  apparet  curnam  hoc  par- 
Arum  involuntarium  matrimonium  cvacuarc  debeat.  Quod 
quidem  evidens  est  in  altera  sententia,  quam  amplexati  sumus, 
scilicet  metum  gravem  irritare  conjugium  solo  jure  positive, 
quia  si  magna  diminutio  voluntarii  ex  metu  gravi  non  reddit 
jure  naturae  consensum  insufficientem  ad  matrimonium,  multo 
minus  parva  diminutio  ex  metulevi.  Sed  licet  admittas  cum 
prima  sententia  metum  gravem  ipso  jure  naturae  irritare  ma 
trimonium,  non  exinde  sequitur  idem  affirmandum  esse  de 
metulevi.  Nee  invalidum  est  jure  ecclesiaslico,  quia  nusquam 
legitur  Ecclesiam  tale  matrimonium  nullum  renuntiavisse. 
3°  Exinde  aliud  argumentum  nonlevis  ponderis,  licet  negativum, 
eruitur  :  nam  si  revera  hie  metus  matrimonium  in  foro  interno 
irritaret,  non  explicatur  curnam  Ecclesia  in  foro  externo 
nullam  hujus  metus  rationem  habeat  in  ordine  ad  validitatcm 
matrimonii.  4°  Imo  canones,  dum  declarant  metum  gravem 
irritare  matrimonium,  implicite,  argumento  ducto  a  contrario 
sensu,  id  negant  de  metu  levi,  quicumque  ipse  sit,  etiam  dans 
causam  contractui;  quod  bene  explicat  Pirhinghius,  /.  c.  Ex  his 
omnibus  satis  apparet  metum  levem  qualemcumque  non  secum- 
ferre  matrimonii  nullitatem. 

946.  2°  Ulterius  metus  gravis  potest  esse  vel  supernatu 
ral^,  si  malum  quod  timetur,  fide  apprehensum,  est  boni 
supernaturalis  privativum,  e.  g.,  gehenna,  amissio  gloriae 
aeternae,  etc.,  hoc  enim  malum  est  gravissimum,  ac  proincle 

\.  Sanchez,  I.  c.,  qui  tamen  hanc  sententiam  habet  tantum  proba- 
biliorem;  Pontius,  lib.  HI,  cap.  A'  VIII,  n.  3;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  1055,  qui  earn  appellat  communissimam ;  S.  Thomas,  supp.,  q.  47,  a.  3; 
Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  387;  Rosset,  n.  1275  sequ. ;  P.  Wernz,  n.  2(53; 
Pirhing,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  117;  Reiff.,  lib.  I,  tit.  XL,  n.  25,  et  lib.  IV, 
tit.  /,  n.  330. 

2.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  IX. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  O7 

si  apprehenclitur  uti  certo  imminens,  constituet  metum  gra- 
vem;  vel  naturalis,  si  malum  est  naturale,  c.  g.,  mors,  cru- 
ciatus,  etc.  Jam  vero  matrimonium  metu  supernatural!,  ut- 
cumque  gravi,  initum,  e.  g.,  ut  quis  consulat  conscientiae 
suae,  est  validum.  In  genere  actus  sub  tali  metu  positus  nee 
irritus  nee  rescindibilis  est,  et  affirmare  actum  positum  in 
remedium  conscientiae  esse  hoc  ipso  nullum,  est  plane  ab- 
surdum. 

947.  3°  Metus  gravis  naturalis  est  vel  a  causa  libera,  idest 
ab  homine ;  vel  a  causa  necessaria  sive  intrinseca  sive  extrin- 
seca,    e.  g.,   metus  mortis  ex  morbo,  naufragio,  peste  gras- 
sante. . .  Omnes  admittunt  matrimonium  initum  ex  metu  gravi 
naturali  ex  causa  necessaria  seu  metu  ab  intrinseco,  ut  alii 
loquuntur,  valere;  e.  g.,  si  Titius  nuptias  contrahit,  quia  me- 
dicus  ipsi  dixit  matrimonium  ej usque  usum  esse  ei  quantocius 
necessarium  ad  sanitatem  conservandam  (1).  Etiam  alii  actus 
positi  sub  tali  metu  valid!  sunt,  nee  sunt  rescindibiles  ;  e.  g., 
in  cap.   17,  De  regularibus..,  declaratur  validum  servarique 
jubetur  votum  religionis  emissum  ad  sanitatem  recuperandam 
ab  eo  qui  in  lethali  infirmitate  constitutus  erat. 

948.  4°  Metus  gravis  naturalis  ex  causa  libera  potest  esse 
vel  Justus,  vel  injustus.   Est  Justus,  quando  malum,   quod 
timetur,  est  undequaque  jus  turn  turn  quoad  substantiam  turn 
quoad  modum;  idest  si  agitur  de  poena  justa  ob  delictum  vere 
patratum  inflicta  a  judice  competente,   servato  ordine  juris. 
Est  injustus,  quando  malum,  quod  timetur,  est  aliqua  ratione 
injustum,    sive  quoad  substantiam,  si  nullo  pacto  debetur, 
e.  g.,  si  agitur  de  poena  ex  delicto,  quod  commissum  non  est, 
licet  judcx  sit  competens,  et  servaverit  ordinem  juris,  aut  si 
delictum  commissum  est,  sed  illam  pocnam  minime  meretur ; 
sive  quoad  modum,  si  malum  quidem  debetur,  sed  non  ab  ea 
persona,   aut  non  eo  modo,  c.  g.,  si  agitur  de  poena  inflicta 
a  judice  incompetent!,  aut  non  servato  ordine  juris,  licet  de 
lictum  sit  admissum,  et  poena  per  sc  justa;  sive  quoad  sub- 

1.  Sanchez,  lib.  /F,  disp.  XII,  n.  4;  Reiff.,  lib.  /,  tit.  XL,  n.  20,  et 
lib.  IV,  lit.  I,  n.  326;  De  Lugo,  I.  c.,  n.  113;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  1049,  cum  communi. 


58  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMON10 

stantiam  simul  et  modum,  quod  ex  dictis  intelligitur.  Jam 
vero  quinam  metus  irritet  matrimonium  vel  non,  quaestio 
est  difficillima  ob  confusioncm  et  brevitatem,  qua  a  DD.  trac- 
tatur. 

949.  Satis  convenitur  valere  matrimonium  initum  ex  metu 
justo  turn  quoad  substantiam  turn  quoad  modum  (1).  Nam 
alios  contractus  hie  metus  nullatenus  impetit.  Accedit  impe- 
dimentum  metus  inductum  esse  in  favorem  partis  injuriam 
passae  ob  metum  incussum  :  atqui  si  metus  est  Justus,  nulla 
ei  fit  injuria  ratione  cujus  succurri  eidem  debeat.  Rationem  a 
priori  dat  /.  21  ff.  De  eo  quod  metus  causa,  quia  qui  metum 
justum  patitur  «  ipse  sibi  metum  infert  » ;  sed  ratio  clarior 
est,  quia  Ecclesia  nee  statuit  nee  statuere  poterat  hunc  metum 
irritare  nuptias . 

Hac  posita  doctrina,  merito  Schmalz.,  /.  c.,  n.  391,  docet 
cum  communi  validum  esse  matrimonium  «  in  sequentibus 
casibus  :  1°  Si  reus  in  aerumnoso  carcere  juste  detentus, 
ut  libertatem  consequatur,  se  ad  nuptias  cum  filia  detinentis 
ineundas  offert,  vel  a  detinente  oblatas  sub  ea  conditione 
acceptat,  et  actu  contrabit ;  2°  Si  bello  justo  sibi  illato  ad 
angustias  redactus,  vel  in  arce  obsessus,  sub  conditione  pacis 
obtinendae,  vel  obsidionis  solvendae,  duxit  filiam  hostis,  a 
quo  bello  impetitus  vel  obsessus  est ;  3°  Si  reus  ad  mortem 
vel  triremes  damnatus,  ut  vitam  vel  libertatem  servet,  matri 
monium  init  cum  uxore,  filia,  vel  consanguinea  occisi,  vel 
etiam  cum  meretrice ;  4°  Si  quis  sponsalia  cum  aliqua  puella 
rite  contraxit,  vel  eamdem  sub  spe  et  promissione  nuptiarum 
decepit  et  corrupit,  earn  excoinmunicationis  vel  alterius  gravis 
poenae  a  judice  ecclesiastico  intentatae  metu  cogitur  ducere ; 
5°  Si  juvenis,  quern  pater  in  flagitio  cum  filia  depreliendit  et 
accusationem  sceleris  apud  judicem  comminatur,  ut  hanc  evi- 
tet,  vitiatam  ducit...  > 

His  nos  addimus   casum,    qui  revera  existit  in  nonnullis 

\.  De  Lugo,  De  just,  et  jur.,  disp.  XXII,  n.  158;  D'Annibale,  p.  Ill, 
S  445;  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XIII,  n.  3;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1049; 
Pirhing,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  104;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  389;  Santi, 
lib.  IV,  tit.  I,  n.  147;  Rosset,  n.  1293  bis;  P.  Wcrnz,  n.  265. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMOXIALI  59 

Statibus  Americae  Septentrionalis.  Lex  enim  est  ut  vir  qui 
mulierem  vi  cognovit,  earn  consentientem  ducat;  secus  de- 
trudatur  in  career  em  non  antea,  quam  earn  duxerit,  dimit- 
tendus.  Putamus  matrimonium  esse  validum  (1),  quia  metus 
est  Justus  :  nam  hoc  delictum  est  mixti  fori,  atque  ideo,  sup- 
posita  veritatc  delicti,  ea  poena  non  videtur  injusta,  licet  alia 
sit  a  eanonica. 

950.  Ncc  metus  in  Justus  quoad  modum  tan  fit  in  probabilius 
matrimonium  irritat ;  quia  secundum  rei  vcritatem,  quam  ca- 
nones   spectant,  Justus   est  (2).   Revera  alii  contracts s,   hoc 
metu  initi,  in  foro  interne  et  coram  Deo  validi  sunt,  nee  re 
scission!  obnoxii;  etiam  in  hoc  casu  valet  illud  /.  21,  De  eo 
quod  metus  causa   :    «  Ipse  sibi  metum  infert  > ,  ponens  can- 
sam,  qua  sciebat  malum  illud  deberi;  et  tandem  injuria  po- 
tius  legi  fit,  quam  personae  metum  passae. 

Proinde  standum  est  pro  matrimonio  in  sequcntibus  casi- 
bus  :  1°  Si  pater  ipse  dicat  stupratori  filiae  suae  :  aul  due,  ant 
dota,  aut  ibis  in  carcerem,  et  sluprator  earn  ducit;  2°  Si 
incompetens  judex  secundum  acta  et  probata  ipsum  cogat 
mulierem  ducere  aut  dotare;  3°  Si  ille,  quern  judex  competens 
cogit,  secundum  acta  et  probata  innocens  appareat,  quum 
revera  reus  sit.  Sanchez  quidem,  lib.  IV,  disp.  XIII,  n.  8, 
in  fine,  contradicit;  sed  plures  alii  affirmant,  quia  secundum 
rei  veritatem  metus  Justus  est,  et  rei  vefritas  in  hac  materia 
spectanda  est,  potius  quam  juridicae  modalitates  (3). 

951.  5°  Tandem  metus   gravis  naturalis  ex  causa  libera 
injustus  quoad  substantiam  potest  esse  vel  directus  ad  exto^ 
quendum  consensum  matrimonialerii,  e.  g.,  si  pater  stupra- 
torem  filiae^suae  vult  interficere,   nisi  earn  ducat;  vel  non 
directus  ad  hoc,  e.  g.,  si  pater  vult  stupratorem  necare  ad 
vindictam  criminis  et  offensae.  Reiff.,  lib.  I,  tit.  XL,  n.  29, 
docet  metum  in  foro  externo,    si  dubitetur  utrum  directe  an 
indirccte    incussus   fuerit,  praesumi  dircctum.   Quod    si    ab 
initio  metum  incutiens  non  intcndebat  matrimonium  ;   sed 

1.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  &&,  not.  19. 

2.  D'Annibale,  L  c.  Gontrarium  censet  P.  Wernz,  n.  265. 

3.  Pontius,  lib.  IV,  cap.  XIX,  n.  11;  D'Annibale,  1.  c. 


60  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

postea  metum  passus,  ut  sese  libcraret,  proposuit  matrimo- 
nium,  et  metum  incuticns  acceptat,  pergcns  in  metu  incu- 
tiendo,  nisi  fiat  matrimonium,  jam  mctus  evasit  dircctus.  Ita, 
e.  g.,  Titius  aggreditur  Caiam  ut  cam  interficiat ;  Caia,  ut 
mortem  cffugiat,  offert  Titio  nuptias;  Titius  acceptat,  Caiam 
interfecturus,  si  matrimonium  non  cclebratur,  metus  in  fine 
est  dircctus,  quia  perindc  cst  ac  si  Titius  dicat  :  Si  non  con 
tra/us  mecum,  ego  te  interficio  (1). 

952.  Jam  vero  juxta  communiorem  sententiam  matrimo 
nium  valet,  si  metus  non  est  directus  ad  extorquendum  con- 
sensum  matrimonialem  (2).  DD.  magnac  auctoritatis  contra- 
dicunt,  inter  quos  eminet  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  1,  n.  398 
sequ.,  et  De  Lugo,  /.  c.,  n.  llssequ.,  nee  corum  rationes 
facile  solvi  queunt,  praesertim  si  dicas  metum  irritarc  matri 
monium  jure  naturae.  Etiam  de  valore  aliorum  contractuum 
tali  metu  initorum  DD.  minime  conveniunt.  Si  ad  canones 
attendamus,  qui  impedimentum  metus  continent,  omnes  alii 
loquuntur  de  metu  directo,  sed  cit.  cap.  14,  De  sponsalibiis... 
generate  est.  Stante  hac  controversia,  si  agatur  de  matrimonio 
ineundo,  numquam  permittatur,  ut  clarum  est;  si  de  matri 
monio  contracto,  interim  stetur  pro  illius  validitatc,  donee 
S.  Sedcs  aliud  declaraverit  (n.  22). 

Exinde  sequitur  dubium  esse  valorem  matrimonii  in  se- 
quentibus  casibus  :  1°  Quum  innocens,  a  judice  alias  con- 
demnandus,  contraxit  cum  filia  judicis  ut  sententiae  injustac 
metu  se  liberaret,  licet  judex  cum  condemnare  intendcrit  alio 
fine  quam  ad  extorquendum  matrimonium ;  2°  Si  contractum 
est  metu  sententiae,  secundum  allegata  quidem  et  probata, 
in  innocentem  tamen  ferendae  a  judice;  3°  Si  inihim  est  metu 
cujuscumque  gravis  mali  et  vexationis  injustae  illato  ob  quem- 
cumque  finem  etiam  sine  ejus  mali  infcrcndi  animo;  4°  Si  con 
tractum  est  a  juvene  qui  in  flagrant!  flagitio  deprchensus  a 


1.  Rosset,  n.  1304. 

2.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XII,  n.  3;  Pirhing,  lib.  IV,   lit.  /,  n.  100; 
D'Annibale,;?.  ///,  S  445;  Gury,  n.  832;  Santi,  lib.  IV,  tit.  /,  n.  148;  De 
Angelis,  lib.  IV,  lit.  /,  n.  10;   S.  Alphonsus,  lib.   17,  n.  104',),  qui  earn 
elicit  communcm;  P.  \Vernz,  I.  c. 


CAP.    IV.     -  -    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  61 

patre  cum  filia,  ut  mortis  vel  mutilationis  in  flagitii  ultionem 
inferendae  discrimcn  cffugeret,  parent!  nuptias  cum  cadem 
obtulit,  aut  ab  illo  oblatas  acceptavit ;  5°  Si  contractum  est  a 
muliere  infirma  cum  medico  aut  cum  filio  medici,  qui  curatio- 
nem  ex  officio  debit-am  denegaverit  ex  odio,  ignavia,  aliave 
causa,  ut  sic  ad  praestandam  curationem  inducatur  :  et  ita 
porro  in  similibus  casibus  (1). 

953.  Igitur  matrimonium  certo  irritat  metus  gravis,  natu- 
ralis,  ex  causa  libera,  in  Justus  quoad  substantiam,  ac  directus 
ad  extorquendum  consensum  matrimonialem  :  et  haec  est  regula 
canonica  certissima  et  ab  omnibus  admissa  in  bac  materia. 

Hinc  nullum  est  matrimonium  :  1°  Contractum  a  juvcne, 
quern  aliquis  in  flagranti  deprehendens  cum  sua  filia,  cogiteam 
ducere.  Haec  est  species  cit.  cap.  15,  De  sponsalibus . . .  Nam 
Titius  in  domo  sua  mulierem  quamdam  recepit,  de  qua  prolem 
babuit,  et  cui  fidem  coram  pluribus  praestitit,  quod  earn  duc- 
turus  esset  in  uxorcm.  Interim  cum  apud  domum  vicini  sui 
pernoctasset,  ejus  filia  nocte  ilia  secum  concubuit,  quos  pater 
puellae  simul  in  uno  lecto  inveniens,  matrimonium  per  verba 
de  praesenti  inire  coegit .  Alexander  III  praecipit  Titium  debere 
remanere  cum  prima  muliere,  si  post  fidem  praestitam,  idest 
post  sponsalia,  eamdem  cognoverit  (n.  88  sequ.)\  secus  cum 
secunda  c  nisi  metu  coactus,  qui  posset  in  virum  constantem 
cadere,  cam  desponsaverit  ».  2°  Contractum  a  juvene,  quern 
judex  competens  secundum  acta  et  probata  cogit,  cum  revera 
innocens  sit.  Gontradicit  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XIII,  n.  8, 
cum  aliis  :  «  Non  enim  credendum  est  jus  canonicum,  quod 
in  hoc  casu  compelli  praescribit,  velle  ut  ea  compulsione 
matrimonium  irritetur  ».  Sed  immerito ;  quia  est  metus 
injustus  secundum  rci  veritatem,  licet  Justus  secundum  juri- 
dicas  formas,  ct  credendum  est  canones  potius  illam,  quam  has 
respicere  (n.  950)  (2).  3°  Contractum  a  juvene,  quern  judex 


1.  Ex  Schmalz.,  1.  c.,  n.  400,  qui  tamen  cohaerenter  ad  suarn   doc- 
trinam  docet  hisce  in  casibus  matrimonium  nullum  esse. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.    VI,    n.    1052,   qui  iiostram   senteritiam  dicit 
probabilem,  et  forte  probabilior em;  Pontius,  lib.  IV,  cap.  A'LY,  n.  11; 
D'Annibale,  /.  c. 


62  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

cogit,  reum  quidem,  sed  qui  mine  ab  omni  obligatione  erga 
muliercm  vi  cognitam  liberatus  est,  e.  g.,  ob  ejus  fornicatio- 
nem,  quae  tamen  probari  nequit.  Nam  eodem  modo  hie  metus 
est  injustus  secunduni  rei  veritatem,  et  habet  ornnes  alias  con- 
ditiones.  4°  Contraction  a  juvene  quern  judex  ecclesiasticus 
cogit  ad  ducendam  mulierem  ita  ut  secus  luat  in  corporc.  Nam 
jus  canonicum  dat  ei  optionem  ut  aut  nuptias  incat,  aut  dotcm 
solvat,  aut  secus  luat  in  corpore;  ideoque  ilia  poena  injusta  est 
injustusque  metus  quoad  modum  ct  substantiam  (1) ;  e  contrario, 
valeret  niatrimonium,  si  juvenis  praecise  ad  nuptias  teneretur. 
5°  Contractum  a  juvene,  quern  medicus,  nisi  cum  filia  sua 
contrahat,  curare  rccusat,  etsi  curare  teneatur  ex  justitia  (2). 
Nam  metus  est  injustus,  nee  aliis  conclitionibus  caret  requisitis 
ad  niatrimonium  irritandum.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.XH,  n.  15, 
affirmat  niatrimonium  valere,  quia  metus  est  a  morbo.  Respon- 
demus  me  turn  mediate  esse  a  morbo,  scd  immediate  esse  a 
curationis  negationc,  quae  debetur  ex  justitia  et  est  vere  damnum 
grave.  Sententia  Sanchesii  vera  est,  si  medicus  ad  curationem 
non  tenebatur,  quia  tune  metus  non  est  injustus.  Quid  si  non 
tcnebatur  ex  justitia,  sed  tenebatur  ex  charitate,  quia  necessi- 
tas  urgebat,  nee  alius  erat?  Salman  licenses  cum  aliis,  apud 
S.  Alpbonsum,  /.  c.,  censent  niatrimonium  adhuc  nullum  esse  : 
obstat  vero  doctrina  De  Lugo,  /.  c.,  n.  152,  cui  subscribit 
P.  Wernz,  /.  c.,  nempe  non  irritare  niatrimonium  me  turn  incus- 
sum  contra  alias  virtutcs,  sed  solum  contra  justitiam.  6°  Con- 
tractum  a  juvene  ex  mctu  carceris,  privationis  oi'ficii,  gravis 
damni  in  rebus,  vel  altcrius  vexationis  injustae  ad  nuptialem 
consensum  extorquendum  incusso,  etc. 

954.  Metus  matrimonium  irritans,  de  quo  hue  usque,  non 
pracsumitur,  sed  ab  allegante  probandus  est,  /.  Cum  te  non 
solum  ff.  De  us  quae  vis  metiisque  causa.  Haec  probatio  diffi- 
cilis  est  «  tarn  ex  partc  ilium  patientis,  cum  in  ejus  animo  sit 
reconditus,  tarn  ex  parte  inferentis,  cum  secreto  et  clam  infe- 

1.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XIII,  n.  7;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  /,  n.  393; 
Pontius,  lib.  IV,  cap.  XVIII,  n.  13. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1053;  Pontius,  lib.  IV,  cap.  XIX,  n.  15; 
Salm.,  cap.  IX,  n.  54;  Schmalz,  1.  c.;  De  Lugo,  I.  c.,  n.  183. 


CAP.    IV.    --DE    COASENSU    MATRIMONIALI  63 

ratur...,  praesertim  quando  infertur  a patre  filiae  secum  habi 
tant!,  et  propterea  in  ea  leviorcs  probationes  sufficiunt...  »; 
Rota,  dec.  326  coram  Ludouisio.  At  non  est  impossibilis  :  et 
tune  habetur  quando  tales  testes,  conjecturae  et  adminicula 
simul  juncta  concurrunt,  ut  moralem  certitudinem  in  judice 
pariant.  Quare  nil  mirum  si  admittantur  testes,  qui  alias  non 
admittercntur,  et  si  idonei  vocantur,  utiin  cap.  fin.,  DC  testibus 
notat  Glossa.  Hinc  admittuntur  etiam  domestici  ipsique  con- 
sanguinei  et  parentes  illius,  qui  metum  passus  est.  Ita  folium 
S.  C.  C.  in  Lucerina,  Restit.  in  iniegr.,  26  Mart.  1768,  §  Clare. 
Imo  ut  adminicula  probationis  cumulentur,  et  inde  moralis  in 
animo  judicis  exurgat  persuasio  de  mctus  existcntia  cum  omni 
bus  conditionibus  ad  matrimonium  irritandum,  plurimum 
defcrendum  est  juratae  deposition!  illius  qui  metum  passus  est, 
praesertim  si  aliac  praesumptiones  concurrant,  quac  eidem 
faveant  (1).  Tandem  in  quaestione  de  metus  valore  probando 
ipsi  etiam  audiri  solent,  qui  metum  incusserunt,  uti  tradit  Rota 
in  decis.  373,  n.  13  ct  14,  part.  18,  t.  i  Recent.  Plures  hujus- 
modi  metus  praesumptiones  recensetBossius,  De  matr. ,  cap.  XII, 
n.  369  sequ.;  et  lege  votum  canonistae  in  cit.  Tolentinatensi 
Matrimonii,  17  Apr.  1869. 

Utrum  conjux  qui  metum  incussit  aut  metus  incussi  con- 
scius  fuit,  resilire  valcat,  conjuge  metum  passo  nunc  contradi- 
cente,  an  potius  teneatur  matrimonium  revalidare,  suo  loco 
infra  dicemus. 

955.  Expositas  doctrinas  facile  possemus  pluribus  exemplis, 
praesertim  ex  thesauro  S.  G.  G.  desumptis,  confirmare.  Unam 
referimus  responsionem  in  EbroicensiM  atrimonii  diei  26  Julii 
1879.  Baro  Petrus  de  B.,  licet  Gallus,  per  plures  annos  A'ixerat 
in  Germania,  ubi  amore  captus  «st  cujusdam  puellae,  cui  pro- 
misit  matrimonium.  An.  1862  in  Galliam  rediit  cum  bac  puella, 
ut  matrimonium  cclcbraret  :  sed  familia,  praesertim  mater, 
amita  Eulalia,  et  avus  Abel  nuptiis  obstiterunt,  eo  quod  puella 
ncc  nobilis  nee  dives  esset  :  et  potius  Petro  proposuerunt  matri- 


1.  Pignatelli,  torn.  1,  Cons.  4,  n.  9;  S.  C.  C.  in  Valentino,  Professionis, 
1773. 


64  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

monium  cum  puclla  divite  ac  nobili  ex  Galliis.  Petrus  recusavit, 
et  tune  parcntes  eidem  indicaverunt  aliam  puellam  aequc  nobi- 
1cm  ac  divitem,  et  amita  Eulalia,  quae  pingue  patrimonium 
habebat  et  Petrum  jam  scripscrat  haercdem,  hoc  matrimonium 
vehementer  suasit.  Petrus  ob  timorem  amittendi  haereditatem 
tandem  consensum  dedit,  et  matrimonium  celebratum  fuit,  die 
25  Nov.  1862.  Felices  exitus  non  babuit ;  an.  1864  conjures 
separationem  quoad  torum  et  cohabitationem  a  tribunali  civili 
petierunt  et  obtinuerunt,  ac  postea  Petrus  apud  S.  G.  G.  institit 
ut  matrimonium  nullum  dcclararetur  ob  metum  incussum  a 
sua  familia,  praesertim  ab  amita  Eulalia,  quaealium  scripsisset 
haeredem,  si  ipse  ab  ea  commendatum  matrimonium  recusas- 
set.  Cardo  igitur  quaestionis  in  eo  fuit,  num  amita  Eulaila  illas 
minas  revera  serio  protulisset,  et  quatenus  affirmative,  num 
timor  amittendi  alicnam  baereditatem  matrimonium  irritet. 
defensor  Petri  utrumquc  affirmabat  :  defensor  matrimonii 
utrumquc  negabat,  exponens  in  puncto  juris  receptam  doctri- 
nam  (n.  941),  nempe  timorem  amittendi  magnum  lucrum  non 
irritarc  matrimonium,  nisi  aliquod  jus  ad  illud  sit,  aut  saltern 
jus  sit,  ne  ab  illo  quis  impediatur  (1) ;  quia  secus  matrimonium 
iniretur  non  timore,  sed  potius  concupiscentia  boni  illius,  aut 
clarius  quia  sacri  canones  non  statuunt  hunc  timorem  nuptias 
irritare,  quod  ex  ipsa  communi  scntentia  deducitur.  Proposito 
dubio  :  «  An  constet  dc  numtate  matrimonii  in  casu  »?  S.  C. 
reposuit  negative  :  ct  rursus  eodem  dubio  proposito  die  16  Dec. 
1882,  stetitindecisis. 

956.  Glericatus,  De  sacram.  Matr.,  dec.  XXII,  n.  34,  narrat 
juvenem  cum  virgine  turpia  agentem  repertum  fuisse  a  virginis 
parentibus,  qui  statim  gravi  iracundia  perciti,  eumdem  armis 
aggressi  sunt,  mortem  ipsi  illaturi,  nisi  statim  matrimonium 
cum  eadem  virgine  iniret.  Ad  hunc  effectum  parochum  ettestes 
statim  vocaverunt,  coram  quibus  contractum  fuit  matrimonium 
per  verba  de  praesenti.  Sed  inito  conjugio,  depositis  armis  a 
parentibus,  sponsus  ex  ilia  domo  aufugit,  et  statim  de  matri- 

1.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  V,  n.  27  sequ.;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  1048;  S.  (1.  C.  in  Urbinalensi  Matrimonii,  10  Mail  1732;  Pontius, 
lib.  IV,  cap.  V,  n.  10;  De  Lugo,  De  just,  et  jur.,  disp.  XXII,  n.  144. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  65 

monii  nullitate  protestatus  est.  Et  revera  nullum  fuit  matrimo- 
nium  ob  metum  gravem  a  privatis  incussum,  et  hie  casus  recidit 
in  speciem  cit.  cap.  15,  De  sponsalibus . . .  Matrimonium,  e 
contrario,  validum  probabilius  fuisset,  si  juveni  parentes, 
armis  arreptis,  dixissent  :  Aut  due,  aut  dota,  aut  ibis  in  carce- 
rem;  vel  si  juvenis  promissione  matrimonii  rem  obtinuisset,  et 
parentes  ei  dixissent  :  Ant  due,  aut  ibis  in  carcerem,  quiametus 
fuisset  injustus  per  accidens  quoad  modum  tantum.  Sed  matri- 
monium  fuisset  aeque  nullum,  si  puella  sponte  consensisset, 
et  parentes  juvenem  coegissent  ad  earn  ducendam  vel  do  tan- 
dam,  quia  juvenis  tune  ad  nihil  obligatus  fuisset,  et  ita  metus 
fuisset  injustus  etiam  quoad  substantiam. 

957 .  Hanc  materiam  concludimus  recolentes  decretum  Gone. 
Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  IX,  deref.  matr.,  ubi  ad  consulcndum 
libertati  conjugiorum  decernit  excommunicationem  latae  sen- 
tentiae  contra  illos  dominos  et  magistratus,  sive  laicos  sive 
ecclesiasticos,  qui  quo  vis  modo  directe  vel  indirecte  subditos 
impediunt,  quominus  libcre  matrimonia  contrahant.  Haec,  cum 
strictae  sint  interpretationis,  non  respiciunt  magistratus  eccle 
siasticos,  spirituali  potestate  abutentes,  nee  reges  aut  impera- 
tores,  nee  parentes  aliasque  personas  privatas,  prout  decisit 
S.  C.  G.  apud  Fagnanum  in  cap.  7,  n.  4,  Qui  clerici  vel 
voventes ;  sed  comprehendunt  tantum  dominos  et  magistratus, 
et  quidem  probabilius  cogentes  ad  nuptias,  non  nuptias  impe- 
dientes  (1).  Addit  vero  P.  Wernz,  n.  271:  «  Ne  censura  tri- 
dentina  nimium  limitetur,  praeter  magistratus  publicos,  viden- 
tur  fuisse  comprehensi  etiam  illi  domini  temporales,  sive 
optimates  vel  magnates,  qui  in  suos  colonos,  etc.,  aliquam 
saltern  patrinionialem  jurisdiclionem  exercebant.  »  Praeterea 
parentes  aliaeque  personae  privatac,  licet  censura  tridentina 
non  afficiantur,  si  puellam  vel  juA^enem  ad  matrimonium 
cogant,  tamen  graviter  peccant,  et  puniri  possunt,  ut  respondit 
S.  G.  C.  mRomana  Matrimonii,  20  Oct.  1721.  Haec  censura, 
cum  lata  sit  a  Tridentino,  adliuc  viget  post  Const.  Apostolicae 


\.  S.  Alphonsus,  lib.   VI,  n.  849;   Barbosa,  in    oil.   loc.  Cone.  Trid., 
cum  aliis. 


66  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

Sedis.  Demum  qui  coegit  ad  nuptias,  damnum  reparare  tenetur : 
quod  si  coegit  alter  conjux,  et  damnum  alia  ratione  reparari 
nequeat,  ipse  tenetur,  parte  metum  passa  id  postulante,  ma- 
trimonium  inire  (1). 

De  rcAralidatione  matrimonii  invalidi  propter  metum  sermo 
erit  in  cap.  V11I,  art.  I. 

Articulus  III 

DE    EXPRESSIONE    CONSENSUS    MATRIMONIALIS 

958.  Diximus  n.  871  internum  consensum,  ut  matrimonium 
habcatur,  debere  esse  extcrius  manifestatum  sufficienter,  ita 
scilicet  ut  traditio-acceptatio   alterius  ab    altera   parte  satis 
intelligatur.  Modo  videamus  quibus  modis  matrimonialis  con 
sensus  de  quo  hue  usque  loquuti  sumus,  sit  manifestandus,  ut 
matrimonium  valeat.  Principium  generate  est  consensum  ma- 
trimonialem  iisdem  modis  exprimi  posse,  quibus  significatur 
consensus  in  aliis  omnibus  contractibus,  nempe  verbis,  signis, 
faclis,  per  epistolam  aut  nuntium,  per  procuratorem,  per  inler- 
prelem.  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de  ref.  mat.,  statuit 
consensum  matrimonialem  pandi  debere  coram  proprio  parocho 
aut  alio  sacerdote  de  proprii  parochi  seu  Ordinarii  licentia,  et 
duobus  saltern  testibus  in  forma  liturgica,  sedde  hac  re  in  capite 
sequenti ;  mine  singula  ilia  declaramus. 

959.  Verbis,  quac  juxta  receptam  significationem  exprimant 
consensum  maritalem  de  praesenti.  Quaenam  verba  importent 
hunc  consensum,  vide  fuse  apud  Sanchez,  lib.  I,  disp.  XV III,  et 
sequ.  Verba :  Accipio  te  in  uxorem,  accipio  te  in  marilum;  co/tsen- 
tio  ut  sis  mea  uxor,  utsis  meus  maritus ;  tu  es  mea  uxor,  meus 
maritus ;  conlraho  tecum  matrimonium,  aliaque  similia,  mani 
festo  exprimunt  consensum  matrimonialem.  Aliquando,etiamsi 
verba  quoad  sonum  sint  de  futuro,  tamen  indicant  consensum 
de  praesenti.  In  cap.  9,  De  sponsalibus. . .  refertur  casus  sequens : 
<  Andreas  juramento  praestitit  quod  earn  (mulierem  G.)  ab  eo 
tempore  pro  conjuge  teneret  el  ei  sicuti  uxori  suae  fidem  ser- 

\.  P.  Wcrnz,  n.  272. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMOKIALI  67 

varet :  ipsa  quoque  eidem  Andreae  juravit  se  ilium  pro  marito 
habituram  et  fidem  ei  tamquam  viro  proprio  servaluram  ». 
Alexander  III  resolvit  adesse  matrimonium  seu  ea  verba  satis 
exprimere  consensum  de  praesenti.  Idem  repetas  de  verbis  : 
Ex  nunc,  A^el :  ab  hoc  tempore,  vel :  deinceps  habebo  te  pro 
uxore,  vel :  tractabo  te  semper  ut  uxorem.  Ad  rem  Pirhing, 
lib.  IV,  tit.  I,  n.  87  :  «  Verba  haec,  etsi  sint  futuri  temporis 
quoad  sonum,  tamen  reipsa  important  consensum  de  praesenti: 
si  enim  quis  promittat  quod  ex  nunc  et  deinceps  semper  hanc 
foeminam  habebit  pro  uxore,  seu  tractabit  ut  uxorem :  ergo 
est  uxor  ipsius  (Sanchez,  lib.  I,  disp.  XV11I,  n.  14).  Quamvis 
vero  in  cit.  cap.  9,  De  spons.  in  responsione  mulieris  non 
apponantur  ea  verba  :  Ab  hoc  tempore,  quae  faciunt  ut  consen 
sus  de  future  importet  consensum  de  praesenti,  tacite  tamen 
subintelliguntur,  cum  respondeat  juxta  praecedentia  verba 
viri  B.  E  contrario,  verba  :  Habebo  te  in  uxorem,  vel :  promilto 
quod  ducam  te  in  uxorem,  continent  sponsalia,  non  matrimo 
nium  (1).  At  si  quis  per  haec  verba  de  futuro  intendit  matri 
monium,  nee  matrimonium  haberi,  nee  sponsalia,  diximus 
n.  80;  sicuti  si  per  verba  de  praesenti  intendit  sponsalia. 

960.  Quod  si  verba  ambigua  sint,  in  foro  interno  quisque 
suipsius  judex  est ;  in  externo  interpretanda  sunt  juxta  ea  quae 
cit.  n.  80  tradidimus,    et  secundum  hanc  interpretationem 
judicandum,  uti  expresse  statuitur  in  cit.  cap.  7,  De  sponsa- 
libus...  In  dubio  autem  standum  est  pro  valore  matrimonii  jam 
contracti  etiam  in  foro  interno. 

961.  Quaeritur  num  nupturientes  teneantur  in  conscientia 
consensum  exprimere  verbis,  si  loqui  possunt.  Innocentius  III 
interrogatus  num  solis  verbis  matrimonium  contrahatur,  re- 
spondet  cap.  25,  De  sponsalibus...  :  «  Matrimonium  in  veritate 
contrahitur  per  legitimum  viri  et  mulieris  consensum,   sed 
necessaria  sunt  quantum  ad  Ecclesiam  verba  consensum  expri- 
mentia  de  praesenti :  nam  surdi  et  muti  possunt  contrahere 
matrimonium  per  consensum  sine  verbis  » .  Exinde  deducunt 
nonnulli  verba,  si  sponsi  valent  eadem  proferre,  esse  praecepta 

1.  Pirhing,  I.  c.,  n.  88. 


68  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

sub  gravi,  non  autem  pro  validitate  matrimonii ;  alii  putant 
verba  nullo  modo  praecepta  esse,  et  liberum  esse  conjugibus 
consensum  aliis  signis  promere :  illud  autem  necessaria  sunt, 
quantum  ad  Ecclesiam.  verba,  intelligunt  quoad  faciliorem 
matrimonii  probationem ;  alii  tandem  probabilius  dicunt  verba 
requiri,  sed  tantum  sub  levi  culpa,  a  qua  excusaret  verecundia, 
aut  alia  rationabilis  causa  (1).  Parochus  igitur  exigat  omnino 
ut  nupturientes,  si  possunt,  exprimant  consensum  verbis,  et 
quidem  clare :  ita  enim  pluribus  occurretur  possibilibus  mo- 
lestiis  et  cavillationibus,  et  satisfiet  obligation!,  quae  saltern 
sub  levi  urgere  videtur. 

962.  Ceterum  parochus  in  excipiendo  consensu  earn  adhi- 
beat  verborum  formulam,   quam  cujusque  dioeceseos  praxis 
aut  statuta  praecipiunt,  et  sponsi  juxta  earn  respondeant.  Gum 
enim  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  I,  de  ref.  mat.,  ita  loqua- 
tur:  «  Parochus,  viro  et  muliere  interrogatis,  et  eorum  mutuo 
consensu  intellecto,  vel  dicat :  Ego  vos  in  matrimonium  con- 
jungo  in  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  vel  aliis 
utatur  verbis  juxta  receptum  uniuscuj usque  provinciae  ritum  » , 
innuit  quidem  per  interrogationes  exquirendum  esse  sponso- 
rum  consensum ;   ast  modum  et  formam,  quibus  hujusmodi 
consensus  exquiritur,   et  a  contrahentibus    declaratur,    non 
praecise  definire,  sed  magis  cujusque  dioeceseos  praxi  relin- 
quere  voluit.  Verum  ejusmodi  formam  per  praxim  et  Ritualia 
semel  inductam,  parochus    sine  peccato  mutare,  vel   aliam 
adhibere  non  potest  (2). 

963.  Signis  autfaclis.  Hinc  Innocentius  III  in  cap.  23  et  25, 
De sponsalibus...  declarat  mutum  et  surdum  posse  matrimo 
nium  mire  «  quum  quod  verbis  non  potest,  signis  valeatdecla- 
rare».  EtRitualeRomanum,  Rituscelebr.  matr.  sacram. : «  Nee 
sufficit  consensus  unius,  sed  debet  esse  amborum,  et  expressus 
aliquo  signo  sensibili,  sive  fiat  per  se,  sive  per  procuratorem  ». 

964.  Quaenam  signa  aut  facta  consensum  satis  exprimant^ 
non  potest  regula  generali  indicari.   Gopulam  carnalem,  in 


1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  888;  P.  Wernz,  n.  46,  not.  103. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  888;  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  34. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  69 

nonnullis  circumstantiis  habitant,  satis  exprimere  maritalem 
consensum,  suis  locis  declaramus.  Pariter  capitis  inclinatio  ad 
alterius  propositionem  in  communi  usu  assensum  significat. 
Hinc,  e.  g.,  si,  parocho  interrogante,  mulier  caput  inclinat, 
jam  maritalis  consensus  satis  expressus  est.  Idem  dicas,  si 
mulier,  quae  prae  nimia  commotione  nee  verba  protulerat  nee 
caput  inclinaverat,  ultra  porrigit  manum  ut  vir  annulum 
immittat ;  aut  si,  viro  exprimente  consensum,  mulier  pro 
responsione  ultra  dexteram  praesentat  et  viri  dexterain  stringit. 
Si  post  matrimonium  peractum  sponsi  cum  testibus  ad  sacri- 
stiam  accedunt  ut  ibi  a  parocho  conscribantur  in  libro  matrimo- 
niorum  simul  cum  testium  nominibus,  id  quoque,  ni  fallimur, 
continet  sufficientem  consensus  expressionem.  At  satis  non  est 
si,  muliere  neque  respondente  neque  inclinante  caput,  neque 
dexteram  porrigente,  vir  apprehendit  ejus  dexteram  ut  annu 
lum  immittat,  et  mulier  tantum  se  non  retrahit.  Pariter  si 
decretum  Tametsi  partes  non  obligat,  quaeri  potest  num.  sufi'i- 
ciat  silcntium  filiorum  familias,  dum  parentes  eorum  nomine, 
sed  sine  eorum  mandate,  matrimonium  ineunt,  ipsis  praesen- 
tibus  et  tacentibus,  vel  ipsis  absentibus  et  non  contradicentibus, 
re  cognita.  Quaestio  hue  redit,  num  dispositio  Bonifacii  VIII 
in  cap.  un.,De  desp.  imp.,  in  6°,  non  solum  sponsalia  de  future 
(n.  83) ,  sed  etiam  sponsalia  de  praesenti  comprehendat.  Plerique 
affirmant  (1) ;  alii  verius  negant  (2) :  unde  judex  videat,  omni 
bus  inspectis  circumstantiis,  num  in  casu  silentium  significet 
consensum  vel  potius  dissensum  (3)  :  plerumque  significabit 
dissensum. 

965.  Per  epistolam.  Alios  contractug  per  epistolam  iniri 
posse  certum  est,  ex  /.  mulierem  ff.  De  ritu  nuptiarum,  cum 
epistola  scribentem  repraesentet  (4).  Omnes  admittunt  et  ma- 

1.  Sanchez.,  lib.  I,  disp.  XXIII,  n.  3;  Govar.,part.  2,  De  spans.,  cap.  4, 
n.  7. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  I,  n.  247 ;  Pontius,  lib.  II,  cap.  XIV;  P.Wernz, 
n.  46. 

3.  D'Annibale,  p.  Ill,  §  443,  not.  5. 

4.  Ex  I.  5  D.  De  ritu  nuptiarum,  solus  vir  absens,  non  mulier,  poterat 
per  epistolam    matrimonium    mire;    quae    restrictio    jure    canonico 
recepta  non  est. 


70  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

trimonium  potuisse  per  epistolam  valide  celebrari  ante  Gone. 
Trid.,  et  etiam  hodie  posse,  si  non  urget  decretum  Tametsi. 
Hoc  in  casu  matrimonium  subsistit,  si  epistola  Titii  scribentis 
Semproniae  :  Contraho  tecum,  perveniat  ad  Semproniam,  et 
haec  directe  rescribat  Titio,  ejusque  responsio,  acceptans,  per- 
veniat  ad  Titium.  Subsistit,  inquam,  ab  hoc  ultimo  instanti, 
et  si  medio  tempore  alteruter  resilit,  nihil  est  actum.  Quod 
si  Titius  dixerat  in  epistola  se  illi  in  Arirum  tradcre,  et  ex 
nunc  acceptare  illius  consensum,  plerique  putant  matrimo 
nium  constare  statim  ac  Sempronia  sufficienter  manifestavit 
suam  acceptationem,  etsi  Titius  earn  adhuc  ignoret  (n.  878). 
966.  Promulgate  decreto  Tametsi,  nonnulli  ab  initio  dubi- 
taverunt  matrimonium  per  epistolam  posse  adhuc  fieri,  quia 
non  facile  intclligitur  quomodonam  verificari  possit  utriusque 
conjugis  praesentia  coram  eodem  parocho  iisdemque  testibus. 
Sed  communis  et  certa  scntentia  affirmat,  quia  non  probatur 
Cone.  Trid.  tale  matrimonium  per  epistolam  suo  decreto  sus- 
tulisse  (1).  Coram  parocho  et  testibus  se  sistit  una  pars,  et  alia 
pars  repraesentatur  per  epistolam  quae  pro  ea  loquitur  ;  sicuti 
in  matrimonio  per  procuratorem  coram  parocho  et  testibus 
se  sistit  una  pars,  et  alia  repraesentatur  per  procuratorem. 
Sanchez,  lib.  //,  disp.  XII,  n.  3,  id  explicat  afferens  duos 
casus  :  «  Primus  casus  est...,  si  epistolam  mittens,  scribat  se 
non  solum  facere  sui  corporis  traditionem,  sed  ex  tune  tradi 
tionem  per  alterum  sibi  faciendam  acceptare.  Tune  enim  si, 
epistola  lecta  coram  parocho  et  testibus,  alter  consentiat,  jam 
utriusque  traditio  et  acceptatio  fit  coram  eodem  parocho  et 
testibus.  Secundus  casus  est,  quern  in  nemine  inveni,  si  reci- 
piens  epistolam  rescribat  mittenti  se  accepisse  litteras  in  qui- 
bus  vult  ipsum  in  conjugem,  et  similiter  se  ipsum  velle.  Tune 
enim  si,  hac  epistola  rescripta  lecta  coram  parocho  et  testibus, 
recipiens  coram  illis  consentiat,  jam  mutua  acceptatio  et  tra 
ditio  constat  parocho  et  testibus,  quia  ilia  epistola  continet 
traditionem  rescribentis  et  acceptationem  traditionis  factae  a 

1.  Praetcr  AA.  qui  citari  possent,  vide  Card.  Caprara  in  instructione 
26  Maii  1803  (n.  1139). 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  71 

primo  mittentc,  et  prior  mittens  se  traclit  et  acceptat  coram 
parocho  et  testibus  » . 

Sed  quamquam  haec  ad  apicem  juris  vera  sint,  tamen,  de- 
creto  Cone.  Trid.  non  urgente,  matrimonium  per  epistolam 
non  licet  sine  gravi  causa ;  si  vero  hoc  decretum  obligat  partes, 
parochus  numquam  eidem  assistat,  inconsulto  Ordinario ;  qui 
illud  non  permittet  sine  urgentissima  causa  (1).  Quae  diximus 
de  epistola,  repete  de  nuntio  qui  epistolae  locum  tenet,  ex 
cap.  10,  De  conv.  conjug. 

987.  S.  G.  G.  prima  vice  quaestionem  de  validitate  matri- 
monii  per  epistolam,  post  indue  tarn  a  Gone.  Trid.  substantia- 
lem  matrimonii  formarn,  ad  examen  revocavit,  die  30  Sept. 
1673.  Nam,  uti  narrat  Card,  de  Luca,  De  matr.,  disc.  XVI, 
B.  ex  antiqua  illustri  familia  immeritos  habens  natales,  arcto 
diuturnoque  carcere  ex  causa  uxoricidii  inclusus,  cum  popu- 
lari  muliercula  absente  per  hujus  epistolam  in  ipso  carcere 
coram  parocho  et  testibus  matrimonium  contraxit.  Epistola 
directa  erat  ad  parochum,  et  in  ea  mulier  declarabat  se  nu- 
bere  B.  Be  delata  ad  S.  G.  C.,  duae  fuerunt  quaestiones  ad 
trutinam  deductae  :  1°  An  ista  contrahendi  per  litteras  forma 
in  genere  sive  in  abstracto  hodie  post  Gone.  Trid.  decreta 
valeat  ?  2 '  Quatenus  valeat,  an  in  casu  bene  servata  esset  ? 
Card,  de  Luca,  qui  in  hac  causa  scripsit,  negativam  respon- 
sionem  sustinuit  ad  utramque  quaestionem.  Econtrario,  S.  C. 
affirmativam  tenuit,  et  matrimonium  declaravit  validum  (2). 

968.  Per  procuratorem  matrimonium  ad  instar  aliorum 
contractuum  iniri  potuisse  ante  Cone.  Trid.  (et  per  consequens 
etiam  hodie  posse  quoties  non  urget  decretum  Tametsi),  tra- 
dit  expresse  Bonifacius  VIII  in  cap.  ult.  De  procurator ib us,  in 
6\  quod  totam  doctrinam  hac  de  re  continet :  «  Procurator 
non  aliter  censetur  idoneus  ad  matrimonium  contrahendum, 
quam  si  ad  hoc  mandatum  habuerit  speciale.  Et  quamvis  alias 
is,  qui  constituitur  ad  negotia  procurator,  alium  dare  possit, 
in  hoc  tamen  casu  (propter  magnum  quod  ex  facto  tarn  arduo 

1.  Feije,  n.  300;  Bangen,  lit.  Ill,  pag.  32. 

2.  "Vide  etiam  folium  ejusdcm  S.  C.  in  Januensi  Malrimonii,  10  Julii 
1728;  sed  solutio  hujus  causae  deest. 


72  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMOMO 

posset  periculum  immincre)  non  poterit  deputare  alium,  nisi 
hoc  eidem  specialiter  sit  concessum.  Sane  si  procurator  ante- 
quam  contraxerit  a  domino  fuerit  revocatus,  contractum  post- 
modum  matrimonium  ab  eodcm  (licet  tarn  ipse  quam  ca  cum 
qua  contraxit,  revocationcm  hujusmodi  penitus  ignorarent), 
nullius  momenti  cxistit,  cum  illius  consensus  defecerit,  sine 
quo  firmitatem  habere  nequivit  » . 

969.  Communis  sentcntia  cst  hoc  jus  adhuc  vigere,  et  ma 
trimonium  per   procuratorem,   servatis  hisce  conditionibus, 
contrahi  posse,  etiam  Tridcntino  vigente  dccreto,  quia  Gone. 
Trid.  nihil  in  hac  re  immutavit.  Haec  doctrina  confirmatur  ex 
praxi  Ecclesiac,  quae  hacc  matrimonia  in  forma  Tridentina 
aliquando  permittit.  Doctrina  autem  quae  tenet  matrimonium 
per  procuratorem  valcre  in  ratione  contractus,  non  vero  in 
ratione  sacramenti,  sensu  caret,  quia  utraque  ratio  inter  chri- 
stianos  cstinseparabilis.  Nonnulli  tan turn  prudenter  consulunt, 
ut  qui  matrimonio  per  procuratorem  juncti  sunt,  vel  iterum 
ipsimet  coram  parocho  et  testibus  consensum  renovent,  vel 
saltern  coram  Ecclesia  se  ratum  habere  matrimonium  decla- 
rent  :  quae  tamen  necessaria  non  sunt,  sed  majoris  dumtaxat 
cautelae  gratia  suadentur  (1).  At  ob  incommoda  quibus  locum 
dare  potcst,  hoc  matrimonium  non  facile  permittendum  est ; 
parochus  numquam,  inconsulto  suo  Ordinario,  illi  assistat,  et 
Ordinarius  nonnisi  ex  causa  valde  gravi,  omnibus  rite  per- 
pensis,  illucl  permittat  pro  sua  prudentia  (2).  Modo  decretalis 
Bonifacii  VIII  breviter  declaranda  est. 

970.  Requiritur  in  primis  mandatum  speciale  ad  matri 
monium  contrahendum.  Et  quidem  fieri  debet  certae  ac  deter- 
minatae  personae,  atque  ad  effectum  illud  contrahendi  cum 
certa  et  determinata  persona,  ex  cil.  cap.  iih.,  De  procurat., 
in  6°  (3).  Confirmatur  ex  responsione  S.  G.  C.  in  Neapolitana 
Matrimonii,   7  Julii  173G.  Nam  Joannes  Baptista  Bassand, 


1.  Bencdictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXIII,  n.  9. 

2.  Bangcn,  1.   c.,  Instructio  Austriaca,  §50;  Card.  Caprara,  in  cil. 
n.  1129. 

3.  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XI,  n.  4;  Pontius,  lib.  II,  cap.  XV,  n.  3; 
P.  VVernx,  /.  c.,  n.  45. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  73 

chirurgus  cujusdam  legionis  Gallorum  militum,  Neapoli  mo- 
rabatur  an.  1706  :  et  cum  Dux  quidam  minis  ipsum  continue 
compelleret  ad  nuptias  contrahendas  cum  Genovefa,  ad 
eas  declinandas  folium  nudum  a  sc  tantum  subscriptum  in 
inanibus  praefati  Ducis  relinquens,  Taurinum  primum  petiit, 
deinde  Viennam,  ubi  matrimonium  cum  Maria  rite  inivit  an. 
1715,  ex  qua  prolem  habuit.  Dux  post  ipsius  discessum  cura- 
vit  in  enunciato  folio  sibi  tradito  scribi  mandatum  procurae 
in  personam  Joannis  Antonii  sui  familiaris  ad  matrimonium 
contrahendum  nomine  dicti  Joannis  Baptistae  cum  Genovefa ; 
quod  revera  die  9  Mali  1706  coram  parocho  et  tcstibus  ini- 
tum  fuit.  Post  plures  annos,  mortua  ipsa  Genovefa,  Joannes 
Baptista  expostulavit  nullum  dcclarari  matrimonium  cum 
Genovefa  suo  nomine  inituin,  legitimam  vero  prolem  a  se 
ex  altero  matrimonio  susceptam.  Propositis  dubiis  :  «  1°  An 
constet  de  nullitate  matrimonii.  Et  quatenus  negative ;  2°  An 
saltern  reputari  debeat  ad  omnes  juris  effectus  legitima  proles 
suscepta  ab  altero  matrimonio  contracto  an.  1715  in  casu  »; 
S.  C.  reposuit  :  «  Ad  lum  affirmative;  Ad  2um  provisum  in 
primo  ». 

971.  Geterum  de  rigore  juris  lioc  mandatum  dari  potest 
scripto  vel  viva  voce,  licet  scripturam  consultius  requiri,  nemo 
non  videat  :  secus  Ordinarius  numquam  permittat  matrimo 
nium;  imo  jura  particularia   quandoque  expressc  rcquirunt 
scripturam  antea  a  Curia  episcopali  recognoscendam.  Necesse 
non  est  ut  detur  coram  parocho  et  testibus  pro  locis  in  quibus 
decretum  Tametsi  viget.  In  procuratore  autem  nulla  qualitas 
exigitur  pro  matrimonii  validitate,  nee  ccrta  aetas,  nee  sexus 
identitas  cum  mandante. 

972.  Procurator  debet  mandatum  ipse  per  se  exequi,  et 
nequit   alium   subdelegare,   nisi   haec   subdelegandi  facultas 
expresse  ei  data  sit.  Quando  matrimonium  celebratur  in  forma 
Tridentina,  procurator  in  actu  matrimonii  exhibet  mandatum, 
et  paroclius  interrogat  :   Vis  in  nxorem  Semproniam  nomine 
Tilii?  Vis  in  maritum  Titium,  mediante  pmesenti  suo  procu 
ratore  ?  Si  vero  matrimonium  contraliitur  non  in  forma  Tri 
dentina,  procurator  hac  vel  simili  forma  utitur  :   Tit i us  (vel 


74  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Sernpronid]  te  accipit  in  uxorem  (vel  maritum),  me  mediante  (1). 
973.  Mandatum  rcvocari  potest  tacite  vel  expresse.  Si 
mandans,  quando  procurator  matrimoniiim  iniit,  consensum 
etiam  mentaliter  tantum  rcvocaverat,  matrimonium  est  nul- 
lum  defectu  consensus,  ex  cit.  cap.  ult.,  De  procurator  ibusy 
in  6° ;  sed  si  revocatio  probari  nequit,  matrimonium  in  foro 
externo  valeret.  Id  est  speciale  in  matrimonio  :  in  genere  enim 
est  juris  regula  :  Aclus  valet,  nisi  procurator  certior  fiat  de 
revocato  mandate,  juxta  textum  in  cap.  33,  De  rescriptis,  et 
Clem,,  tin.,  De  renuntiatione.  Ratio  differentiae  est,  quia  in 
aliis  actibus  lex  consensum  supplet ;  sed  consensus  matrimo- 
nialis  nulla  auctoritate  suppleri  potest  (2).  Hue  spectat  re- 
sponsio  S.  G.  G.  in  Eugubina  sen  Permina  Matrimonii,  5  Julii 
1727.  Nam  Elisabeth  de  Ghirlardis  procuratorem  constituerat 
ad  matrimonium  ineundum  cum  Hieronymo  de  Raphaelibus. 
Inito  matrimonio,  Elisabeth  egit  pro  declaratione  nullitatis, 
affirmans  se  mandatum  revocavisse,  licet  revocatio  ad  notitiam 
procuratoris  deducta  non  fuisset.  Tota  quaestio  fuit  num  revera 
Elisabeth  mandatum  libere  revocavisset  ante  matrimonii  cele- 
brationem.  Instrumentum  quidem  revocationis  a  notario  con- 
fectum  fuit  ipsa  matrimonii  die,  nempe  die  29  Martii  1724  ; 
sed  cum  constarct  ipsam  aperuisse  suam  mentem  hac  super 
re  die  27,  et  28  pluribus  personis,  S.  G.  C-,  proposito  dubio  : 
«  An  constet  de  matrimonii  nullitate  in  casu  »  respondit  : 
«  affirmative  » .  Quod  si  mandans  ex  animo  mandatum  dedit 
ab  initio,  deinde  consensum  mentaliter  revocavit,  et  tandem 
rursus  consensit  ante  executionem  mandati,  matrimonium 
valet.  Idem  repetas  probabilius,  si  ab  initio  ficte  mandatum 
dedit,  sed  postea  ante  matrimonii  celebrationem  revera  con- 
sentit  (3).  Si  mandans,  concesso  mandate,  amplius  de  eo  non 
cogitavit,  et  interim  matrimonium  celebratur,  utiquc  valet, 
etsi  temporc  celebrationis  mandans  dormicrit  vel  sit  ebrius, 
quia  consensus  virtualiter  perseverat.  Exinde  deducit  Sanchez, 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  886. 

2.  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XI,  n.  6. 

3.  S.  Alphonsus,  I.  c.,  probabilius,  cum  Sanchez,   Bonacina,  Ronca- 
£lia,  Salm.,  aliisque. 


CAP.    IV.    --DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  75 

/.  c,,  n.  12,  valere  quoque  matrimonium,  etsi  mandans  tern- 
pore  celebrationis  in  amentiam  incident  (1).  Quod  ne  admittas ; 
nam  hoc  in  casu  consensus  in  mandante  prorsus  deficit,  sicuti 
si  supremum  diem  obiisset,  ideoque  contractus  in  genere  ex 
/.  47  el  48  ff.  De  acquirenda  haereditate,  et  matrimonium  in 
specie  non  intelligitur  (2),  quia  «  furiosi  nulla  voluntas  est  ». 
Differentia  inter  ebrium  vel  dormientem  et  amentem  clara  est : 
in  illis  usus  rationis  potius  suspensus  est,  quam  extinctus ;  in 
isto  potius  extinctus,  quam  suspensus ;  ideoque  in  illis  con 
sensus  virtualiter  perseverat,  sed  non  in  isto.  Haec  vera  sunt 
de  amentia  perpetua,  non  autem  temporanea,  quae  recte  ae- 
quiparatur  somno  vel  ebrietati. 

974.  Si  in  mandate  addita  fuit  aliqua  vera  conditio,  e.  g., 
quod  matrimonium  fiat,  sed  cum  tali  dote,  hacc  conditio  ser- 
vari  sedulo  debet;  secus  nihil  est  actum,  deficiente  consensu. 
Vera  conditio,  quia  si  id  quod  in  mandate  indicatur  est  simplex 
desiderium,  aut  jam  requiritur  a  jure  non  sub  poenanullitatis, 
e.   g.,    quod   matrimonium  fiat,   praemissis  publicationibus, 
censetur  appositum  ad  meram  instructionem  pro  actu  rite 
faciendo,  non  uti  vera  conditio  sine  qua  non;  ac  proinde  ma 
trimonium  est  validum,  publicationibus,  e.  g.,  neglectis;  est 
quoque  licitum,  illis  dispensatis  (3). 

975.  Per  interpretem  omnes  admittunt  matrimonium  con- 
trahi  ubique  terrarum  potuissc  ante  Cone.    Trid.,    et  etiam 
hodie  posse  si  decretum  Tametsi  non  urget,  sicuti  ceteros  om 
nes  contractus,  ex  /.   2   D.  De  verborum  obligat.  :    «  Omnis 
sermo  contineat  verborum  obligationem,  ita  tamen  ut  alter 
alterius  linguam  intelligat  sive  per  se  sive  per  verum  interpre 
tem  » .  At  tali  matrimonio  parochus  numquam  assistat,  incon- 
sulto  Ordinario,  qui  ex  urgentissima  tantum  causa  illud  per- 
mittat.  Sed  valetne  matrimonium  hujusmodi  in  locis  quoque 

1.  Ita  etiam  Billuart,    De  malr.,  dissert.  /,  art.  V;   Rosset.  n.  233, 
aliique  non  pauci,  sed  immerito  a  nonnullis   haec   sententia   dicitur 
communis. 

2.  Pontius,  lib.  //,  cap.  A'F,  n.  14;   De  Lugo,   De  sacram.  in  gen., 
disp.  VIII,  n.  108;  P.  Wernz,  n.  45,  not.  94,  aliique. 

3.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  885;  Sanchez,  lib.  //,  disp.  XI,  n.  17  sequ.; 
cum  communi. 


76  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

in  quibus  vigct  cit.  decretum?  Nonnulli  negant  (1),  quia  paro- 
chus  et  testes  tune  nequeunt  attestari  cle  consensu  a  partibus 
praestito.  Alii  affirm  ant  (2),  quiaparochus  et  testes  attestantur 
de  consensu  per  interpretem  expresso,  quod  ad  matrimonium 
satis  est,  sicuti  notarius  et  testes  in  contractu  civili  per  inter 
pretem  inito.  Haec  altera  sententia  videtur  probabilior.  Bene- 
dictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXIII,  n.  9,  hanc  quae- 
stionem  innuens,  suam  sententiam  non  pandit.  Qua  stante 
controversia,  si  agatur  de  matrimonio  contrahendo,  Episcopus 
illud  nonpermittat;  side  contracto,  interim  standum  est  pro 
ejus  valore,  donee  Sancta  Sedes  aliucl  declaraverit. 

976.  Concludimus  liae  animadversione.  Matrimonium  per 
epistolam  aut  nuntium,  procuratorem,  interpretem  est  verum 
sacramentum,   quando  validum  est,  cujus  minister  sunt  scri- 
bens,  mandans,  ipse  contrahens  per  interpretem,  ac  alia  pars. 
Procurator  et  interpres  nee  ministri   sunt   sacramenti,    nee 
aliquam  cognationem,  aut  affinitatem  contralmnt  :  nam  re- 
praesentant  principalem  contrahentem,   et  in  illius  persona 
agunt.  Hinc  non  peccant,  si  matrimonium  celebrant  in  statu 
peccati  mortalis.  At  pars  principals  ipsa  quidem  debet  esse 
in  statu  gratiae,  quando  fit  matrimonium  (3). 

Articulus  IV 

DE    CONSENSU   MATRIMONIALI    PRAESTITO    SUB    CONDITIONS, 
MODO,    CAUSA,    DEMONSTRATIONE. 

977.  Quoniam  <   Deus  ab  initio  constitute  hominem  et  reli- 
quil  ilium  in  manu  consilii  sui  »;  Ecc.,  XV,  14,  hinc  homo 
potest  in  matrimonium  consentire  vel  pure  ac  simpliciter ;  vel 
nonnisi  sub  tali  conditione;  Arel  tandem  addito  modo,  causa, 
demonstratione.  Equidem  matrimonium  propter  reverentiam 
sacramenti,    et    plurium   incommodorum    pericula   contrahi 
debet  pure  et  simpliciter,    nee    parochus    sinat  unquam  in 
expressione  consensus  aliquid  hujusmodi  addi.  Sec  mine  expo- 

1.  Pontius,  lib.  V,  cap.  XXI,  n.  9  sequ. 

2.  Fcije,  n.  300;  Sanchez,  lib.  //,  disp.  XXXIX,  n.  3;  P.  Wernz,  I.  c. 

3.  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XI,  n.  29  sequ. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  77 

nendum  est  quid  juris,  si  vel  in  ipso  matrimonii  actu  additum 
fuit,  vel  antea  nee  revocatum  (1). 

978.  De  matrimonio  inito  sub  modo,  causa,  demonstratione 
expedite,  res  est,  scilicet  matrimonium  valet,  etsi  modus  sit 
contra  conjugii  substantium ;  e.   g.  :  Contraho  tecum,  tu  vero 
generationem  prolis  eviles  :  nam  haec  omnia  actum,  cui  adji- 
ciuntur,  minime  suspendunt.  Circa  matrimonium  sub  condi- 
tione  fusius  insistendum  est. 

979.  Theoria  generalis  de  matrimonio  inito  sub  conditione 
traditur  (praetermissis  conditionibus  necessariis,  et  conditio- 
nibus   possibilibus  ac  licitis)   a  Gregorio  IX  in  cap.  ult.  De 
conditionibus...  his  verbis  :   «  Si  conditiones  contra  substan- 
tiam  conjugii  inserantur,  puta  si  alter  dicat  alteri  :  Contraho 
tecum,  si  generationem  prolis  evites,  vel    :  Donee  inveniam 
aliam  Iwnore  vel  facidtatibus  ditiorem,  aut  :  Si  pro  quaestu 
adulterandam  te  tradas,  matrimonialis  contractus,  quantum- 
cumque  sit  favorabilis,  caret  effectu,  licet  aliae  conditiones  in 
matrimonio,  si  turpes  aut  impossibiles  fuerint,  debeant  prop- 
ter  ejus  favorem  pro  non  adjectis  haberi  ». 

Gregorius  IX  hanc  constitutionem  edidit  non  interrogatus  ab 
aliquo,  «  sed  ut  instrueret  judices  ecclesiasticos  quomodo  de 
matrimoniis,  in  quibus  conditiones  impossibiles  et  turpes  seu  con 
tra  substantiam  appositae  adjiciuntur,  pronuntiare  debeant » ; 
Gonzalez  in  cit.  cap. 

Haec  autem  decretalis  indiget  declaratione,  quia  quam  certa 
est  disciplina  ibidem  constituta,  tarn  difficilis  visa  est  culto- 
ribus  canonum  ejusdem  expositio  et  ratio  (2).  In  primis  loque- 
mur  de  conditionibus  de  futuro ;  deinde  de  conditionibus  de 
praeterito  vel  de  praesenti. 

§  1.  —  De  consensu  matrimoniali  praestito  sub 
conditione  de  futuro. 

980.  Conditio  de  eventu  futuro  necessario,  e.g.:  Contraho 
tecum,  si  crastina  die  sol  orietur,  non  suspendit  consensum, 

1.  Quid  sitconditio,  modus,  causa  demonstratio  vide  n.  99  sequ. 

2.  Berardi,  Jus  Ecc.,  torn.  Ill,  diss.  II,  cap.  I. 


78  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

sed  matrimonium  statim  censetur  purum  (1).  Sane  «  qui  sub 
conditione  stipulatur,  quae  omnino  exstitura  est,  pure  videtur 
stipulari  » ;  /.  9  ff.  De  notat.  Ilinc  haec  conditio  vitiatur,  ut 
aiunt,  et  non  vitiat  contractum. 

981.  Addit  tamen   sapienter  De  Lugo,  De  just,   etjur., 
disp.  XXII,  n.  336   :  «  Quod  quidem  verum  est  regular! ter  : 
nam  secundum  se  non  repugnat  quod  ilia  conditio  ex  intentione 
contrahentium  suspensiva  sit,  nee  velint  obligare  se  ad  aliquid, 
donee  conditio  reipsa  ponatur,  ut  fatetur   etiam  Turrianus, 
disp.  LV,  dub.  9,  n.  6;  quod  facilius  prfiesumitur,  quando 
contrahentes  ignorabant  conditionem  esse  necessariam ;  tune 
enim  praesumuntur  illam  eodem  modo  ponere,  sicut  alias  futu- 
ras   contingentes.  Idemque  est  quando  licet  conditio  sit  in  se 
necessaria,  nee  sit  in  materia  contingent!,  contrahentibus  tamen 
est  incerta ,  ut  si,  dubitantes  de  eclipsi  futura  tali  die,  aliquid  sub 
ea  conditione  promittant,  ut  pro  utroque  casu  fatetur  Sanchez 
cum  aliis,  supra  n.  3  et  4.  Aliquando  etiam  non  apponitur  per 
modum  conditionis,  sed  tanquam  terminus  vel  dies  praefinita, 
e.  g.  :  Do  libi  equum,  si  pater  metis  moriatur,  hoc  est  quando 
morietur ;  nam  licet  necessario  moriturus  sit,  non  tamen  vult 
promittens  obligare  se  ad  dandum  equum  ante  mortem  patris  » . 

982.  Notentur  cit.  /.  9  ff.  De  notat.  verba  :  Quae  certo  exti- 
tura  est.  Proinde  contrahens  pure  videtur  stipulari,  et  con- 
tractus  in  genere,  matrimonium  in  specie  statim  valet,  etsi 
eventus  futurus  non  sit  natura  necessarius,  sed  tamen  sit  certo 
extiturus,  e.  g.  :    Contraho,    si  Antichristus  venerit.    Sensus 
enim  praesumitur  esse  :  contraho,  si  certum  est  Antichristum 
esse  venturum,  quae  conditio  de  praesenti  existit,  donee  pro- 
betur  contrahentem  earn  conditionem  suspensive  apposuisse. 

983.  Conditio  de  eventu  futuro  impossibili,  e.  g.  :  Contraho, 
si  digito  coelum  tetigeris,  pariter  consensual  non  suspendit, 
habetur  pro   non  adjecta  et  matrimonium  statim  valet,   ut 
aperte  tradit  Gregorius  IX,  /.  c.  Ita  etiam  de  testamentis  sta- 
tuit  jus  civile  Romanum, /.  3  et  6  ff.  De  condit.  etdemonslr. 
Hinc  rursus  haec  conditio  in  matrimonio  et  in  testamento  vi- 

1.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  II,  n.  2  cum  communi. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  79 

tiatur  et  non  vitiat.  Gontractus  vero  inter  vivos  irritantur  con- 
ditione  de  future  impossibili,  ut  omnes  fatentur,  ex  §  11,  Inst. 
De  inut.  stipul,  :  «  Si  impossibilis  conditio  obligationibus  adji- 
ciatur,  nihil  valet  stipulatio  » ;  unde  haec  conditio  eos  vitiat,  et 
non  vitiatur.  Ratio  ob  quam  matrimonium  ac  testamentum  sub 
conditione  impossibili  valent,  est  favor  juris,  quo  gaudent,  ut 
de  matrimonio  docet  Gregorius  IX,  /.  c. 

984.  De  Lugo,  /.  c.,  n.  343,  id  explicat  quoad  testamentum 
his  verbis  :  «  In  re  tanti  momenti  et  adeo  homini  expetibili, 
qualis  est  non  decedere  intestatum,  non  praesumitur  testator 
ludere  voluisse  et  per  jocum  actum  derisorium  facere,  sed  po- 
tius  addidisse  illam  conditionem  ex  errore,  putando  rem  esse 
possibilem,  eoque  fuisse  animo,  ut  si  impossibilem  esse  sciret, 
earn  non  apponeret,  nee  vellet  haeredem  suum  ad  impossi- 
bile  obligare.  Quare  ita  lex  mterpretatur  voliintatem  defuncti, 
qui  suum  affectum  erga  haeredem  vel  legatarium  ostendit,  ut 
nolit  ei  illudere,  sed  potius  conditionem  pro  non  adjecta  ha- 
beri ;  et  ex  hac  praesumptione,  nisi  aliunde  mens  contraria 
testatoris  constet  per   conjecturas   verisimiles,   rationabiliter 
interpretatur  lex  magis  esse  juxta  defuncti  voluntatem  quod 
conditio  auferatur,   quam  quod  actus  irritus  et  invalidus  exi- 
stimetur.  Quod  in  aliis  contractibus  inter  vivos  non  procedit, 
in  quibus  et  facilius  solent  homines  jocari  et  illudere,  quam 
intestamento,  etnon  est  ilia  praesumptio,  qua  testator  prae 
sumitur  velle  valide  testari  et  de  rebus  suis  disponere,  prae- 
sertim   cum  contraliens  adhuc   superstes  possit  voluntatem 
suam  interpretari  et  iterum,   ablata  conditione,  valide  con- 
trahere,  si  velit  ».  Goncinit  Berardi,  torn.  Ill,  diss.  H,  cap.  I. 

985.  At  pro  matrimonio  explicatio  est  longe   difficilior  : 
nam,  ut  aitDe  Lugo,  /.  c.,  n.  348  :  «  In  matrimonio  necpotest 
lex   ecclesiastica    supplere    consensum    contrahentium,     vel 
facere  quod  sine  tali  consensu  matrimonium  sit  validum,  nee 
ibi  locum  habere  potest  ilia  praesumptio  voluntatis  inter- 
pretativae,  ob  quam  in  ultimis  voluntatibus  diximus  condi- 
tiones  impossibiles  haberi  pro  non  adjectis,  eo  quod  lex  prae- 
sumat    testatorem,    qui    ex    ignorantia    petiit    conditionem 
impossibilem,  malle  quod  conditio  deleatur,  quam  quoddispo- 


80  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

sitio  nullo  modo  possit  observari  :  quia  ad  valorem  matri- 
monii  haec  voluntas  interpretativa  non  sufficit,  sed  requiritur 
contrahentes  sufficienter  explicare  sensibiliter  suum  consensum, 
quern  certc  non  explicuit  sensibiliter,  qui  solum  dixit  se  con- 
sentire  sub  conditione  impossibili ;  sicuti  neque  etiam  testator 
suam  voluntatem  sufficienter  explicuit,  sed  in  bonorum  tem- 
poralium  dispositione  lex  potest,  ex  interpretativa  voluntate 
defuncti,  et  aequitate  id  suadentc,  decernere  quod  bona  habean- 
tur,  ablata  ilia  conditione;  quam  potestatem  non  habet  lex 
in  ordine  ad  matrimonium,  ad  quod  requiritur  essentialitcr 
consensus  formalis  ipsorum  contrahentium,  et  non  sufficit  ille, 
quern  haberent,  si  interrogarentur  ».  Deinde  idem  Auctor 
refert  et  rejicit  plures  DD.  sententias. 

986.  Dici  potest,  propter  favorem  juris,  praesumi  contra- 
hentem  serio  matrimonium  inivisse  et  conditionem  impossi- 
bilem  per  jocum  addidisse  :  proinde  juxta  hanc  praesump- 
tionem  matrimonium  valere  et  conditionem  haberi  pro  non 
adjecta.  At  si  de facto  (quod  plerumque  erit)  contrahens  jocatus 
est,  dum  protulit  verbamatrimonialia,  aut  consensum  alligavit 
verificationi  illius  conditionis,  quia,  e.  g.,  putabat  esse  possibi- 
lem,  matrimonium  estprorsus  nullumex  defectu  consensus.  In 
foro  interno  id  constabit  ex  confessione  partis,  in  externo  ex 
conjecturis  et  circumstantiis,  quae  facile  aderunt;  in  dubio 
standum  est  pro  valore  matrimonii.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  Ill, 
n.  8  sequ.,  quern  sequitur  Schmalz.,  lib.  IV,  lit.  V,  n.  60,  alii- 
que,  docet  illam  juris  praesumptionem  locum  non  habere, 
ideoque  matrimonium  sub  ea  conditione,  ad  instar  aliorum 
contractuum,  habendum  esse  nullum,  nisi  validum  probetur, 
si  una  pars  ignorabat  relatam  decretalem  Gregorii  IX.  Id  repre- 
hendit  De  Lugo,  /.  c.,  n.  356;  sed  salva  principis  morali- 
starum  auctoritate,  aliquo  sensu  verum  esse  videtur.  Nam  si 
contrahens  sub  ilia  conditione  sciebat  jure  canonico  matri 
monium  censeri  validum  et  illam  conditionem  haberi  pro  non 
adjecta,  multo  magis  praesumitur  earn  joco  addidisse  ct  con 
sensum  matrimonialem  serio  expressisse  (1). 

1.  Lehmkuhl,  vol.  //,  n.  687.  An  Gregorius  IX,  1.  c.,  condiderit  jus 
novum,  vide  apud  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  V,  n.  60  sequ. 


CAP.    IV.    —   DE    CONSENSU   MATRIMONIALI  81 

987.  Conditio  de  eventu  future  conlingenti  honesto,  e.  g.  : 
Contraho  tecum,  si  sententia  judicis  erit  mihi  favombilis,  si 
pater  mem  consenserit. . . ,  suspendit  consensum  usque  ad  veri- 
ficationem  eventus.  Id  tradit  Honorius  III  in  cap.  5,  De  condi- 
tionibus...  Nam  Titius  matrimonium  contraxerat  sub  condi- 
tione  :  Si  pater  ejus  suum  praestaret  assensum,  et  quaerebatur 
num  esset  ad  consummandum  matrimonium  compellendus. 
Pontifex  respondet  :   «  Nisi  voluntas  patris  postmodum  inter  - 
cedat,  nequaquam  cogendus  est  ad  matrimonium  contrahen- 
dum  a  (1).  Nil  refert  quod  conditio  apposita  fuerit  sive  antea, 
dum  sit  moraliter  certum  non  fuisse  revocatam,  sive  in  ipso 
matrimonii  actu  coram  parocho  et  testibus. 

988.  Igitur  matrimonium,  sub  tali  conditione  contractum 
interim  non  valet,  et  est  veluti  in  suspense,  cum  consensus, 
alligatus  illi  condition!,  nondum  habeatur,  et  in  suspenso  sit. 
Hinc  contrahentes  non  peccant,  si,  dum  contrahunt,  non  sunt 
in  statu  gratiae;  ac,  quoniam  vere  nondum  sunt  conjuges,  om- 
nes  actus  conjugatis  liciti  solutisque  prohibiti  ipsis  vetantur,  et 
praesertim  copula,  nisi  haec  matrimonium  praesumptum  con- 
stituat,  de  quo  mox.  Utraque  pars  tenetur  expectare,  quiahaec 
obligatio  est  implicita,  ideoque  peccat  aliud  matrimonium  pure 
contrahendo ;  sed  hoc  matrimonium  forte  initum  valeret.  Imo 
utraque  pars  tenetur  curare  verificationem   conditionis,   aut 
certe  earn  non  impedire  (2).   «   In  jure  civili,    ait  Ulpianus, 
/.  161  [f,  De  regulis  juris,  receptum  est,  quoties  per  eum  cujus 
interest  conditionem  non  impleri,  fiat  quominus  impleatur, 
perincle  haberi  ac  si  impleta  conditio  fuisset  » .  Sed  hoc  princi- 
pium  matrimonio  applicari  nequit,  quod,  conditione,  quacum- 
que  tandem  de  causa,  non  verificata,  evanescit  ex  defectu  con 
sensus,  uti  patet;  verificata  autem,  valet  a  momento  verifica- 
tionis,  et  tune  fit  sacramentum,  licet  deinde,  fictione  juris, 
retro trahatur  ad  momentum  celebrationis.  Excipe,  si  interim 

\.  Conlrahendum  iciest  consummandum,  prouti  juxta  contextual 
interpretantur  Sanchez,  lib.  V,  disp.  VIII,  n.  5;  Schmalz.,  lib.  IV, 
tit.  V,  n.  38  ;  De  Lugo,  He  just,  et  jur.,  disp.  XXII,  n.  393,  hanc  inter- 
pretationem  appellat  duriusculam,  aliamque  proponit,  quae  eamdem 
thesim  confirmat.  Vide  etiam  Fagn.  in  comm.  cit.  cap. 

"2.  Sanchez,  lib.  V,  disp.   V,  n.  36;  De  Lugo,  I.  c.,  n.  383. 

II  6 


82  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

res  in  eum  statum  incident,  a  quo  incipere  non  poterat  :  nempe 
si  una  pars  consensum  revocaverit  explicite  vel  implicite,  e.  g., 
contrahens  sponsalia  cum  tertia  persona ;  aut  si  supervenerit 
impedimentum  dirimens,  e.  g.,  ex  copula  habita  cum  sorore 
sponsae  (1)  vel  ex  matrimonio  contracto  cum  tertia  persona. 

Ex  his  patet  matrimonium,  et  in  genere  contractum,  sub 
hac  conditione  nee  omnino  nullum  esse,  nee  omnino  comple- 
tum  :  unde  haec  conditio  nee  vitiatur,  nee  vitiat. 

989.  Fieri  potest  ut  qui  contraxerunt  sub  hujusmodi  con 
ditione,  jam  velint  matrimonium  purum  inire,  quin  expec- 
tent  verificationem  eventus.  Quaeritur  utrum  hoc  matrimo 
nium  debeant  rursus    in  forma   publica  celebrare,    necne? 
Distinguendum  est  inter  conjuges,  qui  decreto  lametsi  tenen- 
tur,  et  conjuges  qui  hoc  decreto  non  adstringuntur. 

990.  Si  conjuges,  a  Tridentino  decreto  exempti,  pure  con- 
trahunt  sine  forma  liturgica,  matrimonium  certe  valet.  At 
valde  expedit  ut  formam  liturgicam  servent,  quia  si  conditio 
deinde  deficiet,  primum  matrimonium  sub  conditione  initum 
in  forma  publica  erit  nullum,  et  alterum  purum  ac  validum 
remanebit  forte  occultum.  Imo  in  iis  locis,  si  conjuges  libere 
copulam  habent,  praesumptione  juris  et  de  jure  contra  quam 
non  admittitur  probatio,  praesiimitur  hanc  copulam  positam 
esse  animo  maritali,  ipsosa  conditione  recessisse  etpure  con- 
traxisse.  Haec  desumuntur  ex  cap.  3,  5  et  praesertim  6,  De 
conditionibus . . . ,  ubi  Innocentius  III  haechabet :  «  Gum  liquido 
constet,  quod  post  contracta  sponsalia  (de  praesenti)  carnalis 
est  inter  eos  copula  subsequuta,  pro  matrimonio  est  praesu- 
mendum,  quia  videntur  a  conditione  apposita  recessisse  ». 
Sane  si  jus  praesumebat  matrimonium  ex  copula  inter  sponsos 
de  futuro,  a  fortiori  praesumere  illud  debet  ex  copula  inter 
sponsos  de  praesenti  sub  conditione.  Est  igitur  casus  matri- 
monii  praesumpti,  qui  probabilius  abrogatus  non  est  per  dc- 
cretum  relatum  n.  92,  quia  hoc  decretum  abrogat  praesumptio- 
nem  juris  et  de  jure  qua  sponsalia  de  futuro  valide  inita  per 
subsequentem  copulam  carnalem  censebantur  in  verum  ma- 

1.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  448,  not.  12,  contra  Lugonem,  1.  c.,  n.  201. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  83 

trimonium  transire ;  et  cum  sit  strictae  interpretationis,  utpote 
derogatorium  juri  constitute,  nequit  ad  alium  casum  extend! 
absque  authentica  declaratione  legitimae  auctoritatis  eccle- 
siasticae  (1).  Ceterum  quae  diximus  n.  89  sequ.,  applica  .huic 
casui  praesumpti  matrimonii. 

991 .  Si  vero  conjuges  decreto  Tridentino  subsunt,   rursus 
videndum  utrum  conditio  apposita  fuerit  in  ipso  matrimonii 
actu  coram   parocho   et  testibus,  an  potius  apposita  fuerit 
antea  nee  revocata,   et  matrimonium  in   forma  Tridentina 
fuerit  purum.  Si  primum,  re  melius  perpensa,  subscribimus 
opinion!  P.  Wernz,  n.  297,  not.  28,  nempe  non  esse  necesse 
ut  matrimonium  denuo  contrahatur  in  forma  Tridentina,  sed 
sufficere  ut  de  revocata  conditione  certo  constet,  et  parocho 
conveniens  detur  notitia,  quia  prior  consensus  conditionatus, 
revocata  conditione,  evadit  purus  et  proinde  jam  matrimo 
nium  constituit.  Si  alterum  ;  vel  conditio  fuit  occulta  ita  ut  in 
foro  externo  probari  non  possit,  et  tune  non  est  dubitandum 
eos  posse  pure  contrahere  etiam  privatim,  et  censeri  reces- 
sisse  a  conditione  et  pure  contraxisse,   si.  copulam  libere  ha- 
beant,  quia  in  casu  forma  Tridentina  non  videtur  urgere,  sicuti 
in  revalidatione  matrimonii  invalid!  ob  impedimentum  occul- 
tum ;  vel  conditio  fuit  publica  ita  ut  probari  queat  in  foro 
externo,  et  tune  repete  quae  diximus  pro  primo  casu. 

992.  Adveniente  conditione,  matrimonium  ipso  jure  perfi- 
citur  et  valet  absque  ulla  consensus  renovatione,  etsi  conjuges 
verificationem  conditionis  ignorent.  Haec  est  communis  cano- 
nistarum  sententia  contra  non  paucos  theologos.  Sane   con 
sensus,  ab  initio  datus  sub  conditione,  virtualitcr  perseverat, 
et   modo,  impleta  conditione,  est  purus;  ideoque  ex  parte 
consensus  non  est  cur  matrimonium  non  valeat.  Ad  rem  De 
Lugo,  De  just,  etjur.,  Diss.  XXH,  n.  386  :  «  Prior  consensus, 
solum  virtualiter  perseverans,  quamdiu  non  revocatur,  suf- 
ficit  ad  valorem  matrimonii,  adveniente  conditione,  quae  sola 
dcsiderabatur  >.  DeLugo,  /.  c.,  bane  sententiam  appellat  verio- 


1.  P.  Wernz,  n.  298,  cum  aliis.  Conlrarium  putant  D'Annibalo,  ciL 
S448;  Ballerini-Palmieri,  torn.  VI,  p.  219,  aliique. 


84  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOWO 

rem,  ct  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  895,  probabiliorem,  sed  ex 
dicendis  apparebit  esse  certain.  Nommlli  putant  post  Gone. 
Trid.,  urgente  decreto  Tametsi,  requiri  ad  valorem  matrimonii 
ut  parochus  et  testes  intersint  conditionis  implemento,  vel 
saltern  ut  contrahentes  coram  iisdem  postea  asserant  condi- 
tioncm  esse  impletam  (nisi  purificatio  conditionis  sit  aliunde 
notoria) ;  et  non  sufficere,  quod  interfuerint  contractui  matri 
monii  sub  liac  conditione  celebrati  (1).  Id  sustineri  ampliusnon 
potest  post  ea  quae  habet  Fagnanus. 

993.  Nam  Fagnanus  in  comm.  cap.  5,  De  conditionibus..., 
hanc  materiam  rite  evolvens,  haec  liabet  :  «  Dispositio  con- 
ditionalis,  adveniente  conditione,  purificatur  et  ex  eo  tempore 
perficitur,  perinde  ac  si  ab  initio  pure  fuisset  facta,  ut  leg.  Po- 
tior  in  princ.  ibi  :  Cum  enim  conditio  semel  extitit,  perinde 
habetur,  ac  si  illo  tempore,  quo  stipulatio  interposita  est,  sine 
conditione  facta  esset,  ff.  Qui  polior.  in  pign.  habeant.  cum 
concordant,  de  quibus  ibi  per  glossam  in  verb.  Melius  est.  Et 
matrimonium,  quamvis  post  legem  evangelicam  sit  elevatum 
in  sacramcntum,  habet  tamen  rationem  contractus  :  unde  per 
adventum  conditionis  perficitur,  sicut  ceteri  contractus  condi- 
tionales,  leg.  Haecvenditio,  ibi  :  conditionales  venditiones  tune 
perficiuntur,  cum  impleta  fuerit  conditio,  ff.  De  contrac. 
emph... 

«  Ouare  matrimonium  conditionale,  purificata  conditione, 
statim  esse  perfectum  absque  novo  consensu  receptissima  est 
canonistarum  sententia...  Et  quamvis  plerique  ex  theologis 
oppositum  sentiant,  existimantes  non  esse  matrimonium,  adve 
niente  conditione,  nisi  novus  consensus  accedat,  inter  quos 
praecipue  est  S.  Thomas,  in  4  dist.  29,  q.  un.,  a.  3,  q.  3...; 
tamen  primam  opinionem  canonistarum  servat  Curia  etiam 
post  Cone.  Trid.,  ut  mox  patebit,  ct  ideo  ab  ilia  in  consulendo 
et  judicando  non  est  ullatenus  recedendum  :  nam  in  S.  C.  C. 
alias  fuit  propositum  infrascriptum  dubium  : 

«  Cum  quidam  contraxissent  coram  parocho  et  testibus  per 


1.  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  V,  n.  2o;  Layman,  lib.  V,  tr.  A',  p. 
n.  3,  aliique  apud  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  V,  n.  43. 


CAP.    IV.    —   DE    CONSENSU    MATRDIONIALI  85 

verba  de  praesenti  sub  conditione  licita,  quae  postea  fuit  puri- 
ficata,  si  reputantes  se  pro  legitimis  conjugibus  sine  alia  so- 
lemnitate  matrimonium  consummaverint ,  an  validum  sit 
ipsum  matrimonium,  vel  conjugcs  cogendi  sint,  ut  demio, 
quia  purificata  cst  conditio,  coram  parocho  Icgitime  con- 
trahant : 

«  In  Gong.  General!...  solus  Alciatus  tenuit  cum  communi 
canonistarum,  quod,  conditione  purificata,  non  sit  opus  alia 
iteratione  contractus  matrimonii  coram  parocho...;  reliqui 
omnes  tenuerunt  opus  esse  iterum  contrahere  coram  parocho, 
et  ita  respondendum,  non  quia  contra  dictam  communem  cano 
nistarum  praevaleat  opinio  theologorum...,  sed  quia  Conci 
lium  videtur  intellexisse  de  matrimonio  perfecto  pure  per  verba 
de  praesenti  ibi  :  Vos  conjungo;  sed  quando  contrahitur  per 
verba  conditionata,  non  videtur  matrimonium,  sed  sponsalia 
de  future  :  item  tutius  A7idetur  ut  fiat  coram  parocho  pro  secu- 
ritate  conscientiae  :  tamen  dictum  fuit  agendum  cum  SS.mo, 
cum  imo  ex  opinione  canonistarum  non  sint  sponsalia  de 
future,  sed  matrimonium...  SS.mus,  nempe  S.  Pius  V,  pro- 
bavit  sententiam  canonistarum,  quod,  purificata  conditione  per 
consensum  partis,  matrimonium  sit  perfectum,  nee  opus  esse 
alia  iteratione  contractus  coram  parocho,  sicque  praevalere  et 
in  decidendo  attendendam  esse  opinionem  canonistarum; 
Cone,  autem  Trid.  nihil  ad  hanc  rein  facere. 

«  Haec  eadem  quaestio  proposita  fuit  in  alia  Cong...,  et 
omnes,  praeter  unum..,,  tenuerunt  matrimonium  valere,  nee 
requiri  ut  de  novo  coram  parocho  et  testibus  contrahatur.  Qua 
decisione  SS.mo  relata,  scilicet  Clement!  VII,  SS.mus  visus  est 
dubitare,  quia,  licet  de  jure  veteri  matrimonium  valeret  per 
textum  in  cap.  5,  De  condit.  app.,  tamen  hodicpost  Concilium, 
quo  solemnitas  parochi  et  tcstium  introducta  est,  secus  esse 
videtur,  quia  cum  contrahitur  sub  conditione,  solemnitatem 
adhibcndo,  non  satisfit  Concilio  ;  quando  autem  a  conditione 
receditur,  solemnitates  non  adhibentur.  Ideoque  mandavit  hoc 
dubium  seu  difficultatem  in  Cong,  considerari.  Qua  difficultate 
proposita,  Cong,  ci  respondit,  Concilium  non  requirere  so 
lemnitatem  parochi  et  testium,  quando  receditur  a  conditione, 


80  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

sed  quando,  mutuo  consensu  habito,  vir  ct  mulier  contralmnt : 
hoc  autcm  casu,  quando  contractum  fuit,  adhibitae  sunt  so- 
lemnitates.  Iterum  hac  difficultatis  solutione  SS.mo  relata, 
Sanctitas  Sua  probavit  decisionem  Gong.,  et  ita  in  liac  causa 
responderi  mandavit.  Verum  noluit  bane  decisionem  omnibus 
casibus  inservire,  sed  omnes,  qui  acciderint  in  futurum,  cum 
suis  circumstantiis  esse  specialiter  considerandos  » . 

994.  Iluic  doctrinae  est  una  exceptio  juxta  doctrinam  quam 
probabiliorem  putamus  (1).  Nempe  si  Titius  et   Sempronia, 
obstricti   aliquo  impedimento  diriment!,   matrimonium  con- 
traxerunt    sub    conditione   :    Si   Papa   dispensaverit,    etiam 
obtenta  dispensatione,  matrimonium  non  valet,  nisi  consensus 
in   forma    legitima  renovctur.    Ratio    hujus   exceptionis  ita 
exponi   potest.   Consensus,   quando  praestitus  fuit,   erat,  ob 
impedimentum  dirimens  nondum  dispensatum,  juridicenullus, 
licet  physice  sen  potius  psychologies  existens  ;  purificatus  per 
dispensationem  et  habitualiter  perseverans,  posset,    attento 
jure   naturae,  matrimonium   constituere   absque   necessitate 
renovationis  ;    sed   Ecclesia  in  his   casibus,   nempe   quando 
consensus  fuit  juridice  nullus  ob   impedimentum   dirimens, 
cessante  impedimento,  consensus  renovationem  exigere  solet 
lege  positiva,  a  qua  tamen  potest  dispensare ;  de  qua  re  fusius 
infra.  Proinde  etiam  in  casu  nostro  renovatio  consensus  est 
necessaria,    nisi    camdem    Ecclesia   dispenset.    Neque   idem 
casus  est  matrimonii  et  sponsalium  (n.  102  seq.),  quia  pro 
sponsalibus  ilia  positiva  Ecclesiae  lex  non  probatur. 

995.  Antequam  manum  a  conditione  de  futuro  contingent! 
licito  amoveamus,  quaeritur  quandonam  conditio  :  Si  parentes 
consenserint,  impleta  dici  debeat,  ita  ut  matrimonium  jam 
valeat.  Respondemus  A^alere  matrimonium,  si  parentes,  certio- 
res  facti,  consenserint,  licet  postea  dissenserint ;  non  valere,  si 
dissenserint,  licet  postea  consenserint,  ut  verius  docet  San 
chez,  lib.  V,  disp.  Vll,  n.  8  sequ.  Uno  consentiente  et  aliodis- 
sentiente,    conditionem  deficere,  et   ideo  matrimonium  non 
intelligi,  palam  est.   Si  parentes  neque   consenserint,  ncque 

\.  De  Lugo,  De  sacram.  in  gen.,  disp.  VIII,  n.  98,  cum  pluribus  aliis. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  87 

dissenserint,  conditio  habetur  pro  impleta,  quia  sensus  illius 
conditionis  pracsumitur  et  solet  esse  negativus  :  Nisi  parentes 
dissenserint  (1)  :  sed  si  contrahentes  ilia  conditione  intende- 
runt  positivum  parentum  beneplacitum,  conditio  impleta  non 
esset.  Quod  si  parentes  mortem  jam  obierint,  «  nostri  diversi, 
sed  verius  videtur  conditionem  Adtiari,  sive  contrahentes  igno- 
raverint  illos  diem  suum  obiisse,  quia  mens  eorum  fuit  non 
copulari,  invitis  parentibus,  sive  sciverint,  quia  conditio  haec 
joco  adjecta  intelligitur  > ;  D'Annibale,  /.  c. 

996.  Ex  his  obiter  colligitur  quid  dicendum  si  ilia  conditio 
sit  de  consensu  praeterito,  e.  g.  :  Contra/to  tecum,  si  parentes 
r  ever  a  consemum  dederunt;  scilicet  valet   matrimonium,  si 
dederunt,  aut  si  neque  dederunt  neque  negaverunt;  non  valet, 
si  negaverunt;  tandem  si  aliquando  dederunt,  aliquando  nega 
verunt,  attenditur  .ultima  voluntas,   quia  haec  derogat  ante- 
riori,  ut  notat  Sanchez,  lib.  V,  disp.  VII,  n.  6.  Haec  facile  appli- 
cabis  condition!  de  pracsenti  :  si  parentes  consentientes  sunt. 

997.  Gonditio    de    eventu   futuro  contingenti  turpi,    non 
tamen  contra  conjugii  substanliam,  e.  g. :  Contralto,  sifralrem 
tuum  occides,  vel  :  Si  sorori  tuae  dederis  venena  sterilitatis , 
vitiatur  et  non  vitiat  matrimonium,   sicuti  conditio  impossi- 
bilis  (n.  983),  cum  Gregorius  IX,  /.  c.,  eodem  tenore  de  utra- 
que  loquatur,  et  in  jure  turpis  conditio  aequiparetur  impossi- 
bili,  quia  c  id  possumus  quod  jure  possumus  » ,  /.  125  ff.  De 
verb,  signif.  Nimirum  propter  favorem  juris  praesumitur  con- 
trahentem  nuptias  serio  fecisse,  illam  autem  conditionem  joco 
(equidem  non  probando)  posuisse,  ne  dicamus  aliam  par  tern  ad 
peccatum  invitare;  vel,  si  mavis,  earn  posuisse  non  uti  veram 
conditionem,  sed  uti  modum,  ita  ut  sensus  sit :  Contraho  tecum; 
tu  vero  deitide  fratrem  tuum  occides;  idque  eo  magis  praesu 
mitur,  si  contrahens  citatam  decretalem  Gregorii  IX  cogno- 
scebat  (cit.  n.  983.) 

998.  At  haec  non  est  nisi  praesumptio  juris  :  unde  si  con 
trahens  consensum  suum  illi  turpi  condition!  revera  alligavit, 


1.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  VII,  n.  11;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  V,  n.  50; 
D'Annibale,  p.  Ill,  S  o08,  not.  32. 


88  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

matrimonium  non  valet,  et  alia  pars  certenec  debet  nee  potest 
conditionem  implere;  sed,  ea  impleta,  jam  est  matrimonium; 
ea  non  impleta,  matrimonium  non  intelligitur,  sicuti  in  casu 
conditionis  honestae.  Utrum  vero  contrahcns  voluerit,  necne, 
consensum  illi  condition!  adnexum,  in  foro  interno  ipsc  suip- 
sius  judex  est,  in  externo  probari  debet  ex  circumstantiis,  quae 
probatio  plerumque  facilis  erit ;  et  si  conditionem  honestam 
putavit,  grave  indicium  est  eidem  suum  consensum  alligavisse. 
Praeterea  ilia  praesumptio  non  est  nisi  pro  conditionibus 
turpibus,  quae  ad  peccandum  invitant;  unde  alia  turpis  con- 
ditio,  e,  g.  :  Contralto  tecum,  si  ab  hostibus  in  juste  vulnereris, 
non  habetur  pro  non  adjecta,  sed  matrimonium  suspendit  (1). 

999.  Haec  conditio  :  Contralto  tecum,  si  te  virginem  inve- 
nero,  est  turpis,  si  intelligatur  per  concubitum;  est  honesta,  si 
intelligatur  per  alium  modum  licitum. 

Etiam  in  testamentis  conditio  turpis  habetur  pro  non  appo- 
sita,  quod  bene  declarat  De  Lugo,  /.  c.,  n.  369  sequ.  In  aliis 
autem  contractibus  ante  impletam  conditionem  quilibet  con- 
trahentium  resilire  tenetur ;  sed,  conditione  impleta,  res  pro- 
missa  praestari  debet,  juxta  probabiliorem  sententiam. 

1000.  Tandem  de  conditione  de  eventu  futuro  contingenti 
contra  substantiam  agendum  est.  Haec  est  ilia  quae  excludit 
vel  ipsum  jus  coeundi  in  ordine  ad  prolem ;  vel  aliquant  ejus- 
dent  essentialem  proprietatem,  perpetuitatem  nempe,  vel  uni- 
tatem  quae  et  fidelitatem  comprehendit.  Gregorius  IX,  /.  c., 
tres  enumerat :  Si  generationem  prolis  evites  (contra  bonum 
prolis);  Donee  inveniam  aliam  honore  vel  facultatibus  ditiorem 
(contra  bonum  sacramenti) ;  Si  pro  quaestu  adulterandam  te 
tradas  (contra  bonum  fidci) .  At  passim  AA.  advertunt  Grego- 
rium  IX  has  tres  conditiones  recensere  indicative  potius,  quam 
taxative,  quia  aliae  quoque  excogitari  possunt  (2). 

1001.  Jam  vero  certum  est  hanc  conditionem  irritare  matri- 


1.  De  Lugo,  De  just,  et  jur.,  disp.  XXII,  n.  372;  Schmalz.,  lib.  IV, 
tit.  V,  n.  97;  Sanchez,  lib.  F,  disp.  XV,  n.  5,  cum  communion.  Obstat 
P.  Wernz,  n.  300,  not.  31,  curn  aliis. 

2.  Bonedictus  XIV,   De  Syn.,  lib.   XIII,  cap.  XXII,   n.  6;    Quaest. 
Can.  386. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  89 

monium,  ex  cit.  cap.  nil.  De  conditionibus...,  quia  conditio, 
externe  apposita,  manifeste  indicat  mcntalem  conditionem, 
quae  consensum  matrimonialem  excludit  (n.  919) ;  conditionem 
autem  contra  rationem  sacramenti  non  irritare  matrimonmm, 
collige  ex  dictis  n.  921.  Imo  conditione  contra  substantiam 
matrimonium  redditur  in  utroque  foro  nullum,  etsi  consensus 
internus  esset  forte  legitimus,  quia  non  esset  sufficienter  mani- 
festatus ;  nisi  forte  apponens  conditionem,  declares  te,  ea  non 
obstante,  vclle  verum  matrimonium,  quia  tune  liac  declara- 
tione  revera  conditionem  removes  ct  pure  contrahis  (1). 

1002.  Hue  spectat  responsio  S.  C.  S.  Officiidiei  22  MaiilSbQ : 
«  Definitum  fuit  in  Cong.  General!  S.  Officii,  die  20  Mali  1754, 
invalidum  esse  matrimonium  coram  minis tro  Galvinista  initum, 
eo  quod  soleat  uti  formula  perpetuitati  matrimouii  contraria. 
Quaeritur:  1°  Quid  sentiendum  de  matrimonio  catholicorum 
sic  celebrato,  si,  non  obstante  formula  ista,  intendant  bona 
fide  contrahere  in   sensu  Ecclesiae  ?  2°  Quid  de  matrimonio 
mixto,  cum  pars  catholica  intendit,  ut  supra,  contrahere  in 
sensu  Ecclesiae  »  ?  S.  G.   reposuit :  «  Ad  lum :  in  casu  prout 
exponitur,  affirmative,  sen  matrimonium  inter  duos  catholicos, 
qui  in  sensu  Ecclesiae  contrahunt,  inlerveniente  declaralione 
conlrahentium,   esse  validum  et  indissoluble.  Ad  2um :  matri 
monium  mixtum  esse  nullum,  scilicet  parte  catholica  expresse 
declarante  se   contrahere  matrimonium   de   praesenti    juxta 
formulam  perpetuitati  matrimonii  contrariam.  Quod  si  pars 
catholica  expresse   declaret  se  intendere  contrahere  in  sensu 
Ecclesiae,   et  pars  haeretica  ei  assentiatur,   adhuc  validum 
haberi  debet » . 

1003.  Quod  si  conditionem  contra  substantiam  posuit  una 
pars,   alia  contradixit,   et  ita  ad  matrimonium  ventum  est, 
praesumitur  ilia  recessisse  a  conditione,  et  ideo  matrimonium 
habendum  cst  validum,  donee  contrarium  probetur  (2).  Non- 
nulli  idem  affirmant  casu  quo,  post  appositam  talem  condi 
tionem  ab  uno,  alter  tacet :  tune  enim  propter  favorem  matri- 

1.  De  Lugo,  De  sacram.  in  genere,  disp.   VIII,  n.  128. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,  lit.  V,  n.  116;  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  V,    n.  14; 
Fagn.  in  comm.  cit.  cap.  ult.  De  condilionibus...  n.  4. 


90  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

monii  censetur  contradicere,  et  idem  erit  ac  si  conditio  non 
esset  apposita. 

Praestat  de  singulis  conditionibus  contra  substantiam  pauca 
verba  facere. 

1004.  Conditio   contra  ipsum   jus   coeundi  in  ordine  ad 
prolem,  quam  ponit  Gregorius  IX,  /.  c. :  Si  generationem  prolis 
evites,  sumi  potest  vel  sensu  turpi,  idest  si  generationem  prolis 
evites  per  abortnm,  per  onanismum,  per  A'enena   sterilitatis, 
per   resecationem  tubarum  lallopianarum   aut   extractionem 
utriusque  ovarii  vcl  uteri,  etc.  ;  vel  sensu  hones  to,  nempe  per 
non  usum  matrimonii,  servando  castitatem. 

1005.  In  sensu   turpi  est   proprie    dicta   conditio   contra 
substantiam,  irritaus  matrimonium,  si  contrahens  ea  intendit 
excludere  ipsum  jus  et  relativam  obligationem  aut  juris  ipsius 
ordinationem  ad  prolem,  admittens  tantum   tactus  aliosque 
illicltos  actus ;  cum  cnim  objectum  formale  essentiale  matri 
monii  sit  jus  coeundi  cum  relativa  obligatione,  per  se  ordinatum 
ad  prolem,  excluso  per  conditionem  hoc  jure  vel  hac  ordina- 
tione,  matrimonium corruat,  necesse  est(n.  872,  919,  923).  Quod 
si  contrahens  intendit  seseobligare,  verum  matrimonium  inire, 
et  ea  conditione  vult  tantum  sibi  fieri  ab  altera  parte  promis- 
sionem  de  abusu  juris  matrimonialis,  non  est  proprie  conditio 
contra  substantiam,  sed  modus,  matrimonium  valet  et  conditio 
vitiatur.  Qualis  de  facto  fuerit  intentio  contrahentis,  in  foro 
interne  ex  ejus  confessione  constabit,  in  foro  externo  ex  circum- 
stantiis  judex  desumet. 

1006.  Apposita  simpliciter  haec   conditio  excludit  ipsum 
jus,  ex  cit.  cap.  ult.  De  conditionibus...,  nisi  aliud  probetur. 
Apposita  vero  cum  aliqua  limitatione,  e.  g.  :  Dummodo  post 
primum  vel  alterum  /ilium  prolem  evitemus,  de  cetero  abnsnri 
matrimonio,  vel :  Dummodo   interim  omnem  prolem  excluda- 
mus,  donee  melior  fort  ana  arrideat,    indicat    contrahentem 
voluisse  verum  inire  matrimonium,  sed  simul  jure  matrimonial! 
abuti,  nisi  aliud  constet.  Ad  rem  Lehmkuhl,  vol.  //,  n.  689,  de 
duobus  mox  allatis  exemplis  :  « In  priori  conventione,  si  revera 
jus  ad  ulteriorem  rectum  usum  matrimonii  plane  excludere 
volebant,  matrimonium  nullum  est :  nam  voluntas  sive  utrius- 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU   MATRIMONIALI  91 

que  sive  alterutrius  contrahentium  non  ferebatur  in  jus  rnatri- 
moniale  perpetuo  concedendum  :  atqui  id  tamen  ad  essentiam 
matrimonii  requiritur.  Yerum  plerumque  aderit  praevalens 
intentio  vcri  matrimonii,  atque  solum  adjungitur  sccundarie 
voluntas  jure  matrimoniali  abutendi,  non  jus  ipsum  exclu- 
dcndi.  —  De  alter  a  conventions  idem  fere  dici  debct.  Nimirum 
praesumptio  facilis  crit,  contrahentes  voluisse  praevalenti 
voluntate  verum  matrimonium,  neque  turpem  illam  conven- 
tioncm  eos  aliter  considerasse,  nisi  tamquam  propositum 
peccandi,  vel  tamquam  ten  tamen  adventitiae  obligationis  ad 
peccatum  inducendae.  At  si  demum  de  isto  matrimonii  abusu, 
tamquam  de  vera  conditione  sine  qua  non,  seu  de  conditione 
mutua  jura  restringente,  convenerunt,  matrimonium  nullum 
est :  imo  etsi  pro  future  tempore  (melioris  fortunae)  jam  nunc 
ad  jura  matrimonialia  sese  mutuo  obligare  intenderunt,  matri 
monii  valor  saltern  suspenditur  ad  modum  contractus  sub 
conditione  de  futuro,  donee  post  mutatam  fortunam  aut  crimi- 
nis  poenitentiam  rectus  matrimonii  consensus  evadat.  Practice 
ergo  facile  ratio  est,  cur  ad  cautelam  de  novo  rectus  consensus 
poni  debeat  » . 

1007.  Si  in  sensu  hones lo  ilia  conditio  posita  fuit,  dc  ser- 
vanda  scilicet  castitate  in  statu  matrimoniali,  eadem  in  primis 
fieri  debet  distinctio. 

Nam  matrimonium  irritum  est,  si  contraliens  ea  conditione 
intendit  nullum  tradere-acceptare  jus  (n.  919).  Gonfirmatur 
ex  responsione  S.  G.  G.  dici  8  Julii  1724.  Nam  Joamfei  et 
Ludovicus  convenerant  de  matrimonio  ineuudo  ca  conditione 
ut,  inito  matrimonio,  Joanna  infra  quindecim  dies  monasterium 
monialium  ingrederetur,  et,  elapso  novitiatus  anno,  emitteret 
professionem  ;  interim  non  uteretur  matrimonio  nee  illud  con- 
summaret  ;  pro  quo  effectu  renuntiabat  omni  juri  quod  sibi 
competere  posset  in  personam  Ludovici  cum  ulteriori  declara- 
tionc,  quod  in  hypothesi  in  qua  aliqua  ex  Msec  conditionibus 
non  adimpleretur,  matrimonium  perinde  se  haberet,  ac  si 
numquam  contractum  fuisset.  Haec  mutua  intelligentia  fuit  in 
scrip tis  rcdacta  et  parocho  ac  testibus  communicata.  Paulo 
post  ad  matrimonii  celebrationem  deventum,  fuit  ita  ut  mora- 


92  TRACTATES    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

liter  certum  esset  hanc  conventlonem  non  fuisse  revocatam. 
Proposito  dubio  :  «  An  matrimonium  sit  nullum  in  casu  » , 
S.  G.  reposuit  :  «  Ex  hactenus  deductis  matrimonium  esse 
nullum  in  casu  »  (1). 

Hinc  si  contrahens,  animo  excludendi  ipsum  jus,  nuptias 
inivit  sub  conditionc  :  Dummodo  perpetuam  servemus  castita- 
lem,  vel :  Dummodo  servemus  castitatem  post  alterum  /ilium, 
vel :  Dummodo  servemus  castitatem  feria  sexta  singu/is  hebdo- 
madis,  vcl :  Dummodo  servemus  castitatem  per  tres  annos..., 
in  primis  tribus  excmplis  matrimonium  est  nullum,  in  ultimo 
ejusdem  valor  saltern  suspenditur  ad  instar  contractus  sub 
conditione  de  future. 

1008.  Si  vero  contrahens  ea  conditione  intendit  exercitium 
tantum  juris  matrimonialis,  salvo  ipso  jure,  excludere,  sub- 
distinguendum  est.  Nam  si  conditio  cst  de  servanda  castitate 
ad  tempus,  e.  g.   :   Dummodo   castitatem  servemus  per  tres 
annos,  vel  post  alterum  filium,  vel  feria  sexta  singulis  hebdo- 
madis...,   omnes   admittunt  matrimonium  valere,    quia   jus 
potest  utiquc  temporanee  ab  ejus  exercitio  separari,  et  matri 
monium  in  jure  consistit.   Si,    e  contrario,    conditio   est  de 
servanda  castitate  in  perpetuum,  non  levis  est  DD.  contro- 
versia,  utrum  matrimonium  valcat,  necne.  Quaestiohuc  redire 
debet,  nempe  utrum  ea  conditione  reipsa  ipsum  jus  matrirno- 
niale  excludatur,  necne ;  si  affirmas,  matrimonium  est  nullum ; 
si  ncgas,  matrimonium  valet.    Ut   patet,   haec  quaestio  non 
respicit  simplex  propositum  aut  votum  servandi  castitatem, 
imo  nee  pactum  de  servanda  castitate  additum  per  secundariam 
stipulationem  veri  modi;  baec  enim  per  se  non  excludunt  matri- 
monii  validitatem  ;  sed  respicit  pactum  de  servanda  castitate 
appositum  et  acceptatum  per  condilionem  proprie  dictam. 

1009.  Jam    vero    plures,     praesertim    inter    recentiores, 
ncgant  (2).  Nam,  aiunt,  1°  equidem  jus  matrimoniale  non  cst 


\.  Vide  Benedictum  XIV.  qui  munere  secretarii  S.  G.  C.  tune  funge- 
batur,  in  Quaesl.  Can.  383,  in  qua  praecise  rofert  hanc  causam  et  erudite 
admodum  discutit,  nee  non  De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXII,  n.  10  sequ. 

2.  Palmieri,  De  matr.,  thesi  III;  Ballerini  ad  Gury,  torn.  //,  n.  752; 
Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  690;  Marc,  Theol.  Mor.,  n.  1973. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  93 

dominium  mutuum  in  corpus,  seel  essentialiter  consistit  in 
jure  utendi  corpore  alterius  in  ordine  ad  prolem.  At  in  hoc 
jure  utendi,  sicut  in  quolibet  jure,  distingui  potest  et  debet 
exercitium  juris  ab  ipso  jure  ideoque  nil  vetat  quominus,  sicut 
ad  tempus,  ita  et  in  perpetuum,  turn  statim  post  matrimonium, 
quod  omnes  admittunt,  turn  ante  matrimonium  separentur  ; 
quod  fit  ea  conditione.  Neque  dicas  jus  radicale  esse  inutile  et 
iners,  exercitio  in  perpetuum  excluso  ante  matrimonium,  nam, 
e  contrario,  plures  sunt  illius  effectus  ;  hoc  enim  jure  ceteri 
omnes  excluduntur  et  ideo  copula  cum  tertia  persona  est  adul- 
terium ;  praeterea,  si  sola  conventio  mutua  intercessit,  ex 
mutuo  consensu  usus  matrimonii  licitus  evadit ;  si  etiam  voto 
conjux  obstrictus  est,  usus  matrimonii  est  contra  votum,  sed 
non  contra  castitatem  et  dispensato  voto  ac  conventione 
remissa,  evadit  prorsus  licitus  ;  demum  vir,  vi  metuve  mu- 
lierem  ad  copulam  adigens,  fornicationem  non  committit,  sed 
solum  contra  fidem  datam  injustitiae  reus  fit  aut  etiam  sacri- 
legii.  2°  Revera  plures  sanctae  foeminae  matrimonium  con- 
traxere  ligatae  voto  castitatis,  e.  g.,  S.  Pulcheria,  quae  <  salva 
quam  Deo  voverat,  virginitate,  conjugem  (Marcianum  Augu- 
stum)  sibi  delegit  » .  Debuerunt  igitur  pactum  de  servanda 
castitate  addere,  ne  sese  exponerent  periculo  violandi  votum  ; 
imo  citata  verba  lectionis  S.  Pulcheriae  hoc  pactum  expresse 
indicare  videntur ;  et  tamen  ejus  matrimonium  validum  fuisse 
dicendum  est,  quia  Ecclesia  earn  hac  de  re  laudat  (1).  3°  Demum 
verba  Gregorii  IX,  /.  c.,  necesse  non  est  ut  ad  hunc  casum 
extendamus . 

1010.  Plerique  affirmant  (2).  Sane  1°  ea  conditione  exclu- 
ditur  in  perpetuum  potestas  utendi  corpore  alterius  ideoque 
excluditur  ipsum  jus,  quia  jus  est  potestas  utendi  aliquando. 
Ad  rcm  Benedictus  XIV,  /.  c.  :  «  Matrimonii  substantiae  non 

1.  A  fautoribus  hujus  opinionis  citari   etiam   in   exemplum  solet 
matrimonium  B.  M.  V.  cum  S.  Josepho;  sed  vide  n.  24. 

2.  S.  Thomas,  IV,  dist.  28,   a.   4,   ad  Sum    et   dist.  31,  q.   I,    a.  3; 
S.   Bonaventura,  IV,  dist.   31,  q.  6,    ad  4um ;    S.  Antoninus,   p.  Ill, 
cap.  XIX,  §  1,  n.  1;  Benedictus  XIV,   De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXII, 
n.  Wsequ.;  Schmalz.,  lib.  IV,  lit.  V,  n.  119;  Sanchez,  lib.  V,  disp.  X, 
n.  1  sequ.j  D'Annibale,  p.  Ill,  S  443,  not.  4;  P.  Wernz,  n.  302. 


94  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMOiMO 

repugnat  matrimonio  non  uti,  sed  uti  non  posse ».  Neque  dicas 
ea  conditione  exciudi  tantum  exercitium,  salvo  radical!  coeundi 
jure ;  nam  radicale  jus  coeundi,  excluso  ante  matrimoniuni 
exercitio  in  perpetuum,  vix  aut  ne  vix  quidem  intelligi  potest, 
cum  jus,  sicuti  dictum  est,  sit  potestas  utcndi  aliquando. 
2°  Hinc  Gregorius  IX,  /.  c.,  tradit  esse  contra  substantiam  con- 
ditionem  :  Si  genemtionem  prolis  evites,  in  genere,  ideoque  et  in 
sensu  honesto,  quia  ubi  lex  non  distinguit,  neque  nos  distin- 
gueredebemus.  Eo  vel  magis  quodhaec  conditio  in  sensu  turpi 
ideo  irritat  matrimonium,  quiaipsum  jus  exciudere  censetur  ; 
atqui  eadem  ratione  etiam  in  sensu  honesto  ipsum  jus  exclu- 
dit.  3°  S.  Pulcheria,  si  revera  illud  pactum  addidit,  nulli- 
ter  contraxit  ;  sed  ex  verbis  relatis  hoc  pactum  addidisse, 
gratuito  deducitur ;  dici  eniin  potest  S.  Pulcheriam  contraxisse 
matrimoniuni  cum  Marciano  Augusto,  quia  hujus  continentiam 
dignoscebat  et  tantae  virtutis  fuisse  ut  etiam  in  matrimonio 
votum  virginitatis  scrvaverit ;  et  in  hoc  laudatur. 

1011.  llaec  altera  sentcntia,   saltern  cxtrinsece,  idest  ob 
auctoritatem  auctorum,  probabilior  est.  Proinde,  stante  hac 
controversia,  in  praxi  si  agatur  de  matrimonio  contrahendo, 
non  permittatur  cum  ilia  conditione ;  si  de  contracto,  interim 
matrimonio   favendum,  donee  S.    Sedes    aliud    declaraverit. 
Ceterum  propter  favorem  matrimonii  praesumitur  contrahentes 
conditione  de  servanda  castitate  voluisse  exercitium  tantum 
juris  matrimonialis  exciudere,  praesertim  si  conditio  sit'de  ser- 
vanda  castitate  ad  tempus. 

1012.  Item  DD.  communiter  admittunt  statim  matrimonium 
valere  sub  conditione,  quae  jure  communi  inest,  de  non  red- 
dendo  debito  primis  duobus  mensibus  (1);  nam  contrahentes 
praesumuntur  illam  apposuisse  eodem  sensu  ac  jus  commune, 
excludentes  scilicet  exercitium,  salvo  jure. 

1013.  Sunt  pariter  contra  bonum  prolis  conditiones  :  Dwn- 
modo  debitum  non  petas,  vel  :  Debitum  rcddere  non  lenear, 
vel  :  Sobo/es  futura  enecelur,    vel  :    Sumas  venena   sterilila- 
tis,  etc.  De  iis  igitur  repetenda  sunt,  quae  supra  diximus.  At 

1.  Schmalz.,  lib.  IV,  lit.  V,  n.  123;  Sanchez,  lib.  V,  disp.  Ar,  n.  6. 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  95 

non  foret  contra  substantiam  conditio  :  Dummodo  prolern  or- 
phanotrophiis  exponamus,  vel  :  Earn  proprio  lacte  non  nu- 
triam,  vel  :  Earn  educemus  in  Judaismo,  aut  in  haeresi. 
Nonnulli  censent  has  ultimas  duas  conditiones,  maxime  pri- 
mam,  esse  contra  substantiam ;  sed  eorum  opinio  merito  reji- 
citur  a  P.  Wernz.  n.  302,  qui  proinde  jure  sustinet  contra 
matrimonii  substantiam  solum  esse  conditiones  contrarias 
bono  physico  prolis.  Pariter  censent  (1)  esse  contra  substan 
tiam  matrimonii  conditionem  de  non  cohabitando  in  perpe- 
tuum  :  sed  si  jus  matrimoniale  utrique  parti  sartum  tectum- 
que  sit,  haec  doctrina  veranon  est,  quia  communio  habitationis, 
tori  et  mensae  non  pertinet  ad  substantiam  matrimonii ;  et  re- 
vera  nonnumquam  matrimonium  conscientiae  cum  liac  tacita 
vel  expressa  conditione  permittitur. 

1014.  Nunc  de  conditionibus  contra  essentiales  matrimonii 
proprieties.  Conditio  contra  perpetuitalem  praeter  illam  Gre- 
gorii  IX,  /,   c.:  Donee  inveniam  aliam  honors  vel  facilitations 
ditiorem,  frequentior   est  :  Si  fidelitatem  ser  caver  is,  vel  :   Si 
adnlterium  non  perpelraveris.  S.  G.  C.  in  Eystadiensi  Matri 
monii,    21   Junii  1732,    nullum  declaravit  matrimonium  ex 
conditione  addita  solubilitatis  in  casu  quo  uxor  maritum  sequi 
nollet  in  patriam  suam  revertentem,  et  religionem  orthodoxam 
amplecti.  Conditio  contra  unitatem  est  :  Dummodo  mild  liceat 
aliam  assumere ;  ilia  Gregorii  IX,  /.  c.:  Si  pro  quaestn  adulte- 
randam  te  traclas,  est  contra  fidelitatem  conjugalem. 

1015.  Jam  vero  ex  dictis  apparet  has  conditiones  matri- 
monialem  consensum  ideoque  matrimonium  evertere.  Sequen- 
tes  autem  instructiones  Sacrarum  Romanarum  Congregationum 
declarant  quandonam  nullitas  matrimonii  ob  conditionem  con- 
trariam  perpetuitati  satis  probata  pro  foro  externo  dici  queat. 

1016.  S.  C.  S.  Officii,  fer.    V,  die  6  Apr.  1843,  dedit  ins- 
tructionem  ad  Vicarium  Apost.  Oceaniae  in  executionem  de- 
creti  lati  a  Gregorio  XVI,  in  qua  ad  rem  nostram  haec  legun- 
tur  :  «  Certum  est  matrimonium,  contractum  cum  conditione 
ipsius  substantiae  et  nominatim  ipsius  indissolubilitati  repu- 

1.  Schmalz.,  lib.  IV,  til.  V,  n.  124;  Sanchez,  lib.  V,  disp.  A",  n.  y. 


96  TRACTATUS    CANONICUS   DE   MATRIMONIO 

gnante,  nullum  csse,  ut  habetur  ex  cap.  Si  conditiones,  De 
conditionibus . . .  Jam  vero  non  paucae  formulae  a  protestanti- 
bus  adhibitae  ilia  conditione  irritante  contaminatae  sunt,  in 
quibus  expressis  verbis  inhaeret  haec  conditio  :  Contraho  te- 
cum,  donee  in  fidelitate  permameris .  Imo  eadem  voluntas  ali- 
quando  satis  aperte  factis  exprimitur,  vel  verbis  simul  et  factis, 
dum  verba  vel  facta  interpretatur  ipse  usus  vel  consuetude 
illorum  locorum,  ita  ut  abfuisse  intelligatur  consensus  in  con- 
tractum  perpetuum  et  indissolubilem. 

a  Tametsi  autem  dubitandum  non  sit,  quin  validum  matri- 
monium  contrahi  possit  cum  errore  mere  concomitant!  circa 
ejus  indissolubilitatem,  quia  tune  praevalet  generalis  voluntas 
contraliendi  matrimonium  juxta  institutionem  Ghristi,  et  gene 
ralis  ilia  voluntas  privatum  errorem  quodammodo  absorbet ;  at- 
tamen  ubi  adhibetur  formula  cum  explicita  vel  implicita  ilia  con 
ditione,  jam  fieri  nequit,  ut  particularis  error  absorptus  maneat 
a  generali  voluntate  contraliendi  juxta  institutionem  Christi. 

«  Inter  formulas,  conditione  irritante  vitiatas,  non  postre- 
mum  locum  tenet  ea,  quae  Transilvanica  dicitur,  quaque  Cal- 
vinistae  in  Transilvania  et  pluribus  aliis  locis  utuntur.  Substan- 
tia  hujus  formulae  (tametsi  quoad  accidentalia  nonnihil  variare 
possit),  in  eo  consistit.  Minister  Protestans  ad  contracturos 
dicit  :  Audile  S.  Evangelium.  Deinde  legit  eis,  Mat.,  XIX, 
v.  9...,  quo  textu  ipsi  abutuntur  ad  stabiliendos  suos  errores, 
et  contracturi,  qui  eisdem  erroribus  participant,  admonentur 
de  restringendo  consensu.  Post  consensum  utrinque  editum, 
perdurante  eodem  ritu,  ab  ipsis  juramentum  exigitur,  in  quo 
sibi  mutuo  promittunt  fidclitatem,  quoadusque  altera  pars  in 
honestate  perstiterit.  Pariter  vitiata  esset  formula,  si  minister 
pro  textu  Mat.,  XIX,  adhiberet  alium,  v.  g.,  Mat.,  V,  v.  32..., 
vel  ad  Hebr.,  XIII,  v.  4...,  quibus  pariter  illi  abutuntur  ad 
eumdem  fin  em ;  maxime  si  tune,  prout  apud  illos  fieri  solet, 
minister  instructionem  vel  sermonem  ad  contracturos  habeat 
de  mutuis  conjugum  officiis,  inter  quae  illud  etiam  numerant 
de  unione  servanda,  donee  altera  pars  in  adulterium  labatur  : 
ac  denique  solum  juramentum,  ut  supra,  emissum  in  ipso  ritu 
contractus  sufficit  ad  matrimonium  irritandum. 


CAP.    IV.    --DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  97 

«  Circa  alias  formulas  ita  pariter  statuendum,  si  vel  expli- 
cite  vel  implicite  conclitioncm  contineant  matrimonii  substan- 
tiae  repugnantem.  Praeterea  cum  vel  ex  precibus,  vel  ex 
adhortationc,  quae  aliquando  praemittitur,  aliquando  postpo- 
nitur  formulae,  vel  ex  mutuis  promissionibus  contralientium, 
aliquod  vitium  irritans  cmergere  possit,  etiam  ad  caeremonias 
hujusmodi  attendendum  est :  nam  plerumquc  et  formula  jura- 
menti  et  promissiones  mutuae  aequivalent  apud  ipsos  pactioni 
hujusmodi,  quod  scilicet  violatio  illorum  inducat  respective 
cessationem  et  jurium  et  obligationum  inter  conjuges,  proin- 
deque  rescissionem  matrimonialis  vinculi.  Ex  his  omnibus  et 
etiam  ex  adjunctis  loci  circumstantiis,  ab  co  qui  in  iis  praesens 
sit,  facile  dignosci  potcrit  quaenam  sit  prava  conjugum  in- 
tentio  ». 

1017.  S.  G.  Un.  Inquis.,  fer.  IV,  die  9  Dec.  1874,  dedit  in- 
structioncm  ad  Episcopum  S.  Alberti  in  Canada  super  dubiis 
de  re  matrimonial!  propositis,  quorum  praecipuum  respicie- 
bat  matrimonia  infidelium,  qui  theoretice  et  practice  divortium 
admittebant.  Ait  vero  :  «  Quod  autem  matrimonia  hac  condi- 
tione  vitientur,  deducitur  in  universum  ex  formula,  qua  ad 
nuptias  consentitur,  vel  ex  adjunctis  proximis,  vel  ex  adjunctis 
remotis...  Adjuncta  remota  interdum  hujusmodi  sunt,  ut  de 
matrimonii  nullitatc   vix  dubitari  sinant  :  puta  si  constans 
vigcret  et  generalis  consuetudo  permutandi  vel  prostituendi 
uxorem,  certa  redeunte  falsorum  numinum  solemnitate,  gra- 
vissima  subesset  causa,  quare  supponi  posset  barbaros  gene- 
ratim  in  matrimonio  copulando  pacisci  saltern  tacite  conditio- 
nem  aliquam  ejus  bonis  repugnantem.  » 

1018.  S.  C.  S.  Off.,  an.  1877,  dedit  instructionem  ad  Epi 
scopum  de  Nesqualy  in  Statibus  Unitis  Americae  Septentrio- 
nalis,  in  qua  docet  investigationcm  in  singulis  casibus  facien- 
dam  esse,  ita  ut  nequeat  quacumque  general!  praesumptione 
suppleri ;  dc  qua  investigatione  haec  habet :  c  Quoad  ultimum 
denique  dubitandi  caput,   omni  diligentia  et  solertia  investi- 
gandum  erit  utrum  conditio  contraria  perpetuitati  et  indisso- 
lubilitati  vinculi  conjugalis  aliqua  ratione  directe  vel  indirect  e, 
cxplicite  vel  implicite  in  pactum  fucrit  a  contrahentibus  de 
ll  7 


98  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

ducta,  seu  utrum  matrimonium  fuerit  contraetum  cum  prava 
voluntatc  non  consentiendi  invinculum  perpetuum. 

«  Ad  hoc  cognoscendum  non  solum  consideranda  erunt 
verba  quibus  consensus  fuit  expressus,  sed  etiam  pondcranda 
erunt  facta,  quae  ipsam  consensus  expressionem,  vel  modum 
ejusdem  expressionis  respicere  possunt.  Quae  si  talia  fuerint. 
et  usus  et  consuetudo  istorum  locorum  ea  interpretcntur  tam- 
quam  praedictae  conditionis  irritantis  induct! va,  pronum  erit 
inferre  deluisse  consensum  in  contraetum  perpetuum  et 
omnino  indissolubilem. 

«  Similiter  considerandac  et  examinandae  erunt  formulae, 
quibus  in  istis  regionibus  uti  solent  haeretici  dum  ritum  nup- 
tialem  exercent.  Etenim  illae  haereticorum  formulae,  in  qui 
bus  inserta  inveniuntur  ea  SS.  Scripturarum  tcstimohia,  qui 
bus  iidem  haeretici  abutuntur  ad  proprium  errorem  tuendum 
et  propugnandum  de  dissolubilitate  vinculi  conjugalis,  qualia 
sunt  illud  quod  habetur  apud  S.  Matt.,  XIX,  9...  et  aliud 
apud  eumdem  Evangelistam,  V,  32...,  interdum  merito  cen- 
sentur  conditionem  irritantem  continere. 

«  Quodmagis  etiam  manifestum  apparebit,  siinpraedictis  for- 
mulis,  post  expressum  consensum,  sed  eodeni  ritu  perdurante, 
a  contrahentibus  exigatur  juramcntum  de  fidelitate  servanda 
cum  conditione  :  Quousyue  alterapars  in  fidelitate  perstiterit ; 
quia,  habita  ratione  erroris  quern  profitentur  haeretici,  nomine 
fidelitatis  non  potest  venire,  nisi  permanentia  in  vinculo 
contracto. 

«  Praeterca  cum  ex  precibus  vel  ex  adhortatione,  quae  ali- 
quando  praemittitur,  aliquando  postponitur  formulae,  vel  ex 
mutuis  promissionibus  contrahentium,  aliquod  vitium  irritans 
emergere  possit,  etiam  ad  caercmonias  hujusmodi  erit  atten- 
dendum.  Nam  plerumquc  formula  juramenti  et  mutuae  pro- 
missiones  aequivalere  possunt  pacto,  quod  scilicet  eorumdem 
violatio  inducat  cessationem  jurium  et  obligationum  inter  con- 
juges,  et  consequenter  rescissionem  vinculi  matrimonialis. 

«  Neque  praetermittenda  erit  accurata  consideratio  morum 
et  consuetudinum  in  illis  regionibus  vigentium  inter  haere- 
ticos  quoad  eorum  matrimonium.  Quamvis  enim  factum  inter 


CAP.    IV.    DE    CONSENSU    MATRIMONIALI  99 

ipsos  haereticos  commune,  ut  asseris,  de  rescissione  matrimo- 
niorum  propter  adulterium  vel  ob  alias  causas  etiam  levioris 
moment!,  non  impediat  quominus  matrimonium  legitimo  modo 
contrahatur  in  actu  celebrationis,  vel  voluntas  adfuerit  consen- 
tiendi  in  vinculum  perpetuum  et  indissolubile ;  tamen  fieri 
potest,  ut  talis  adsit  communis  et  fere  universalis  pcrsuasio, 
vi  cujus  retineatur  matrimonium  contractum,  nonnisi  tempo- 
raneum  et  conditionatum  esse,  neque  aliter  nisi  sub  hac  ratione 
contrahatur.  Unde  fit  ut  accurata  consideratio  niorum  et  con- 
suetudinum  regionis  multam  afferre  possit  lucem  ad  veram 
voluntatem  contrahentium  cognoscendam. 

«  Ex  hisce  omnibus,  et  etiam  ex  adjunctis  circumstantiis  sive 
loci,  sive  personarum  non  omnino  difficile  erit,  praesertim  ab 
iis  qui  praesentes  sunt,  dignoscere  quaenam  fuerit  contra 
hentium  intentio,  quando  matrimonialem  contractum  conclu- 
serunt  et  consensum  praestiterunt.  Fiant  ergo  in  singulis  casi- 
bus  accuratae  investigationes,  utrum  praesertim  aliqua 
conditio  contra  matrimonii  substantiam  fuerit  expresse  in  pac- 
tum  inter  contrahentes  deducta,  vel  saltern  emergant  indicia, 
argumenta  et  praesumptiones,  habito  quoque  respectu  mori- 
bus  regionis,  ut  coram  ministro  protestante  contrahant,  ea 
praecipue  voluntate,  ut,  dissolute  juxta  protestantium  praxim 
matrimonio,  ad  alia  vota  transeant;  ex  quibus  omnibus 
deprehendatur  certam  contrahentium  voluntatem  earn  esse,  ut 
nonnisi  conditionate  matrimonium  contrahere  intendant  » . 

1019.  Haec  igitur  prae  oculis  habere  debet  judex  in  hujus- 
modi  controversiis.  His  adde  quae  De  Lugo,  De  sacram.  in  gen., 
disp.  VIII,  n.  130,  docet  cum  aliis  :  <  Quod  si  hie  animus  fuit 
in  utroque  conjuge,  ex  utriusque  confessione  constabit  suffi- 
cienter  ut  matrimonium  possit  declarari  nullum  etiam  in  foro 
externo,  ut  docet  Sanchez,  lib.  11,  disp.  XLV,  n.  12,  nisi  esset 
collusionis  praesumptio.  Si  autem  fuit  in  solo  uno,  sufficiet 
ipsi  in  foro  interno,  imo  sufficiet  etiam  alteri  conjugi,  si  con- 
currant  rationes  probabiles  ad  existimandum  ipsum  non  men- 
tiri,  ut  docet  Sanchez,  /.  c.,  n.  4  »  (1). 

1.  Vide  etiam  Ballerini  ad  Gury,  torn.  //,  n.  752. 


100  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

§  2.  --  De  consensu  matrimoniali  praestilo  sub 
conditions  cle  praesenti  vel  praeterito. 

1020.  Conditio  impossibilis,  e.  g.    :   Contralto,  si  montem 
aureumpro  dote  habes,  vitiatur,  et  matrimonium,  proptcr  favo- 
rem  juris,  valet  ex  rel.  cap.  utt.  De  conditionibus...  Nonnulli 
quidem  censent  decretalem  Gregorii  IX  restringendam  esse  ad 
conditiones  impossibiles  de  future,  sed  probabilius  complec- 
titur  etiam  conditiones  de  praesenti  et  de  praeterito,  quia  est 
eadem  ratio.  Sicut  enim conditio impossibilis  defuturo,  propter 
favorem  juris,   praesumitur  joco  addita,  et  consensus  matri- 
monialis  serio  cxpressus,  ita  et  conditio  impossibilis  de  prae 
senti  vel  praeterito  (I).  Etiam  in  testamentis  haec  conditio 
habetur  pro  non  adjecta,  et  testamentum  valet,  ex  /.  5  ff.  De 
haered.  inst.  Ceterum  de  hac  juris  praesumptione  repete  quae 
diximus  n.  983. 

1021.  Conditio  turpis,  e.   g.  :  Contraho  tecum,  si  fratrem 
tuum  occidisti,  verius  non  vitiatur ;  sed  matrimonium  statim 
valet  vel  non,  prouti  ipsa  conditio  verificata  est  A^el  non,  sicuti 
de  conditione  honesta  mox  dicemus.  Equidem  Gregorius  IX, 
/.  c. ,  tradit  conditiones  turpes  in  genere  habendas  esse  pro 
non    adiectis ;    sed   n.    998    diximus,    juxta    communiorem 
DD.  interpretationem,  id  intelligide  illistantum  conditionibus, 
quac  ad  pcccandum  incitant,  quales  nequeunt  esse  conditiones 
turpes  de  praesenti  vel  praeterito  (2).  Haec  vera  sunt,  etsi 
conditio  turpis  sit  contra  substantiam,  e.g.:  Contraho  tecum, 
si  sumpsisti  venena  sterilitatis  (3). 

1022.  Tandem  conditio  honesta,    e.  g.  :  Contralto  tecum, 
si  sententia  judicis  fuit  mild  favorab His ;  Si  es  virgo;  Si  es 
princeps ;  revera  non  suspendit  consensum ;  sed  hie  habetur, 
ideoquc  matrimonium  statim  valet  ab  initio,  si  conditio  exi- 


1.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  IV,  n.  3;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.   V,  n.  73; 
Reiff.,  lib.  IV,  tit.  V,  n.  46. 

2.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  XV,  n.  5;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.    V,  n.  96 
sequ.;  Barbosa  in  cit.  cap.  ult.  De  condition.,  n.  8. 

3.  Sanchez,  lib.  V,  disp.  IX,  n.  6  et  7. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU   MATRIMOJVIALI  101 

stit ;  non  habetur,  ideoque  matrimonium  est  ab  initio  nullum, 
si  conrlitio  non  existit,  licet  apud  nos  adhuc  incertum  sit. 
«  Conditiones,  quae  ad  praesens  vel  praeteritum  tempus  refe- 
runtur,  aut  statim  infirmant  obligationem,  aut  omnino  non 
differunt,  veluti  :  si  Titius  consul  fuit,  vel :  si  Maevius  vivil, 
dare  spondes  ?  Nam  si  ea  ita  non  sunt,  nihil  valet  stipulatio ; 
sin  autem  ita  se  habet,  statim  valet  » :  §  6  Ins  I.  De  verb,  oblig. 
Et  /.  37  ff.  De  rebus  creditis  :  «  Quae  per  rerum  naturam  sunt 
certa,  non  morantur  obligationem,  licet  apud  nosincerta  sint  >. 
Quamdiu  vero  ignoratur,  utrum  conditio  extet,  necne,  nelas 
est  rei  matrimonial!  operam  dare,  quia  periculo  fornicationis 
conjuges  sese  exponerent. 

1023.  Omnes  admittunt  matrimonium  essc  nullum  si  con 
ditio  fuit  actualis,  nempe  posita  in  ipso  matriinonii  actu,  et 
deinde  appareat  non  existere.  Idem  affirmamus  tamquam  cer- 
tum,  si  conditio  fuit  tantum  virtualis,  scilicet  quando  in  actu 
matrimonii  de  ea  ne  verbum  quidem  factum  est,  sed  apposita 
antea  fucrat,  nee  revocata: 

Sciendum  enim  est  plures  AA.  hunc  casum  sibi  propo- 
nerc  :  Cajus  contraxit  matrimonium  cum  Bertha,  nulla  con- 
ditione  apposita;  sed  quia  paulo  ante  dixerat,  audientibus 
multis,  se  ducturum  in  uxorem  Bertliam,  si  haec  haberet  in 
dotem  aureorum  decem  millia,  alias  earn  non  ducturum,  post 
initum  matrimonium,  cum  scivisset  Bertliam  nihil  possidere, 
earn  non  cognovit.  Quaerit  sibi  Pignatelli,  Cons.  136,  item  De 
Angel.  De  confess.,  torn.  II,  quaest.  44,  nee  nonPitonius,  Dis- 
cept.  Ecc.  52,  n.  36,  vol.  II,  num  hujusmodi  matrimonium  sit 
validum;  et  primi  respondent  affirmative,  tertius  negative 
etiam  post  novam  formam  a  Cone.  Trid.  inductam ,  cui 
adhaerent  scriptores  ephemeridis  Acta  S.  Sedis,  torn.  1, 
pag.  377. 

1024.  At  vero  evidens  est  matrimonium  esse  nullum  ex 
defectu   consensus,  si  supponatur  et  conditionem   veram  ac 
proprie  dictam  sine  qua  non  appositam  fuisse,  et  hanc  condi 
tionem,  quae  de  facto  deficit,  non  fuisse  revocatam;  esse  nul 
lum,  inquam,  ctiam  in  foro  externo,  si  ilia  duo  clare  argu- 
mentis  et  indiciis  moralcm  certitudinem  parientibus  probentur ; 


102  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

nec  forma  Tridentina  ullatenus  officit  (1).  Igitur  in  concrete 
facti  potius  quaestio  fieri  debet,  num  reipsa  vera  ac  proprie 
dicta  conditio  sine  qua  non  apposita  fuerit;  et  quatenus 
affirmative,  num  haec  conditio  fuerit  revocata  ante  matrimo- 
nium  :  in  quocumque  tamen  dubio  favendum  est  matrimonio. 
Haec  probatio  in  foro  externo  saepe  difficilis  est  et  eo  diffici- 
lior,  quo  conditio  est  levioris  momenti,  quia  non  praesumitur 
contrahens  eidem  A^cre  et  constanter  alligavisse  consensum, 
sed  potius  esse  errorem  qualitatis  dantem  causam  contractui, 
sed  non  irritantem  («.89o).  Causae  nullitatis  matrimonii  hujus 
generis  saepius  naufragium  faciunt  ex  defectu  requisitae  pro- 
bationis  in  foro  externo.  Unum  aliudve  exemplum  afferamus. 
1025.  Die  22  Sept.  1708,  in  S.  G.  G.  sequens  causa  agitata 
fuit,  cujus  compendiosa  expositio  ita  legitur  in  S.  G.  regestis  : 
«  Inito  matrimonio  de  mense  Apr  Hi  1708  inter  Garolum  Anto- 
nium  Santarellum  et  Cajetanam  Muschinam  coram  parocho  et 
testibus  in  ecclesia  parochiali  S.  Nicolai  de  Incoronatis,  cujus 
nullum  adhuc  documentum  fuit  exhibitum,  suborta  fuit  con- 
troversia  super  illius  validitate  ex  eo  quod  persona  viri  alia 
esset,  quam  supposita  fuisset  mulieri.  Hinc,  devoluta  illius 
cognitione  ad  S.  G.,  auditus  fuit  Emus  Urbis  Vicarius,  cujus 
jussu  subjecta  jurato  examini  in  Gonservatorio  Clementiae 
Cajetana  haec  recensuit  :  quod  nempe  sibi  fuerit  ab  initio  pro- 
positum  dictum  matrimonium  a  proprio  ejus  genitore,  prae- 
fecto  domus  DD.  de  Incoronatis,  cum  eo  supposito,  quod  prae- 
fatus  sponsus  filius  esset  Gubernatoris  Acumuli,  haberetque 
pecudes  et  praedia  multa,  ac  proinde  ipsa  sponsa  nunquam 
aliter  in  cum  se  consensuram  enixis  et  reiteratis  protestatio- 
nibus  declaraverit,  quam  si  vere  propositis  qualitatibus  foret 
is  praeditus;  sicque,  praeviis  diligentiis  habitis  abeodem  geni 
tore  super  qualitatibus  Caroli  Santarelli  medici  in  Urbe,  condi- 
tione  et  facultatibus  instructi,  cum  tali  praesupposito  fuerint 
stipulata  capitula  matrimonialia,  ac  subinde  celebratum  matri- 

1.  Scavini,  vol.  Ill,  n.  843;  D'Annibale, p.  Ill,  S444.  S.  Alphonsus, 
lib.  VI,  n.  1014.  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  XVIII,  n.  21;  Pontius,  lib.  IV, 
cap.  XXI,  n.  5;  Salm.,  cap.  X,  n.  9,  et  alii  passim  turn  inter  theologos 
turn  inter  canonistas. 


CAP.    IV.    —    DE    CONSENSU    MATRIMOMALI  103 

monium  in  lacie  ecclesiae ;  quamvis  vero  in  actu  ejus  cele- 
brationis  abque  ulla  conditione  consensum  praestiterit,  in  corde 
tanien  eadem  subdit  hujusmodi  consensum  dedisse  sub  ea 
conditione,  quod  sponsus  vere  esset  praeconceptis  qualita- 
tibus  decoratus ;  quodque  prae  timore  patris,  extra  modum 
urgentis,  pro  effectuatione  matrimonii  id  palam  non  expli- 
cuerit,  etsi  proprio  parocho  in  actu  explorationis  voluntatis, 
aliisque  personis  hanc  suam  conditionatam  intentionem  saepius 
palefecerit,  ac  fuerit  protestata;  quodque  deinde,  consum 
mate  matrimonio  in  domo  patris  ipsius  mulieris,  eaqueprae- 
gnante  reddita,  post  mensem  circiter  detectum  fuerit,  quod 
Caroms  Antonius  minime  esset  filius  Gubernatoris  Acumuli, 
sed  ex  quodam  Victorio  Interaneorum  venditore  progenitus3 
fortunae  bonis  destitutus ;  proptereaque  ejectus  fuit  e  praefata 
domo,  et  coacta  fuerit  ipsa  Cajctana  invita  ad  quamdam 
domum  a  A-iro  conductam  sese  transferre,  exindeque  paucis 
post  diebus  ad  domum  genitoris  ejusdem  viri  perduci,  quo 
tempore  Garolo  Antonio  extra  Urbem  abeunti,  ipsa  sponsa  ad 
pacandas  personas  mox  dictae  domus,  ne  in  suspicionem  fugae 
ab  ea  intentae  adducerentur,  epistolam  maritali  amore  con- 
spersam  conscripserit ;  indeque  post  tres  dies  aufugerit,  et  ad 
mansiones  paternas  in  aedibus  DD.  de  Incoronatis  remeaverit, 
a  qua,  traducta  subinde  ad  d.  Gonservatorium  de  Clementia, 
paulo  post  casdem  paternas  mansiones  repetierit  :  quodque 
inter  haec  consultus  P.  Alfarus,  theologus  S.  Poenitentiariae, 
pro  matrimonii  nullitatc  respondent,  nee  non  quod  Cajetana 
non  teneretur  illud  ratificare...  Ipse  vero  E.mus  Vicarius 
tam  circa  praefatam  depositionem  sponsae,  qu am  circa  binas 
depositiones  juratas  duorum  correligiosorum  Ordinis  Refor- 
matorum  S.  Francisci  testificantium  de  supra  allata  sponsae 
voluntatc  conditionata  ante  matrimonium  contractum,  non- 
nulla  cxcitat  motiva  :  inverosimile  nempe  sibi  videri  putat, 
quod  Cajetana  ante  matrimonii  celebrationem  tam  enixas  pro- 
testationes  de  persona  futuri  sponsi  peregerit,  quas  tamen 
parocho  exploranti  ejus  voluntatem  nullimode  aperuit,  quem- 
admodum  in  libertate  posita  bene  poterat,  uti  constare  sub 
dit  ex  parochi  testimonio,  cujus  tamen  non  apparet  examen 


104  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

nec  attestatio  ;  quodque,  detecto  praetenso  errore,  adhuc 
eadcm  cum  sponso  cohabitaverit,  et  cum  eo  sese  immiscuerit ; 
quod  insuper  nulla  sit  ratio  habenda  consultationis  tbeologi 
S.  Poenitentiariae,  qui,  baud  servatis  servandis,  sed  juxta 
casus  propositionem  consilium  praebuerit,  multoquc  minus 
attendenda  contrahentium  dicta,  et  (frustra)  procurata  conjugii 
ratificatio  post  illud  contractum  et  consummatumy  eo  quod  in 
hac  sit  spectandum  initium,  seutempns  celebrati  contractus... 
Non  dedignentur  itaquc  EE.  PP.,  attentis  his  et  aliis,  quae 
bine  hide  adducuntur,  resolvere  dubium: «  An  constet  de  vali- 
ditate  matrimonii  in  casu  ».  S.  G.,  causa  discussa  die 
17  Nov.  1708,  reposuit  Affirmative,  et  amplius.  Scilicet  S.  G. 
censuit  probatum  11011  esse  in  foro  externo  vcram  conditionem 
fuisse  appositam,  eamque  usque  ad  matrimonii  actum  perse- 
veravissc  (1). 

1026.  E  contrario,  Pontius,  De  matt-.,  Jib.  IV,  cap.  XXI, 
n.  13,  baec  babet  :  «  Ego  obtinui  in  quadam  causa  matri- 
moniali  ut  ex  errore  inqualitalenobilitatis  dissolveretur  matri- 
monium.  Saepe  enim  multo  antea  et  proximo  etiam  ante 
matrimonii  celebrationem  cxplicucrat  focmina  se  quidvis  pas- 
suram  et  mortem  sibi  illaturam  potius,  quam  cum  illo  contra- 
here,  si  Judaeorum  sanguine  infectus  erat.  Unde  cum  in  viro 
delectus  nobilitatis  manifestus  esset,  matrimonium  declaratum 
est  liullum,  et  buic  sententiac  subscripserunt  apud  Salman  li 
censes,  Vallisoletanos,  Toletanos,  Gomplutenses,  et  Matri- 
tenses  viri  ex  theologia,  ct  jurisprudentia  doctissimi  complures, 
et  in  Regis  Curia  fere  omnes  juris  consult!  » .  Supponitur  impe- 
dimentum  disparitatis  cultus  abesse ;  quia  secus  nulla  poterat 
esse  dubitatio. 

'].  Vide  etiam  Novariensem  Matrimonii,  24  Febr.  1/20. 


GAPUT  V 


DE    MATRIMOMI    FORMA 


1027.  Personae  habilcs,  consensum  internum  habentes, 
ilium,  ut  matrimonium  adsit,  cxprimere  dcbcnt  in  forma 
praescripta,  idest  cum  illis  solcmnitatibus,  quas  Ecclesia  in 
matrimonio  incundo  praeccpit  (n.  938)  :  atqui  solemnitates  ab 
Ecclesia  praescriptae  in  matrimouii  celcbratione  sunt  sequcntcs  ; 
ncmpe  ut  contrahatur  co  ram  proprio  parocho  aut  alio  sacer- 
dote  de  ipsius  parochi  seu  Ordinarii  licentia,  el  coram  duobus 
saltern  testibus,  cum  illis  caerenwniis,  quas  habet  Rituale  Ro- 
manuni,  et  deinde,  diebus  non  impeditis,  Missa  voliva  pro 
sponso  et  sponsa  celebretur  cum  adnexa  benedictione,  prout 
habetur  in  Missali,  ultima  inter  votivas.  Igitur  hacc  erit  matri 
monii  forma. 

Solemnitates,  quibus  omissis,  matrimonium  foret  illicitum, 
sed  validum,  constituunt  formam  accidentalem  ;  praesentia 
autem  proprii  parochi,  aut  altcrius  saccrdotis  de  parochi  vel 
Ordinarii  licentia  et  duorum  saltern  testium  pro  locis  et  personis 
quae  decreto  Cone.'  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de  ref.  mat., 
adstringuntur,  dicitur  et  est  forma  substantiates,  quia,  ea 
deficientc,  matrimonium  est  etiam  nullum.  Alias  diximus 
(n.  49 )  matrimonium,  Algente  cit.  decreto  Tridentino,  clande- 
slinum  appellari  sensu  proprio  et  stricto,  si  forma  substantialis, 
ab  eodem  decreto  inducta,  adamussim  servata  non  fuerit, 
praeter  alias  hujus  vocis  significationes.  Solemnitates  Ritualis 
ac  Missalis  audiunt  ritus  nuptiarum. 

In  distinctis  articulis  loquemur  in  primis  de  praesentia  paro 
chi  ac  testium  ;  deinde  de  nuptiarum  ritu. 


106  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Articulus  I 

DE    PRAESENTIA   PROPRII    PAROCHI   ET    TESTIUM 

§  la.  --  Ante  elpraeter  decretum  Cone.  Irid., 
sess.  XXIV,  cap.  I,  de  ref.  mat.  (1). 

1028.  Matrimonia  prorsus  clandestina  absque  ullius  testis 
qualificati  aut  simplicis  praesentia  valida  esse  jure  divino  scu 
positive  scu  natural!,  quamdiu  Ecclesia  ea  irrita  non  fecerit, 
res  est  certissima,  evidens,  ac  definita  a  Gone.  Trid.,  /.  c.,  in 
principio. 

1029.  Praeterca  facile  admittitur  praesentiam  testium,  ante 
et  praeter  cit.  decretum  Tridentinum,    numquam  Ecclesiam 
exegisse  pro  nuptiarum  A~aliditate ;  num  vero  Ecclesia  matri- 
monium  sine  benediclione  sacerdolis  irritum  ullo  umquam  tem- 
pore  ante  Cone.  Trid.  habuerit  :  «  Ouaestio  est  de  qua  secum 
contenderunt  ejusdcm  Cone.  Trid.  Patres,  ut  Addere  est  apud 
Card.  Pallavicinum  mllist,  Trid.,  1.  XXII,  c.  IV.  Etenim  cum 
plerique Patrum abnucrent enunciate  decreto  cap.  I,  sess. XXI V, 
eo  quod  absonum  reputarent  tune  primum  irrita  decerni  matri- 
monia  aliter  quam  coram  parocho  celebrata,  quae  etsi  semper 
Ecclesia  esset  detestata,  numquam  tamcn  antea  firmitate  carere 
voluerat;  alii,  qui  pro  decreto  stabant,  illis  opposuerunt  modo 
a  nobis  allegatas  A^etustissimas  Ecclesiae   sanctiones,   quibus 
sacerdotalcm  benedictionem  praescriptam  contendebant  non 
solum  ad  cohonestanda,  Arcrum  etiam  ad  firmanda  Christia- 

norum  conjugia Ex  quibus  omnibus  praedicti   Tridentini 

Patres  qui  decretum  urgcbant,    quo  irrita  fierent  matrimonia 
clandestina,  nihil  per  illud  novi  decerni  concludebant,  sed  anti- 
((uas  tantum  Ecclesiae  leges  instaurari,  quas  aliquot  dumtaxat 
ante  Tridentinum  saeculis  sola  contraria  consuetudo  abroga- 
vcrat  >;  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  VIII,  cap.  XII,  n.  4, 
qui  insuper  expendit  documcnta,  quac  unani  aliamque  senten- 

1.  Vide  prae  ceteris  omnibus  P.  Wernz,  n.  151  scqu.,  ubi  magna 
eruditione  exponit  Ecclesiac  disciplinam  circa  formam  nuptiarum  ante 
decretum  Tametsi. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  107 

tiam  probare  videntur,  inclinans  in  validitatem  conjugiorum 
absque  praesentia  sacerdotis  ante  Gone.  Trid. 

1030.  Patres   Tridentini  ita  verba  in  suo  celebri  decreto, 
sess.  XXIV,  cap.  I,  deref.  mat.,  composuerunt,  ut  hanc  quae- 
stionem  historicam  non  dirimerent :  «  Tametsi  dubitandum  non 
est    clandestina  matrimonia  libero  contrahentium   consensu 
facta,  rata  ct  vera  csse  matrimonia,  quamdiu  Ecclesiaeairrita 
non  fecit,  et  proinde  jure  damnandi  sint  illi,  ut  eos  Sancta 
Synodus  anathemate  damnat,   qui  ea  vera  ac  rata  esse  ne- 
gant...,  niliiloininus  Sancta  Dei  Ecclesia  ex  justissimis  causis 
ilia  semper  detestata  est  atque  prohibuit...  ».  Subdit  Palla- 
vicinus,    lib.  XX III,  cap.  VIII,  n.  9  :  *   Per  hanc  loquendi 
formulam  illaesa  in  sc  rclicta  est  utraque  opinio,  an  ea  irrita 
fecerit,  necne,  Evaristus  (Papa)  »  (1). 

1031.  Scntentia  quae  tenet  Ecclesiam  matrimonia,  absque 
sacerdotis  benedictione  celebrata,  numquam  irrita  habuisse, 
vera  est  (2) ;  at  omnibus  indubium  esse  debet  et  est,  saltern 
tcmpore  Gone.  Trid.  et  aliquot  ante  saeculis,  idest  jure  decreta- 
lium,  hujusmodi  matrimonia  fuisse  valida,  turn  in  interno  turn 
in   externo  foro,   dummodo   de  illis  constaret  per  legitimas 
probationes,  prouti  modo  valida  sunt  in  locis  in  quibus  decre- 
tum  Tridentinum  non  viget.  Sane,  ut  alia  omittamus,  jure 
decretalium  valida  habebantur  matrimonia   praesumpta,   ct 
Alexander  III  in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  tradit  expresse  clan 
destina  conjugia  ex  utriusque  conjugis  confessione  ab  Ecclesia 
esse  recipienda  ct  comprobanda  tamquam  a  principio  in  Ecclcsiae 
conspcctuinita. 

1032.  Licet  vero  matrimonia  clandestina  ante  et  praeter 
decretum  Tridentinum  fucrint  ct  sint  valida,  tamen  fuerunt 
semper  ct  sunt  illicita.  Ecclesia  enim  merito  semper  praecepit 
ut  fideles  matrimonium  inirent  publice  in  Ecclesia  cum  bene 
dictione  sacerdotis,  idest  proprii  parochi,  ut  Benedictus  XIV 
verbis  relatis  docebat;  sive  ob  gravissima  mala,  quae  ex  clan- 

1 .  Proinde  errat  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  Ill,  n.  2,  ubi  affirmat  defmitum 
a  Gone.  Trid.  matrimonia  clandestina,  antea  inita,  fuisse  de  facto  valida. 
Ceterum  canones  Evaristi,  quos  Pallavicinus  citat,  spurii  sunt. 

2.  P.  Wernz,  n.  153. 


108  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

dcstinis  conjugiis,  attenta  hominum  malitia,  oriri  solent,  sive 
quia,  cum  matrimonium  christianum  sit  sacramentum,  conve- 
niens  omnino  cst  ut  in  Ecclesia  ineatur  cum  bencdictione  sacer- 
dotis  ac  sacris  ritibus,  quibus  uberior  Dei  gratia  supra  conjuges 
invocetur.  Testes  formales,  attento  jure  communi  decretalium, 
sunt  de  consilio,  sed  non  videntur  de  praecepto,  dummodo  matri 
monium  publice  in  Ecclcsia  cum  benedictione  sacerdotis  cele- 
bretur.  Yeteres  canones  videri  possuntin  Decreto,  c.  30,  q.  5, 
ad  quos  alludit  Innocentius  III  in  cap.  3,  De  clandest.  despons.  : 
«  Unde  praedecessorum  nostrorum  vestigiis  inhacrendo,  clan- 
deslina  coujugia  pcnitus  inhibcmus,  prohibentes  etiam  ne  quis 
saccrdos  talibus  interesse  praesumat  >  (1). 

1033.  Subdit  vcro  Pirhing,  Jib.  IV,  tit.  Ill,  n.  2  :  «  Sunt 
tamen  plures  casus,  in  quibus  ante  Gone.  Trid.,  et  nunc  etiam 
ubi  decretum  illud  non  est  promulgatum,  potest  contrahi  matri- 
monium  etiam  clam  sine  testibus.  Govarr.  inDecret..p.  2,  c.  6, 
n.  1.  Quorum  quinque  rccenset  Tanner,  torn.    4,    dis.  8,  de 
matritn.,  q.  3,  n.  Ill  :  1°  Si  possint  per  matrimonium  clande- 
stinum   evadere  subitum  periculum  mortis;    2°    Si    qui   per 
testium  adbibitionem  a  matrimonio  contrahendo  inique  impe- 
direntur;  3°   Si  expectando  tcstes,  magnam  opportunitatem 
contrabendi  matrimonium  essent  amissuri;  4°  Si  sine  gravi 
damno  palam  contrahcre  non  possint,  ut  si  virgo,  sub  tutoris 
potestate  constituta,  merito  timcat  se  tradendam  viro  pravo  vel 
alias  indigno  ab  iniquo  tutore ;  5°  Si  post  matrimonium  semel 
publice  contractum,  sed  invalidc  ob  intcrveniens  iinpedimen- 
tum,  post  iinpetratam   dispensationem  denuo   clam  contra- 
hatur...  Ratio  est,  quia  bujusmodi  leges  affirmati\7ae  non  ita 
stricte  obligant,  quin  licitum  sit  ab  eis  recedere  ob  urgentem 
necessitatem,  vel  aliam  justam  causam,  dummodo  alia  graviora 
incommoda  vitentur ...   » 

1034,  Gum  vcro  matrimonium  sine  ullo  teste  fuerit  et  sit 


1.  Vide  etiam  Benedictum  XIV, /. c.;etP.  Wernz,  n.  154,  quipluribus 
allatis  testimoniis  id  probat.  Koiinulli  putant  clandestina  conjugia  ipso 
naturae  jure  illicita  esse  (Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  Ill,  n.  7  sequ. ; 
Rosset,  n.  2073);  cui  opinioni  alii  communius  non  subscribunt 
(P.  Wernz,  n.  158,  not.  92). 


CAP.  V.    --DE    MATRIMOiMI    FORMA  109 

validum,  licet  illicitum,  ante  vel  praeter  cit.  decretum  Gone. 
Trid.,  quaeri  potest  quomodonam  judex  ecclesiasticus  in  foro 
externo  procedere  debeat  in  controversiis  de  matrimonii  clan- 
destini  celebratione.  Matrimonii  celeb  ratio  est  factum,  quod  non 
praesumitur,  sed  probatur.  Uncle  judex  applicat  regulam  gene- 
ralem  de  facti  alicujusprobatione;  ex  qua  habentur  sequentes 
conclusiones. 

1035.  1°  Si  matrimonium  initum  fuit  coram  testibus,  liorum 
depositio  recipitur,  et  matrimonii  celebratio  per  hanc  deposi- 
tionem  probari  potest,  etiam  utroque  conjuge  negante.  Id  non 
obscure   desumitur  ex  cap.  2,  De  clandest.  desp.   Ita,  e.  g., 
nostra  aetate  ex  actu  civili,  per  authentica  documenta  aut  testes 
rite  comprobato,  matrimonium  clandestinum  probari  posset. 

1036.  2a  Si  matrimonium,  nemine  adstante,  initum  fuit 
inter  partes,  triplex  casus  verificari  potest  (1)  : 

a)  Uterque  conjuxfatetur  matrimonium  contractum.  Ecclesia 
illud  recipit,  veluti  si  ab  initio  coram  ipsa  fuisset  celebratum. 
nisi  aliquod  obsit  impedimentuin  dirimens.  «  Si  personae  con- 
tralientium  hoc  (matrimonium)  AToluerint  publicare,  nisi  ratio- 
nabilis  causa  praepediat,  ab  Ecclesia  recipienda  sunt  et  compro- 
banda,  tamquam  a  principio  in  Ecclesiae  conspectu  contracta » ; 
ait  Alexander  III  in  cit.  cap.  2,  De  eland,  desp.  Excipe,  si  matri 
monium  publicum  deinde  contractum  fuit,  tune  enim  eorum 
affirmatio  etiam  jurata  de  matrimonio  clandestine  antea  inito 
contra  publicum  illud  matrimonium,  non  admittitur  (2). 

1037.  b)  Uterque  negat   matrimonium   contractum.   Non 
sunt  aliquatenus  compellendi  ad  maritalem  conversationem, 
et  ipsis  permittitur  ad  alia  vota  transire.  «  Si  matrimonia  ita 
occulte   contrahuntur,    quod    exinde  legitima    probatio   non 
appareat,  ii,  qui  ea  contrahunt,  ab  Ecclesia  non  sunt  aliqua 
tenus  compellendi  »  ;  Alexander  III  in  cit.  cap.  2,  De  eland, 
desp. 

1038.  c)  Unus  negat,  alter  af  fir  mat  matrimonium  contrac- 

1.  Santi,   lib.   IV,  tit.  Ill,  n.  33;  Zitelli,  Apparatus,  lib.  //,  cap.  II, 
art.  VII. 

2.  Fagn.  in  cit.  cap.  2.  n.  4  sequ. ;  Benodictus  XIV,  De  Syn.y  lib.  XIII, 
cap.  XXIII,  n.  1-2;  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  III,n.  35;  P.  Wernz,n.  187,///. 


110  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

turn.  Af firmans  probare  debet,  sccus  permittitur  utrique  ad 
alia  vota  transire.  Id  communissime  traditur  a  DD.,  et  indu- 
bium  videtur,  juxta  principium  :  negantis  factum  nulla  est 
probatio.  Obstat  cap.  1,  cit.  lit.  :  «  Si  quis  clam  desponsa- 
verit  aliquam,  et  mulier  vel  vir  neget  hujusmodi  desponsa- 
tionem,  viro  incumbit  probatio  ».  Unde  videtur  vir  probare 
semper  debere,  sive  ipse,  sive  mulier  negaverit.  Gonzalez  in 
comm.  cit.  cap.  1  ait  :  «  Diflicilis  est  hie  canon  > ;  nee  plausi- 
bilem  explicationem  alicubi  legimus.  Multi  interpretes  etiam 
magni  nominis  decent  ea  verba  vel  vir  delenda  esse  (1),  quo 
facto  omnis  evanescit  difficultas  ;  sed  ea  verba  in  omnibus  codi- 
cibus  leguntur,  et  haec  via  solvendi  vel  potius  eludendi  diffi- 
cultates  nimis  commoda  videtur.  Summarium  hujus  capitis 
conforme  est  doctrinae  communi  et  certae  :  «  Pro  clandestino 
matrimonio  non  praesumitur,  sed  aliud  (potius  illud)  alleganti 
incumbit  probatio  ».  Et  etiam  Glossa,  v.  si  quis,  ait  :  «  Hoc 
dicit  secundum  communem  intellectum  :  ei  qui  asserit  matri- 
monium,  incumbit  probatio  ».  Sed  non  apparet  quomodonam 
summarium  et  hie  communis  intellcctus  respondeat  capiti. 
Eadcm  glossa,  v.  viro  incumbit  probalio,  historice  recenset 
nonnullas  explicationes  contraria  doctrinae  communi  et  certae, 
sed  omnino  improbabiles,  e.  g.,  viro  sive  affirmanti  sive  ne- 
ganti  ideo  semper  incumbere  onus  probandi,  quia  est  caput 
mulicris,  aut  saltern  si  neget,  potius  negat  jus,  quam  factum. 
Nee  minus  improbabilis  est  explicatio,  quam  Gonzalez,  /.  c., 
timidus  proponit  his  verbis  :  «  Quia  clam  contracto  matrimo 
nio,  sive  mulier,  sive  vir  neget,  semper  pro  muliere  stat  juris 
praesumptio,  sive  neget  matrimonium  contractum  esse,  sive 
affirmet  quod  celebratum  fuit :  non  enim  credibile  est,  quod 
si  matrimonium  contractum  fuisset,  hoc  inulier  negaret,  aut 
etiam  contractum  esse  dixisset,  quod  revera  contractum  non 
est,  ideo. quia  ejus  magis  interest  verum  affirmare  in  hac  parte, 
quam  viri,  qui  facilius  potest  invenire  alias  nuptias  » .  Quid 
igitur?  Gum  aliam  probabilern  explicationem  non  habeamus, 
putamus  ea  verba  vel  vir  esse  veluti  includenda  intra  paren- 

1.  Gonzalez,  I.  c. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  111 

thcsim;  ct  tune  sensus  est  :   muliere  negante,  probationem 
incumbere  viro,  et  vice-versa. 

1039.  Exinde  patet  in  altero  et  tertio  casu  facile  dari  posse 
oppositionem  inter  forum  internum  et  forum  externum.  Nam 
in  altero  casu,  si  partes,  quae  reipsa  validum  matrimonium 
iniverunt,  inter  se  conveniunt  de  eo  negando,  liberae  decla- 
rantur  in  foro  externo,  ideoque  eis  permittitur  alias  nuptias 
contrahere,  ordines  sacros  suscipere,  etc.  In  tertio  casu  si  matri 
monium,  nemine  adstante,  initum  fuit,  probatio  illius,  altero 
negante,  valde  difficilis  est   :    eaque  deficiente,    partes,   licet 
valido  matrimonio  unitae,  in  foro  interno,  tamen  in  foro  externo 
rursus  liberae  habentur.  Adhaecomnia  evitanda  mala  Ecclesia 
prohibuit  matrimonia  clandestina,  sed  «  prohibitiones  illae 
proptcr  hominum  inobedientiam  jam  non  prosunt  » ,  ait  Gone. 
Trid.,  /.  c,;  quod  proinde  aliud  remedium  adhibendum  esse 
putavit. 

§  2.  —  Decretum  Cone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  I, 
dc  ref.  mat. 

1040.  Gone.  Trid.,  /.  c.,  ut  his  malis  occurreret,  voluit 
matrimonium  ita  celebrari,  ut  de  ejus  celebratione  nullo  modo 
dubitari  posset.  Proinde  statuit  non  solum  illicitum,  sed  etiam 
nullum  esse  conjugium,  nisi  ineatur  coram  proprio  parocho, 
aut  alio  sacerdote.  de  ipsius  parochi  vel  Ordinarii  licentia,  et 
duobus  saltern  testibus  (1). 

1041.  In  primis  renovat  et  complet  legem  de  promulgatio- 
nibus  a  proprio  contrahentium  parocho  faciendis,  ac  deinde 
statuit  : 

«  Qui  aliter  quam  praesente  parocho  (nempe  proprio  contra 
hentium),  vel  alio  sacerdote  de  ipsius  parochi  vel  Ordinarii 
licentia,  et  duobus  vel  tribus  testibus  matrimonium  contrahere 
attcntabunt,  eos  S.  Synodus  ad  sic  contrahendum  omnino 
inhabilcs  reddit,  ct  hujusmodi  contractus  irritos  et  nullos 
esse  decernit,  prout  eos  praesenti  decreto  irritos  facit  et  annul- 

1.  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  VIII,  cap.  XII,  n.  7. 


112  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

lat.  Insuper  parochum,  vel  alium  sacerdotcm,  qui  cum  minor c 
testium  numero,  ettestes  qui  sine  parocho  ct  saccrdote  hujus- 
modi  contractui  interfuerint,  ncc  non  ipsos  contrahentes  gra- 
vitcr  arbitrio  Ordinarii  puniri  praecipit.  Praeterea  eadem 
S.  Synodus  hortatur,  ut  conjuges  ante  benedictionem  sacerdo- 
talem,  in  tcmplo  suscipiendam,  in  eadem  domo  non  cohabitent, 
statuitque  benedictionem  a  proprio  parocho  fieri,  neque  a 
quoquam  nisi  ab  ipso  parocho,  vel  ab  Ordinario  licentiam  ad 
praedictam  benedictionem  facicndam  alii  sacerdoti  concedi 
posse  :  quacumque  consuetudine,  etiam  immemoriali,  quae 
potius  corruptela  diccndaest,  vel  privilegio  non  obstante. 

«  Quod  si  quis  parochus  vel  alius  sacerdos,  sive  regularis 
sivc  saecularis  sit,  etiamsi  id  sibi  ex  privilegio  vel  immcmo- 
jubili  consuetudine  licere  contendat,  alterius  parochiae  spon- 
sos,  sine  illorum  parochi  licentia,  conjungere  aut  benedicere 
ausus  fucrit,  ipso  jure  tamdiu  suspensus  mancat,  quamdiu  ab 
Ordinario  ejus  parochi,  qui  matrimonio  interesse  debebat,  seu 
a  quo  bcnedictio  suscipienda  erat,  absolvatur. 

«  Habeat  parochus  librum,  in  quo  conjugum  et  testium 
nomina,  diemque  et  locum  contract!  matrimonii  describat, 
quern  diligenter  apud  se  custodiat. 

«  Postremo  S.  Synodus  conjuges  hortatur,  ut  antequam 
contrahant,  vel  saltern  triduo  ante  matrimonii  consumma- 
tionem  sua  peccata  diligenter  confiteantur  et  ad  SS.  Eucharis- 
tiae  sacramentum  accedant. 

«  Si  quae  provinciae  aliis,  ultra  praedictas,  laudabilibus 
consuetudinibus  et  caeremoniis  hac  in  re  utuntur,  eas  omnino 
retineri  S.  Synodus  vehementer  op  tat. 

«  No  vero  haec  tarn  salubria  praecepta  quemquam  lateant, 
Ordinariis  omnibus  praecipit  ut  cum  primum  potuerint,  curcnt 
hoc  decretum  populo  publicari  ac  explicari  in  singulis  suarum 
dioecesium  parochialibus  ecclesiis  :  idque  in  primo  anno 
quam  saepissime  fiat,  deinde  vero  quoties  expedire  viderint. 
Decernit  insuper  ut  hujusmodi  decretum  in  unaquaque  paro- 
chia  suum  robur  post  triginta  dies  habere  incipiat  a  die  primae 
promulgationis  in  eadem  parochia  factae  numerandos  » . 

1042.  Igitur,  juxta  hoc  decretum,  praesentia  proprii  con- 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  113 

trahentium  parochi,  vel  alterius  sacerdotis  de  parochi  seu 
Ordinarii  licentia,  et  duorum  saltern  testium  facta  est  forma 
substantiate  matrimonii.  Proinde  matrimonia  clandestina, 
idest  sine  hac  forma,  nulla  prorsus  sunt,  quacumque  igno- 
rantia  non  obstante  (licet  ignorantia  excusare  valeat  a  poe 
ms  a  Goncilio  statutis) ;  etiamsi  in  casu,  attentis  personarum 
qualitatibus,  nihil  ex  matrimonio  aliter  contracto  timendum 
sit  (1). 

1043.  Nonnulli  quidem  putaverunt  hoc  matrimonium  ha- 
bere  vim  sponsalium,  sed  immerito.  Hanc  doctrinam  Bene- 
dictus  XIV,  Inst.  Ecc.  XL  VI,  n.  22,  insanam  et  falsam  appel- 
lat,  et  S.  G.  G.  eampluries  rejecit.  Ita  in  Messinensi,  an.  1573, 
lib.  1  Decret.,  pay.  107,  et  eod.  lib.  Decret.,  p.  132;  etin  Bisun- 
tina,  memeMartio  1587,  lib.  4 Decret.,  pag.  230;  et  in  Gera- 
censi,  an.  1589,  lib.. 6  Decret.,  pag.  62;  et  in  Nullius,  8  Julii 
1592,  lib.  S  Decret.,  pag.  130  (2).  Sane  curn  verba  et  consensus 
sint  de  praesenti,  sponsalia  ne  intelligi  quidem  possunt. 

1044.  Juxta    relatum   decretum   Tridentinum    parochus, 
aliusve  sacerdos  de  parochi  aut   Ordinarii  licentia  assistens 
matrimonio,  est  quidem  minister  ritus  religiosi   accidentalis 
qui  comitari  solet  contractum  matrimonialem,  sed  non  est 
minister  ipsius  contractus  et  sacramenti,  nee,  dum  assistit  con- 
tractui,  exercet  ullam  potestatem  autordinis  aut  jurisdictionis; 
sed  assistit,    tamquam   testis   qualificatus,   auctorizabilis ,  ut 
aiunt,   pro   Ecclesia,    seu   testis,    cui   Ecclesia  fidem   habet. 
Nempe  Gone.  Trid.  voluit  matrimonium  ita  celebrari  ut  de 
illius  celebratione  nullum  superesse   posset   dubium.  Quum 
vero  « in  aliis  duobus  aut  tribus  testibus  ad  matrimonium  rite 
contrahendum  necessariis,  non  eas  qualitates  requirat,  quae 
illos  omni  exceptione  majores  constituant...,  idcirco  parochi 
praesentiam  voluit,  ut  in  illius  probitate  maximum  veritatis 
fundamentum  statueret :  uti  colligitur  ex  Historia  dicti  Goncilii 


1.  Santi,   lib.   IV,   til.   Ill,  n.  39;    Pirhing,    lib.   IV,  tit.  Ill,  n.  6; 
S.  G.  (].,  die  14  Jan.    1673,   apud  Benedicturri  XIV,  De  Syn.,  lib.  XII, 
cap.  V,n.  5;  De  Angelis,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  7. 

2.  Vide  discursum  Secretarii  S.  G.  G.,  die  13  Martii  1879;  Benedic- 
tum  XIV,  I.  c.,  n.  23. 

II  8 


114  TRACT ATUS    CANONICUS    DE    MATRIMON10 

scripta  a  Card.  Pallavicino,  lib.  XXII,  cap.  IV,  n.  3  et  n.  12 » ; 
.aitBencdictusXIV,  DeSyn.,  lib.  XIII,  cap.  XXIII,  n.  6.  Vcrbo, 
paroclms  et  tcstes  assistunt  matrimonio  ad  eum  modum,  quo 
praesentia  notarii  et  testium  pro  validitate  nonimllorum  actuum 
in  matcria.  civili  requiritur :  et  sicut  notarius  est  testis  auctori- 
zabilis  pro  auctoritatc  civili,  ita  parochus  pro  Ecclesia  in  re 
matrimoniali.  Imo  Pallavicinus,  lib.  XXII,  cap.  VIII,  n.  16- 
17,  narrat  Concilium  inter  scribam  (notarium)  et  parochum 
nonnisi  post  vcntilatas  rationes  jure  meritoque  selegisse  paro 
chum,  uti  suum  tcstem  auctorizabilem.  Deinde  addit  :  «  Gum 
Gallorum  oratorum  postulatio  urgeret  ut  sacerdos  matrimonio 
praefueril  (quod  verbum  sonabat  plusquam  simplicem  testis 
pracsentiam,  nimirum  voluntatem  et  auctoritatem) ;  Patres..., 
quaesita  solum  secura  stabilique  probatione,  noluerunt  paro 
chum  alio  modo  concurrere,  quod  spectabat  ad  efiicaciae 
neccssitatem,  praeterquam  ministerio  petito  quidem,  tamctsi 
coacto,  aurium  et  oculorum  ». 

1045.  Notanda   sunt  verba  quibus    Cone.    Trid.   utitur  : 
«  Eos  S.  Synodus  ad  sic  contrahenduin  omnino  inhabiles  red- 
dit,  et  hujusmodi  contractus  irritos  et  nullos  esse  decernit  ». 
In  ipso  Cone.   Trid.,   cum  de  hujusmodi  forma  introducenda 
ageretur,  nonnulli  objecerunt  Concilium  non  posse  illam  ferre, 
quia  Ecclesiac  nulla  est  potestas  in  materiam  sacramentorum, 
et   materiam  aptarn  ipsa  Ecclesia  nequit  declarare  ineptam 
quoad  validitateni  :  atqui  hoc  decreto  materia  apta  declara- 
retur  inepta  quoad  validitatem.  Hancobjectionem  jam  solvimus 
n.  276  :  nam  materia  sacramenti  rnatrimonii  est  in  contractu 
valido  et  legitimo ;  Ecclesia  autem  hoc  decreto  reddit  contrac- 
tum  invalidum  et  illegitimum,  non  servata  ilia  solcinnitatc ; 
atque   ita,    materia  substantialiter  immutata,    sacramentum 
existere  nequit.  Ut  hoc  innueret,  Concilium  citata  verba  adhi- 
buit  (1). 

1046.  Notissimum  est  hoc  decretum  latum  a  Concilio  fuisse 
ad  instantiam  Oratorum  Galliae,  qui  petierant  a  Concilio  irri- 
tari  turn  matrimonia  filiorumfamilias  sine  consensu  parentum, 

1.  P.  Wernz,n.  158. 


CAP.  V.    DE    MATRIMOMI    FORMA  115 

turn  matrimonia  clandestina.  Concilium  illud  rejecit,  hoc 
admisit,  simul  detcrminans  in  quo  consisteret  haec  clande- 
stinitas  irritans  ct  forma  substantialis.  Ab  hac,  nisi  ex  gravis- 
simiscausis,  dispensari  non  solet. 

His  gencraliter  positis,  modo  decretum  Tridentinum,  prae- 
cuntibus  Sacris  Gongreg.  Romanis,  exponendum  est. 


De  Tridentini  decreti  promulgations. 

1047.  Ipsuni   Concilium  relatis  verbis  determinat  modum 
illud  promulgandi,  qui  cst  prorsus  singularis.  Vult  nimirum 
ut  decretum  pluries  publicetur  in  unaquaque  parochia,  et  vim 
non  habeat,  nisi  post  triginta  dies  a  prima  publicatione.  Ratio 
propter    quam  Concilium    hunc    modum  selegit,   haec  fuit. 
P.  Lainez  S.  I.  in  ipso  Concilio  observavit  haereticos  hanc 
legem  non  esse  recepturos  :  unde  innumerae  fornicationes, 
filii  illegitimi,  magna  confusio  quoad  legitimas  successiones. 
Concilium  voluit  haec  incommoda  removere,  et  putavit   ea 
removeri,  si  exigeretur  promulgatio  decreti  in  unaquaque  paro 
chia  :  nam  hoc  modo  decretum  promulgandum  fore  pracvide- 
batur  in  locis,  in  quibus  catholici  vel  exclusive  morabantur,  vel 
saltern  potiores  partes  habebant;  non  autem  in  locis  ab  hae- 
reticis  vel  exclusive  vel  principaliter  occupatis  (1). 

Videbimus  in  primis  quornodonam  promulgatio  decreti  fieri 
debeat;  deinde  in  quibusnam  locis  facta  sit;  tandem  de  pro- 
mulgati  decreti  revocatione. 

1048.  1°  Ubi  decretum  Tridentinum  promulgatum  non  est, 
certe  parochus  ad  hanc  promulgationem  devenire  nequit,  incon- 
sulto  Ordinario ;  secus,  ex  Concilii  verbis  deducitur  promul 
gationem  nullamesse,  eaque  nonobstante,  clandestina  conjugia 
adhuc  valere  (2) ;  nam  Tridentinum  Concilium  jus  promul- 

1.  De  Angelis,  lib.  IV,  lit.  Ill,  n.  8;  Benodictus  XIV,  Const.  Faucis 
abhinc  hebdomadis,  19  Mart.  1758,  $  Injiciebat;  Pallavicini,  Hist.  Cone. 
Trid.,  lib.  XXII,  cap.  VIII. 

2.  Vide  votum  docti  consultoris  in  causa  Limburgen.,  Dub  I  a  circa 
matrimonia  clandesiina,  discussa  in  S.  C.  C.,  19  Jan.  1889.  P.  Wernz 
n.  159. 


116  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOiMO 

gandi  decretum  reservavit  Ordinariis  quorum  nomine  veniunt 
turn  episcopus  dioecesanus,  turn  Sedes  Apostolica.  Licet  vero 
episcopus,  attentis  Tridentini  verbis,  teneatur  curare  promul- 
gationem,  tamen  earn  hodie  praecipere  non  potest  sine  permis- 
sione  Sedis  Apostolicae  (1).  Haec,  «  quotiescumque  conducere 
ea  promulgatio  Episcopis  atque  Vicariis  Apostolicis  visa  est, 
nihil  reliqui  fecit  quo  facilem  eisdem  se  praeberet,  atque  liujus- 
modi  medicinam  tali  consentaneam  morbo  (clandestinis  nup- 
tiis)  praescriberet  > ;  S.  G.  de  Prop.  Fide,  die  14  Jan.  1821,  in 
Alleg.  II.  Sed  de  facto  saepe,  ad  evitanda  incommoda  quae  ex 
promulgatione  orirentur,  respondet  vel  contra  promulgatio- 
nem  vel  pro  dilatione.  Nihilorninus  promulgatio  facta  de 
mandate  Episcopi  valeret  profecto,  etsi  consensus  Apostolicae 
Sedis  prius  petitus  non  fuisset,  aut  etiam  denegatus  fuisset 
absque  clausula  irritant!. 

1049.  Episcopus  autem,   curans  decreti  promulgationcm  et 
explicationem,  nequit  cjus  ambitum  restringere  aut  extendere. 
Ilinc  nequit,  e.  g.,  decretum  promulgare  quoad  praesentiam 
parochi,  non  vero  quoad  praesentiam  testium,  aut  viceversa; 
pariter  nequit  a  decreti  vi  excludere  illos,  qui  sub  eodem  com- 
prehenduntur,  e.  g.,  paucos  acatholicos  in  regione  catholica, 
sicuti,  c   contrario,   nequit  comprchendcre   illos,  qui  exclu- 
duntur,    e.    g.,  acatholicos   in  regione  plane  acatholica,  aut 
exemptionis  communicationem  impedire.  Ratio  est  quia  jus 
episcopi  rcstringitur  ad  decreti  promulgationem ;  qua  peracta, 
tota  ejusdem  potestas  exhausta  est  et  decretum  procedit  vi 
sua(2).  Igitur  ut  aliqua  extensio  vel  limitatio  fiat,  necessaria 
est    Sedis  Apostolicae  licentia,   cujus  exempla    non    desunt 
(n.  1064). 

1050.  Quaeritur  num  promulgatio  sine  special!  Sedis  Apo 
stolicae  facultate  fieri  queat,  et  facta  matrimonia  clandestina  irri- 
tet,  si  dioecesis  canonice  erecta  non  est,  nee  in  ea  parochiae  cano- 


1.  Gury,  torn.  II,  n.  842;  Zitolli,  Apparatus,  lib.  II,  cap.  //,  art.  VII. 
Contradicit  P.  Wernz,  I.  c.  Onmes  opiniones  conciliantur,  si  dicamus 
de  facto  ita  servari,et  ita  servandum  esse,  maxime  in  territory's  S.  C. 
de  Prop.  Fide  subjectis,  prudentiae  et  majoris  securitatis  causa. 

2.  P.  Wernz,  n.  159,  not.  97. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  117 

nice  erectae.  Nonnulli  negant,  quia  Cone.  Trid.,  /.  c.,  praecipit 
decretumpublicari  et  explicari  in  smgdlisparochialibusecclesiis : 
atqui  in  casu  parochiales  ecclesiae  non  existunt.  Haec  doctrina 
adeo  generalis  minus  probari  posse  videtur  :  potius  ita  distin- 
guendum  est.  Si  districtus,  missio  aut  alio  quocumque  nomine 
appelletur  locus,  sacerdotem  addictum  non  habet,  ita  ut  fideles 
possint  ubiquc  communionem  paschalem  recipere,  baptizare 
infantes,  ultima  habere  sacramenta,  etc.,  decretum  Triden- 
tinum  nequit  ibidem  publicari,  quia  non  est  parochia  neque  in 
sensu  lato  neque  in  sensu  stricto,  et  proprius  contrahentium 
sacerdos  non  adest.  Si  vero  districtus,  missio,  etc.,  licet  non 
sit  parochia  canonica,  regitur  tamen  ad  instar  parochiae,  quia, 
Episcopo  sic  disponente,  fideles  tantum  in  sua  ecclesiapos- 
sunt  paschali  praecepto  satisfacere,  baptizare  infantes,  aliaque 
parocbialia  jura  recipere  a  missionario,  qui  apud  eos  residet, 
aut  suis  temporibus  eos  visitat ;  Tridentina  lex  potest  ibidem 
publicari,  quia  adest  proprius  sacerdos,  et  parocbia  est  sensu 
lato,  quo  Concilium  hoc  vocabulum  sumpsisse  videtur  (1). 

1051.  Ilaec  confirmantur  ex  responsione  S.  H.  U.  Inqnis., 
die  14  Nov.  1883.  Nam  in  provincia  Ouebecensi,  jussu  Episco- 
porum,  lex  Tridentina  promulgate  fuerat  turn  in  quasi-paro- 
chiis,  idest  districtibus  per  Episcopum  circumscriptis,  in  qui- 
bus  sacerdos  ordinarie,  vel  principal! tcr  residet,  turn  in 
missionibus,  quae  suis  temporibus  a  sacerdote  visitari  tantum 
solcnt.  Quaesitum  fuit  :  «  An  valida  fuerit  promulgatio 
decreti  Tametsi  Concilii  Tridentini  in  missionibus  et  in  quasi- 
parochiis  supra  dictis?  ».  S.  C.  reposuit  :  «  Juxta  exposita 
affirmative,  et  ad  mentem.  Mens  est,  quod  in  locis  ubi  haberi 
nequeat  parochus,  validum  est  matrimonium  celebratum 
coram  duobus  testibus  :  contrahentibus  tamcn  onus  inest  rcci- 
piendi,  quarn  primum  id  fieri  possit,  benedictionem  nuptialcm, 
et  curandi  ut  corumdem  matrimonium  inscribatur  in  sacra- 
mentali  registro  missionis,  vel  proximioris  ecclesiae,  cui  subji- 
ciuntur  ». 


1.  De  Angelis,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  7;  Fcijc,  n.  33:j;  Lehmkuhl,  n.  789; 
.P.  Wernz,  I.e. 


118  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

1052.  Paritcr  episcopus,  si  id  ei  pro  suo  prudent!  arbitrio 
opportunum  pro  salute  animarum  vidcattir,  potest  parochias 
per  liny nas  in  civitate  crigerc,  prout  expressc  ctiam  declaravit 
S.  C.  de  Prop.  Fide,  die  11  Apr.  1887  ;  et  exinde  decretum  in 
una  parochia  promulgare,  saltern  quoad  validitatcm,  et  non  in 
aliis.  Hoc  facto,  sequcrctur,  e.   g.,  cives  Gallos  illius  civitatis 
eo  decreto  teneri,  non  vero  Anglos,  ac  consequenter  matri- 
monia    clandestina   inter    Gallos    essc   nulla,    inter  Anglos 
aut  inter  partem  Anglam  et  partem  Gallam  essc  valida.  Dixi- 
mus  :  saltern  quoad  validitatem,  quia  putamus    hoc  in  casu 
fore  inopportunam  promulgationem   decreti  in   una  tan  turn 
parochia. 

1053.  Haec  promulgatio  fieri  debet  in  ipsa  parochia,  ita  ut 
satis  nonesset  si  in  synodo  dioecesana,  vel  in  cathedral!  eccle- 
sia  decretum  pro  omnibus  dioecesis  parochiis  promulgaretur, 
aut  etiam  si  promulgatio  fieret  in  civitate  pro  omnibus  ejusdem 
parochiis.  Sane  Concilium  ait :  in  sinyulis  dioecesis  parochia- 
libus  ecc/esiis,   in   unaquaque  parochia,    in  eadeni,  parocliia. 
Sufficit  tamen  ut  fiat   in  sola  ecclesia  parochial!,  si  in  paro 
chia  plures  ecclesiac  sint :  et  licet  deinde  in  parochiae  territorio 
nova  oppida  cum  novis  ecclesiis  erigantur,  nova  promulgation  e 
opus  non  erit. 

1054.  Yicarius  Apost.  Tunkini  plura  dubia  S.  C.  de  Prop. 
Fide  proposuit,  inter  quae  :  «  4°  An  ut  vere  Goncilii  decretum 
dicatur  publication,  necesse  sit  in  omnibus  ecclesiis  A'icorum, 
quae  inter  se  valde  proximae  sint,  publicetur,  cum  et  aliqui  vici 
obincolarum  commoditatem  duas ecclesias  habeant.  5°  Cumin 
aliquo  dominio  perpaucae  ecclesiae  sint,  cum  tamen  in  poste- 
rum  multae  sint  erigendae,  an,  publicato  decreto  Concilii  in  illis 
paucis  ecclesiis,  in  toto  dominio  censeatur  publicatum;  vel 
potius  in  quolibet  vico,  in  quo  deinceps  ecclesia  erigenda  est, 
congregatis  Christianis  in  aliqua  domo  deccnti,  ut  solet  fieri  in 
Missae  celebrationibus,  ibi  fieri  debeat  publicatio,  ita  quod 
interim  cum  in  singulis  vicis  non  fit  publicatio,  possint  sine  paro- 
cho  ettestibus  matrimonium  contrahere » .  S.  C.,  die  Uu/iiitilQ 
reposuit  :  «  Ad  4um  esse  necessariam  publicationem  in  singulis 
et  solis  parochiis,  juxta  decretum  S.  Cone.  Trid.,  sess.  XXIV, 


CAP.  V.    DE    MATRIMOiMI    FORMA  119 

cap.  I,  de  ref.  mat.  Ad  5um  sufficerepublicationemjamfactam, 
nisi  novi  accedant  populi  et  incolae,  et  pro  eis  novae  erigantur 
parochiae  ». 

At  si  parochia  oppida  habeat  ab  ecclesia  parochiali  valde 
dissita,  opportunum  erit  ut  etiam  in  illorum  oppidorum  cap- 
pellis  decrctum  perlegatur,  ut  in  re  tanti  momenti  nullus 
relinquatur  ignorantiae  locus. 

1055.  Promulgatio  facta  npn  in  ecclesia  parochiali,  sed  in 
alia  parochiae  ecclesia,  foret  valde  absona;  sed  foret  ne  nulla  ? 
Ratio   dubitandi  ex  eo  oritur  quia  Concilium  vult  decretum 
promulgandum  in  sitigulis  parochialibus  ecclesiis.  Sed,  hoc  non 
obstante,  dicendumpromulgationemvalidam  esse,  quia  nomine 
parochialium    ecclesiarum    Concilium     intelligit  parochias ; 
nam  in  documentis  ecclesiasticis  et  in  ipso  Tridentino  Concilio 
affirmatur  promulgationem    faciendam    esse    in    unaquaque 
parochia,  in  smgulis parochiis ,  in  eadem  parochia,  etc.;  idque 
respondet  fini  Concilii.  Exinde  deducimus  promulgationem  illi- 
citam,  sed  validam,   etsi  fieret  extra  quamcumque  ecclesiam, 
e.  g.,  ex  palatio  communali.  Sed  in  casu  practice  promulgatio, 
ob  decentiam,  repetenda  foret  in  ipsamet  parochiali  ecclesia. 

1056.  Decretum  promulgari  debet  lingua  vernacula,  utpopu- 
lus  intelligat;  secus  promulgatio  foret  illicita.  At  promulgatio, 
facta  lingua  latina  nullane  foret,  ita  ut  clandestina  conjugia 
essent,  ea  non  obstante,  valida  ?  Ex  generalibus  juris  principiis 
videtur  negative  respondendum  (1).  Nam  promulgatio  legis 
sufficiens  censeri  debet,  quando  lex  solemniter  etpubliceimpo- 
nitur  communitati  ita  ut  immediate  \e\  mediate,  simul  vel 
successive,  serius  ocius  ad  certam  subditorum  notitiam  facile 
devenire  potest.  Hoc  principle  sustinetur  sufficientia  promulga- 
tionis  legum  ecclesiasticarum  pro  tota  Ecclesia,  facta  lingua 
latina  Romae  in  solitis  locis.  Atqui  hoc  principium  etiam  in 
casu  nostro  verificatur,  quia  licet  populus  non  intelligat  decre 
tum    Tametsi  lingua  latina  promulgatum,   tamen  parochus 
aliique  intelligentes  illud  explicabunt;   qua  explicatione  lex 


1.  Contrarium  censet  P.   Wernz,   n.   150,    qui    confundere   videtur 
promulgationem  cum  divulgatione  legis. 


120  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

denuo  non  promulgatur ,  sed  divulgatur,  Ipsum  Tridentinum 
Concilium,  /.  c.,  praccipit  decretum  populo  publicariet  expli- 
cari.  Tandem  si  leges  ecclesiasticae  suff icienter  Romae  promul- 
gantur  pro  tota  Ecclesia  lingua  latina  per  affixionem  in  solitis 
locis,  curnam  suf ficienter  non  promulgabitur  decretum  Tametsi 
per  ejusdem  publicationem  lingua  latina  in  ecclesiaparochiali? 
Nonnulli  negant  paritatem,  quia  in  Ecclesia  plures  sunt  qui 
latinam  linguam  intelligunt  et  episcopo  incumbit  onus  divul- 
gandi  leges,  dum  in  parochia  aliquando  unus  erit  parochus. 
Responderi  potest  et  parocho  incumbere  onus  divulgandi  decre 
tum  et  ideo  paritatem  adesse  saltern  si  in  parochia  sunt  pauci 
qui  linguam  latinam  noscunt,  e.  g.,  medicus  et  ludimagister, 
maxime  si  parochia  parva  est ;  praeterea  promulgatio  legum 
Romae  facta  est  sufficiens,  quia  lex,  hocmodopublicata,  deve- 
nire  potest  in  certam  subditorum  notitiam ;  atqui  hoc  verum 
est,  etsi  nemo,  praeter  clerum,  linguam  latinam  nosceret,  quia 
clerus  legem  populo  explicaret.  Analoga  ratiocinationc  dedu- 
citur  valere  decreti  promulgationem  lingua  vulgari  factam  per 
affixionem  ad  valvas  ecclesiae,  etsi  in  parochia,  praeter  paro- 
chum,  pauci  sint  aut  etiam  nullus  qui  legere  sciant.  His  non 
obstantibus,  S.  G.  C.  in  Indiarum  Onentalium,  30  Mart.  1669, 
rescripsit  matrimonia  clandestina  esse  valida,  si  decretum  Tri 
dentinum  in  us  regionibus  non  fuit  publication  in  parochiis 
intelligibili  voce;  sed  haec  responsio  non  est  peremptoria. 
Praeterea  in  Collect.  Paris.,  n.  991,  refertur  responsum  Card. 
Borgia  datum  Patavii,  die  16  Aug.  1799  :  «  Ad  2um  respondeo 
negative  :  ratio  est  quod  decretum  Cone.  Trid.  de  matrimonio 
legi  debet  idiomate  vulgari,  nt  intelligi  possit,  ac  in  unaquaque 
parochia  ».  Sed  cum  ignorentur  dubiaproposita,  exinde  deduci 
nequit  promulgationem  aliter  factam  fuisse  irritam.  Proinde 
in  casu  practico,  si  daretur,  Episcopus  deberet  praecipere  ad 
cautelam  promulgationem  lingua  vulgari  esse  repetendam, 
et  interim  circa  validitatem  matrimoniorum  clandestinorum 
deberet  Sanctam  Sedem  consulere. 

1057.  Et  promulgari  debet  non  tamquam  lex  episcopalis, 
autsynodi  provincialis,  aut  nationalis,  sed  tamquam  decretum 
ipsius  Cone.  Trid.,  aut  nomine  et  auctoritate  Roman!  Ponti- 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  121 

ficis ;  secus  nil  actum  est,  ctsi  ipsa  Cone.  Trid.  verba  fuerint 
adhibita  (1).  Id  illustrat  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  XII, 
cap.  V,  n.  7  sequ.  : 

«  Cum  in  dioecesi  KioAriensi  atque  in  tota  Ruthena  provin- 
cia  numquam  promulgatum  fuisset  saepius  laudatum  decre- 
tum  Tridentini,  sess.XXIV,  cap.  I,  de  ref.  mat.,  ad  praecidcnda 
nihilominus  scandala  qnae  ex  clandestinis  conjugiis  in  maxi- 
mam  animarum  perniciem  proA^eniebant,  in  diocesana  synodo 
Kioviensi,  habitat  11  Oct.  1619,  atque  in  synodo  provinciali 
Ruthena,  hobita.die6Aug.  162G,  constitutiones  sunt  editae,  in 
quibus  irrita  declarata  sunt  matrimonia  aliter  quam  coram 
parocho  et  duobus  vel  tribus  testibus  celebrata,  eodem  plane 
modo  quo  a  Tridentino  statutum  fuerat,  licet  nulla  Tridentini 
fuerit  in  illis  facta  mentio,  simulque  jussi  sunt  singuli  Rutheni 
parochi  eas  synodales  constitutiones  per  suas  ecclesias  quam 
primum  promulgare,  sicuti  etiam  a  Tridentino  fuerat  praescrip- 
tum  :  iis  A^cro  qui  post  hanc  publicationem  sine  parocbi  et 
duorum  saltern  testium  praesentia  matrimonium  contraxerunt, 
injuncta  est  separatio,  et  A^eluti  nullo  inter  se  legitimo  connu- 
bii  foedere  obstrictis  libera  facta  est  potestas  transeundi  ad 
aliavota. 

«  De  hisce  decretis  acriter  disceptatum  fuit  cum  in  S.  C.  de 
Prop.  Fide,  turn  in  S.  C.  C.  Scripserunt  in  utramque  partem 
theologi  ct  canonistae  :  quorum  nonnulli  existimarunt  nihil 
esse  dubitandum  de  validitate  constitutionum,  quae  adamussim 
respondcbant  et  verbis  et  menti  Cone.  Trid.,  quod  ideo  non 
fuit  exprcsse  nominatum  ne,  illius  nomine  audito,  Rutbeni 
scbismatici,  quibus.  est  invisum,  magis  magisque  ab  unione 
retraherentur,  et  ne  sirniliter  Graeci  ab  horthodoxa  Ecclesia 
separati  occasionem  inde  arripcrent  spargendi  in  vulgus  Lati 
nos  ATelle  suos  mores  et  ritus  in  ipsorum  Ecclesiam  invehere  : 
quam  calumniam  nobis  impingunt,  ut  plcbis  aniinum  a  Latinis 
avertant,  atque  in  schismate  obduratum  detineant. 

«  Alii  ex  adverso  fucrunt  in  sententia  praefata  synodalia  sta- 
tuta,  quamquam  Tridentino  omnino  conformia,  viribus  tamcn 

\.  Vide  folium  etvotum  Consultoris  in  cit.  Limburgen.,\§  Jan.  1889. 


122  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRDIONIO 

carer e :  quod  hac  ratiocinatione  manifests  confici  sunt  arbitrati. 
Tridentinum  noluit  suum  decretum,  quo  irrita  fecit  matrimo- 
nia  clandestina,  quempiam  afficere  et  ligare,  nisi  post  triginta 
dies  ab  ejusdem  decreti  publicatione  facta  in  parochia  in  qua 
ipse  dcgit...  At  in  parochialibtis  ecclesiis  Ruthenis  numquam 
praedictum  conciliare  decretum  f uit  promulgatum :  itaquc  ma- 
trimonia,  inibi  aliter  contracta  quam  Tridentinum  praescrip- 
serit,  non  possunt  esse  irrita  virtute  decreti  ejusdem  Triden- 
tini.  Unice  igitur  restat  ut  irrita  sint  virtute  constitutionum  a 
synodis  Ruthenis  editarum,  earumdemque  synodorum  nomine 
atque  auctoritate  per  singulas  parochias  promulgatarum.  Hoc 
autem  contingere  nequaquam  potest :  nulla  quippe  peculiaris 
synodus  potest  inducere  novum  impedimentum  dirimens  ma- 
trimonium,  seu  hujus  contrahendi  novam  formam  praescri- 
bere,  sed  est  ad  id  necessaria  auctoritas  Goncilii  Oecumenici 
vel  Summi  Pontificis. 

«  Hanc  postremam  opinionem  amplexata  est  S.  G.,  quae  die 
2  Dec.  1628  rescripsit  synodalia  decreta  Ruthena  per  paro 
chias  publicata  non  potuisse  firmitatem  adimere  matrimoniis 
contra  formam  in  iisdem  statutam  contrahendis,  et  propterea 
valida  definivit  matrimonia  clandestina  inita  post  eorumdem 
decretorum  promulgationem ;  quodque  hinc  necessario  conse- 
quebatur,  redintegrari  jussit  conjugia  hoc  tantum  nomine 
rescissa  quod  aliter  essent  celebrata,  quam  synodales  exposce- 
rent  constitutiones,  conjugesque  ea  de  causa  separates  ad 
cohabitationem  instaurandam  adegit,  idque  etiamsi  post  sepa- 
rationem  alias  celebrassent  nuptias,  quarum  validitati  obsta- 
bant  primae  jam  legitime  contractae.  Ut  porro  deinceps  in- 
commoda  averterentur,  quae  ex  clandestinis  proveniunt 
matrimoniis,  eadcm  Gongregatio  consuluit  Sanctissimo,  ut  per 
suas  A-postolicas  litteras  in  forma  Brevis  iisdem  fere  verbis 
conceptas,  quibus  Tridentinum  utitur,  conjugia  aliter  quam 
coram  alterutrius  contrahentium  parocho  et  duobus  aut  tribus 
testibus  in  posterum  contrahenda,  irrita  decerneret  casque 
litteras  per  singulas  parochias  Ruthenas  praeciperet  promul- 
gari. 

«  Eamdem  sententiam,  in  qua  post  novum  examen  eadem 


CAP.  V.    -  -    DE    MATRIMONI1   FORMA  123 

C.  perstitit,  die  20  Mart.  1629,  approbavit  confirmavitque 
Urbanus  VIII,  simulque  deputavit  particularem  Congr.,  quae 
de  modo  deliberaret,  quo  litterae  Apostolicae  essent  formandae. 
Habita  est  haec  Congregatio,  die  20  Apr.  1629,  eaquc  sugge- 
rente,  scripta  fuere  duo  Brevia  :  alterum  in  quo  dcmandabatur 
publicatio  decreti  Gone.  Trid.  expresse  ct  nominatim,  alterum 
in  quo  ipsemet  Pontifex,  verbis  tamcn  a  Tridentino  acceptis  et 
facta  insaper  Tridentini  mentione,  nullius  roboris  decernebat 
nuptias  quae  sine  parocho  et  testibus  in  posterum  fierent. 
Utrumque  Apostolicum  Breve  transmissum  fuit  ad  Nuntium 
Apostolicum,  eique  insinuatum,  ut,  nisi  ab  expressa  publica- 
tione  Tridentini  turbas  et  tumultus  cxcitandos  praeviderct, 
uteretur  primo  Brevi ;  sin  minus,  urgeret  publicationem  secundi 
per  quamlibet  parochiam,  non  tamquam  decreti  Tridentini,  sed 
tamquam  constitutions  pontificiae:  parochis  autem  injungeret, 
ut  populo  declararent  Pontificiam  const!  tutionem  vim  babitu- 
ram  posttriginta  diesab  ejusdem  publicatione  in  paroclria  facta 
nuinerandos,  quemadmodum  etiam  Tridentinum  in  suo  dccreto 
cautum  voluit.  Litterae  quoque  datae  sunt  ad  Arcliiep.  Kio- 
viensem,  quibus  post  plurimum  commendatum  ejusdem  stu- 
dium  abducendi  fideles  a  clandestinis  desponsationibus,  fuit 
suaviter  quodammodo  reprehensus  quod  deliquisset  contra  jus 
commune,  adscribcndo  sibi  potestatem  qua  certo  carebat  ». 

1058.  Haec  promulgatio  primo  anno  fieri  debet  quam  sae- 
pissime;  deinde  vero  quoties  expcdire  Episcopo  videbitur,  ut 
praecipit  Tridentinum.  Certe  satis  est  si  primo  anno  singulis 
Dominicis  infra  Missarum  solemnia  decretum  populo  indicate. 
Robur  autem  decretum  in  parochia  habere  non  incipit,  nisi  post 
triginta  dies  a  prima  promulgatione.  Si  unicafieret  promulgatio, 
valeret;   sed  peccatum  non  abesset,  et  quidem  per  se  grave, 
quia  agitur  de  praescriptione  in  se  gravis  momenti. 

1059.  Demum  promulgatio,  pro  ejusdem  valid! tate,   fieri 
potest  quocumque  lempore.  Licet  episcopus  et  sub  poena  nulli- 
tatis  praescripserit  decretum  promulgandum  esse,  e.  g.,  infra 
Missarum  solemnia,  tamen  promulgatio,  alio  temper c  facta,  est 
valida,  etsi  illicita  (n.  1049).  Pro  promulgations  liceitate  stan- 
dum  est  episcopi  praescripto ;  expedit  ut  fiat,  magno  adstante 


124  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

populi  concursu,  ut  decreti  notitia  ad  omncs  facile  pervenire 
valeat.  At  nisi  episcopus  aliud  decreverit,  non  solum  valide, 
sedetiam  licite  promulgatio  fit  extra  Missarumsolemnia,  e.  g., 
tempore  vesperarum,  aut  concionis,  aut  processionis,  ubi  fre- 
quens  cst  populi  concursus,  etsi  dies  ferialis  sit  (I). 

Haec  declarant  modum  quo  promulgatio  decreti  Tridentini 
fieri  dcbeat. 

1080.  2°  Nunc  videndum  uLinam  de  facto  expleta  sit  haec 
publicatio  Tridentini  decreti.  In  primis  quaeri  potest  quomo- 
donam  probetur  promulgationcm  in  parochia  factam  esset  Si 
adest  authenticum  peractae  promulgationis  documentum, 
quaestio  soluta  est.  Si  hoc  documentum  deest,  suppleri  potest 
per  alias  legitimas  probationes,  e.  g.,  per  attcstationem  epi- 
scopi,  parochi,  aliarum  personarum  fide  dignarum,  etc.  Demum 
si  nulla  factae  promulgationis  habeatur  memoria,  sequens 
regula  attendenda  est  :  ibi  facta  praesumitur  ejusdem  decreti 
promulgatio,  ubi  constat  jam  usu  receptum  esse,  ut  matri- 
monia  coram  parocho  et  duobus  veltribus  testibus,  tamquam 
in  executionem  decreti  Tridentini,  celebrentur.  Haec  tradit 
Benedictus  XIV,  Desyn.,  lib.  XII,  cap.  V,  n.  6,  ubi  refert 
S.  G.  G.,  die  26  Sept.  1G02,  dcclaravisse  :  «  Publicationem 
praesumi,  ubi  id  decretum  fuerit  aliquo  tempore  in  parochia 
tamquam  decretum  Goncilii  observatum  (2) » .  Hac  de  re  propo- 
situm  fuit  S.  G.  S.  Officii  sequens  dubium  :  «  Quanta  tempo  si 
richiede,  perche  dalla  osservanza  del  capo  Tametsi  in  unluogo 
se  ne  possa  presumere  la  promulgazione?  (3)  ».  S.  G.,  die 
10  Jan.  1866,  rcposuit:  «  Decretum  Gone.  Trid.,  deref.mat., 
sess.  XXIV,  diu  dicitur  obscn7atum  tamquam  ejusdem  Gon 
cilii  decretum,  quando  a  tempore  quod  excidit  hominum  me- 
moriam,  in  parochia  vim  legis  obtiuuisse  compertum  est.  ita 
ut  matrimonia  contracta  practer  formam  a  Tridentino  prae- 
scriptam  irrita  semper  habita  fuerint  B  . 


1.  P.  Wornz,  n.  159. 

2.  Collect.  S.  C.  de  Prop.  Fide,  n.  1388,  ad  2um;  setl  non  concordat 
responsionis  data. 

3.  Latine  :  Quantum  temporis  requiritur  ut  ab  observantia  capitis 
Tamelsi  aliquo  in  loco  ejus  promulgatio  praesumi  possit. 


CAP.  V.    DE    MATRIMChMI    FORMA  125 

1081.  Heic  referenda  sunt  quae  habet  Benedictus  XIV  in 
epist.  Paucis  abhinc heddomadis  ad  Archiep.  Goanum,  19  Mart. 
1758  (Alleg.  VII)  :  «  Tandem  cum  praevideretur  facile  deper- 
dituin  iri  probationes,  unde  constaret  de  promulgatione  Tri- 
dentini  decreti  in  qualibet  paroecia,  atque  exindc  orituras  ple- 
ruinque  dubitandi  causas,  num  execution!  demandata  fuisset 
praescripta  conciliaris  decreti  promulgatio,  numque  propterea 
vim  suam  obtinere  deberet;    approbante  Pontifice  Maximo, 
sancitum  fuit  a  G.  G.  ad  eamdem  promulgationem  compro- 
bandain  sufficere  diuturnam  observantiam  ejusdem  conciliaris 
decreti;  cujus  promulgatio  inducitur  ex  diuturnitate  temporis 
quo  malrimonia  inparoeciis  coram  parocho,  ac  duobus  testibus 
celebrata  fuerunt. . .  »  Ex  quibus  apparet  diuturnam  consuetu  - 
dinem  et  probare  et  inducere  decreti  promulgationem,  ita  ut 
licet  revera  ab  initio  facta  non  esset,  tamen  decretum  ab  ipsa 
consuetudine  inductuni  vigeret  et  clandestina  conjugia  irrita 
redderet.  Hinc  S.  G.  de  Prop.  Fide  saepe  rescripsit  matrimonia 
clandestina  nulla  esse  si  in  loco  Tridentinum  decretum  vel 
publicatum  fait,  vel  saltern  semper  observatum  (1). 

1082.  Haec  firmantur  ex  responsione  S.  G.  S.  Officii,  data 
die  27  Apr  His  et  transmissa  per  epistolam  diei  i  Martii  1887. 
Nam  civitas  Mulhausen,  a  principio  sic  dictae  Ref ormationis  ad 
initium  usque  saeculi  XIX,  ex  integro  erat  protestantica  decre- 
tumque  Tridentinum  publicari  in  ea  non  potuerat.  Initio  sae 
culi  XIX,  advenientibus  catholicis,   erecta  fuit  in  memorata 
civitate  parochia  catholica  ac  postca  aliae  duae  ita  ut  catho- 
licorum  numerus  liodie  longe  superet  protestantium  nume- 
rum ;  et  decretum  Tridentinum,  tamquam  decretum  conciliare, 
sub  nullitatis  poena  obligans,  a  tempore  erectionis  prioris  paro- 
chiae  semper  a  catholicis  observatum  fuit,  sed  de  publicatione 
dicti  decreti  minime  constat,  imo  probabilius  decretum  num- 
quam  fuisse  publicatum  creditur.  Gum  igitur  Titius  matrimo- 
niummere  civile  cum  Bertha  inivisset  et  modo,  Bertha  absente, 
vellet  concubinam  coram  Ecclesia  ducere,  propositis  ab  Epi- 


1.  Collect.  Paris,  n.  984,  996,  997.  Votum  consultoris  in  cit.  Limbur 
gensi;  De  Angelis,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  7;  P.  Wernz,  ft.  160. 


126  TRRCTATUS    CANOJMICTJS    DE    MATRIMOiMO 

scopo  dubiis  :  «  1°  Utrum  non  obstante  regulaa  Bcnedicto  XIV 
tradita  (De  sijn.,  lib.  XII,  cap.  V,  n.  6)  clandestina  matri- 
monia,  inter  catholicos  in  civitate  Mulhausen  inita,  tamquam 
valida  censeri  debeant ;  2°  Utrum,  remanente  aliquo  dubio  de 
ipsorum  validitate,  praedicto  Titio  liceat  solutionem  vinculi 
apud  judiccs  laicos  implorare  novumque  cum  sua  concubina 
actual!  coram  Ecclesia  mire  matrtmomum  » ;  S.  C.  reposuit  : 
«  Juxta  exposita,  matrimonium  inter  catholicos  in  civitate  Mul- 
liausen  contracta,  non  servata  forma  Tridentina,  esse  nulla; 
ideoquc  ATiro,  ...  declarata  prius  ab  episcopo  nullitate  matri- 
monii,  permitti  posse  prosequi  causam  ad  civile  divortium 
obtinendum.  Gurae  autem  tuae  erit  invenire  mulierem...  eique 
significare  sui  status  libertatem,  ut  licite,  si  velit,  ad  alias 
nuptias  transire  valeat.  » 

1063.  Sed  ut  ad  princlpalem  quaestionem    deveniamus, 
inter  alios  auctores  P.  Pcrrone,  DC  mat.  cJirist.,  lib.  11,  sect.  I, 
cap.    VI,  art.  IV,  recenset  /oca  in  quibus  Tridentinum  decre- 
tum  ccrte  promulgatum  fuit ;  loca  in  quibus  certe  promulgatum 
non  fuit;  tandem  loca,  in  quibus  dubitatur  utrum   promul 
gatum  sit,  necne.   Hunc  clenchum  citatus  autor  documentis 
in  notis  probat,  sed,  ut  ipsemet  fatetur,  non  est  omnino  com- 
pletus  et  absolutus  ob  documentormn  pracsertim  defectum. 
Mansella,   De  imp.  matr.  dir.,  p.  I,  cap.  IV,  art.  IV,  §  1,  non- 
nulla  addit,  idemque  facit  Zitelli,  Apparatus,  lib.  II,  cap.  77, 
art.  VII;  sed  elenchum  plcniorem  dat  Jodcr,  op.  cit.,  in  App. 
Proinde  hanc  appendicem,   nonnullis  additis  vel  immutatis, 
referimus  in  Alleg.  VI. 

1064.  Alicubi  dccretum  Tridentinum  promulgalum  fuit  ex 
parte  tan  turn,  idest  quoad  praescntiam  testium,  non  autem 
quoad  pracsentiamparoclii.Ita  S.  G.  de  Prop.  Fide  in  Instruct, 
diei  14  Jan.  \ 821 ,  Vicariis  Apost.  in  impcrio  Sinarum  eique adja- 
centibus  regnis  atque  provinciis  auctoritatcm  facit  promul- 
gandi  decretum  quoad  testium  tan  turn  praesentiam  (Alleg.  II). 
Et  revera  «  in  Tunkino  oriental!  pluribus  in  locis    priinum 
fuit  ex  parte  publicatum  Tridentini  decretum,  nempe  quoad 
necessitatem  dumtaxat  duorum  aut  trium  testium,  non  autem 
quoad  parochi  praesentiam  :  deinde  vero  hoc  ipsum  decrctum 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  127 

absolute  ac  integrum  publicatum  fuit  » ;  Mansella,  /.  c.  Id 
an  tern  minime  licere  sine  special!  Sedis  Apostolicae  facilitate, 
patet  ex  dictis  n.  1049. 

1065.  Esse  loca,  in  quibus  dec-return  Tridentinum  promul- 
gatum  est  pro  parte  praescribente  denuntiationcs,  non  vero 
pro  parte  statuente  substantialem  matrimonii  formam,  dixi- 
mus  n.  197;  nam  sunt  duae  leges  distinctae,  licet  sub  eodem 
Tridentini  decreto  contentae,  ac  proinde  nil  mirum  quod  una 
sine  alia  promulgari  et  subsistere  queat. 

1066.  Promulgatio  semel  facta  perse  verat,  nee  ullo  pacto 
repeti  debet,  licet  parochia  in  plures  dividatur,  aut  plures  in 
unam  uniantur,  quia  lex  afficit  territorium.  Id  tradit  S.  G.  S.  Off. 
in  instructione  14  Dec.  1859  :   «  Lex  Tridentina  de  clande 
stine  matrimonio  debet  sane  in  unaquaque  paroecia  promulgari 
juxta  illius  censuram ;  sed  facta  semel  promulgatione  ejusque 
observantia  permanente,  lex  territorium  afficit,  et,  adaequate 
loquendo,  localem  et  personalem  esse  in  confesso  est  apud  omnes. 
Quatenus  localis  afficit  territorium  eosque  qui  ibi  matrimonio 
jungcndi  sunt,  obligat;  quatenus  vero  personalis  est,  obligat 
qui  domic-ilium  vel   quasi-domicilium  habentes  in   loco  ubi 
Tridentinum  dccretum  promulgatum  est  et  viget,  in  altero  ubi 
illud  non  viget,  contrahere  vellent.  Neque  ex  facta  in  posterum 
praedicti  territorii  divisione,  vel  in  eodem  aliarum  paroeciarum 
partes  divisae  vel  recens  erecta  paroecia  a  lege  jam  territorium 
possidente  liberae  renuntiari  possent  > .  De  decreti  natura  perso- 
nali  ac  territorial!,  infra  redibit   sermo.   Proinde,  ut  tradit 
Zitelli,  Apparatus,  lib.  II,  cap.  H,  art.  VII,  si  parochiae  in  qua 
decretum  viget,  adjungatur  locus  in  quo  non  obligabat,  vel  si 
paroeciae  in  qua  decretum  non  obligabat,  adjungatur  locus  in 
quo  obligabat ;  in  priori  casu  locus  adjunctus  liber  est  a  decreto, 
dum  reliquum  paroeciae  territorium  eidem  subest,  in  posteriori 
vero  locus  adjunctus  inanet  decreto  subjecius,  dum  reliquum 
territorium  liberum  est  (1).  Hoc  non  levibus  incommodis  ja- 
nuam  aperit;  proinde  expedit  decreti  promulgationem  denuo 
repetere,  ut  totum  parochiae  territorium  afficiat. 

1.  Feije,  n.  301;  P.  Wernz,  n.  159,  not.  98. 


128  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

1067.  3°  Tandem  quoad  decreti  revocationem,  promulgatum 
decrctum  revocari  potest  non   quidem   ab  Episcopo,    sed  a 
Romano  Pontih'ce,  sive  pro  omnibus,  sive  pro  aliquibus  tantum, 
e.  g.,  pro  liaercticis  ac  schismaticis.  Si  haec  revocatio  est  totalis, 
matrimonia  sine  parocho  et  testibus  erunt  deinccps  illicita 
quidem,  sed  valida,  veluti  si  decrctum  numquam  publicatum 
fuisset.  Si  est  partialis  quoad  praesentiam  parochi  tanturu, 
matrimonia  erunt  nulla,  nisi  duobus  saltern  testibus  praesen- 
tibus  ineantur. 

1068.  Hue  referri  videtur  decretum   datum  pro  Japonia. 
die  13  Junii  1625  :   «  Quoad  matrimonia  Japoniae  in  futurum 
contrahenda,  S.  G.  de  Prop.  Fide  de  speciali  SS.  D.  N.  gratia 
censuit,  ut,  non  obstante  decreto  Goncilii  Tridentini  de  matri- 
moniis  jam  pridem  inea  insula  publicato,  matrimonia  in  prae- 
sentia  duorum  testium  tantum  valide  contrahi  possint,  si  tamen 
in  loco  ubi  contrahuntur,  vel  in  vicino  ad  quern  sine  periculo 
accedi  possit,  parochus,  vel  alius  sacerdos  saecularis  sive  regu- 
laris  non  existat  ab  Episcopo  dcputatus  »  (1). 

Exempla  revocations  dccrcti   pro   haereticis  tantum  habes 
n.  1190. 

1069.  Pariter  indubium  est  hoc  decretum  revocari  posse  ex 
nonusu,  seu  contraria  consuetudine  catholicorum.  Sane  Pius  VII 
in  Breviad  Archiep.  Moguntinuui,  die  8  Jan.  1803,  docet  matri 
monia  clandestina  rata  et  firma  consistere  ubi  decretum  «  vel 
nurnquam  publicatum,   vel  nunquam   observatum  tamquam 
ejusmodi  Concilii  decretum,  vel,  si  quandoquc  observatum  fuit, 

ongo  dein  temporis  intervallo  in  desuetudinem  abiit  » .  Idem 
tradunt  plura  alia  documcnta  quae  citari  posscnt. 

1070.  ExpositumfuitS.  G.  S.  Ofh'cii :  «  Ante  persecutionem, 
sacrosancta  Gone.  Trid.  decreta  in  ecclesia  Japonensi  publicata 
fuisse  et  totam  vim  obtinuisse  videntur  (ut  in  expositione  qua- 
rumdam  difficultatum    circa   matrimonium  clandestinuin    a 
missionariis  Imperii  Japonensis  an.  1625  insinuatur).  Fideles 
vero  de  dispositionibus  a  Tridentino  speciatim  circa  matrimo 
nium  clandestinum  decretis  omnino  inscii,  semper  sine  parocho 

1.  Collect.  Paris.,  n.  978. 


CAP.  V.    —    DE    MATRLMONII    FORMA  129 

(nullus  enim  rcmanserat)  et  saepe  sine  testibus  matrimonium 
contraxerunt.  Unde  quaeritur  :  1°  Utrum  adhuc  nunc  Gone. 
Trid.  in  Japonensi  Imperio  ut  publicatum  et  vim  legis  obtinens 
baberi  debeat.  2°  In  casu  affirmativo,  utrum  omnia  matrimonia 
sine  testibus  (et  non  sunt  numero  pauca)  invalida  sint,  etsi 
mvincibilis  ct  universalis  fucrit  ignorantia,0?  3°  In  casu  .affirma 
tivo  suppliciter  atque  Immiliter  quaeritur;  a)  ut  Smus  dispen- 
sationem  in  radice,  qua  omnia  matrimonia,  ob  clandestinitatem 
nulla,  revalidentur,  benigne  concedere  dignetur;  b)  ut  in  po- 
sterum  matrimonia  saltern  absque  paroclii  praesentia  (ob  actua- 
lem  sacerdotum  penuriam)  valide  celebrari  possint  * . 

S.  C.,  die  11  Mart.  1868,  reposuit :  Ad  lum  negative ;  Ad  2um 
et  3um  provisum  in  praecedenti » . 

1071.  Quodnam  sit  longum  temporis  intervallum,  quo  con 
suetude  decretum  abrogat,  expressum  non  est.  Reiff.,  lib.  IV, 
lit.  Ill,  n.  119,  et  Pirbing,  lib.  IV,  tit.  HI,  n.  9,  consent  suf- 
ficere  decennium,  sicuti  pro  aliis  legibus ;  nempe  decretum  non 
amplius  obligare,  si  legitime  promulgatum  Mt,  sed  non  recep- 
tum  saltern  per  decennium ;  et  revera  hoc  tempus  habetur  in 
jure  longum  seu  longaevum.  Zitelli,  /.  c.,  putat  non  sufficere 
quamlibet   consuetudinem,   sed  requiri  longissimi  temporis, 
scilicet  centum  annorum.  P.  Wernz,  n.  159,  not.  108,  censet 
longum  temporis  intervallum  esse   tempus  immemoriale.   In 
casibus  particularibus  recurratur  ad  S.  Sedem  (1). 

1072.  At  nulla  consuetudo  acatholicorum,  etsi  longissimi 
temporis,   vim  decretum  abrogandi    habet.    Sane  propositis 
dubiis  :  «  1°  An  Protestantes  civitatis  Colmar,  qui  saltern  ab 
anno  1632  suum  habent  templum  quique  legem  Tridentinam 
numquam  observarunt,  censendi  sint  ab   hac  lege  exempti; 
2°  Gum  alia,  hac  in  dioecesi,  adsint  loca,  in  quibus  decursu 
temporis  Protestantes  distinctam  efformarunt  civitatem ;  quod- 
nam  requiritur  temporis  intervallum  ut  lex  Tridentina  cen- 
senda  sit  hujusmodi  in  locis,  quoad  Protestantes,  per  non  obser- 
vantiam  in  desuetudinem  abiisse  » ;  S.  G.  S.  Officii,  die  6  Jul'd 
1892,  reposuit  :  «  Ad  lum  :  Juxta  ea  quac  hac  de  re  Aposto- 

1.  Feije,  n.  302;  Zitelli,  I.  c. 

II  1) 


130  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

licae  Sedi  exposita  sunt  (1),  affirmative;  Ad  2um  :  In  decisis 
fetiae  IV,  diei§  Julii  1848,  nempe  :  Recurrcndum  in  casibus 
particularibus  et  ad  mentem.  Mens  autcm  est  nulluni  temporis 
spatium  sufficere  ut  lex  Tridentina  vim  obligandi  amisisse  cen- 
seatur  aliquo  in  loco  per  simplicem  inobservantiam  haereti- 
corum  ». 

II 
Forma  substantiates  Tridentino  decrcto  inducta  explicatur. 

1073.  Ex  relatis  Concilii  verbis,  ut  matrimonium  consistat, 
celebrari  debet  :  cor  am  parocho  proprio ,  vel  Ordinario  proprio, 
vel  olio  sacerdote  de  parochi  seu  Ordinarii  proprii  licentia,   et 
insuper  coram  duobus  saltern  teslibus ;  qui  omnes  debilo  modo 
assistant    nuptiarum    contracted.    Haec    igitur   omnia,    quae 
substantialem   matrimonii    formam    constituunt,    singillatim 
explananda  sunt. 

1°.  —  Parochus  propriu*. 

1074.  Gone.  Trid.,  /.  c.,  contract!  matrimonii  testem  auc- 
toritativum  prae  primis  voluit  parochum,    et  quidem   pro- 
prium  (2);   licet   enim,    ubi  indicit  necessitatem  praesentiae 
parochi,  non  exprimat  proprium  parochum,  tamen  id  ex  con- 
textu  aperte  colligitur.  Sufficit  autem  paroclius  proprius  alter- 
utrius  contrahentis  seu  sponsi  seu  spousae,  unde  principium  : 
paroclius  unius  est  parochus  utriusque  pro  matrimonio(3).  At 
pro  licita  matrimonii  celebratione  ex  bonis  moribus  receptum 
plerumque  est,  et  alicubi  lege  dioecesana  praescriptum,  ut 
parochus  sponsae  matrimonio  assistat  (4).   Haec  consuetude 
aut  lex  rationabilis  est  ct  servari  debet  :  qua  vigente,  matri 
monium  coram  parocho  sponsi  est  semper  validum,  sed  est 
illicitum  sine  parochi  sponsae  consensu,  cui  cedunt  in  casu 

1.  Inter  alia  cxposi turn  fuerat  Protestantes  incivitate  Colmar  jam  ab 
anno  1675  suum  habuisse  templum.  Hinc  socictatem  separatam  con- 
stituebant  fere  inde  a  Tridentino  Concilio  (w.  1 183). 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XIX,  n.  2. 

3.  Fagn.  in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  n.  33;  Sanchez,  L  c.,  n.  4;  Pirhing, 
lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  13. 

4.  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  774. 


CAP.  V.    DE    MATRIMOMI    FORMA  131 

jura  temporalia  parochi  in  matrimoniis.  Sed  hac  de  re  usus 
locorum  attendendus  est  (1) . 

1075.  Nomen  autem  parochi  in  Tridentino  decreto  latiori 
sensu  sumitur,  et  indicat  ilium  qui  vel  habet  titulum  vel  saltern 
universam  animarum  curam  in  parochia  gerit,  licet  titulum 
non  habeat.  Id  pro  singulis  declarandum  est. 

1076.  In  primis  nomine  parochi  in  decreto  Tridentino  venit, 
ideoque    jure   proprio    sine   ullius    delegatione    matrimoniis 
assistit  et  assistendi  licentiam  aliis  concedit  : 

1°  Parochus  titularis  sive  inamovibilis,  sive  amovibilis, 
vulgo  in  Galliis  desservanl,  et  vicar ius  perpetuus,  qui  nempe 
loco  parochi  habitualis  parochiam  regit,  sed  in  omnibus  titulari 
aequiparatur.  Imo  valet  matrimonium,  etsi  hie  parochus  nomi- 
natus  nondum  missus  sit  in  parochiae  possessionem  (2), 
nisi  ejus  praedecessor  possessionem  adhuc  retineat  et  nisi  ex 
peculiari  statute  vel  consuetudine  collatio  tituli  valeat  tantum 
a  momento  traditionis  possessionis ;  attamen  assistentia  ante 
traditam  possessionem  licita  non  foret  (3). 

1077.  2°  Rector  sen  administrator  parochiae  vacantis :  de 
quo  nullum  potest  esse  dubium. 

1078.  3°  Pro-parochus,  vice-curatus,  vicarius,  etc.,  habens 
in  parochia  plenam  potestatem  (4).  Hoc  modo  poni  solet  : 

1079.  a]  Vicarius  parochi  absentis,  qui  ex  parochi  commis- 
sione  illius  vices  gerit  tempore  absentiae  in  universa  animarum 
cura.  S.  G.  G.  in  Faventina  Matrimonii,  2  Julii  1758,  matri 
monium   coram   hoc   vicario   initum  renovari  jussit   coram 
parocho  et  testibus  ad  cautelam,  quia  sponsi  parati  erant  ad 
hanc  renovationem,  qua  omnis  quaestio  removebatur.  Ast  in 
puncto  juris  folium  ejusdem  S.  G.  merito  tradit :  «  Vicarius  hie 
(scilicet  relictus  a  parocho  absente) ,  licet  facultas  expressa  ei  a 
parocho  data  non  fuerit,  habet  tamen  illam  a  lege,  Tridentino 
nempe  Goncilio ;  cum  deputatus  dicatur  ad  universam  curam 
animarum,    ad  differentiam   capellani    seu   vicarii    parochi 

1.  Bangen,  tit.  Ill)  pag.  17. 

2.  Garcias,  De  beneficiis,  part.  IV,  cap.  II,  n.  7. 

3.  Feije,  n.  290;  P.  Wernz,  n.  176. 

4.  Fagn.  in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  n.  28. 


132  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

praesentis,  cui  facultas  expressa  a  parocho  dari  debet,  ideoque 
de  matrimonii  validitate  ambigendum  non  esse  tradunt  Navarr. 
in  cap.  Placuit,  Depoenil.  et  remis.,  n.  69;  Fagn.  in  cap.  2,  De 
eland,  desp.,  n.  28  sequ.;  Pirhing,  lib.  1,  tit.  XXVIH,  n.  23 
sequ.;  Sanchez,  lib.  HI,  disp.  XXXI,  n.  19,  et  XXXV,  n.  8; 
Diana,  p.  XI,  tract.  V,  res.  32,  q.  2  et  3  ».  At  si  parochus  e 
parochia  discedat  ad  breve  tempus,  e.  g.,  duorum  vel  trium 
dierum,  nil  dicens  vicario  suo,  non  videtur  hie  exinde  dici  posse 
ab  eodem  deputatus  ad  universam  animarum  curam,  ac  proinde 
posse  matrimoniis  assistere.  Imo  etsi  parochus  ad  longum 
tempus  discesserit  nil  dicens,  vicarius  antequam  matrimoniis 
assistat,  consulat  Ordinarium. 

1080.  b)  Vicarius  par  oc  hi  praesentis  quidem,  sed  infirmi  aut 
senectute  confecti.  Fagn.  in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  n.  32, 
refert  scquentem  declarationem  S.  G.  C.  :  «  Gum  parochus, 
levi  infirmitate   detentus,    concessisset  praeposito    licentiam 
exercendi  concernentia  curae  officium,  dubitatum  fuit,  an  in 
parochia  valide  contractum  fuerit  matrimonium,  cui  praepo- 
situs  praedictus,  locoparochi,  interfuit.  S.  G.,  die 22  Jun.  1581, 
censuit  esse  valide  contractum,   praesupposita   licentia  seu 
commissione  generali  administrandi  omnia  sacramenta ;  et  licet 
alias  declaraverit  requiri  licentiam  specialem  et  expressam, 
tamen  id  intellexit  in  quoclam  canonico,  cui  tacite  permissa 
erat  administratio  sacramentorum  in  ecclesia  cathedrali,  sciente 
et  patiente  Ordinario  ».  Obstare  videtur  responsio  S.  G.  G.  in 
Romana  Matrimonii,  12  Maii,  et  1  Sept.  1753;  sed  in  ea  facti 
specie  plura  dubia  aderant  pro  matrimonii  nullitate ;  unde  nil 
in  contrarium  exinde  deduci  potest. 

1081.  c)  Vicarius  parochi  suspensionis  censura  irretiti,  aut 
imperiti,  aut  parochi  qui  per  Apostolicam  dispensationem  ante 
legitimam  aetatem  parochiam  obtinuil ;  hie  enim  vicarius  dari 
solet  cum  omnibus  parochialibus  facultatibus. 

1082.  4°  Parochus  putativus,    qui  nempe  non  est  verus 
parochus,  sed  ut  talis  publice  habetur,  saltern  si  cum  errore 
communi  concurrat  titulus  coloratus ;  e.  g.,  si  collatio  paro- 
chiae  facta  fuit  ab  Episcopo,  sed  est  nulla  vitio  occulto  simo- 
niae,  aut  si  parochus,  ignorante  populo,  e  suo  officio  decidit 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  133 

ob  quamcumque  causam,  etc.  Nam  in  casu  erroris  communis 
cum  titulo  colorato  Ecclesiam  supplere,  si  potest,  jurisdic- 
tionem,  ratione  boni  publici,  notissimum  est.  Sanchez,  lib.  ///, 
disp.  XXII,  n.  42,  merito  docet  matrimonium  valere,  licet  con- 
trahentibus  nullitas  collationis  parochiae  ob  latens  vitium  nota 
sit,  quia  etiam  pro  scientibus  jurisdictio  suppletur.  S.  G.  G. 
apud  Giraldi,  Exp.  Jur.  Pont.,  p.  11,  sect.  115,  n.  19,  decla- 
ravit  valere  matrimonium,  cui  adstitit  parochus  sola  prima 
tonsura  insignitus  nee  infra  annum  ad  sacerdotium  promo- 
tus;  et  n.  23,  valere  matrimonium  coram  parocho,  cujus  pro- 
visio  nulla  praetendebatur  defectu  examinatorum  synoda- 
lium;  quae  declarationes  ad  rem  nostram  referri  optime 
possunt.  Diximus  :  Saltern  si  cum  errore  communi  concurrat 
tilulus  color atus,  parochum  putativum  assistere  posse;  nam  si 
error  est  privatus  sou  particularis,  e.  g.,  contrahentium  seu 
aliquorum,  non  validc  contrahitur  coram  tali  parocho  matri 
monium,  quia  ob  errorem  particularem  Ecclesia  non  supplet 
jurisdictionem.  Si  autem  error  est  communis,  sed  nulli  titulo 
nee  vero  nee  colorato  innititur,  e.  g.,  si  Titius  sacerdos  in 
aliquo  oppido,  mortuo  parocho,  nemine  ipsum  instituente, 
coepit  sponte  munia  parochi  exercere,  ita  ut  nunc  ab  omnibus 
verus  parochus  existimetur,  DD.  inter  se  non  conveniunt. 
Plerique  consent  hoc  in  casu  non  suppleri  jurisdictionem,  et 
ideo  matrimonium,  cui  hie  parochus  adstitit,  nullum  esse ; 
quae  sententia  confirmari  videtur  ex  Pii  VI  verbis  n.  1084 
relatis.  Alii  putant  etiam  in  hoc  casu  Ecclesiam,  propter  commu- 
nem  utilitatem,  jurisdictionem  conferre.  Proinde,  stante  hac 
controversia,  jurisdictio  videtur  suppleri,  ex  principle*  saltern 
reflexo,  quod  nempe  Ecclesia  in  dubio  juris  jurisdictionem 
supplet ;  et  ideo  hie  parochus  poterit  assistere  (1).  Sed  in  praxi, 
si  agitur  de  matrimonio  ineundo,  non  contrahatur  coram  tali 
parocho  putative;  si  de  contracto,  recurratur  ad  S.  Sedem  pro 
sanatione  ad  cautelam,  et  interim  stetur  pro  matrimonii  valore, 
donee  S.  Sedes  aliud  declaraverit. 

1.  .Lege  folium  S.  C.  C.  in  Caesar augustana  Matrimonii,  10  Marlii 
1770;  P.  Wernz,  n.  176,  not.  182,  qui  excipit  etiam  errorem  commu- 
nem,  qui  facile  et  brevi  tempore  detegi  potest. 


134  TRACT ATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

1083.  E  contrario,  non  venit  nomine  parochi  in  decreto 
Tridentino,  ideoque  matrimoniis  sine  debita  licentia  seu  dele- 
gatione  assistere  nequit  : 

1°  Capellanus  seminarii,  collegii,  monasterii,  conservatorii, 
carceris,  hospitalis,  militum,  etc.  (n.  1103  sequ.). 

1084.  2°  Parochus  intrusus;  idest  quern  absque  legitimi 
superioris  ecclesiastici  consensu  nominavit  et  instituit  aucto- 
ritas  incompetens,  e.  g.,  civilis,  uti  accidit  in  Galliis  circa  finem 
saeculi  elapsi,  et  in  Germania  paucis  abhinc  annis.  Ad  rem 
Pius  VI  in  instructione  diei  26  Sept.  1791  ad  Galliae  Episcopos  : 
c  Quoniam  intrusus  minime   est  parochus  legitimus,   neque 
ullum  habet  titulum  seu  verum  seu  coloratum,  matrimonium 
coram  eo  contractum  nullius  certe  roboris  est  »  (1).  Gum  vero 
intrusus  institutus  sit  ab  illegitima  auctoritate,  error  communis, 
quo  verus  parochus  existimetur,  vix  aut  ne  vix  quidem  possi- 
bilis  est. 

1085.  Quaeritur   utrum  vicarius,  vice-curalus,  pro-paro- 
chus,  coadjutor,  etc.,  veniat  nomine  parochi  in  sensu  decreti 
Tridentini,  necne?(2).  Ut  haec  quaestiorite  solvatur,  notandum 
vicarium,    etc.,   duplici   modo   in   parochia   constitui  posse, 
scilicet  vel  ita  ut  plenam  habeat  in  parochia  potestatem  et  a 
parocho  dependeat  tantum  in  exercitio  licito  vel  illicito  pote- 
statis ;  vel  ita  ut  unam  habeat  potestatem  audiendi  confessiones 
et  quoad  cetera  parochum  adjuvet  in  iis  quae  ille  eidem  com- 
mittit.  Gum  vero  primus  modus  minus  expediat,  hinc  in  dubio 
praesumitur  alter,  qui  de  facto  plerumque  servatur,  dum  paro 
cho  praesentiet  valentidatur  vicarius  coadjutor,  seu  auxiliator. 

1086.  Jam  vero  si  vicarius,  etc.,  in  parochia  constituitur 
primo  modo,  idest  cum  plena  potestate,  est  parochus  in  sensu 
decreti. 

Hue  spectat  in  primis  declaratio  S.  G.  G.  relata  a  Fagn., 
/.  c.,n.  33 :  «  Praepositus  ecclesiae  Armacanae  inter  cetera  du- 
bitavit,  cum  ipse  constituisset  vicarium  in  dicta  ecclesia  postea- 
que  illi  dedisset  coadjutorem,decujus  licentia  quidam  sacerdos 

1.  Sanchez,   lib.  Ill,  disp.   XXII,  n.   60;  Pirhing,   lib.  IV,  lit.  Ill, 
n.  18;  Bangcn,  ^7.777,  pag.  5;  Feije,  n.  291. 

2.  Canoniste  contemporain,  an.  1891,  pag.  353  sequ. 


CAP.  V.    —   DE    MATRIMONII    FORMA  135 

matrimonio  contrahentes  conjunxit,  an  matrimonium  hoc 
modo  celebratum  sit  validum?  S.  C.  dixerat  non  sufficere  ad 
validitatem  matrimonii  licentiam  tacitam  quae  resultat  ex  tole- 
rantia;  sed  requiri  vel  licentiam  generalem  administrandi 
omnia  sacramenta,  vel,  si  haec  non  adsit,  expressam  et  specia- 
lem.  Ita  Rota  dixerat  in  una  Barcinonen.  vicarios  tempora- 
neos  ad  nutum  amovibiles  parochialis  ecclesiae  posse  matri- 
moniis  tamquam  parochos  interesse.  Ideoque  in  casu  praesenti 
S.  C.  sensit  posse  et  matrimonio  interesse  et  alii  dare  licen 
tiam,  ut  intersit,  hujusmodique  matrimonia  esse  valida*. 
Praetcrea  idem  aperte  constat  ex  responsione  S.  G.  G.  in 
Bosanensi  Vis.  SS.  LL.,  die  28  Nov.  1789.  Nam  mos  eratin 
Sardinia  ut  ad  parochorum  praesentationem  instituerent 
Episcopi  pro-parochos  seu  vicarios  absolute,  plene  et  absque 
ulla  minis  terii  parochialis  restrictione.  Ut  clandestinis  tarnen 
occurreret  matrimoniis,  per  dec-return  synodale  statuit  an.  1781 
Episcopus  Bosae  :  «  Pro-parochos,  nisi  specialem  a  parocho 
pro  casu  particulari  facultatem  in  scriptis  acceperint,  assistere 
matrimonio  minime  posse,  subtracta  eisdem  amplissima,  quae 
vulgo  concedi  solet,  matrimoniis  assistendi  potentate  » .  Gum 
vero  Episcopus  success'or  dubitaret  de  vi  hujus  decreti  syno- 
dalis,  et  conscqu enter  num  matrimonium,  eo  neglecto,  initum 
coram  pro-parocho  esset  validum,  licet  illicitum,  occasione  visi- 
tationis  SS.  LL.  sequentia  dubia  S.  G.  G.  proposuit :  «  1°  An  et 
quomodo  sustineatur  synodale  decretum  in  casu ;  2°  An  per  idem 
decretum  adempta  sit  pro-parochis  potestas  assistendi  matrimo 
niis,  ita  ut  irrita  sint  matrimonia  coram  ipsis  celebrata  in  casu ; 
3°  An  iterari  debeat  matrimonium  coram  pro-parocho  celebra 
tum  contra  formam  ejusdem  decreti  in  casu?  »  S.  G.  reposuit  : 
«  Ad  lum  affirmative;  Ad  2um  affirmative  ad  primam  partem, 
negative  ad  secundam;  et  matrimonia  inita  cum  assistentia 
pro-parochi  contra  formam  decreti  synodalis  esse  valida  sed 
illicita ;  Ad  3um  negative  » .  Ex  hac  responsione  patet  manifeste 
pro-parochos  illos,  semel  eo  modo  positos,  habere  tamquam 
parochos  assistendi  potestatem  a  Gone.  Trid.,  donee  in  suo 
officio  rclinquantur,  quam  proinde  Episcopus  synodal!  suo 
decreto  auferre  eisdem  minime  poterat. 


136  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

1087.  E  contrario,vicarius,  etc.,  non  vcnit  nomine  parochi 
in  decreto  Tridentino  ac  proinde  jure  proprio  assistere  nequit, 
si  in  parochia  constitutus  est  altero  modo  (1).  Hinc  S.  C.  C. 
in  Cenetensi  Matrimonii,  IQApr.  1834,  arfSum,  declaraAdt  man- 
sionarios  illos  de  quibus  agebatur,  parochi  decani  simplices 
coadjutores  in  sensu  exposito,  non  posse  matrimoniis  adesse, 
nisi  ex  hujjus  licentia.  Accedit  responsio  ejusdem  S.  G.  in 
Turrilana  Matrimonii,  19  Dec.  1795.  In  Turritana  dioecesi  in 
Sardinia  Eustachius  miles  matrimonium  cum  Hcdwige,  omis- 
sis  denuntiationibus,  contraxerat  coram  uno  ex  pro-parochis, 
de  quibus  supra.  Archiepiscopus  proposuit  tria  dubia  :  1°  An 
prudenter  ac  salubriter  legem  ferat  episcopus  in  synodo  vcl 
extra  synodum,  qua  vetentur  parochi  illimilatam  facultatem 
matrimonio  assistendi  sacerdotibus  coadjutoribus  seu  pro-pa 
rochis  concedere;  2°  An  matrimonia,  coram  ejusmodi  pro-paro 
chis  celebrata,  non  modo  illicita,  A^erum  etiam  invalida  cen- 
senda  sint ;  3°  An  A^alidum  sit  matrimonium  nostri  casus  » . 

Scribens  Arero  ad  S.  G.,  Archiepiscopus  putabat  responsiones 
mBosanensidditdL$  fuisse  ob  factum  non  rite  ac  sincere  a  Bosa- 
nensi  Antistite  expositum ;  illudque  praesertim  a  A^eritate 
alienum  alfirmabat,  quod  mos  esset  in  Sardinia,  ut  ad  praesen- 
tationem  parochorum  institucrent  Episcopi  pro-parochos 
absque  ulla  minis terii  par ochialis  reslrictione.  Oppositam  A'igere 
dicebat  consuetudinem  in  sua  praccipue  dioecesi,  inquapropte- 
rea  «  nemo  vel  e  rudi  populo  invenitur,  qui  cxistimet  matri 
monia  coram  ejusmodi  pro-parochis  inita  aliquid  roboris  ac 
firmitatis  habere.  Sunt  nempe  pro-parochi  sacerdotes,  quos 
parochi  seu  rectores  in  partem  laboris  sibi  pro  tcmpore 
adsciscunt,  praeAaa  tamen  Episcoporum  approbatione,  nimi- 
rum  ut  eligantur  viri  qui  morum  integritate  et  sufficienti  doc- 
trina  pro  locorum  ratione  et  populorum  necessitate  praediti 
sint,  eisdemque  parochis  in  explendo  pastoral!  munere  subsi- 
dio  atque  adjumento  essc  Araleant.  Horum  itaque  facultas  a 
parochorum  Aroluntate  tota  pendet,  qui  pro  diversis  locorum, 

1.  Rota,  Dec.  590,  coram Riminaldo ;  Pontius,  lib.  F,  cap.  XXVI,  n.  2; 
Van-Espen,  lib.  II,  cap.  VII,  n.  20;  Giraldi,  De  off.  et  pot.  parochi, 
lib.  II,  cap.  XVII,  n.  38. 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  137 

personarum  ac  temporum  adjunctis,  juxta  leges  ac  peculiaria 
statuta,  restringere,  aut  ampliare  pro  arbitrio  solent  ».  Hanc 
ipsam  generalem  consuetudinem,  a  qua  forsan  alicubi  in  Bosa- 
nensi  dioecesi  recessum  erat,  confirmatam  censebat  per  syno- 
dalem  illam  ejusdem  dioecesis  legem  :  Pro-parochos,  nisi 
specialem  a  parocho  pro  casu  particulari  facultatem  in  scriplis 
acceperint,assistere  matrimonio  minime  posse,  utnempe  «  cau- 
tiores  redderentur  parochi  in  deleganda  suis  pro-parochis 
facilitate  matrimonio  assistendi ;  ut  fideles  admonerentur  de 
illorum  connubiorum  invaliditate  ;  ut  in  peculiar!  casu  nullum 
prorsus  dubium  oriri  posset  de  validitate  matrimonii,  quod 
coram  ejusmodi  pro-parochis  deinceps  celebrarctur ;  utque 
demum  clandestina  haec  conjugia,  quae  in  Sardis  regionibus 
frequenter  iniri  solent,  magno  cum  animarum  detrimento,  pro 
virili  parte  impedirentur  » .  Qua  de  re  baud  intelligere  conclu- 
debat  qua  ratione  matrimonium,  de  quo  agebatur,  validum 
esset,  cum  initum  fuerit  coram  pro-parocho,  qui  neque  ab 
Episcopo,  cum  ad  id  officium  electus  fuit,  amplissimam  illam 
facultatem  acceperat,  neque  a  parocho  loci. 

Jam  vero  S.  G.  G. ,  die  13  e/wm71795,  ad  dubiaab  Archiepiscopo 
proposita  rcspondendum  censuit  :  «  Ad  lum  negative;  Ad 
2um  provisum  in  primo;  Ad  3um  affirmative  ».  Cum  vero 
Archiepiscopus  advertisset  sua  dubia  esse  similia  illis,  de  qui- 
bus  in  Bosanensi,  et  tamen  contrariam  prodiisse  responsionem, 
die  19  Dec.  1795,  S.  G. proposita  fuere  sequentia  dubia : «  1°  An 
et  quomodo  sit  standum  vel  recedendum  a  decisis  in  Bosanensi, 
28  Nov.  1789,  in  casu  ;  2°  An  et  quomodo  sit  standum  vel 
recedendum  a  decisis  in  Turritana,  13  Junii  1795,  in  casu  » ; 
S.  G.  reposuit :  «  Ad  lum  in  decisis  in  omnibus.  Ad2um,  prae- 
vio  recessu  a  decisis,  affirmative  quoad  primum  dubium; 
quo  vero  ad  secundum  esse  valida,  quatenus  fuerit  a  paro 
cho  delegatus,  sed  illicita;  quo  vero  ad  tertium  in  decisis  »  (1). 

Ex  hac  responsione  sequi  evidenter  videtur  vicarios  parochi 
praesentis  et  valentis,  si  quidem  cum  plenitudine  ministerii 
pastoralis  positi  sunt,prouti  Episcopus  Bosanensis  exposuerat, 

1.  Intelligo  :  si  scilicet  ille  pro-parochus  fuorat  a  parocho  delegatus. 


138  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

jure  proprio  matrimoniis  assistere  (n.  1086) ;  sed  si  positi  sunt 
ita  ut  parochum  adjuvent  in  his  quae  eis  committuntur,  uti 
Archiepiscopus  Turritanus  narrabat  et  fieri  solet  ac.  praesumi- 
tur,  non  posse  matrimoniis  adesse,  nisi  ex  licentia  seu  delega- 
tione. 

1088.  Ex  dictis   apparet  quid  respondendum   quaestioni 
utrum  vicarii  parochorum  adjutores  in  Galliis  valeant,  nccne, 
matrimoniis  assistere  sine  parochi  aut  Ordinarii  licentia.  Pro 
vicariis  in  dioecesi  Parisiensi  provisum  est  per  Statuta  Syno- 
dalia  dioecesis  Parisiensis,  an.  1902,  art.  446.  Quaestio  autem 
hue  redire  debet,  utrum  vicarii  positi  in  parochia  sint  cum 
plena  et  absoluta  potestate,  an  potius  ut  parochum  adjuvent 
in  his  quae  eis  demandantur.    Si  primum,    assistere  valide 
poterunt,  quia  sunt  parochi  in  sensu  decreti;  si  alterum  non 
poterunt.  Ilia  autem  quaestio  est  potius  facti  quam  juris.  Icard, 
Prael.  Jur.  Can.,  vol.  II,  n.  857,  negat  assistere  posse,  affir- 
mat  Gury,  torn.  II,  n.  850:  forte  quia  non  in  omnibus  dioece- 
sibus  eadem  est  disciplina.  Geterum  quilibet  Ordinarius  sciet 
profecto  quacum  potestate  vicarios  constituit ;  unde  in  qualibet 
dioecesi  facile    erit    quaestionem  dirimere.  Ban  gen,  tit.  Ill, 
pag.  10,  negat  in  sua  dioecesi  Monasteriensi  in  Germania  vica 
rios  parochorum  valide  matrimoniis  assistere;  et  pro  Belgio 
item  negat  Feije,  n.  266. 

Quae  hue  usque  diximus  satis  declarant  quinam  veniat  no 
mine  parochi  in  Tridentino  decreto. 

1089.  Hie  autem  parochus  dicitur  proprius  in  sensu  ca- 
nonum,  si  in  ejus  parochia  utraque  vel  alterutra  pars  habet 
canonicum  domicilium  vel  quasi-domicilium.  In  appendice  ad 
tractatum  canonicum  de  baptismo  (nam  etiam  pro  baptismo 
hae  theoriae  inserviunt)  fuse  explicabimus,   domicilium  esse 
habitationem  in  loco  (parochia)  cum  animo  ibi  perpetuo  ma- 
nendi,  si  nihil  inde  avocet,  licet  ad  notabilem  tantum  anni 
partem,  et  ideo  haberi  utique  possunt  saltern  duo  domicilia, 
ex  cap.  2,  De  sepulturis ;  quasi-domicilium  esse  habitationem 
in  loco  (parochia)   cum  animo  ibidem  manendi   saltern  per 
majorem  anni  partem,  exceptis  Statibus  Unitis  Americae  Sep- 
tentrionalis,  ubi,  ex  special!  concessione,   quasi-domicilium 


CAP.  V.    --    DE    MATRIMONIl    FORMA  139 

acquiritur  commoratione  in  loco  (parochia)  per  spatium  saltern 
unius  integri  mensis,  praecisione  facta  ab  intentione ;  tandem 
simplicem  habilalionem  esse  commorationem  in  loco  (paro 
chia)  quae  nee  domicilium  nee  quasi-domicilium  constituit 
ob  defectum  animi  permanendi  in  perpetuum  aut  ad  majorem 
anni  partem,  licet  de  facto  haec  commoratio  protrahatur  ad  ma 
jorem  anni  partem,  imo  ad  plures  annos  (1).  Domicilium  mere 
dioecesanum,  non-parochiale,  non  sufficit,  ex  responsione 
S.  C.  S.  Officii  diei  9  Nov.  1898  (2). 

1090.  Qui  domicilium  vel  quasi-domicilium  nullibi  habet, 
in  sensu  canonum  dicitur  vagus.  Jam  vero  plerique  putant 
vagum  valide  et  licite  nuptias  inire  coram  quolibet  parocho  de 
mundo,  quia  non  est  magis  ratio  pro  uno,  quam  pro  alio  (3). 
S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1089,  hanc  sententiam  appellat  com- 
munem;  sed  fatendum  plures  magnae  auctoritatis  DD.  earn 
non  sequi,  ut  mox  dicemus.  In  ea  sententia  vagus,  e.  g.,  qui 
commoratur  in  parochia  S.  Sulpitii,  poterit  matrimonium 
contrahere  etiam  coram  parocho  S.  Augustini  absque  ulla  de- 
legatione,  etsi  mulier  vaga  non  sit,  sed  domicilium  habeat  in 
parochia  S.  Mariae  Magdalenae.  Apud  Barbosa,  in  Cone.  Trid., 
cap.  VH,  n.%,  refertur  id  decisum  fuisse  a  S.  G.  et  commune 
esse.  Idem  docent,  licet  vagus  in  fraudem,  nempe  ut  in  con- 
ditione  vagorum  facilius  posset  matrimonium  inire,  revera  et 
non  ficte  domicilium,  vel  quasi-domicilium  dereliquerit  (4). 
Consequenter  quilibet  parochus  de  mundo  poterit  quoque  alii 
sacerdoti  licentiam  dare,  ut  ejus  matrimonio  assistat  (5).  Alii 
putant  vagum  matrimonium  inire  posse  tantum  coram  paro 
cho  loci,  in  quo  versatur,  idest  in  quo  actu  commoratur,  aut 

1.  Rescriptum   S.    C.  S.  Officii   diei   9  Nov.  1898,  quo  dicitur  per 
commorationem   semestralem  acquiri  quasi-domicilium,  quirt   inqui- 
sitio  facienda  sit  de  animo  ibi  permanendi  per  majorem  anni  partem, 
videtur  potius  indultum  particulare  pro  dioecesi  Parisiensi. 

2.  Optandum  est  ut  disciplina  canonica  de  domicilio  vel  quasi-domi- 
cilio  in  ordine  ad  matrimonium  in  multis  perficiatur  et  ad  nostrorum 
temporum  circumstantias  magis  aptetur. 

3.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXV,  n.  11  sequ.;  Pontius,  lib.  V,  cap.  XIV, 
n.  5;  Salm.,  [cap.  VIII,  n.  37. 

4.  Sanchez,  I.  c.  ;  Santi,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  80. 

5.  Sanchez,  I.  c.,  n.  15. 


140  TRACTATUS    CANONICUS    DE   JVIATRIMONIO 

coram  parocho  proprio  alterius  partis  (1).  Nos  primam  sen- 
tentiam  ccrtam  putamus,  si  vagus  nullam  commorationis 
sedem  habct.  Hinc,  e.  g.,  si  Titius  et  Sempronia,  cmigrantes, 
relicto  suo  domicilio  vcl  quasi-domicilio,  sedem  in  exteris  terris 
inquirunt,  et  iter  agentes  cogitant  de  matrimonio  incundo,  pos- 
sunt  illud  contrahcrc  coram  quocumque  parocho ;  quia  tune 
revera  non  est  rnagis  ratio  pro  uno  quam  pro  alio.  Si  vero 
vagus  habet  locum  stabilis  alicujus  commorationis,  licet  haee 
nee  ad  quasi-domicilium  in  ea  parochia  pertingat,  uti  in 
exemplo  superius  allato,  alteram  sententiam  praei'crimus  ne 
vagus  exlex  sit,  et  parochus  illius  loci  habet  pro  se  rationem 
commorationis.  Sed,  stante  controversia,  in  praxi  si  agitur 
de  matrimonio  ineundo,  altera  sententia  prorsus  servetur;  si 
de  inito  coram  alio  parocho,  interim  stetur  pro  matrimonii 
valore,  donee  S.  Sedes  aliud  declaraverit  (2). 

Antcquam  autem  vagi  matrimonio  assistat,  parochum  ex 
ipsius  Gone.  Tricl.,  sess.  XXIV,  de  ref.  mat.,  gravi  praecepto 
debere  diligentcm  inquisitionem  prius  facere,  et,  re  ad  Or- 
dinarium  delata,  ab  eo  licentiam  assistendi  obtinere,  alias 
diximus  (n.  192). 

1091.  Ex  dictis  sequitur  matrimonio  assisterc  debere  pa 
rochum  (in  sensu  exposito)  domicllii  vel  quasi-domicilii  alter- 
utrius  nupturicntis  (3),  non  autcm  parochum  originis,  aut 
simplicis  commorationis,  nisi  de  vago  agatur.  Quod  si  nuptu- 
riens  in  duabus  parochiis  domicilium  habeat,  vel  in  una  domi- 
cilium,  in  alia  quasi-domicilium,  poterit  pro  suo  libito  coram 
utrolibct  parocho  nuptias  inire,  cum  quilibet  parochus  sit  pro- 
prius.  Proinde  fieri  potest  ut  quatuor  parochi  matrimonio 
adesse  possint,  si  nempe  utraque  pars  habet  in  duabus  paro- 

1.  Bangen,  lit.  Ill,  pag.  20,  21 ;   D'Annibale,  p.  Ill,  §  457,  et  p.  I, 
§86;  Mansella,  p.  I,  cap.  IV,  art.  IV,   n.  22;  Vecchiotti,  ///,  §  106; 
Santi,  lib.  IV,  til.  III,n.  83;  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  Ill,  n.  19;  Schmalz., 
lib. IV,  lit.  HI,  n.  162;   Bcnedictus  XIV,  Inst.  Ecc.  33,  n.  10;  Barbosa, 
De  off.  et  pot.  parochi,  p.  II,  cap.  XXI,  n.  89. 

2.  P.  Wcrnz,   Vol.  in  cans.  Paris.,  28  Jan.    1899,  non    probat   no- 
stram  distinctionem  in  simplicem  et  slabilem  cornmorationem;  sed  nos 
hanc  distinctionem  non  habcmus. 

3.  Hie  praescindimus  a  consuetudine,  vcl  dioecesana  lego,  quae  pa 
rocho  sponsae  licitam  assistcritiani  reservat  (n.  1074). 


CAP.   V.    —    DE    MATRIMOMI    FORMA  141 

chiis  domicilium,  aut  in  una  domicilium  ct  in  alia  quasi-domi- 
cilium.  Imo  si  utraque  pars  habet  duplex  domicilium  et  insuper 
quasi-domicilium,  poterunt  assistere  sex  parochi ;  et  etiam 
plures,  si  admittas  non  duo  tantum,  sed  plura  vera  domicilia 
haberi  posse,  aut  si  in  parochia  sint  duo  parochi  in  sensu 
decreti,  e.  g.,  parochus  titularis  infirmus  ejusque  vicarius  cum 
plenitudine  potestatis. 

1092.  Gum  A^ero   parochus  proprius  jus  assistendi  habeat 
a  Gone.  Trid.,  quod  nullam  aliam  in  eo  qualitatem  requirit, 
hinc  hoc  jure  semper  gaudet,  saltern  quoad  nuptiarum  vali- 
ditatem,  donee  in  suo  officio  permaneat.  Exinde  duo  corol- 
laria : 

1093.  a)  Valide  etsi  illicite  assistit,  prohibita    aut  etiam 
reservata  a  superiore  infra  Romanum  Pontificem  assistentia. 
Sane  parochus  proprius  jus  assistendi,  ut  dictum  est,  habet  a 
Tridentino  :  proinde  nemo,  infra  Romanum  Pontificem,  potest 
hoc  jus  eidem  auferre,  et  ideo  semper  valide  assistit ;  licet 
legitimus  superior  possit  eidem  prohibere,  ne  suo  jure  utatur, 
ita  ut  peccet  assistendo.  Haec  confirmantur  ex  pluribus  respon- 
sionibus  S.  G.  G.  Episcopus  Giennensis,  statum  suae  ecclesiae 
referens  an.  1581,  nonnulla  dubia  S.  G.  G.  proposuit,  quorum 
duo  priora  ad  rem  nostram  spectant  :  «  1°  Utrum,  prohibitione 
facta  ab  Ordinario  ne  parochus  aliquos  desponsaret,  ita  tolla- 
tur  jurisdictio  ipsius  parochi,  ut  ad  contrahendum  matrimo- 
nium  contra  talem  prohibitionem  non  sit  legitimus  parochus  ? 
2°  Utrum  matrimonium,   in  quo  intervenerit  vicarius  paro 
chi  (1)  non  invitus,  sed  volens,  contra  prohibitionem  tantum 
Ordinarii,  sit  validum  vel  potius  invalidum,  quia  non  inter- 
venit  sacerdos  habens  jurisdictionem,    quum  sit  sublata  ab 
Ordinario?  >.  S.  G.  reposuit  :  »  Ad  lum  valere  matrimonium 
coram  parocho,  cui  interdictum  est,  ne  interveniat.  Ad  2um  va 
lere  »   (2).  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  X1I1,  cap.  XXIII, 
n.   3,   hanc  responsionem  illustrans,  haec  habet  :   «  In  eo 
decreto,  inter  alia,  statuitur  validum  esse  matrimonium,  quod 

1.  Intellige  vicarium  parochi  cum  plenitudine  minister!!,  aut  dele- 
gatum  a  parocho. 

2.  Confer  Fagn.  in  cap.  1,  De  mat.  contr.  cont.  inter d.  Ecc.,  n.  Ssequ. 


142  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

fuerit  initum  vel  coram  parocho,  vel  coram  parochi  vicario, 
etiamsi  illis  ab  Episcopo  interdictum  fuerit,  ne  matrimonii  ce 
lebration!  assistentiam  praestarent.  Super  quo  sane  nulla 
videtur  excitari  posse  gravioris  momenti  difficultas.  Cum  enim 
ea  non  sit  Episcopo  auctoritas,  ut  possit  inducere  impedimen- 
tum  dirimens,  quod  non  est,  aut  aliquod  matrimonium  quod 
ex  canonum  praescripto  nullum  irritumque  non  sit,  nullum 
irritumque  statuere,  ut  firmat  Barbosa...,  illicitum  quidem  erit 
matrimonium,  si  celebretur  coram  eo  cui  Episcopus  hujusmodi 
celebrationi  adesse  vetuerit,  graviter  etiam  peccabit  is,  qui, 
spreta  superioris  prohibitione,  eidem  assistentiam  praebebit ; 
at  nulla  ratione  dicit  poterit  matrimonium  ipsum  nullitatis 
vitio  subjacere  ». 

Pariter  in  Bosanensi  (n.  1086)  eadem  S.  G.  dcclaravit  ma- 
trimonia  inita  contra  synodale  decretum,  quod  subtrahebat 
illis  pro-parochis,  cum  plenitudme  ministerii  positis,  pote- 
statem  assistendi,  esse  quidem  illicita,  sed  simul  valida  esse  : 
quod  in  Turrltana  Matrimonii,  19  Dec.  1795,  confirmavit 
(n.  1087). 

1094.  Exinde  sine  haesitatione  deducimus  valere  pariter,  ob 
eamdem  rationem,  matrimonium,  si,  e.  g.,  parochus  discedens 
e  parochia,  dicat  vicario  suo  :    Tu  curam  parochiae  habebis, 
vices  meigerens,  sed  facultatem  tali  matrimonio  assistendi  non 
concedo;  aut  si  Episcopus,  administratorem  seurectorem  mit 
tens  in  parochiam  vacantem,  sibi  reservet  potestatem  assi 
stendi  matrimoniis  in  genere,  vel  tali  matrimonio  in  specie; 
aut  si  parochus  praesens,  qui  vicario  suo  commiserat  pleni- 
tudinem  ministerii,   eidem  interdicat,  reservata  etiam  pote- 
state,  tali  matrimonio  adesse,  etc. 

1095.  Quod  si  parocho  proprio  assistentiam  vetet  Roma- 
nus  Pontifex,  videndum  num  prohibitio  contineat  clausulam 
irritantem,  necne  :  in  primo  casu  matrimonium  foret  illicitum 
et  invalidum ;  in  altero  foret  illicitum,  sed  validum  (1). 

1096.  b)  Pariter  valide  et  licite  assistit  proprius  parochus, 
licet  non  sit  sacerdos,  sed  inferior  clericus,  etiam  prima  tan- 

1.  Feije,  n.  287. 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  143 

turn  tonsura  insignitus,  ut  declaravit  S.  G.  G.  apud  Giraldi, 
p.  II,  sect.  115,  n.  19.  Nonnulli  olim  dixerunt  parochum 
debere  esse  sacerdotem  ob  ea  Gone.  Trid.  verba  :  praesente 
parocho,  vel  alio  sacerdote  :  sed  haec  sententia,  praesertim  ob 
contrariam  declarationem  S.  G.,  recessit  ab  aula. 

1097.  Item  valide  assist! t  parochus  irregularis,  notorie  for- 
nicarius,  vitandus,  turn  suspensus  etiam  ab  officio   et  bene- 
ficio,  uti  censuit  eadem  S.  G.  apud  eumdem  auctorem,  /.  c., 
n.  23,  turn  excommunicatus,  ut  edixit  eadem  S.  G.  apud  Fagn. 
in  cap.  1,  De  matr.  contract,  cont.  int.  Ecclesiae;  ac  proinde  a 
fortiori  suspensus  et  excommunicatus  non  vitandus.  Nam  his 
censuris  parochus  privatur  quidem  jurisdictione,  sed  permanet 
in  officio  suo;    quod  satis  est  pro  conjugii  validitate,   cum 
assistentia  non  sit  actus  jurisdictions .  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  88  et  n.  1083,  contra  alios,  putat  a  mortal!  non  excusari 
parochum  vitandum,  qui  matrimonio  assistit,  et  sponsos  qui 
scienter  ejus  assistentiam  requirunt,  nisi  gravissima  urgeat 
causa  et  alius  non  adsit,  qui  possit  supplere. 

1098.  Quid  vero  si  parochus  proprius  in  crimen  haereseos 
vel  apostasiae  prolapsus  sit  ?  Si  crimen  est  occultum,  potest 
adhuc  absque  ullo  dubio  matrimoniis  adesse.   Si  crimen  est 
publicum,  post  sententiam  declaratoriam  invalide  assistit  (1), 
quia  titulum  amittit   ipso  jure  et  hac  sententia  possessione 
legali  privatur,  ideoque  iiullo  modo  est  amplius  parochus,  et 
possessionem  retinens  haberi  debet  veluti  intrusus  ;  ante  sen 
tentiam  declaratoriam  plerique  (2)  censent  invalide  assistere 
quia  ipso  jure  privatur  titulo,  cui  adnexa  est  jurisdictio;  sen 
tentia  minus  communis  tenet  valide  assistere.  Si  parochus  ita 
a  fide  defecerit  ut  ad  sectam  acatholicam  formaliter  transient, 
certain  habemus  primam  sententiam,  quia  hie  parochus  nee 
titulum  retinet  cum  adnexa  jurisdictione,  nee  legalem  posses 
sionem.    Quod  si  parochus  contra  fidei  articulos  obloquutus 
tantum  sit,  ad  instar  massonum,  quorum  sectaefortasse  nomen 
dedit,  sententiae  minus  communi  adhaeremus;  nam  hie  paro- 


1.  Scavini,  vol.  HI,  n.  882;  Feije,  n.  286. 

2.  Rosset,  n.  2208;  Schmalz.,  lib.  V,  tit.  VII,  n.  Ill,  aliique. 


144  TRACTATUS    CANOiMCUS    DE    MATRIMONIO 

chus  equidem  titulumadnexamque  jurisdictioncm  ipso  jure  per- 
didit,  scd  posscssioncm  legalem  adhuc  retinct  (1),  quae,  sicut 
in  aliis  casibus  (n.  1100),  ita  ct  in  hoc,  ratione  boni  publici, 
sufficcre  videtur.  Accedit  factum  Ecclesiae ;  numquam  cnim 
legimus  Ecclesiam  rcvalidavisse  matrimonia,  remoto  parocho 
ob  hanc  haeresim  aut  apostasiam.  S.  C.  G.  apud  Giraldi,  /.  c., 
n.  25,  reposuit  nullum  esse  matrimonium  initum  coram  pa 
rocho  publice  haeretico;  sed  id  videtur  intelligendum  post 
sententiam  declaratoriam. 

1099.  Haec  a  fortiori  vera  sunt  de  parocho  mere  schismatico 
non  solum  propter  rationes  allatas,  sed  etiam  quia  haud  cer- 
tum  est  crimen  schismatis,  ab  haeresi  sejunctum,  secumferre, 
maxime  apud  Orientales,  privationem,  ipso  facto,  beneficii  et 
jurisdictionis.  Haec  fusius  declarant  canonistae  agentes  de  hae- 
reticis  et  schismaticis.  llinc  parochus  schismaticus  orientalis, 
vulgo  pope,  probabiliter  est  verus  parochus,  cum  Episcopus 
schismaticus,  ipsum  instituens,  probabiliter   jurisdictione  non 
careat,  ideoque  valide  assistit  matrimonio  turn  catholicorum, 
turn  acatholicorum ;  et  siadest  quoque,  praeterjoopwm,  parochus 
catholicus,  uterque,  quoad  validitatem,  assistere  potest  (2). 
E  contrario,  parochus,  in  Occidente,  institutus  a  superiore 
suspenso,  excommunicato,  publice  haeretico,  etiam  non  decla- 
rato,  invalide  assistit,  nisi  forte  adsit  error  communis,  quia 
non  est  verus  parochus,  cum  institutio  sit  actus  jurisdictionis, 
et  superior  in  casu  jurisdictione  aut  jurisdictionis  exercitio 
spoliatus  sit. 

1100.  Valet  etiam  matrimonium  celebratum  coram  parocho 
qui  jus  quidem  ad  beneficium  amisit,  e.  g.,  propter  non  su- 
sceptum  infra  annum  sacrum  sacerdotium  vcl  propter  accepta- 
tum  aliud  beneficium  incompatibilc  cum  priori,  sed  nondum 
legali  possessione  privatus  est  (3);  scilicet  in  casu  possessio 
legalis  absque  titulo  sufficit.  Quid  vero  si  parochus,  in  minori- 
bus  constitutus,  uxorem  duxerit?  Putamus  jam  invalide  assi- 

1.  Albitius,  De  inconstantia  in  Fide,  cap.  ArA',  n.  13;  Thesaurus,  De 
poems,  cum  notis  Giraldi,  p.  //,  cap.  I,  haeresis  externa. 

2.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  461,  not.  62. 

3.  Feije,  n.  288. 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  145 

stere,  quia  facto  parochus  non  solum  parochiae  renuntiavit,  sed 
etiam  transit  ad  statum  incompatibilem,  in  actuali  Ecclesiae 
Occidentalis  disciplina,  cum  statu  clerical!,  ideoque  exiit  e 
statu  clerical!,  cui  beneficia  reservantur,  ac  proinde  nee  titulum 
cum  adnexa  jurisdictione  nee  legalem  possessionem  videtur 
retiriere.  De  parocho  nominate,  sed  nondum  in  parochiae  pos 
sessionem  immisso,  vide  n.  1076. 

1101.  Et  quia  sacerdos,  nuptiis  assistens,  nullam  potestatem 
seuordinis  seu  jurisdictionis  exercet  (n.  1044),  hinc  parochus 
proprius  assistere  potest  etiam  in  aliena  parochia  et  dioecesi, 
inconsulto  quoque  aut  contradicente  parocho  vel  Ordinario  : 
de  qua  re  hodie  nemo  dubitat  (1).  At  sine  consensu  parochi 
vel  Ordinarii  illicite  assistit,  si  matrimonium  celeb retur  publice 
in  ecclesia  cum  consuetis  solemnitatibus.   Quod  si  matrimo 
nium  privatim  sine  solemnitate  contrahatur  casu  quo  id  fieri 
potest,  assistentia  erit  quoque  licita  etiam  absque  illorum  con 
sensu  (2). 

Ceterum  parochus,  testis  tantum   munere  fungens,  si  in 
lethali  assistit,  sacrilegii  reus  non  est  (3). 

1102.  At  statim  ac  proprius   parochus  desierit  vel  esse 
parochum,  vel  esse  parochum  proprium,  quia  pars  domicilium, 
vel  quasi-domicilium,  vel  commorationem,  si  de  vago  agitur, 
in  parochia  deseruit,  amittit  jus  proprium,  ideoque  jam  inva- 
lide  assistit  absque  debita  licentia,  nisi  forte  ob  errorem  com- 
munem  jurisdictionem  conservet.  Hinc,  e.g.,  parochus  titu- 
laris  et  inamovibilis,  depositus  a  legitimo  superiore  ex  justa 
causa,  servato  ordine  juris;  parochus  amovibilis,  amotus  ab 
Episcopo,  vicarius,  privatus  ab  Episcopo  vel  a  parocho  pleni- 
tudine  ministerii,    etc.,    jam    invalide    matrimoniis    assistit. 
At  haec  revocatio  in  genere  viribus  caret,   nisi   fuerit   ipsi 
intimata,    etsi   omnes    in   parochia    illam    dignoverint  ;    et 
quidem  directe  intimata  vel  ab   eodem  superiore  revocante, 
vel  per  nuntium  ad  id  destinatum  vel  per  epistolam  :  secus 

1.  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  15;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XIX,  n.  14. 

2.  Feije,  n.  284;  Santi,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  73;  Reiff.,  lib.  IV,  tit.  Ill, 
n.  65;  Bangen,  tit.  HI,pag.  14;  Pirhing,  I.  c.,  n.  16. 

3.  Sanchez,  lib.  II,  disp.  VI,  n.  5. 

II.  10 


446  TRACTATUS    GANONICUS    DE    MATRIMONIO 

parochus,  revocationem  ignorans,  aut  illam  cognoscens  in 
directe  per  tertiam  personam,  omnes  suas  facultates  conservat, 
adhuc  cst  parochus,  ideoque  matrimoniis  ATalide  adest.  Etiam  si 
parochiaevel  officio  ipse  renuntiaverit,  per  acceptationem  supe- 
rioris  tune  tantum  beneficio  parochiali  omnibusque  facultatibus 
spoliatur,  quando  acceptatio  renuntiationis  fuerit  ipsi  directe 
intimata  :  quo  posito,  matrimonium,  ipso  adstante,  jam  foret 
nullum,  nisi  Episcopus  animarum  curam  interim  retinere 
jusserit.  Haec  vera  sunt  de  cujusvis  potestatis  revocatione. 

1103.  Ex  dictis  intelligi  potest  quinam  sit  parochus  pro- 
prius  qui  assistere  valeat    matrimonio    plurium,  de   quibus 
prima  fronte  dubium  esse  potest,  et  revera  dubia  proposita 
fuere  Sacris  Gongregationibus  Romanis.  De  nonnullis  bre- 
viter(l). 

1104.  Filius  (vel  filia-familias)  aetate  minor,  sub  parentum 
potestate,  valide  semper  contrahit  coram  parocho  domicilii  aut 
quasi-domicilii   parentum,  quia  eorum  domicilium  vel  quasi- 
domicilium,  si  existit,  sequitur.  At  ipse  potest  alibi  commorari 
et    obtinere     quasi-domicilium,    ideoque    ATalide    contrahere 
etiam  coram  parocho  illius  loci.  Aetate  major  vel  emancipatus 
potuit  etiam  domicilium   parentum  derelinquere.  In  statutis 
GleriRomani,  confirmatis  a  Glemcnte  XI,  praecipitur,  ut,  si 
juvenis  vel  puella  cum  quasi-domicilio  alibi  degat  et  simul 
habeat  antiquum  domicilium  paternum,  maternum,  fraternum, 
matrimonium    contrahatur    coram    hujus    antiqui    domicilii 
parocho   :    quod  Benedictus  XIV,  Inst.  Ecc.  33   et  88,   pro 
sua   Archidioecesi   Bononiensi  pariter  servari  jubet.  At  haec 
pro    licita   matrimonii    celebratione,   posita  hac    lege;   nam 
matrimonium,  coram  primo  parocho  forte  celebratum,  foret, 
hac  lege  non  obstante,  validum. 

1105.  Praetores,  judices,  medici  valide  ac  licite  contrahunt 
coram  parocho  loci,  uti  declaravit  S.  G.  G.  apud  Garcias,  De 
beneficiis,  p.    V,  cap.  VII,  n.  11.  Idem  repetas  de  aliis  qui 
simile  munus  exercent,  e.  g.,  facultatis  alicujus  professores, 
magistri,  vel  magistrae  communales,  publici  officiales,   qui 

1.  Feije,  n.  230  sequ. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  147 

operam  suam  in  loco  praestant  sine  tempore  determinato,  aut 
ultra  semestre,  etc.  Sane  ii  omnes  habent  quasi-domicilium  in 
parochia,  et  forte  verum  domicilium  :  quod  si  etiam  alibi 
domicilium  habeant,  etiam  coram  hujus  parocho  nuptias  inire 
poterunt. 

1106.  Possunt  coram  parocho  loci,  utpote  proprio  ratione 
quasi-domicilii,  contrahere  discipuli,  qui  ibi  degunt  studio- 
rum  causa,  aut  in  collegio  vel  seminario  morantur;  licet 
convenientius  sit,  et  alicubi  lege  praecipiatur,  ut  contrahant 
coram  parocho  domicilii  paterni,  materni,  fraterni,  si  illud 
habeant. 

Haec  applicari  debent  quoque  puellis,  quae  in  monasterio 
vel  conservatorio  sunt  educationis  ergo  :  nempe  valide  con- 
trahunt  coram  parocho  monasterii  vel  conservatorii,  non  autem 
coram  capellano  seu  confessario.  Id  omnes  admittunt,  si 
puella  non  habet  aliud  domicilium  paternum,  maternum,  fra- 
ternum.  Si  hoc  habet,  nonnulli  tradunt  puellam  debere  coram 
parocho  illius  nubere,  quod  in  statutis  Cleri  Romani,  ut  dixi- 
mus,  aperte  praecipitur  (1).  Haec  quoad  licitam  tantum  matri- 
monii  celcbrationem :  nam  puella  certe  habet  quasi-domicilium 
in  parochia  monasterii,  nisi  probetur  ad  breve  tempus,  infra 
semestre,  illud  ingressam  esse,  ideoque  coram  parocho  mona 
sterii  absque  dubio  valide  contraheret :  simul  tamen  conservat 
domicilium  patris,  etc.,  ideoque  etiam  coram  hujus  parocho 
contraheret  valide,  prout  est  convenientius,  et  ex  lata  lege  ali 
cubi  tenetur. 

Geterum  S.  G.  EE.  et  RR.,  die  7  Oct.  1733,  jure  meritoque 
praecepit  Card.  Boncompagni  Archiep.  Bononiensi,  ut  puellae 
quae,  in  monasteriis  vel  conservatoriis  degentes,  data  fide  ma- 
trimonium  promisissent,  dimitterentur ;  quod  de  juvenibus  in 
collegio,  et  a  fortiori  in  seminario,  repetendum  est. 

Tandem  haec  eadem  valent  de  puellis  expositis,  quae  in 
hospitiis  spuriarum  detinentur,  quaeque  contrahunt  coram  pa 
rocho  hospitii,  non  vero  coram  capellano,  sou  confessario,  ut 


1.  Bencdictus  XIV,  Inst.  Ecc.  33,  n.  16;  et  fusius,  pluribus  citatis, 
Inst.  Ecc.  88. 


148  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

declaravit  S.  C.  G.,  die  11  Apr.  1651,  apud  Benedictum  XIV, 
cit.  Insf.  Ecc.  33,  n.  14;  nee  non  de  aliis  puellis  ac  juvenibus 
reclusis  in  alio  hospitio,  non  tamen  ad  breve  tempus,  infra 
semestre. 

1107.  Garcere  damnati  ad  tempus  infra  semestre  non  obti- 
nent  in  parochia   carceris  quasi-domicilium,  ideoque  corum 
matrimonio  parochus  carceris  assistere  nequit.  Damnati  ad 
tempus  ultra  semestre  habent  quasi-domicilium ;  in  perpetuum 
damnati,  verum  domicilium  (1) :  unde  valide  et  licite  utrique 
contrahunt  non  quidem  coram  capellano  carceris,  sed  coram 
parocho.  «  Alii  vero  pro  custodia  solum  in  carcerem  detru- 
duntur,  donee  ipsorum  judicis  sententia  cognoscatur.  Horum 
parochus  is  judicandus  est,  ubi  domicilium  situm  habent,  non 
vero  parochus,  ubi  carceres  positi  sunt,  cum  ipsi  nihil  magis 
expetant,  quam  ut,  dissolutis  vinculis,paternos  lares  revisant... 
Accedit  S.  G.  G.  decretum,  die  26  Mail  1707,  in  causa  Farfensi 
Matrimonii,  promulgatum  insertumque  Cleri  Romani  statutis, 
quod  etiam  De  Justis,  Monacellus,  et  jurisperitus  Ursaja  com- 
memorant,  qui  se  auctorem  allatae  distinctionis  merito  praedi- 
cat,  eamque   S.  Congregationi  tradidisse  fatetur  » ;  Benedic- 
tus    XIV,   cit.    Inst.  33,  n.  12.  At    si   certe  constaret  ultra 
semestre  fore  in  carcere  permansuros,  non  dubitamus  usque  ab 
initio  obtinere  inibi  quasi-domicilium,  ideoque  coram  parocho 
nuptias  inire  posse. 

Quod  si  domicilium,  antequam  in  carcere  includerentur, 
non  habcbant,  vel  dereliquerunt  ncc  in  carcere  obtinuerunt, 
tune  sunt  vagi  :  proinde  parochus  carceris  assistere  certe 
potest. 

1108.  Famuli  et  famulae  valide  contrahunt  coram  parocho 
domicilii  aut  quasi-domicilii  domini  (2),  nisi  ad  breve  tempus, 
idest  infra  semestre,  operam   suam  locaArerint,  Si  antiquum 
domicilium    paternum,  maternum,  fraternum  habent,  valide 
contrahunt  quoque  coram  parocho  illius  :  imo  nonnulli  tradunt 
nonnisi  coram  eo  contrahere  posse,  quod  statuta  cleri  Romani 


\.  I.  Filii  ff.  Ad  municipalem. 

2.  Benedictus  XIV,  cit.  Inst.  33,  n.  17. 


CAP.  V.    --    DE    MATRIMONII    FORMA  149 

et  Benedictus  XIV,  /.  c.,  Archiepiscopus  Bononiensis,  praeci- 
piunt.  At  haec  pro  licita  tantum  celebratione,  posita  hac 
lege  (n.  1104).  Quod  si  ad  breve  tempus  infra  semestre  operam 
suamlocaverint,  et  antiquum  domicilium  non  amplius  habeant, 
sunt  vagi  aut  vagae. 

1109.  Retulerat  Episcopus  Eugubinus  S.  C.  C.  :  «  Praeteri- 
tis  non  multum  elapsis  mensibus,  dubium  coram  me  excitatum 
fuit,  an  matrimoniis  famularum  assistere  debeant  parochi,  in 
quorum  parochia  puellae  famulatum  praestant,  vel  ii  intra 
quorum  parochiae  fines  earum  parentes  suum  habent  domici 
lium.  Parochi  in    contrarias  scinduntur  opiniones.  Vetus  et 
numquam  interrupta  consuetudo  in  Eugubina  civitate  fuit,  ut 
a  parocho  illius  parochiae,  in  qua  famulatum  praestant,  con- 
jungerentur,  praesertim  numquam  refragantc  parocho  paterni 
domicilii :  et  revera  in  cathedralis  ecclesiae  matrimoniorum 
libro  plura  extant  exempla  usque  ab  an.  1555;  documentum, 
quod  biscentenariam  consuetudinem  exhiberet.  Qui  vero  con- 
trariam  tenent  opinionem,  asserunt  matrimonium  celebrandum 
esse  coram  proprio  parocho,  qui  alius  esse  non  potest,  nisi 
parochus  domus  paternae ;  ea  freti  rationc,  quod  famulae  cum 
sponsalia  contraxerunt,   ad  paternas  remittuntur  domos  >. 
Igitur  proposito  dubio  : «  An  matrimoniis  famularum  assistere 
clebeat  parochus  domicilii  paterni,  seu  potius  alter,  in  cujus 
parochia  puellae  famulatum   praestant  in  casu  >  ?  S.  G.  in 
Eugubina  Matrimonii,  24  Mali  1788,  reposuit :  «  Episcopus 
per  decretum  jubeat,  ut  matrimoniis  puellarum  quae  famulatum 
Eugubii  praestant,  assistat  parochus  domicilii  paterni,  materni, 
fratcrni  ejusdem  puellae,  quatenus  illud  habeant  in  eadem 
civitate,  si  non  habeant,  assistat  parochus  domicilii  in  quo 
degunt,  quatenus  in  eadem  civitate  matrimonium  contrahant ». 

1110.  Milites  jure  romano  contrahebant   domicilium  in 
pracsidiis,  seu  stationibus  vel  castris,  juxta  /.  Municeps  ff.  Ad 
municipalem :   <   Miles  ibi  habere  domicilium  videtur,   ubi 
manet,  etsi  nihil  in  patria  possideat » .  Scd  nostra  aetate  viden- 
dum  utrum  commoratio  in  illis  ultra  semestre  perdurare  debeat, 
necne;  in  casu  affirmativo,  milites  matrimonium  inire  possunt 
coram  parocho  loci ;  item  coram  parocho  antiqui  domicilii,  si 


150  TRACTATUS    CANOiMCUS    DE    MATRIMONIO 

quod  habent.  Miles  vero  qui  est  in  expeditione,  debet  contra- 
here  coram  parocho  antiqui  domicilii,  si  illud  conservat;  secus 
est  vagus  (1).  Idem  dicatur  de  illis,  qui  juxta  nostros  mores  ad 
breve  tempus  pro  militari  instructione  vocantur. 

1111.  Capellanum  militum  non  posse  eorum  matrimonio 
assistere,  sive  milites  sint  in  actuali  expeditione,  sivc  in  ca- 
stris,  sive  in  hibernis  stationibus,  sive  in  arcibus  etpraesidiis, 
confirmatur  etiam  ex  pluribus  S.  G.  G.  declarationibus,  quarum 
unam  citat  Giraldi,/?.  //,  seel.  115 ;  alias  autem  babes  in  folio 
ejusdem  S.  G.  in  Neapolitana  Matrimomi,  29  Aug.  1733.  At 
capellani  militares  saepe  habent  ab  Apostolica  Sede  privile- 
gium  administrandi  omnia  parocbialia  sacramenta,  proindeque 
ctiam  assistendi  matrimoniis  militum  et  aliarum  personarum 
eis  inservientium.   Tune    igitur  necesse   erit   perpendere  et 
sedulo  servare  limites  bujus  privilegii  (2) ;  sed  licet  capellani 
ex  privilegio  possint  militum  matrimoniis  assistere,  tamen 
eorum  potestas  non  est  privativa,  sed  cumulativa   cum  aliis 
parochis   qui  potestatem  assistendi  ex  jure    communi    ha 
bent  (3). 

1112.  Infirmi  in  hospitali,  si  quandoque    matrimonium 
ineundum  ab  ipsis  est  in  gravi  vitae  discrimine  ut  aeternae 
suae  saluti  prospiciant,  vel  ad  prolcm  legitimandam,  valde 
dubium  est  coram  quonam  sacerdote  contrahere  debeant.  Hinc 
Benedictus  XIV  in  cit.  Inst.  33,  n.  13,  merito  praecipit  in  sin- 
gulis    casibus    se  certiorem  fieri.    Videtur  capellanus,   nisi 
parochus  sit,  aut  legitime  delegatus,  jure  proprio   assistere 
nullo   modo  posse.   In  nonnullis  dioecesibus  capellanus  de 
facto  est  ab  Ordinario  delegatus  ad  parochialia  omnia  mu- 
nera  in  hospitali ;  et  tune,  si  saltern  alteruter  ex  contrahen- 
tibus  est  dioecesanus,   vi  quasi-domicilii,   capellanus  valide 
utique  assistit  (4).  E  contrario,  parochus  antiqui  domicilii  vel 
quasi-domicilii,  quod  infirmus  forte  conservat,  assistere  potest. 

1.  Benedictus  XIV,  cit.  Inst.  88,  n.  9. 

2.  Vide  cit.  folium  S.  C.  C.  in  Neapolilana  Matrimonii. 

3.  P.  Wernz,  n.  179,  VIII. 

4.  Benedictus  XIV,  L  c.,  ait  quaestionem  esse  inter  capellanum  et 
parochum  hospitalis  :  sed  quo  titulo  capellanus  assistere  possit,  nisi 
sit  parochus,  vel  delegatus,  fatemur  nos  non  videre. 


CAP.  V.    DE    31ATRDIOPUI    FORMA  151 

Proinde  quaestio  est  num  assistere  valeat  parochus  hospitalis  : 
quam  quaestionem  ita  soMmus.  In  genere  infirmus  habet 
intentionem  permanendi  in  hospital!  usque  ad  recuperatam 
sanitatem.  Jam  vero  si  medicus  affirmat  vel  aliunde  constat 
morbum  ultra  semcstre  duraturum,  aut  infirmum  supremum 
diem  obiturum  etiam  ante  semestre  (etsi  cleinde  citius  conva- 
luerit) ,  parochus  hospitalis  assistere  potest ;  si  medicus  affir 
mat,  aut  aliunde  constat  morbum  futurum  breviorem,  non 
potest :  si  duratio  infirmitatis  prorsus  latet,transacto  semestri, 
potest ;  ante  semestre,  utrum  possit,  necne,  incertum  est,  sed 
si  infirmus  est  vagus,  certe  potest.  At  si  agatur  de  infirmis  in 
gravissimo  mortis  periculo  constitutis,  utile  esse  potest  decre- 
tum  S.  C.  S.  Officii  diei  20  Febr.  1888,  interpretatum  die 
13  £e£.  1899  (w.  435,  436). 

1113.  Qui  ruri  manent,  rusticandi  seu  recreationis  causa, 
aut  pro  rusticanis  negotiis,  nequeunt  contrahere  coram  parocho 
rurah.  Benedictus  XIV,  cit.  Inst.  33,  n.  7,  refert  sequentes 
declarationes  S.  G.  G.  :  «  Sacra  Congregatio...  inhaerendo 
declarationibus  alias  factis,  respondit  :  parochum  ruralem  non 
esse  proprium  et  verum  parochum,  quando  rns  itur  causa 
recreationis  vel  pro  rusticanis  negotiis,  ideoque  matrimonium 
valide  coram  hujusmodi  parocho  celebrari  non  posse.  Partibus 
tameu  clentur  declarationes  antiquae  :  Scilicet  :  In  una 
Florentina  S.  G.  censuit,  quod  parochus  rurah' s  non  est 
verus  parochus,  quando  rus  itur  causa  recreationis,  vel  pro 
rusticanis  negotiis.  —  In  Florentina  similiter  respondit  paro 
chum  ruralem  non  esse  proprium  parochum,  ideoque  matri 
monium  coram  eo  celebratum  fuisse  nullum.  —  In  una 
Abulensi  S.  C.  censuit  non  valere  matrimonium  contractum 
coram  parocho  loci  ubi  contrahentes  reperiuntur  non  animo 
ibi  domicilium  contrahendi.  Die  1  Dec.  1640,  lib.  16,  Deer, 
pay.  470  a  tergo,  et  pay.  471  ».  Aliam  dccisionem  vide  apud 
eumdem  Benedictum  XIV,  /.  c.,  n.  11.  Quae  doctrina  cohaeret 
cap.  3,  De  sepulturis,  in  6°. 

Rationem  dat  S.  Rota  apud  Sanchez,  lib.  HI,  disp.  XX 111, 
n.  12,  quia  :  «  Probatum  est  contrahentes  non  solere  esse  ruri 
majore  anni  parte,  neque  etiam  pro  dimidia,  sed  tantum  per  tres 


152  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

vel  quatuor  menses  >  (1).  Giraldi,  p.  //,  sect.  115,  idem  affir- 
mat  de  parocho  loci,  ubi  quis  commoratur  valetudinis  recupe- 
randae  causa,  vel  etiam  ad  balnea  sumenda,  aquas  bibendas. 

1114.  Haec  autem  est  praesumptio  juris  tantum  :  unde  si  de 
intentione  constet  commorandi  ad  tempus  requisitum,  con- 
trahens  habebit  ruri  domicilium  aut  quasi-domicilium ;  ideoque 
coram  rurali  parocho  posse  nuptias  inire,  non  est  dubium.  Ita, 
e.  g.,  Parisiis  plures  nobiles  divitesque  familiae,  praeter 
urbanum  domicilium,  habent  ruralem  habitationem,  un 
Chateau,  uti  vulgo  dicitur;  ad  illam  quotannis  pergere  solent 
circa  dimidium  Junii,  et  in  civitatem  redeunt  mense  Decembri 
aut  Januario.  Evidens  est  has  familias  duplex  habere  verum 
domicilium,  urbanum  unum,  rurale  alterum,  et  turn  in  urbe, 
turn  ruri  posse  nuptias  inire,  uti  revera  fieri  solet. 

Hue  spectat  responsio  S.  C.  G.  in  Parisiensi  Matrimonii, 
14  Dec.  1889.  Antonius  L.  domicilium  Parisiis  habebat  in 
parochia  S.  Thomae  Aquinatis  :  insuper  ruralem  habitationem, 
un  Chateau,  possidebat  in  Belgio,  a  Flines,  et  die  7  Julii  1861 
aliud  Chateau  a  Epinay  prope  Parisios  in  dioecesi  Versaliensi 
emerat.  Filiam  ex  Antonia  G.  habuit.  Moriturus  testamento 
haeredem  instituit  filiam  Gabriellam,  uxori  autem  reliquit  turn 
le  Chateau  a  Epinay,  turn  palatium  Parisiis  in  parochia  S.  Tho 
mae  Aquinatis,  turn  perpulchram  annuam  pensionem,  et  supre- 
mum  diem  obiit  die  6  Aug.  1863.  Gabriella,  sub  matris potestate 
ac  tutela  constituta,  in  ea  erat  animi  dispositione,  ut  nuberet  ei 
qui  primus  manum  suam  expeteret.  Expetiit  princeps  Alphonsus 
de  G.,  magis  nobilis,  quam  dives.  Matrimonium  celebratum 
fuit  coram  parocho  d'Epinay,  die  23  Sept.  1876,  absque  ulla 
alterius  parochi  aut  Ordinarii  delegatione.  Cum  vero  hoc 
matrimonium  infelices  habuisset  exitus,  Gabriella,  quae  civile 
jugum  cum  alio  viro  jam  contrahere  ausa  fuerat,  ut  suae 
conscientiae  consuleret,  cogitavit  de  petenda  declaratione 

1.  Barbosa,  Collect,  ad  Cone.  Trid.,  ad  cap.  Tametsi,  n.  16;  Ferraris,  v. 
Matrimonium,  n.  48 ;  Reiff.,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  61 ;  Vecchiotti,  ///,  S  106; 
De  Angelis,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  4;  Santi,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  75;  Card. 
Tarquini  in  Romana  Matrimoni,  11  Jan.  1868,  cum  certa  ac  unanimi 
omnium  doctrina,  contra  Pentium,  lib.  V,  cap.  XIII,  §  1?  n.  2,  quern 
sequitur  Leander,  Op.  Mor.,  t.  I,  tract.  IX,  disp.  VII,  qu.  20. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII   FORMA  153 

nullitatis  sui  matrimonii,  quin  tamen  sciret  num  et  quaenam 
causa  nullitatis  subesset.  Plures  doctos  viros  Romae  consuluit, 
et  tandem  adiit  Nuntium  Apostolicum  Parisiis,  qui  reposuit 
haec  negotia  a  suo  munere  aliena  esse,  sed  sibi  matrimonium 
videri  nullum,  utpote  absque  ulla  licentia  contractum  coram 
parocho  rurali.  Hanc  sententiam,  quam  alii  etiam  confirma- 
verunt,  amplexata  Gabriella  petiit  ad  cautelam  et  obtinuit  a 
S.  G.  G.  ut  causa  in  prima  instantia  tractaretur  in  curia 
Parisiensi.  Gum  vero  evidens  omnino  esset  parochum  cf  Epinay 
delegatione  caruisse,  dataab  alio  parocho  vel  Ordinario  proprio, 
et  matrem  habuisse  Parisiis  domicilium,  tota  quaestio  hue 
rediit  :  utrum  mater  tempore  matrimonii  habuisset,  necne, 
Epinay  aliud  canonicum  domicilium  vel  quasi-domicilium. 
Acriter  sustinebant  matrimonii  validitatem  mater,  et  parochus 
M.  qui  matrimonio  benedixerat ;  quibus  accedebat  parochus 
S.  Thomae  Aquinatis,  proprius  matris  Parisiis,  aliique.  At 
cum  rectam  notionem  canonici  domicilii  vel  quasi-domicilii 
non  haberent,  ex  eorum  depositionibus,  nominatim  matris  et 
parochi  M.,  minime  suspectis,  quas  alii  etiam  testes  confir- 
mabant,  potius  absentia  cujuslibet  domicilii  vel  quasi-domi 
cilii  in  sensu  canonum  ideoque  matrimonii  nullitas  probabatur. 
Constabat  enim  ex  actis  et  probatis  matrem  commoratam 
fuisse  Epinay  an.  1862  quatuor  circiter  mensibus  una  cum 
marito  rusticandi  causa ;  an.  1863  duobus  mensibus  post  viri 
mortem;  ab  an.  1863  usque  ad  an.  1872  inclusive  numquam; 
an.  1873,  1874  fere  numquam;  an.  1875  quinque  circiter 
mensibus  causa  magnorum  operum  faciendorum ;  tandem 
an.  1876  seu  ipso  matrimonii  anno  quatuor  circiter  mensibus 
seu  ante  seu  post  matrimonium  :  et  intentio  permanendi  ultra 
semestre  variis  indiciis  et  confessione  ipsius  matris  et  parochi 
M.  excludebatur.  Proinde  deficiente  domicilio  vel  quasi-domi- 
cilio,  Curia  Parisiensis,  die  7  Nov.  1888,  pro  matrimonii  nulli- 
tate  sententiam  tulit,  quam  S.  G.  G.  confirmandam  esse  censuit. 

2°.  —  Ordinarius  proprius. 

1115.   Ordinarium  proprium  valide  assistere  matrimonio 
sui  subditi,  expresse  non  tradit  Cone.  Trid.,  /.  c.,  sed  ex  his, 


154  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

quae  habet,  facile  dediicitur.  Nam  Concilium  deccrnit  Ordi- 
narium  alii  sacerdoti  concedere  posse  licentiam  assistendi  : 
atqui  «  nemo  potest  plus  juris  transferee  in  alium,  quam  sibi 
competcre  dignoscatur  »;  reg.  79  juris,  in  6°. 

1116.  Ordinarii  autem   nomine    heic   veniunt  Romanus 
Pontifexpro  tota  Ecclesia,  ArcJdepiscopus  pro  sua  dioecesi  ; 
Episcopuspro  sua;  Vicarius  Capitular  is,  sede  vacante,  et  ante 
illius  deputationem  Capitulum  (1);    Vicarius  Generalis;  Prae- 
lalus  inferior,  potestatem  quasi-episcopalem  in  populum  obti- 
nens.  Qui  Ordinarius  est  tibi  proprius,  si  in  aliqua  sui  territorii 
parochia    habes    domicilium  vel   quasi-domicilium.    Proinde 
Ordinarius  domicilii  vel  quasi-domicilii  potest    matrimonio 
assisterc,  non  autem  Ordinarius  originis  aut  simplicis  commo- 
rationis,   nisi   de  vago   agatur.   Operae  pretium  est,    ut   de 
nonnullis  in  specie  pauca  verba  f aciamus . 

1117.  Romanum  Pontiliccm   posse   assistere   matrimonio 
omnium  fidelium,  indubium  est,  idque  expressis  verbis  dccla- 
ravit  etiam  Leo  XII  per  litteras  apostolicas  Invicta  catholicorum 
ad  Helvetios,  die  4  Oct.  1828,  directas.  Subdit  Bangen,  tit.  Ill, 
pag.  15  :«  Nee  opineris  bane  doctrinam  ad  praxim  non  deduci. 
Enimvero  quotannis  saepius,  nostro  etiam  tempore,  contingit 
ut  nupturientes,   qui  civili  lege  in  patria  nuptias  contrail  ere 
prohibentur,  Romam  adeant,  ibique  post  status  liberi  proba- 
tionem  rite  praestitam,  ex  speciali  commissione  Summi  Ponti- 
ficis,  matrimonio  jungantur.  Utinam  patriae  gubernia  a  lege 
non  modo  injusta,  verum  etiam  plerumque  nociva,  qua  quidem 
matrimonia  non  permittunt,  nisi  certa  adsit  pecuniae  summa, 
desistere  tandem  vellent  » . 

1118.  Arcbiepiscopus  certe  potest  assistere  matrimonio  sui 
subditi;  et,  juxta  communem  sententiam,  etiam  matrimonio 
subditi  Suffraganeorum,  quando  a)  visitat  dioecesim  suffraga- 
neam  in  casibus  a  jure  determinatis ;  b)  in  casu  appellationis, 
e.  g.,  contra  vetitum  episcopi.  Nempe  supponas  Episcopum 
Titio,  per  judicialem  sententiam,  matrimonium  interdixisse ; 


1.  Ilinc  valeret,  ni  fallimur,  matrimonium  coram  capitulo  aut  dele- 
gato  a  capitulo  et  insuper  duobus  saltern  tc^stibus. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  155 

ab  ea  Titium  appellavisse  ad  Metropolitanum ;  qui  sententiam 
Episcopi  reformavit  per  aliam  formalem  sententiam,  quae 
transiit  in  rem  judicatam  :  Metropolitanus  tune  potest  matri- 
monio  assistere,  vel  alii  sacerdoti  licentiam  assistendi  clargiri. 
Quo  jure  caret  antequam  sua  sententia  transeat  in  rem  judi 
catam,  aut  si  Episcopus  vel  alia  litigantium  pars  ab  ejus 
sententia  ad  S.  Sedem  appellaverit.  Per  simplex  decretum, 
sive,  ut  aiunt,  in  via  merae  administrationis  Archiepiscopus 
nil  potest  in  subditos  Suffraganeorum  (1). 

1119.  Feije,  n.  293,  putat  Episcopum  non  posse  assistere 
antequam  litteras  Apostolicas  Gapitulo  ostenderit,  quia  antea 
quicumque  administrationis  actus  eidem  probibetur ;  quod  non 
videtur  verum,  quia  ex  una  parte  episcopus  jam  est  illius  dioe- 
cesis  episcopus,  et  ex  alia,  assistens  matrimonio,  nee  juris- 
dictionis  nee  administrationis  actum  exercet.   Sane  Vicarius 
Generalis  suspensus  assistere  potest,  quia  retinet  officium,  licet 
illud  exercere  nequeat;  atqui  etiam  episcopus  in  casu  liabet 
officium,  quod  tamen  exercere  nequit,  nisi  litteris  apostolicis 
Gapitulo  ostensis  (2). 

1120.  De  Vicario  Generali  aliquando   dubitatum  fuit;   at 
S.  G.  G.   ipsum  posse  pluries  respond] t.    Folium   S.    G.  in 
Segnensi  Matrimonii,  12  Nov.  1736,  haec  habet  :   «  Vicarius 
Generalis,  aeque  ac  contrahentium  parochus,  ex  proprio  officio 
et  facultate  sibi  a  Gone.  Trid.  tradita,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de 
ref.,  potest  absque  speciali  Episcopi  commissione  matrimonio- 
rum  celebrationi  interesse,  aliique  simplici  sacerdoti  licentiam 
illis  assistendi  concedere,  juxta  communem  sententiam,  quam 
tuentur  adducti  per  Sanchez,  De  mat.,  1.  3,  d.  29,  n.  18  et  19, 
etUrsajam,  torn.  I,  p.  2,  disc.  eccl.  2,  n.  156.  Et  constat  turn 
ex  rescripto  S.    G.   sub  die  4  Julii  1602  in  causa  quadam 
matrimoniali  in  haec  verba  cdito  :  S.  C.  censuit  coram  Vicario 
Generali   Episcopi   matrimonium  conlrahi  posse   perimle   ac 
coram  parocho,  ul  in  lib.  10  Deer.,  pag.  36;  turn  ex  altero 
emanato  in  Taunnensi  Matrimonii,  26  Sept.  1697  :  promota 

1.  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  15-16;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXVIII,  n.  2; 
P.  Wernz,  n.  176,  not.  178. 

2.  P.  Wernz,  n.  176,  not.  179. 


156  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONTO 

enim  ibi  quaestione  num  matrimonium  inter  Principem  Caro- 
lum  Philippum  ex  Marchionibus  Brandeburgensibus  et  Mariam 
Catharinani  Balbianam  Gomitissam  de  Salmur  initum  coram 
Vicario  General!  validum  esset,  responsum  fuit  affirmative, 
ut  in  lib.  47  Decret.,  pay.  425  sequ.  ».  In  hac  causa  Segnensi, 
proposita  die  22  Sept.  et  17  Nov.  1736,  S.  G.  declarat  validum 
matrimonium  initum  ex  improvise  coram  testibus  et  Vicario 
Generali,  sedente  in  lecto,  qui  protestabatur,  se  nihil  velle 
audire.  Giraldi,  p.  II,  seel.  115,  n.  17,  citat  et  aliam  declara- 
tionem  ejusdem  S.  G.  in  Nullius  Carpensi  Matrimonii,  21  Jan. 
1680,  lib.  31  Decr.,pag.  1. 

Mortuo  aut  deposito  Episcopo,  expirat,  ipso  jure,  Vicarii 
Generalis  olficium;  qui  proinde  nequit  amplius  assistere, 
nisi  ob  errorem  communem  Ecclesia  suppleat  jurisdictionem, 
licet  ipse  Vicarius  Generalis  mortem  aut  depositionem  nove- 
rit  (1).  E  contrario,  Episcopo  interdicto,  suspenso,  excommu 
nicate,  Vicarius  Generalis  potest  adhuc  assistere;  nam  his 
censuris  et  Vicarii  Generalis  quidem  jurisdictio  suspensa  est, 
sed  ipse  in  suo  officio  remanet ;  atqui  assistentia  non  est  actus 
jurisdictionis,  et  sufficit  pro  validitate  matrimonii,  ut  as  sis  tens 
sit  Ordinarius  (2). 

1121.  Plures  affirmant  etiam  Cardinalemin  suo  titulo  posse 
assistere  matrimonio  sui  subditi  (3).  Id  certum  erat  ante 
Innocentium  XII,  Const.  Romanus  Pontifex,  17  Sept.  1692,  §  9, 
cum  Cardinalis  jurisdictionem  quasi  episcopalem  haberet  in 
clerum  et  populum  sui  tituli.  Athaec  jurisdictio  cessavitper  cit. 
constitutionem ;  quae  supprimit  tribunal,  et  Gardinalibus  titu- 
laribus,  eorumque  Vicariis  aliisque  Deputatis  reservat  solum- 
modo  potestatem  in  iis  quae  servitium  Ecclesiae  concernunt, 
et  quidem  circa  disciplinam  ecclesiasticam  et  morum  correc- 
tionem  tantum.  Proinde  hodierna  potestas  Gardinalis  in  suis 
titulis  non  comprehendit  assistentiam  matrimoniis,  etsi  titulus 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXX,  n.  2  sequ.;  et  lib.  Ill,  disp.  XXII, 
n.  59. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXX,  n.  6  sequ. 

3.  Vecchiotti,  vol.  Ill,  S  106;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXVIII,  n.  7; 
Zitelli,  Apparatus,  lib.  II,  cap.  //,  art.   VII;  Ballerini-Gury,  lorn.  II, 
n.  848  aliique. 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  157 

sit  ecclesia  parochialis  et  agatur  de  parochianorum  matrimonio. 
P.  Wernz,  n.  176,  not.  177,  addit  :  «  Ex  informatione  accepta 
a  competente  auctoritate,  Cardinales  etiam  in  suis  titulis,  qui 
simul  sunt  ecclesiae  parochiales,  matrimoniis  illorum  parochia- 
norum  non  amplius  jure  proprio  possunt  assistere  ;  praxis 
enim  romana  est  contraria,  nee  Cardinales  potestatem  parochi 
actualis  retinuerunt. 

1122.  Plures  (1)  tradunt  etiam  Legatum  Sedis  Apostolicae 
posse  jure  suo  matrimoniis  assistere  et  assistendi  licentiam 
concedere,  cum  sit  Ordinarius  in  suo  territorio.  Legati  Sedis 
Apostolicae  sunt  Nuntii,  Internuntii  et  Delegati  Apostolici, 
praescindendo  a  Legatis  extraordinariis.  Jam  vero  si  Nuntio, 
etc.,  expresse  datur  potestas  vel  assistendi  matrimoniis  vel 
dispensandi  in  impedimento  clandestinitatis,  nulla  estquaestio ; 
sed  de  facto  hujusmodi  facultates  dari  non  solent  et  si  darentur, 
essent  delegatae,  non  ordinariae.  Videamus  igitur  num  Nuntius, 
etc.,  \i  muneris,  utpote  Ordinarius  in  territorio,  valeat,  etiam 
sine  expressa  facultate,  matrimoniis  in  territorio  assistere  aut 
assistendi  licentiam  concedere.  Nuntius  apostolicus  habet  turn 
missionem  diplomaticam  apud  Gubernium  illius  loci,  turn 
missionem  ecclesiasticam  apud  clerum  et  populum.  In  antiqua 
disciplina  pro  hac  ecclesiastica  missione  magnas  obtinebat 
facultates,  quae  erant  ordinariae,  quia  ipsi  muneri  adnexae ;  sed 
hodic,  vi  muneris,  habet  jurisdictionem  valdelimitatam,  prae- 
ter  primatum  honoris.  Nam,  si  praescindamus  a  facultatibus 
eidem  expresse  delegatis,  Nuntius,  etc.,  vi  muneris,  potest 
ubique  celebrare  Missam  et  etiam  agere  pontificalia  (cum 
licentia  Ordinarii  in  ecclesia  cathedrali),  auctoritative  dare 
consilia  in  materia  ecclesiastica,  et  corripere  (absque  pocnis) 
errantes,  et,  ni  fallimur,  nihil  aliud ;  de  cetero  omnia 
Sedi  Apostolicae  refert  ej usque  stat  mandatis.  Gum  haec 
aliqualis  jurisdictio  adnexa  sit  titulo,  est  ordinaria,  ideoque 
Nuntius,  etc.,  rigorose  loquendo,  inter  Ordinaries  adnumerari 
potest  etiam  in  actuali  disciplina  (2) ;  sed  cum  ejus  ordinaria  juris- 

1.  Rosset,  n.  2149;  Lchmkuhl,  vol.  II,  n.  776;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  1021. 

2.  Revera  Pius  VI  in  responsione  ad  quatuor  Metropolitanos  Germa- 
niae  eorum  potestatem  vocat  stabilem  et  ordinariam. 


158  TRACTATUS   CAKONICUS    DE   MATRIMONIO 

dictio  adeo  sit  limitata,  non  putamus  ad  matrimonia  protendi 
posse;  ipse  est  Ordinarius-extraordinarius .  Sane  Delegatum 
Aposlolicum  inter  Ordinarios  proprie  dictos  recensere,  videtur 
contradictio  in  terminis ;  et  tamen  Delegatus  Apostolicus  hodie 
eodem  prorsus  modo  mittitnr  ac  Nuntius  et  Internuntius  et 
unica  differentia  est  in  gradu  hierarchiae. 

1123.  Sicut  parochus,  ita  et  Ordinarius  proprius  valide 
assistit  matrimonio  etiam  extra  territorium,  et  etiamsi  assi- 
stentia  sit  ipsis  prohibita :  e.  g.,  Vicarius  Generalis,  matrimonio 
assistens  contra  Episcopi  interdictum,   peccat    quidem,    sed 
matrimonium  valet;  item  licet  sit  simplex  tonsuratus,  notorie 
fornicarius,  suspensus,   excommunicatus,  imo,  juxta  proba- 
bilem  opinionem,  et  publice  haereticus  aut  schismaticus  ante 
sententiam  declaratoriam. 

Quod  si  Ordinarius  proprius  fuerit  a  legitimo  superiore  revo- 
catus,  vcl  ipse  renuntiaverit,  applica  quac  diximus,  n.  1102. 

3°.  —  Alius  Sacerdos  de  parochi  aut  Ordinarii  proprii  Licentia. 

1124.  Cone.  Trid.,  /.  c.t  expresse  tradit  parochum  ac  Ordi- 
narium  proprium  posse  alii  sacerdoti  licentiam  dare  assistendi 
matrimonio.   Nimirum   Ecclesia,    quae   proprii   parochi    aut 
Ordinarii,  tamquam  testis  auctoritativi,  praesentiam  requirit 
ad  matrimonii  celebrationem,   admittit  hunc  auctoritativum 
testem  posse  quoque  alium  sacerdotem  sibimet  substituere, 
et  substitute  aequalem  Mem  pracbet.  Proinde  concessio  hujus 
licentiae  non  est  actus  jurisdictionis  ecclesiasticae  parochi  aut 
Ordinarii,  sed  est  actus  potestatis  substituendi,  quam  testis 
auctoritativus  habet  a  Concilio  (1).  Haec  igitur  licentia  aequi- 
paratur  delegation!  seu  mandate  ad  nudum  assistendi  mini- 
sterium  vigore  facultatum  a  Goncilio  habitarum.  Exinde  duo 
prindpia  descendant : 

1125.  1°  Quoties  parochus  aut  Ordinarius  potest  ipse  matri 
monio  adesse,  potest  etiam  alii  sacerdoti,  ut  adsit,  dare  licen 
tiam.  Id  verum  est,  etiamsi  parochus   aut  Ordinarius  esset 


1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  A'AY,  n.  7,  ac  saepe  alias;  Pirhing,  lib.  IV, 
lit.  Ill,  n.  18;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1084,  cum  communi. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  159 

interdictus,  suspensus,  excommunicatus,  etiam  vitandus,  ideo 
que  jurisdictione  spoliatus,  dummodo  in  suo  officio  perseveret : 
nam  hanc  licentiam  concedere  non  est  actus  jurisdictionis.  Et 
cum  parochus  aut  Ordinarius  hoc  jus  sibimet  alium  sacerdotem 
substituendi  habeant  a  Cone.  Trid.,  illud,  in  suo  gradu  perma- 
nens,  non  amittit  ex  prohibitione  Episcopi  etiam  cum  clau- 
sula  irritanti ;  e.  g.,  si  parochus  aut  Vicarius  Generalis  dat 
hanc  licentiam  contra  Episcopi  praeceptum  aut  statuta  syno- 
dalia,  peccant  quidem,  sed  matrimonium  valet. 

At  Ordinarius,  quoad  liceitatem,  cavere  debet  ne  his  licen- 
tiis  confusionem  ingerat  in  re  tarn  gravi,  ac  ordinaria  parocho- 
rum  jura  nimis  laedat;  requiritur  igitur  causa  rationabilis(l). 

Quod  si  hanc  licentiam  concedere  prohibuerit  Romanus 
Pontifex  cum  clausula  irritanti,  matrimonium  erit  illicitum  et 
invalidum. 

1126.  2°  Si  parochus  aut  Ordinarius  nequit  ipse  matrimonio 
assistere,  nee  aliis  hanc  assistendi  licentiam  dare  potest,  ex 
rey.  79  juris,  in  6°,  citata  n.  1115.  Hue  spectat  cit.  Parisiensis 
Mah'imonii,  14  Dec.  1889.  Nam  cum  parochus  M.  de  jure  suo 
assistendi  matrimonio   dubitaret,   rem,   prouti    debebat,    ad 
Ordinarium  detulit,  qui  reposuit :  «  Je  vous  autorise  a  benir  le 
manage...  »  At  cum  mater  nee  domicilium  nee  quasi-domi- 
cilium  haberet  in  parochia  et  dioecesi,  nee  vaga  esset,  Ordi 
narius  non  erat  magis  proprius,  quam  parochus  pro  niatri- 
monii  celebratione,  ideoque,  sicut  ipse  assistere  non  potuisset, 
ita  ejus  auctorizatio  viribus  carebat. 

1127.  Jam  vero  ut  hanc  licentiam  deciaremus,  in  primis 
dicimus  eamdem  non  valere,  ideoque  nee  subsequens  matri 
monium,  nisi  parochus  vel  Ordinarius  earn  concesserit  sciens 
ac  volens.  At  communiter  admittunt  AA.   licentiam,  metu 
extortam,  validam  esse,  quia  nusquam  legitur  jus  earn  invali- 
dam  declaravisse  (2).  Quod  si  licentia  dolo  aut  errore  obtenta 


1.  P.  Wernz,  n.  180,  not.  208. 

2.  Feijo,  n.  297;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill,  208  sequ.;  Sanchez,  lib.  ///, 
disp.  A'A'A7A',  n.  13;  Barbosa,  De  o/f.  et  pot.  Episcopi,  all.  32,  n.  115 
eH33;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1088;  D'Annibale,  p.  Ill,  S-iGl,  not.  64; 
Scavini,  vol.  Ill,  n.  1021 ;  P.  Wernz,  n.  180. 


160  TRACTATUS    CANOMCUS    DE    MATRIMONIO 

fuerit,  distinguendum  est.  In  primis  validum  est  matrimonium 
contractum  coram  sacerdote  assistente  ex  mandate  episcopi, 
qui  per  errorem  existimavit  ilium  esse  proprium  parochum, 
ut  resolvit  S.  G.  G.,  die  9  Sept.  1684,  apud  Giraldi,  p.- II, 
sect.  115.  E  contrario,  invalidum  est  matrimonium  celebratum 
coram  alieno  parocho  de  licentia  proprii  Ordinarii  dolo  extorta, 
cum  errore  nominis  et  personae  utriusque  vel  alterutrius  con- 
trahentis,  ut  rescripsit  eadem  S.  G.  in  Bononiensi Matrimonii, 
die  9  Febr.  1669,  apud  Pignatelli,  torn.  V,  cons.  78,  n.  8. 
Demum  si  dolus  aut  error  sit  circa  causam  allegatam,  quia,  e.g., 
licentia  petita  fuit,  falso  allegata  causa  magnae  necessitatis, 
aut  per  mendacium  petita  fuit  nomine  alicujus  magnatis,  si 
quidem  parochus  vel  Ordinarius  licentiae  concessionem  veritati 
expositorum  expresse  alligaverit,  tamquam  condition!  sine  qua 
non,  licentia  foret  nulla,  nullumque  matrimonium ;  secus  ex 
communi  sententia  valet  (1),  quia  propter  favorem  matrimonii 
ilia  causa  praesumitur  impulsiva  tantum. 

1128.  Quaesitum  fuit  an  valeret  licentia  quam,  expleto 
processu  status  liberi,  Ordinarius  dat  proprio  parocho  assi- 
stendi  matrimonio,  si  deinde  constet  hunc  revera  proprium 
parochum  non  esse;  et  S.  G.  G.,  die  9  Sept.  1684,  reposuit 
valere  (2).  Rationem  dat  Fagn.,  /.  c.,  his  verbis  :  «  Concilium 
ad  validitatem  matrimonii  voluit  sufficere,  ut  fieret  coram 
sacerdote  de  licentia  Episcopi,  etiamsi  talis  sacerdos  alias  non 
esset  proprius  parochus  ;  nee  requisivit  Concilium  qua  inten- 
tione,  quove  modo  Episcopus  daret  talem  licentiam,  sed  satis 
habuit  ut  licentiam  daret  sacerdoti  non  parocho.  In  hoc  casu 
Episcopus  dedit  licentiam  tali  sacerdoti  non  parocho  :  ergo 
matrimonium  est  validum,  pro  quo  etiam  in  dubio  pronun- 
tiandum  est. »  De  hac  re  acriter  disputatum  fuit  in  Neapolitana 
Matrimonii,  die  19  Dec.  1868,  et  licet  S.  G.  C.  declaraverit 
matrimonium  esse  nullum,  tamen  nil  exinde  deduci  potest 


\.  D'Annibale,  p.  Ill,  g  461,  not.Qi;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1088; 
Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXIX,  n.  14;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill, 
n.  211  sequ.;  Feije,  I.  c.;  Fagn.  in  cap.  2,  n.  55,  De  eland,  desp. 

2.  Benedictus  XIV,  Inst.  Ecc.  88,  n.  4  j  Barbosa,  Aposl.  Decis. 
Collect.  465,  n.  6;  Fagnanus,  I.  c. 


CAP.   V.    DE    MATRIMONII    FORMA  161 

contra  positam  doctrinam,  sive  quia  Vicarius  Generalis  licen- 
tiam  dederat  parocho  cui  special,  sive  quia  aliae  aderant  nul- 
litatis  causae.  In  puncto  autem  juris  placet  distinctio,  quam 
scriptores  epliemeridis  Acta  S.  Sedis,  vol.  IV,  pay.  299,  tra- 
dunt.  Scilicet  ilia  licentia  dari  potest  duplici  moclo.  Primus 
modus  est :  Tibi  liceat  matrimonio  horum  sponsorum  assistere, 
si  tlbi  special  ex  Tridentina  lege,  lit  ego  suppono,  assistendi 
facultas.  Alter  modus  est  :  Tibi  liceat  matrimonio  assistere 
horum  sponsorum,  quos  puto  tuos  parochianos  esse.  Si  primo 
modo  haec  licentia  data  fuit,  parochus  non  proprias,  ea  non 
obstante,  invalide  assistit;  si  altero,  valide:  sed  hie  alter 
modus  propter  favorem  matrimonii  semper  praesumitur. 

1129.  Praeterea  cum  Cone.  Trid.  expresse  dicat,  vel  alio 
sacerdote,  alii  sacerdoti,  haec  licentia  dari  potest  tantum  clerico 
charactere  sacerdotali  insignito ;  secus  matrimonium  foret 
nullum.  Ad  rem  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  17  :  «  Quia  exigi- 
tur  testimonium  fide  dignum,  ideo  requisivit  Concilium  in 
assistente  matrimonio  dignitatem  parochialcm,  ut  tanto  magis 
fides  ei  adhibeatur :  quae  dignitas  cum  deficiat  in  non  parocho, 
voluit  earn  suppleri  per  dignitatem  sacerdotalem  in  substi 
tute.  »  Matrimonium  valeret  solum  in  casu  quo  persona  cui 
licentia  datur,  communi  aestimatione  et  errore  putatur  sacer- 
dos,  dum  est  simplex  clericus  aut  etiam  laicus  ;  valeret, 
inquam,  supplente  Ecclesia  ratione  erroris  communis  (1).  At 
praeter  presbyteratum  aliaque  requisita  jure  naturae  in  teste, 
nulla  alia  qualitas  necessaria  est  ad  matrimonii  validitatem, 
ita  ut  licentia  sit  illicita  quidem,  sed  valida,  ideoque  et  vali- 
dum  matrimonium,  si  data  est  presbytero  haeretico,  schisma- 
tico,  censuris  illigato,  imo  ct  vitando ;  nam  ipse  incapax 
quidem  est  ecclesiasticae  jurisdictionis,  sed  assistentia  matri 
monio  non  est  jurisdictionis  actus.  Num  haec  licentia  dari 
possit  sacerdoti  indeterminato,  vide  n.  1141  sequ. 


\.  Wernz,  n.  180,  //;  Sanchez,  lib.  ///,  disp.  XXII,  n.  61 ;  Bonacina, 
De  matr.,  qu.  If,  punct.  VIII,  n.  30;  Schmalz.,  lib.  IV,  lit.  Ill,  n.  188; 
Pichler,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  22;  Rosset,  n.  2223.  Idem  putamus,  ob 
eamdem  rationem,  etsi  persona  cui  licentia  conceditur,  forel 
foemina. 

II.  11 


162  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOiMO 

1130.  Circa  necessitatem  acceptationis  sacerdotis  delegati, 
non  una  est  DD.  sententia.  Nam  a)  plerique  putant  esse  neces- 
sariam  acceptationem  expressam  vel  tacitam  ;  nam  «  quod 
cuique  pro  eo  praestatur,  invito  non  tribuitur  »  ;  /.  10  ff.  De 
donalionibus.  Cum  vero  inter  praesentes  silentium,  et  inter 
absentes  petitio  a  te  ipso  facta  vel  a  tertia  persona,  te  conscio, 
tacitam  continet  acceptationem,  bine  in  his  casibus  licentia 
certe  valet  a  momento  concessionis,  licet  nuntius  aut  epistola 
cum  licentia  adhuc  sint  in  via,  et  sacerdos  ac  contrahentes 
concessionem  ignorent,  imo  putent  concessam  non  fuisse,  etsi 
profecto  matrimonium  tune  foret  illicitum  (1).  Quod  si  paro- 
chus  vel  Ordinarius  earn  dederit  motu  proprio  vel  ad  instan- 
tiam  tertiae  personae,  te  inscio,  recepta  sententia  est  licentiam 
non  valere,  etsi  reipsa  data  sit,  nisi  ad  te  directe  pervenerit,  et 
tuillam  acceptaveris.  Haec  sententia  firmatur  etiam  exrespon- 
sione  S.  C.  G.  citata  a  Giraldi,  p.  11,  sect.  115,  n.  14  :  <  Item 
nullum  est  (matrimonium)  contractum  coram  sacerdote  depu- 
tato  a  parocho,  qui  ignorabat  illius  dcputationem,  quae  etiam 
ignorabatur  ab  altero  ex  contrahcntibus,  in  Nullius,  15  Apr. 
1625,  lib.  13,  pag.  432  ».  Nonnulli  auctores,  e.  g.,  Rosset, 
n.  2240,  referunt  et  alias  ejusdem  S.  G.  G.  responsiones  in 
eodem  sensu  (2).  Nisi  ad  te,  etc.;  proinde  in  bae  sententia 
matrimonium  foret  aeque  nullum,  si  sacerdos  concessionem 
noverit  indirecte  tantum  per  tertiam  personam,  e.  g.,  si  paro- 
chus  obiter  ac  fortuito  dicit  Maevio  se  licentiam  dedisse  sacer- 
doti  A. ,  cui  id  Maevius,  absque  ullo  mandato,  refert  (3).  b)  Engel 
(n.  428),  probabiliter  putat  sulficere  quoque  acceptationem 
simpliciter  praesumptam;  et  ideo  licentiam,  motu  proprio  vel 
ad  instantiain  tertiae  personae,  te  inscio,  concessam,  statim 
valere  ante  acceptationem.  Proinde  Araleret  matrimonium,  si, 
e.  g.,  parochus,  rogante  Sempronio,  sinat  alienum  sacerdotem 
adesse.matrimonio,  isque  et  concessionis  et  petitionis  ignarus 

1.  D'Annibale,  p.  I,  S  74,  not.  32;  De  Lugo,  De  poenit.,  disp.  XIX , 
n.  ISsequ.;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  206,  cum  communion. 

2.  De  Angelis,   lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  ;i;   D'Annibale,  p.    HI,    $    461, 
not.  64;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill,    n.  203;   Sanchez,   lib.  Ill,    disp. 
XXXVI,  aliique  cornmunissime. 

3.  Sanchez,  1.  c.;  De  Lugo,  De  just,  et  jur.,  cap.  XXIII,  n.  1. 


CAP.    V.    —    DE    MATRIMOMI    FORMA  163 

adstiterit.  c)  Tandem  alii  censent  nullam  acceptationem  esse 
necessariam,  imo  licentiam  valere,  etiam  reluctante  delegate, 
e.  g.,  si  parochus  non  proprius,  putans  se  proprium  esse, 
rejicit  licentiam  a  parocho  proprio  datam,  ne  jura  tempo- 
ralia  cum  eodem  dividat.  Haec  sententia,  baud  spernenda, 
gravis  est,  si  delegatus  est  subditus  delegantis  (1) ;  et  est 
certa,  si  licentia  datur  vel  ab  episcopo  per  statutum  gene- 
rale,  vel  a  lege  (2).  Nemo  autem  est  qui  non  solum  parochi, 
sed  et  contrahentium  notitiam  et  acceptationem  licentiae 
requirat. 

1131.  Stante  controversia,   in  praxi  si   agitur  de  matri- 
monio  contrahendo,  tutior  sententia  tenenda  est;  side  con- 
tracto,  favendum  matrimonio,  donee  S.  Sedes  aliud  declara- 
verit.  Geterum  sacerdos  non  facile  credat  dicentibus  se  habere 
licentiam  a  proprio  parocho    vel  Ordinario,    nisi   ostendant 
aliqua  saltern  verosimilia  indicia;  aut  sint  personae  nullatenus 
suspectae  et  fide  dignae  (3). 

1132.  Si  autem  quaeras  num   sacerdos  delegatus  possit 
alium  sacerdotem  subdelegare,  respondemus  certe  posse,  si 
haec  subdelegandi  potestas  expressc  ei  commissa  fuit ;  secus 
distinguendum.  Delegatus  ad  assistendum  huic  matrimonio, 
certe  nequit,   nisi   delegatus  fuerit  a  Romano  Pontifice  non 
ratione  personae.   Delegatus   ad  assistendum  matrimoniis  in 
genere,   juxta    nonnullos,   licet  nequeat    totam    subdelegare 
assistendi  facultatem,  tamen  potest  dare  licentiam  assistendi 
uni  vel  alteri  matrimonio,  quia  est  delegatus  ad  universitatem 
causarum  (4) ;  juxta  alios  non  potest,  quia  commissum  ei  fuit 
nudum   ministerium,  quae  ratio   gravissima  est,  ex  cap.  43, 
§  ult.  De  off.  et  pot.  jud.  del.  (5).  Hac  stante  controversia,  si 
agitur  de  matrimonio  jam  inito,  stetur  pro  matrinionii  valore, 
donee  S.  Sedes  aliud  declaraverit ;  si  de  matrimonio  ineundo, 
non  celebretur  cum  hac  subdelegatione.   At  prima  sententia 

1.  Bangen,  til.  Ill,  pag.  11;  Feije,  n.  297;  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  111. 

2.  P.  Wernz,  n.  180,  not.  218. 

t    3.  Engol,  1.  c.,  n.  16;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXVII. 

4.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXI;  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  13;  Instruc- 
tio  Austriaca,  S  48. 

5.  Scavini,  vol.  Ill,  n.  885;  Rosset,  n.  2248. 


164  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

vera  omnino  videtur  ob  allatam  rationcm,  si  agatur  de  sacer- 
dote  delegate  non  tantum  ad  assistendum  matrimoniis,  sed 
ad  omnia  negolia  matrimonialia,  quae  parochus  praestare 
solet ;  prouti  Parisiis  est  primus  vicarius  parochialis  (n.  1088). 
Tandem  delegatus  ad  universam  animarum  curam  certe  potest 
subdelegare  ad  assistendum  vel  uni  tantum  matrimonio,  vel 
matrimoniis  in  genere ;  nam  est  parochus  in  sensu  decreti 
Tridentini  (n.  1086).  In  Melevitana  Nullitatis  matrimonii, 
22  Junii  1839,  S.  G.  G.  validum  dixit  matrimonium,  cui  adsti- 
terat  delegatus  a  vicario  parochi  absentis.  Aliam  responsionem 
ex  Fagnano  habes  n.  1087. 

1133.  Circa  modum  concedendae  hujusmodi  delegationis, 
in  primis  licentia,  sacerdoti  concessa,  triplex  concipi  potest  : 

1°  Interpretativa,  quam  nonnulli  auctores  praesumptam  di- 
cunt,  si  nempe  sacerdos  persuasum  habet  parochum,  aut 
Ordinarium  hanc  licentiam  certe  concessuros  fuisse,  et  ideo 
matrimonio  assistit.  Gertum  est  talem  licentiam,  si  hoc  nomen 
meretur,  non  sufficere,  et  matrimonium  esse  nullum,  quia 
voluntas  ilia  interpretativa  parochi  aut  Ordinarii  numquam 
extitit,  licet  reipsa  parochus  aut  Ordinarius  licentiam  conces- 
surus  fuisset. 

1134.  2°  Tacila,  si  scilicet  parochus  aut  Ordinarius  prae- 
sens  non  est  in  matrimonii  actu,  sed  scit  sacerdotem  assistere, 
potest  facile  contradicere  et  tacet.  Quaeritur  num  haec  licentia 
satis  sit  pro  matrimonii  validitate?  Plerique  affirmant  cum 
Sanchez,  lib. Ill,  disp.  XXXV,  n.  20,  inter  quos  Benedictus XIV, 
Inst.  Ecc.  33,  n.  12,  ubi  agens  de  matrimoniis  illorum,  qui 
carceribus  detinentur,  ait  his  matrimoniis  superior!  tempore 
parochum  loci  adstitisse,  subdens  :  «  Nos  profecto  in  examen 
revocare  nolumus,  quae  jam  diuturnitate  temporis  invaluerunt. 
Nam  ut  jam  inita  matrimonia  rata  firmaque  sint,  sufficit,  si 
eadem   minime   ignoraverit,    atque   ideo    permiserit,    qui  eo 
tempore   sapienter   hanc  ecclesiam  administrabat,   quemad- 
modum  Trid.  Cone...  asseruit ».  Ratio  est  quia  in  casu  appli- 
cari  debet  regula  juris  43  in  6° :  Qui  tacet  comentire  videtur* 
Haec  sententia  est  verior  ct  communior.  At  Fagn.  in  cap.  2, 
De  eland,  desp.,  n.  31  sequ.,  nonnullas  affert  contrarias  decla- 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  165 

rationes  S.  C.  G.  sine  die  et  anno.  Una  est  sequens:  «  An,  ut 
sacerdos,  qui  non  sit  proprius  contrahentium  parochus,  eos 
matrimonio  conjungere  possit,  sufficiat  tacita  licentia  quae 
resultat  ex  tolerantia?  S.  C.  censuit  non  sufficere,  sed  requiri 
vel  commissionem  generalem  administrandi  omnia  sacra- 
menta,  vel,  si  haec  non  adsit,  specialem  et  expressam  licen- 
tiam.  »  Unde  incerti  haeremus.  Si  agatur  de  matrimonio 
contrahendo,  retinenda  est  sententia  Fagnani;  si  de  contracto, 
stetur  pro  matrimonii  valore  (1). 

1135.  At  si  parochus  vel  Ordinarius  proprius,  scions  alium 
sacerdotem  matrimonio  assistere,  putabat  ipsum  quoque  pro- 
prium  esse,  ideoque  tacuit,  concessurus  licentiam  si  scivisset 
proprium  non  esse,  licentia  non  intelligitur,  ideoque  matrimo- 
nium  est  nullum,  si  ille  sacerdos  revera  proprius  non  est.  Hue 
quoque  spectat   cit.    Parisiensis   Matrimonii,    14   Dec.   1889 
(n.  1114).  Nam  proprius  parochus  Parisiensis  noverat  matrimo- 
nium  celebratum  iri  Epinay  et  nullam  fecit  oppositionem,  sed 
simul  nullam  dedit  delegationem,  putans  parochum  d 'Epinay 
proprium  esse,  quam  oh  rationem  nee  parochus  M.  nee  mater 
ullam  petierant  licentiam.  Quod  si  parochus  aut  Ordinarius 
proprius  adesset  matrimonio,  e.  g.,  urbanitatis   causa,   una 
cum  illo   sacerdote  qui  putativo  jure  suo  nuptiis  benedicit, 
matrimo nium  valeret  non  quidem  ob  tacitam  delegationem, 
quae  sine  concedentis  voluntate  concipi  nequit,  sed  ob  parochi 
aut  Ordinarii  proprii  praesentiam. 

1136.  3°  Expressa  verbis  vel  scriptura  ;   in  quo  nonnihil 
insistendum  est. 

1137.  Saepius  expedit  ut  haec  licentia  detur  in  scriptis  ad 
difficultates  removendas   circa  illius  concessionem,    ideoque 
circa  ipsam  matrimonii  validitatem.  At  etiam  oretenus  data 
valida  est,   quia  Gone.  Trid.   de  modo  eamdem  concedendi 
nihil  statuit ;  et  si  quodlibet  proximum  cavillationum  pericu- 
lum  absit,  est  etiam  per   se  licita ;  e.  g.,  in  casu  necessitatis 
peti  et  dari  licite  potest  viva  voce  aut  per  telegraphum.  Imo 

1.  P.  Wernz,  n.  180;  not.  221;  cui  citata  responsio  S.  G.  C.  intclli- 
genda  videtur  de  praesumpla  delegatione  ;  sed  obstat  verbum  tole- 
rantia. 


166  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

Episcopus  lege  lata  prohibere  quidem  potest  matrimo- 
nium,  nisi  licentia  in  scriptis  data  fuerit,  sed  nequit  matri- 
monium  ipsum,  cum  licentia  tantum  orali  initum,  irritum 
declarare,  quia  oralis  licentia  ex  Gone.  Trid.  valida  est  (1). 
Ad  rem  facit  responsio  S.  G.  C.  in  oil.  Bosanensi  Visitationis 
SS.  LL.  (n.  1087). 

1138.  Haec  expressa  licentia  sen  scripta  seu  oralis  distingui 
solet  a  DD.  in  specialissimam   ad  assistendum   determinato 
matrimonio  datam  determinato  sacerdoti ;  specialem  ad  assi 
stendum  matrimoniis  in  genere  datam  determinato  sacerdoti ; 
generalem  sive  ratione  mater iae  tantum,  nempe  ad  exercenda 
munia  parochialia,  vel  ad  omnia  quae  pertinent  ad  curam 
animarum,  vel  ad  vices  parochi  gerendas,  vel  cum  alia  simili 
generali  formula  datam  determinato  sacerdoti  (2) ;  sive  ratione 
personarum  tantum,  nempe  solum  ad  assistendum  matrimonio 
determinato  vel  matrimoniis  in  genere,   sed  datam  non  uni 
sacerdoti  determinato,    sed  pluribus.    Quaelibet    hujusmodi 
licentia  valida  est,  cum  Gone.  Trid.  modum  concedendi  hanc 
licentiam  non  statuerit,  et  per  se  etiam  licita  :  tantum  sequen- 
tia  animadvertimus. 

1139.  Juxta  ea  quae  diximus  n.  1087  nos  putamus  sacer- 
dotem  cui  universa  animarum  cura  absque  ulla  restrictione 
ilia  generali  formula  commissa  fuit,  esse  parochum  in  sensu 
decreti  Tridentini,  et  comprehend!  illis  verbis  :  quam  praesenle 
parocho,  non  vero  aliis  :   vel  alio   sacerdote...   Proinde   licet 
animarum  cura  sit  ipsi  delegata  et  possit  ad  libitum  revocari, 
tamen,  donee  in  suo  officio  permaneat,  jus  assistendi  habet 
a  Cone.  Trid.  (3).  At  proposito  dubio  :  «  An  facultati  generali 
administrandi  omnia  sacramenta,  quae  ordinem  episcopalem 
non  requirunt,  includatur  facultas  assistendi  omnibus  matri 
moniis  fidelium  dioeceseos  » ;  S.  G.  S.  Officii,  die  7  Sept.  1798, 
reposuit  :  «  Negative,   nisi  agatur   de  vice-parochis,  qui  ex 


1.  Barbosa  in  Cone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  I,  n.  Ill ;  Pontius,  lib.  V, 
cap.  XIX,  n.  2;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.   A'A'A'K,    n.  10;  Feije,  n.  297; 
P.  Wernz,  I.  c.,  not.  220. 

2.  Bangen,  lit.  Ill,  pag.  13. 

3.  Fagn.  in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  n.  28. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMOMI    FORMA  1G7 

consuetudine  dioecesis  habitualiter  delegati  censeantur  pro 
propria  parochia.  »  Igitur  delegatio  generalis  ad  administranda 
omnia  sacramenta  quae  ordinem  episcopalcm  non  requirunt, 
non  secumfert  licentiam  assistendi  matrimoniis. 

1140.  Praeterea  licentia,  praesertim  generalis  et  specialis, 
dari  potest  ad  tempus  determinatum,  vel  sub  conditione  ;  quo 
in  casu  sacerdos  servarc  sedulo  debet  limites  appositos,  secus 
matrimonium  foret  nullum.  At  saepe  clausula  apposita  impor- 
tat  potius  monitum,  quam  veram  conditionem,  quo  in  casu 
matrimonium,    etiam  clausula    non  servata,   foret  validum, 
licet  forte  illicitum.  Utrum  clausula  importet  veram  conditio 
nem,  an  simplex  monitum,  desumi  debet,  uti  alias,  ex  natura 
rei,  ex  toto  contextu,  ex  depositione  concedentis,  etc.,  et  in 
dubio,    si  matrimonium  initum  sit,  propter  illius  favorem, 
praesumitur  simplex  monitum.  Ita,  e.  g.,  si  parochus  dicat: 
Do  licentiam,  praemissis  publicationibus ,  aut  praevia  inquisi- 
lione  et  examine  testium,  praesumitur  simplex  monitum,  quia 
quoties  exprimitur  in  commissione  forma  juris  comrnunis  eo 
modo  quo  in  jure  inest,  intentio  comraittentis  est,  nisi  aliud 
constet,  admonere,  ut  haec  forma  servetur  (1).  Pariter  deter- 
minatio  loci :  Do  licentiam  assistendi  tali  matrimonio  in  mea 
parochia,  apponi  solet  non  conditionis,  sed  demonstrationis 
causa,  ac  proinde  delegatus  valide  et  per  se  etiam  licite  matri 
monio  assistit  quoque  extra  parochiam    et   dioecesim,  cum 
assistentia  non   sit  actus  jurisdictionis  (2).  E   contrario,    si 
parochus  dicat  :  Do  licentiam,  praemisso  matrimonio  civili, 
praesumptio  est,  praesertim  in  Galliis,   esse  veram  conditio 
nem  ;  quia  cum  leges  civiles  in  Galliis  sub  gravissimis  poenis 
prohibeant  matrimonium   religiosum    ante   civile,   parochus 
censetur  id  noluisse.  Tandem  si  licentia  data  fuerit  assistendi 
matrimonio  inter  Titium  et  Semproniam  et  coram  delegate  ma 
trimonium  contraxerint  Gaius  et  Sempronia,  matrimonium  est 
evidenter  nullum,  proutrescripsitS.  G.  S.0fficii,die2^^.1899. 

1141.  Ultimis  temporibus  valde  disputatum  est  de  delega- 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.   XXX11I,  n.  3;    Rosset,  n.  2235;  Scavini, 
vol.  Ill,  n.  1021.  Vide  n.  393. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXIV,  n.  i  sequ.;  Rosset,  n.  2236. 


168  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

tionibus  generalibus  (1).  In  primis  generalis  expressa  licentia 
hoc  modo  concessa  :  Delego  sacerdotem,  quern  ipsi  contrahentes, 
Tilius  et  Sempronia,  elegerint,  foret  illicita,  utpote  ab  Ecclesiae 
disciplina  et  mente  nimis  aliena,  nisi  gravis  ratio,  judicio 
Ordinarii,  earn  suaderet;  sed  simul  esset  valida,  ideoquc  vali- 
dum  matrimonium  ;  quia  Cone.  Trid.  nee  modum  nee  fines  ad 
praefatam  licentiam  concedendam  statuit. 

Haec  doctrina,  si  ambo  contrahentes  nominatim  designati 
sunt,  uti  in  proposita  specie,  est  certa  ex  responsione  S.  G.  G., 
apud  Fagn.  in  cap.  3,  n.  33,  De  clandesl.  desp.  :  «  An 
licentia,  contrahentibus  nominatim  designatis,  a  parocho  con 
cessa  in  scrip tis,  ut  matrimonio  inter  se  celebrando  quemvis 
sacerdotem  eorum  arbitrio  adhibcrc  possint,  censcatur  suffi- 
cere  ad  validitatem  matrimonii,  cui  alius  sacerdos  vigore 
ejusdem  licentiae  interfuit.  Die  15  Junii  1586,  S.  G.  cen- 
suit  sufficere,  mota  praecipue  doctrina  Card.  Zabarella  post 
Zenzel.  Paul,  et  Stephan.  in  Clem.  la  De  privilegiis,  n.  12  ». 
Confirmatur  ex  alia  ejusdem  S.  G.  responsione  data,  die 
19  Sept.  1744,  in  Compost,  seu  Lucen.  Nam  cum  Vica- 
rius  Generalis,  remissis  denuntiationibus,  etiam  facultatem 
dedisset  cuicumque  sacerdoti  assistendi  matrimonio,  S.  G. 
censuit :  «  De  validitate  matrimonii  constare,  renovato  con- 
sensu  ad  cautelam  »  ;  quae  ultima  verba  propter  aliam  dif- 
i'icultatem  in  eadem  causa  occurrentem  addita  absque  dubio 
fuerunt. 

Si  autem  parochus  vel  Ordinarius  uni  parti,  e.  g.,  mulieri, 
daret  licentiam  contrahendi  coram  quocumque  sacerdote,  ct 
cum  quocumque  viro  nondum  designate,  nonnulli  consent 
hanc  licentiam  esse  quoque  nullam  (2)  ;  sed  cum  Rosset, 
n.  2222,  putamus  etiam  in  hoc  casu  valere,  quia  ratio  allata 
aeque  urget,  nempe  illimitata  delegandi  potestas  a  Tridentino 
concessa.  Equidem  in  hoc  casu  alteruter  tantum  conjux  deter- 
minatus  est,  dum  in  praecedenti  uterque ;  equidem  hie  dele- 

1.  Cf.  Dechamps,  de  his  egregie  disputantcm  in  opuscule,  DCS  dele 
gations  generates,  Parisiis,  1808. 

2.  Lard.  De  Luca,  De  matr.,  disc.   3,  n.  5  et  Adnot.  ad  idem  Cone, 
disc.  26,  n.  22,  P.  Wernz,  n.  188,  not.  217. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  169 

gandi  modus  est  frivolus  et  irrationalis  ideoque  graviter  illici- 
tus,  sed  non  apparet  ratio  qua  invalidus  dici  debeat,  dum 
praecedens  est  validus. 

1142.  Pariter  eadem  S.  G.  in  Tricaricen.,  27  Jun.  1733, 
judicavit  matrimonium  valide  fuisse  contractum  coram  pre- 
sbytero,   cui  parochus  in   scriptis  licentiam  dederat  nuptias 
inter  quoscumque  e  suo,grege  benedicendi.  Et  etiam  in  cit. 
Bosanen.,  ZSNov.  1789  et  in  cit.  Turritan.,  19  Dec.  1795,  licet 
illimitatam  coadjutorum  potestatem  contra  dioecesana  statuta 
a  parochis  factam  improbaret,  tamen  valorem  matrimoniorum 
coram  illis  delegatis  celebratorum  omnino  sustinuit. 

1143.  In  magnis  praesertim  civitatibus  quandoque  accidit 
ut  pars,    derelicta  parochia  in   qua  domicilium  vel   quasi- 
domicilium  habebat,  sumat  domicilium  vel  quasi-domicilium 
in  alia  ejusdem  civitatis  parochia,  sed  in  antiqua  parochia 
velit  matrimonium  contrahere,  e.  g.,  quia  in  ea  magis -cognita 
est  potioresque  habet  relationes  sociales.  Hinc  bona  vel  mala 
fide  nil  parocho  dicit  de  mutato  domicilio  vel  quasi-domi- 
cilio,  et  ita,  factis  publicationibus,  in  antiqua  parochia  ma 
trimonium  celebratur.  Matrimonia  in  casu  invalida  esse  ob 
defectum  formae  Tridentinae,  per  se  patet ;  ad  quas  nullitates 
praecavendas  parochi  alicubi  mutuo  sese  delegaverunt,  uno 
aliove  modo,  ad  assistendum  matrimoniis  in  his  casibus.  Deinde 
dubitatum  luit  de  hujus  mutuae  parochorum  generalis  dele- 
gationis  validitate  aut  liceitate;  et  praevaluit  sententia  hanc 
delegationem  esse  per  se  validam,  quia,  ut  saepe  dictum  est, 
Gone.  Trid.  jus  parochi  vel  Ordinarii  alium  sacerdotem  sibimet 
substituendi  nullis  limitibus  coarctavit,  et  esse  licitam,  si  est 
unicum  medium  ad  graves  abusus  eliminandos. 

1144.  Hanc   quaestionem  S.  G.   G.   funditus  ad   examen 
revocavit  et  diremit  in  Coloniensi,  die  18  Martii  1893.  Nam  in 
primis    Ordinarius   Posnaniensis    exposuerat    et    quaesiverat 
prout  sequitur : 

«  In  tiwitate  Posnania,  regno  Borussico,  ubi  plures  existunt 
parochiae,  non  raro  accidit,  sponsos,  derelicta,  inscio  proprio 
parocho,  parochia,  in  qua  domicilium  per  longius  habuerunt 
tempus,  et  sump  to  domicilio  in  alia  ejusdem  civitatis  parochia, 


170  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

nihilominus  in  veteri  parochia  proclamare  se  facere  et  ibidem 
dolose  matrimonium  contrahere.  Gum  parochi  civitatis  hunc 
dolum  detexissent,  ad  praecavenda  futura  invalida  matrimonia 
generatim,  mutuo  se  delegarunt,  ut  quotiescumque  supra 
memoratus  dolus  ex  parte  sponsorum  reiteraretur,  tamquam 
delegati  proprii  parochi  valide  matrimonio  ineundo  talium 
sponsorum  assistere  possent.  Nunc  tamen  dubium  eis  venit, 
an  revera  facultas  eis  inesset  talem  generalem  delegationem 
sibi  mutuo  concedere,  et  infrascriptum  Vicarium  Generalem 
adierunt,  ut  ipse  omnibus  civitatis  Posnaniensis  parochis  facul- 
tatem  tribueret  assistendi  valide  matrimoniis  omnibus  alieno- 
rum  parochianorum  civitatis  praefatae  in  casibus  in  quibus  ab 
iis  pertinentia  ad  parochiam  simularetur. 

«  Infrascriptus  Vicarius  Generalis  non  minora  tamen  fovet 
dubia  quoad  talem  introducendam  praxim,  et  quoad  compe- 
tentem  sibi  in  hoc  casu  facultatem,  quam  quoad  praxim  per 
plures  annos,  inscio  loci  Ordinario,  a  parochis  civitatis  Pos- 
naniae  observatam,  et  ideo  S.  V.  supplicat,  ut  dcclarare 
dignetur : 

«  a)  Quid  de  praxi  parochorum  civitatis  Posnaniensis,  adhuc 
observata,  mutuo  in  genere  se  dclegandi  pro  tempore  indeter- 
minato  ad  assistendum  matrimoniis  sponsorum  simulantium 
domicilium,  sit  tenendum ; 

c  b)  Si  haec  praxis  non  probaretur,  an  valeat  Vicariatus 
Generalis  generalem  concedere  facultatem  parochis  civitatis 
Posnaniae,  de  qua  sermo  ; 

«  c)  Si  praxis  ad  a)  memorata  improbaretur,  dignetur 
S.  V.  sanare,  quoad  praeteritum,  omnia  matrimonia  vigore 
hujus  praxis  invalide  inita.  » 

Jam  vero  Secretaria  S.  G.  C.,  ad  quam  Summus  Pontifex, 
rem  remiserat,  die  20  Julii  1889  rescripsit  :  «  Quoad  prae- 
teritum  pro  sanatione  :  quoad  dubia,  praxim  non  esse  pro- 
bandam,  sed  requiri  in  singulis  casibus  expressam  validam 
delegationem  ». 

At  hoc  rescriptum  quaestionem  definitive  non  diremit, 
utpote  datum  non  ab  ipsa  S.  G.,  sed  ab  ejusdem  Secretaria. 
Gum  autem  illud  innotuisset  Archiepiscopo  Goloniensi,  hie 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  171 

quoque  simili  de  causa  S.  Seclem  interpellandam  censuit  his 
verbis : 

«  In  civitate  hac  Coloniensi,  in  qua  novemdecim  existunt 
parochiae  catholicae  et  circiter  150.000  numerantur  catholico- 
rum,  non  raro  accidit  quod  sponsa,  v.  g.,  ancilla,  proclamatio- 
nibus  expeditis,  parochiam  in  qua  domicilium  vel  quasi- 
domicilium  habebat,  inscio  parocho  proprio,  dereliquit,  et 
tamen  coram  hoc  parocho  dolose  matrimonium  contrahit, 
fingens  se  in  hujus  parochia,  in  qua  proclamationes  factae 
sunt,  adhuc  habitare.  Quare  ad  praecavenda  invalida  rnatri- 
monia,  parochi  hujus  civitatis,  multis  abhinc  annis,  se  mutuo 
delegaverunt  in  hunc  modum,  ut  parochus,  qui  tempore  quo 
proclamationes  expetebantur,  parochus  proprius  sponsae  erat, 
inde  per  tres  menses  matrimonio  ejus  assistere  valeat,  etiarnsi 
sponsa,  hac  parochia  derelicta,  in  alia  parochia  hujus  civitatis 
habitet.  Quam  quidem  conventionem,  adhibita  facultate 
subdelegandi,  praedecessor  meus  E.mus  Card.  Melchers  postea, 
anno  scilicet  1866,  confirmaverat,  eaque  confirmatio  delega- 
tionem  Ordinarii  exhibere  videtur.  Quam  vis  vero,  postquam 
gubernationem  hujus  archidioecesis  suscepi,  similis  a  me 
confirmatio  seu  approbatio  istius  praxis  statim  expetita  non 
sit,  parochi  Colonienses  tamen  earn  sunt  sequuti. 

«  Similes  ob  causas  in  civitate  Aquisgranensi  existebat  ab 
immemoriali  tempore,  ut  parochi  asserunt,  usus  juxta  quern 
propter  frequentem  habitationis  mutationem  ex  parte  ancilla- 
rum,mercenariorum  et  pauperum,  parochus  in  cujus  parochia 
sponsa  habitat,  dum  proclamationes  expetit,  ejus  matrimonio 
assistere  possit,  etiamsi  sponsa  tempore  proclamationum  in 
aliam  parochiam  ejusdem  civitatis  transmigret.  Quern  usum,  a 
parochis  Aquisgranensibus  an.  1840  renovatum,  Vicarius 
Generalis  archiepiscopalis,  die  14  Nov.  1840,  tamquam  valori 
matrimoniorum  faventem,  approbavit.  Utilis  sane  est  talis 
dispositio,  qua  valor  matrimonii  non  raro  salvaretur. 

«  Attamcn  cum  S.  G.  G.,  die  20  Julii hujus  anni,  in  causa 
Posnaniensi,  declaraverit  conventionem  similem  parochorum 
Posnaniensium  baud  esse  probandam,  S.  V.  enixe  rogatur,  ut 
declarare  dignetur : 


172  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

«  1°  An  Ordinario  liceat  parochis  civitatis  Golonic  sis  alio- 
rumquc  oppidorum  numerosiorum  cum  facultate  subdelegandi 
delegare  facultatem  generaliorem  matrimonio  assistendi,  de 
qua  sermo  ?  Et  quatenus  negative ; 

«  2°  S.  V.  dignetur  Archiepiscopo  oratori  facultatem  conce- 
dere,  qua  talem  delegationem  assistendi  matrimonio  in  casu 
exposito  parochis  civitatis  Coloniensis,  et  oppidorum  numero 
siorum  archidioecesis  Goloniensis  concedere  valeat ; 

«  3°  S.  V.  enixe  quoque  supplico,  ut  matrimonia,  si  quae  ex 
hac  praxi  et  conventione  invalida  in  hac  archidioecesi  Golo- 
niensi  contracta  sunt,  benigne  dignetur  sanare  » . 

S.  G.  in  primis  haec  omnia  ad  examen  revocavit  die 
6  Sept.  1890,  sed  propositis  dubiis  :  «  1°  An  mutua  ac  genera- 
lis  delegatio,  de  qua  in  precibus,  ad  validitatem  matrimonii 
valeat  in  casu  > .  Et  quatenus  negative  :  «  2°  An  supplicandum 
sit  SS.mopro  com^alidatione  ejusdem  praxis  quoad  futurum  in 
casu  » ;  reposuit :  «  Dilata  et  exquiratur  votum  consultoris  » . 
Tandem  cit.  die  18  Mar  Hi  1893,  reformato  dubio  :  «  An 
constet  de  nullitate  matrimoniorum  quae  contrahuntur  juxta 
praxim  de  qua  in  casu  ab  E.mi>  Archiepiscopo  Coloniensi  pro- 
positam  > ;  reposuit  :  a  Negative  et  ad  mentem.  Mens  est  ut 
eidem  Archiepiscopo  scribatur  quod,  ad  evitanda  incommoda 
ex  enuntiata  praxi  utcumque  oritura,  opportunum  foret  in  eo 
servari  modumaconsultoretheologotraditum,  videlicet ;  utmu- 
tua  ilia  generalis  delegatio  parochis  non  sit  permissa,  nisi  acce- 
dente  Ordinarii  approbatione  et  delegatione,  una  cum  facilitate 
etiam  subdelegandi ;  insuper  ut  eadem  generalis  delegatio  limi- 
tanda  sit  ad  casum,  quo  res,  per  petitionem  proclamationum  fac- 
tam,  jam  non  est  Integra,  idest  restringenda  ad  solos  parochos 
domicilii  a  sponsis  relicti;  et  quoad  durationem  ita  dctermi- 
nanda  sit,  ut  expiret  si  a  die  ultimae  proclamations  (exclusive) 
elapsi  sint  duo  menses,  sive  60  dies  completi  vel  tot  dies  com- 
pleti,  quot,  juxta dioecesana  statuta,  requiruntur  ut  denuo  fiant 
proclamationes,  si  intra  illud  tempus  matrimonium  non  fuerit 
celebratum.  Optandum  vero  ut  E.mus  Archiepiscopus  hu jus- 
modi  facultate  utatur  tantummodo  pro  majoribus  suae  Archi 
dioecesis  civitatibus.  Etpraesens  S.  G.  resolutio  communicetur 


CAP.   V.    DE    MATRIMONII    FORMA  173 

Archiepiscopo  Posnaniensi  ad  hoc  ut,  si  lubeat,  praxi  Golo- 
niensi  se  conformari  possit  ».  Haec  eadem  resolutio  commu- 
nicata  fuit  etiam  aliis  Ordinariis  similia  dubia  proponentibus 
ita  ut  normam  constituat  hac  in  re. 

1145.  Opcrae  pretium  est  ut  nonnihil  immoremur  circa 
mentem    S.  G.  Notanda  verba  :  Ad  evitanda   incommoda   ex 
enuntiata  praxi  ulcumque  oritura,  opporlunum  forel  in  ea  ser- 
vari  modum  a  consultore  theologo  tradilum.  Proinde  hie  modus 
non  est  necessarius  pro  validitate  matrimoniorum,  imo  ilium 
S.  G.  nee  imponit  sub  praecepto.  Hinc  si  Ordinaritis  aliquis, 
re    melius   perpensa,   ad  nullitates   plenius  evitandas,  hanc 
mentem  adamussim  in  omnibus  punctis  non  sequcretur,  non 
ideo  peccaret  aut  minus  obsequentem  in  S.  G.  se  pracberet. 
Vide  responsionem  S.  G.  S.  Officii,  die  9  Nov.  1898,  ad  2um. 
Hac  posita  general!  animadversione,  jam  ad  singula  puncta 
descendants. 

1146.  In  primis  S.  G.  suadet  ut  mutua  ilia  generalis  dele- 
gatioparochisnonsitpermissa,  nisi  accedente  Ordinarii  appro 
bations  et  delegations,  una  cum  facilitate  etiam  subdelegandi. 
In  civitate  Posnaniensi  parochi  se  mutuo  delegaverant,  Ordina- 
rio  ab  initio  inconsulto ;  quod  quidem  minimeprobandum  esse, 
nemo  non  videt.  Ordinarii  approbatio  cum  ejusdem  Ordinarii 
delegatione,  vel  Ordinarii  directa  delegatio  absque  parochorum 
delegatione,  utilitates  minime  spernendas  praesefert.  Nam  in 
primis  ipsam  parochi  vix  aut  ne  vix  quidem  ignorare  poterunt, 
dum  solam  parochorum  delegationem  ignorare  possunt,  non 
quidem    parochi    delegantes,   sed    eorum    successores;    qui 
proinde  non  haberent  intentionem  delegandi  et  ita  ipsa  matri 
moniorum  validitas  rursus  in  discrimine  poneretur.  Praeterea 
fingatur  casus,  non  infrequens  in  magnis  civitatibus.  Titius, 
non  habens  domicilium  vel  quasi  domicilium  in  alia  dioecesi, 
derelicto  domicilio  vel  quasi-domicilio  quod  in  civitatis  paro- 
chia  habebat,  modo  in  alia  ejusdem  civitatis  parochia  commo- 
ratur  cum  intentionc  quidem  non  discedendi  a  civitate,  sed 
quin  in  ea  parochia  domicilium  vel  quasi-domicilium  con- 
trahat,  c.  g.,  expectans  in  publico  diversorio  matrimonii  diem 
ut  ad  clomum  jam  locatam,  in  alia  parochia  sitam,  transeat. 


174  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOiMO 

Excluso  domicilio  vcl  quasi-domicilio  mere  dioecesano,  non- 
parochiali  (n.  1089),  Titius  est  vagus  in  sensu  juris,  ct  ideo 
licentia  Ordinarii  est  necessaria  pro  licita  matrimonii  cclebra- 
tione  (n.  192).  Quod  si  noster  Titius  in  aliadioecesi  domicilium 
vel  quasi-domicilium  habet,  turn  Ordinarius  turn  omnes 
parochi  sunt  incompetentes  ct  ideo  necesse  est  delegationem 
Ordinarii  vel  parochi  alterius  dioecesis  obtinere.  Facultas  autem 
subdelegandi  opportune  additur,  quia  si  parochus,  putans  se 
esse  competentem,  alium  sacerdotem  delegat  pro  matrimonii 
assistentia,  matrimonium,  non  concessa  facultate  subdele 
gandi,  non  obstante  delegatione  generali,  foret  nullum  aut  de 
ejus  yaliditate  dubitari  posset  (n.  1132). 

1147.  Praetcrca  suadet  ut  eadem  genemlis  delegatio  limi- 
tanda  sit  ad  casnm  quo  res,  per  petitionem  proclamalionum 
factam,  jam  non  est  Integra,  idest  restringenda  ad  solos  paro- 
chos  domicilii  a  sponsis,  relicti.  Haec  limitatio,  uti  diximus, 
neque  pro   validitate  neque  pro  liceitate  matrimonioruni  est 
necessaria.  Ita,  e.  g.,  in  magnis  civitatibus  quandoque  partes 
habent  in  parochia  domicilium  vel  qnasi-domicilium,  sed  post 
matrimonium  liabitabunt  in  alia  parochia  ubi  habent  domum 
locatam  et  paratam ;  et  bona  vel  mala  fide  dicunt  se  habere 
domicilium  vel  quasi-domicilium  in  hac  parochia,  ubi  revera, 
factis  publicationibus,  nuptias   ineunt.    Generalis  delegatio, 
hunc  quoque  comprehendens  casum,  sicuti  in  genere  omnes 
casus  fraudis  aut  erroris  circa  domicilium  vel  quasi-domici 
lium,  foret  profecto  valida  et  licita. 

1148.  Et  quoad  duralionem  ita  determinanda  sit  ut  ex- 
piret  si  a  die  ultimae  proclamationis  (exclusive)  elapsi  sint  duo 
menses,  sive  60  dies  completi,  vel  tot  dies  completi  quot  juxta 
dioecesana  staluta  requiruntur  ut  denuo  fiant  proclamationes, 
si  intra  illud  ternpus  matrimonium   non  fuerit  celebratum. 
Etiam  haec  determinatio  prudenti  Ordinarii  arbitrio  est  remit- 
tenda.  Hinc  per  se  improbanda  minime  foret  generalis  delega 
tio  etiam  pro  casibus  in  quibus  proclamationes  dispensatae 
fuerunt  ct  absque  temporis  liinitatione. 

1149.  Tandem  optandum  est  ut  E.mus  Arcliiepiscopus  hu jus- 
modi  facultate  utatur  tantummodo  pro  majoribus  suae  archi- 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  175 

dioecesis  cwitatibus.  Sane  in  minoribus  civitatibus  incommoda 
quibus  generalis  dclegatio  occurrit,  verificari  non  solent,  cum 
omnes  in  parochia  a  paroclio,  ut  plurimum,  dignoscantur 
ac  proinde  a  recepta  disciplina  discedendum  non  est.  Quod 
si  ipsa  nonnulla  suburbia  magnas  civitates  constituant  et 
inter  civitatem  et  suburbia  facillimae  sint  relationes  et  muta- 
tioiies,  ut  verificatur,  e.  g.,  in  dioecesi  Parisiensi,  jure  dele- 
gatio  generalis  ad  totam  dioecesim  extendcretur. 

1150.  Haec  firmantur  ex  recentissimis  et  accuratissimis 
Statutis  Synodalibus  dioecesis  Parisiensis  (an.  1902).  Nam  in 
primis  habetur  sequens  delegatio  generalis  pro  tota  dioecesi, 
in  art.  468  :  «  MM.  les  Cures  et  les  premiers  vicaires  des 
paroisses  que  les  futurs  epoux  out  quittees  avant  leur  mariage, 
conserveront  juridiction  sur  eux  pendant  les  trois  mois  qui 
suivront  le  changement  de  domicile  et  Nous  leur  accordons  la 
delegation  necessaire  a  cet  effet  avec  pouvoir  de  subdeleguer. 
Les  futurs  epoux  seront  en  consequence  libres  de  celebrer 
leur  mariage  soit  dans  la  paroisse  de  leur  nouveau  domicile 
soit  dans  la  paroisse  de  leur  domicile  precedent.  II  faut  toute- 
fois  remarquer  que  la  delegation  ne  peut  etre  exercee  qu'a 
1'egard  des  personnes  dont  le  nouveau  domicile  est  situc  dans 
les  limites  du  diocese  de  Paris.  Nous  n'avons  pas  juridiction 
sur  les  personnes  qui  sont  allees  habiter  dans  un  autre  dio 
cese  ».  Scilicet  ut  dictum  est  n.  1143,  partes  non  raro  perop- 
tant  matrimonium  inirc  in  parochia  derelicti  domicilii;  Ordi- 
narius  Parisiensis  merito  judicavit  bane  causam  sufficientem 
pro  licentia  parocho  derelicti  domicilii  concedenda  et  ad 
difficultates  removendas  bane  licentiam  semel  pro  semper 
cum  aliqua  temporis  limitatione  omnibus  suae  dioecesis  paro- 
chis  ipse  concedit.  Deinde  pro  casu  fraudis  aut  erroris  circa 
domicilium  vel  quasi-domicilium  legitur  in  art.  469  :  «  Afin 
d'eviter  les  nullites  auxquelles  sont  exposes  les  manages  dans 
la  ville  et  le  diocese  de  Paris  par  suite  de  la  difficulte  de 
determiner  le  domicile  ou  le  quasi-domicile  des  futurs  epoux, 
Nous  accordons  a  tous  les  Cures  et  aux  Pretres  charges  des 
manages  dans  les  di verses  paroisses,  une  delegation  gencrale 
en  cas  d'erreur  ou  de  fraude  dans  la  declaration  ou  apprecia- 


176  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

tion  du  domicile  ou  quasi- domicile  des  futurs  epoux.  Nous 
joignons  a  cette  delegation  general e  ime  permission  de  subdele- 
guer.  Cette  concession  ne  peut  profiler  qu'aux  fideles  qui  ont, 
dans  ce  diocese,  au  moins  un  quasi-domicile,  puisque  Nous 
n'avons  aucune  juridiction  sur  les  autres...  La  presente  dele 
gation  generale  laisse  subsister  celle  de  1'article  precedent  ». 
Est  igitur  generalis  delegatio  pro  tota  dioecesi  sine  limitationi- 
bus,  de  quibus  n.  1146  sequ. 

1151.  Quid  vero  si  episcopus,  publico  edicto,  licentiam  pro 
matrimonio  omnium  suorum  subditorum  concederet  omnibus 
sacerdotibus  suae  dioecesis,  aut  etiam  omnibus  sacerdotibus 
de  mundo?  Foretne  validum  matrimonium  cui  sacerdos,  edic- 
tum  dignoscem,  vi  hujus  dclegationis,  assisteret?  Putamus 
matrimonium  fore  validum,  quia  facultas  delegandi,  pro- 
prio  parocho  aut  Ordinario  a  Gone.  Trid.  concessa,  est  illi- 
mitata  :  vel  alio  sacerdole  de  ipsius  parochi  vel  Ordinarii  licen- 
tia.  Neque  dicas  delegationem  in  casu  reddere  frustraneam 
formam  Tridentinam  publicatam  in  dioecesi  et  esse  contra 
mentem  Goncilii  ac  proindc  applicandam  esse  regulam  juris  88 
in  6° :  Cerium  est  quod  is  commiltit  in  legem  qui  legis  verba 
complectens,  contra  legis  nititur  voluntalem,  Nam  ex  una  parte 
delegatio  in  casu  legern  Tridentinam  frustraneam  nullatenus 
redderet,  quia  matrimonium  esset  nullurn,  nisi  contractum 
fuerit  coram  sacerdote  et  duobus  testibus,  dum,  cessante  lego 
Tridentina,  matrimonium  quocumque  modo  celebratum  vale- 
ret;  ex  alia  autem  parte  contra  legis  non  nititur  voluntatem, 
quia  voluntas  legis  est  ut  matrimonium  celebretur  coram  pro- 
prio  parocho  vel  Ordinario  aut  alio  sacerdote  de  proprii  paro 
chi  vel  Ordinarii  licentia,  quod  in  casu  verificatur.  Equidem 
cum  haec  delegatio  sit  aliena  ab  Ecclesiae  disciplina,  non  sit 
necessaria  ad  abusus  removendos,  imo  non  levibus  abusibus 
aditum  aperiat,  est  graviter  illicita,  sed  exinde  non  sequitur 
esse  insufficientem  pro  validitate  matrimoniorum.  Sane  si  pro 
validitate  matrimonii  satis  est,  licet  sit  illicita,  licentia,  deter- 
minatis  contrahentibus  concessa,  contrahendi  coram  sacerdote 
indeterminate,  vel  licentia  concessa  determinato  saccrdoti  be- 
nedicendi  nuptias  contrahentium  indeterminatorum  (n.  1141), 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  177 

non  videmus  rationem  qua  non  valerc  dicenda  sit  licentia 
concessa  omnibus  contrahentibus  et  omnibus  sacerdotibus. 
Demum  haec  doctrina  non  repugnat  decreto  S.  C.  S.  Ofh'cii 
diei  7  Sept.  1898  (n.  1139),  quia  nos  supponimus  Ordinarium 
vel  parochum  expresse  licentiam  assistendi  matrimoniis  con- 
ccssisse.  Sed  in  hypothesi  magis  theoretica  quam  practica 
ulterius  immorari  non  libet  (1). 

1152.  Tandem  haec  licentia  semel  concessa  revocari  potest 
vel  ab  ipsomet  concedente  vel  ab  ejus  successore,  cum  sit  mere 
gratuita  et  omnino  pendens  a  voluntate  concedentis.  Posita 
hac  revocatione,  matrimonium  adlmc  valet,  si  sacerdos  assistens 
illam  ignorat,  aut  cognoscit  quidem,  sed  indirecte  per  tertiam 
personam  (2). 

Plures  putant  hanc  revocationem  innotescere  debere  turn 
sacerdoti  turn  utrique  contrahenti ;  secus  matrimonium  va- 
lere.  Haec  sententia,  cujus  juridicum  fundamentum  nos  la- 
tet,  firmari  videtur  ex  responsionc  S.  C-  G.  in  Tricar icensi 
Matrimonii,  27  Jun.  1733.  Nam  paroclms,  importunis  preci- 
bus  sponsi  impulsus,  dederat  in  scriptis  sacerdoti  facultatem 
assistendi  matrimoniis  in  genere  in  sua  parochia;  sed  deindc, 
antequam  sacerdos  assisteret  matrimonio  inter  Franciscum 
Mormite  et  Joannam  de  Roberto,  bane  licentiam  revocavit. 
Sacerdos  bane  revocationem  patefecit  Francisco,  sed,  hoc  non 
obstante,  ex  metu  incusso  adstitit  matrimonio,  Joanna  revo 
cationem  ignorantc.  Quaesitum  fuit :  «  An  matrimonium  con- 
tractum  inter  Franciscum  Mormite,  et  Joannam  de  Roberto 
fuerit  nullum  in  casu  » .  S.  G.  reposuit  «  negative,  et  amplius  » . 
Nonnulli  hanc  responsionem  intelligunt  de  matrimouii  validi- 
tate  in  ordine  ad  legitimitatem  prolis  tautum  :  sed  hanc  intcr- 
pretationem  argumentis  positivis  non  probant. 

Bangen,  tit.  HI,  pay.  13,  putat  matrimonium  esse  nullum, 
si  revocationem  sacerdos  assistens  ignorabat,  sed  noverant 
contrahcntes  qui  proinde  versabantur  in  mala  fide.  Haec  doc 
trina  nulli  innititur  solido  fundamento. 

1.  Contrarium  censet  P.  Wernz,  n.  180,  not.  217. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXVI,  n.  10;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  1021; 
P.  Wernz,  n.  180,  IV. 

II.  12 


178  TRACTATUS    CANONICUS    DE    HATRIMOMO 

1153.  Similiter  nee    cessat  liccntia    morte    parochi    aut 
Ordinarii  delegantis,vel  amissionc  officii  quacumque  de  causa, 
si  mors   aut  amissio  communiter  ignoratur,  dum  dclegatus 
assist! t  (1).  P.  Wernz,  /.  c.t  jure   docet  cum  aliis,  liccntiam 
specialcm  suo  tempore  legitime   datam  adhuc  valere,   licet 
cognoscatur  mors  vel  privatio  officii  delegantis,  cum  sit  gratia 
facia,  quae  non  cxpirat  morte  concedcntis.  Ad  vitanda  vero 
dubia  et  incommoda  expedit,  ut,  ad  cautelam,  hujus  licentiae 
confirmatio  a  successore  delegantis  petatur  et  obtineatur,  nisi 
statute  generali  his  casibus  provisum  jam  sit. 

1154.  Sacerdos  delegatus  valide  matrimonio  assistit  ubique 
terrarum,  etiam   extra  territorium  delegantis  (2).   Pro  licita 
vero  celcbratione  publice  in  ecclcsia  cum  consuctis  solemnita- 
tibus  indiget   consensu  parochi  aut  Ordinarii  loci  (n.  1101). 
Item  delegatus  a  parocho  valide,  sed  illicite  assistit,  si  suus 
Ordinarius  hanc  assistentiam  eidem  prohibuerit  ctiam  cum 
clausula  irritanti,  cum  jus  assistendi  habcat  a  lege,  aut  si 
prohibuerit  Romanus  Pontifex  sine  clausula  irritanti.  Quod  si 
sacerdoti  delegate  a  parocho  hanc  assistentiam  extra  suum 
territorium  Ordinarius  non  proprius  sacerdotis  delegati  vetue- 
rit,  matrimonium  erit  non  modo  A7alidum,  sed  et  licitum ;  e.  g., 
parochus   proprius  Parisiensis   licentiam  dedit  Titio  presby- 
teroVersaliensi,  ut  matrimonio  sui  parochiani  Versaliis  com- 
morantis  benedicat,  quod  Archicpiscopus  Parisiensis  eidem 
interdicit. 

4°.  —  Duo  vel  Ires  testes. 

1155.  Praeter  testeni  qualificatum,  Cone.  Trid.,  /.  c.,  exigit 
pro  matrimonii  valid! tatc   pracsentiam    duorum    vel    triuni 
testium.   Quum  Concilium  in  his  testibus   nullas   qualitates 
requirat  pro  validitate  matrimonii,  sufficit  habilitas  naturalis, 
.qua  quis  potest  factum  dignoscere  ct  de  ipso  fidem  facere  (3). 

\.  Do  Lugo,  Resp.  Mor.,lib.  I.  dub.  35;  Pontius,  lib.  VIII,  cap.  XXIV; 
Scavini,  vol.  HI,  n.  1022;  S.  Alphonsus,  lib.  Ill,  n.  729;  Rosset,  n.  2243. 

2.  Fagri.  in  cap.  2,  De  eland,  dexp.,  n.  39  sequ. 

3.  Sancho/,  lib.  Ill,  disp.  XLI,  n.  bsequ.;  De  Justis,  lib.  II,  cap.  XIX, 
n.  97;  Uangen,    ///.  ///,  pag.  37;    S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1086,   cum 
communi. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  179 

Hinc  inhabiles  sunt  ebrii,  infantes  ante  usum  rationis,amentes, 
etc.,  sed  habiles  sunt  mulieres,  impuberes,  clerici  sive  regula- 
res  sive  saeculares,  etiam  moniales,  infideles,  excommunicati 
etiam  vitandi,  haeretici,  etc.  Statuta  dioecesana  nonnullos  ali- 
quando  excludunt,  quae  profecto  servari  debent  pro  licita 
matrimonii  celebratione,  licet  coram  illis  initum  conjugium 
valeret.  Ita  si  catholici  aut  incolae  haberi  possunt,  immerito 
prorsus  acatholicos,  infideles,  vagos  adhibes.  Revera  S.  G.  S. 
Officii,  die  19  Aug.  1891,  declaravit  testes  heterodoxos  in 
matrimonio  catholicorum  «  non  esse  adhibendos ;  posse  tamen 
ab  Ordinario  tolerari  ex  gravi  causa,  dummodo  non  adsit 
scandalum  (1) ».  Jus  designandi  testes  pro  matrimonio  non  ad 
parochum,  sed  ad  contrahentes  pertinet,  attentis  etiam  lauda- 
)ilibus  consuetudinibus  et  statutis  dioecesanis.  «  Dubitatum 
[uando  fuit  an,  stante  bona  fide,  sustineri  posset  pro  valido 
matrimonium  coram  parocho  et  unico  teste  contractum.  At 
saepedicta  G.  C.,  die  14  Jan.  1673,  negative  respondit,  ut  rela- 
tum  habetur,  lib.  28  decret.,  pag.  4  et  5  >  ;  Benedictus  XIV, 
De  Syn.,  lib.  XII,  cap.  V,  n.  5. 

3°.  —  Quomodo  testes  turn  qualificatus  turn  simplices  assistere  debeant. 

1156.  Modus,  quo  sacerdos  aliique  testes  debent  matrimo 
nio  adesse,  deducitur  ex  illis  Gone.  Trid.  verbis  :  praesente 
parocho  vel  olio  sacerdote  de  ipsius  parocJd  vel  Ordinarii  licen- 
tia,  et  duobus  vel  tribus  testibus,  qui  omnes  de  peracto  matri 
monio  fidem  facere  queant.  Exinde  haec  deducuntur : 

1157.1°  Assistere  testes  debent  simulfanee,  ita  ut  omnes 
integro,  quoad  substantiam,  contractui  adsint:  secus  enim 
matrimonium  coram  omnibus  ipsis  initum  dici  nequit  (2) . 

Hue  spectat  responsio  S.  C.  de  Prop.  Fide,  die  2  Julii  1827. 
Sub  n.  3°  exponebatur  :  «  S.  C.,  die  5  Aprilis  1785,  respondit: 
Nullam  ex  caeremoniis  (quae  more  regni  a  Tunkinensibus 
fiunt)  constituere  apud  Chrislianos  matrimonium  :  quaenam 

1.  Collect.  S.  C.  de  Prop.  Fide,  n.  1855. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XLI,  n.  3;   De  Justis,  lib.  II,  cap.  A/A', 
n.  100,  cum  communi;  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  779. 


180  TRACTATUS    CANONICUS   DE    MATRIMONIO 

vero  ex  illis  facienda  sit,  ut  certum  inducat  argumentum  con 
sensus  utriusque  ad  matrimonium  praestiti,  pendere  ex  singu- 
lorum  casuum  circumstanliis  quae  a  prudenti  missionaries 
inquiri  ac  diligenter  ponderari  debent.  Quaero  ergo  utrum,  post 
promulgationem  decreti  Tridentini,  quando  Christian!,  absente 
missionario ,  contrahunt  matrimonium  secundum  morem 
patriae,  si  ex  caeremoniis  observatis  atque  ex  aliis  circumstan- 
tiis  prudens  missionarius  certum  deducat  argumentum  consen 
sus  utriusque  conjugis  ad  matrimonium  praestiti,  attamenduos 
testes  invenire  non  possit,  qui  de  omnibus  iis  caeremoniis 
simul  sumptis  et  a  contrahentibus  observatis  testimonium 
feiant,  quippe  qui  ejusmodi  caeremoniis  nuptialibus,  iis  prae- 
cipue  ex  quibus  missionarius  certum  deducat  argumentum 
consensus  utriusque  conjugis  ad  matrimonium  praestiti,  non 
simultanee,  sed  successive  interfuerunt,  cum  tamen  sufficientes 
inveniantur  ex  ipsis,  qui  singillatim  pro  singulis  caeremoniis 
testes  esse  possint,  utrum,  inquam,  in  tali  casu  matrimonium 
sitvalidum?  > ;  S.  C.  reposuit:  negative. 

At  valeret  matrimonium,  si  coram  omnibus  primo  solus 
sponsus,  deinde,  absente  sponso,  sola  sponsa  consensum  expri- 
meret,  indicata  omnino  certc  ac  indubie  persona,  quacum 
contrahitur  :  pier  unique  autem  forct  illicitum  turn  propter 
alias  rationes,  turn  quia  dubium  oriri  potest,  num  prior  in  suo 
consensu  interim  permanserit  (1). 

1158.  2°  Valet  matrimonium,  etiamsi  casu  praesentes  aut 
transeuntes  matrimonio  assistant,  aut  dolo,  metu  gravi,  vcl 
etiam  vi  adducantur  et  retincantur  :  nam  semper  verum  est 
matrimonium,  ipsis  praesentibus,  fieri,  ita  ut  de  eo  testimo 
nium  ferre  possint,  quod  Concilium  unice  cxigit(2).  In  cit. 
Giennensi  proposito  tertio  dubio : «  Si  invitus  et  compulsus 
per  vim  adsit  sacerdos,  dum  contrahitur  matrimonium,  prae- 
cedcnte  vel  non  praecedente  dicta  prohibitione  (nempe  prohi- 
bitione  Ordinarii  assistendi  tali  matrimonio),  utrum  tale 
matrimonium  subsistat »  ;  S.  C.  respondit  subsistere.  Quam 


1.  Lehmkuhl,  I.  c. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXIX,  n.  9  sequ. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  181 

responsionem  BenedictusXIV,^e  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXI11, 
n.  4,  ita  illustrat :  «  Et  revera  cum  parochi  praesentia  verifi- 
cetur,  etiamsi  per  vim  inducta  sit,  idemque  parochus  fidem 
facere  possit  Ecclesiae,  celebratum  vere  fuisse  coram  se 
matrimonium,  etiamsi  illius  celebration!  sponte  non  inter- 
fuerit,  sed  coactus;  nihil  videtur  in  hoc  casu  deesse  quod 
necessarium  ad  matrimonii  validitatem  judicetur.  Unde  in 
/.  Coram  Jitlo  209  ff.  De  verb.  signif.,ii3i  legitur  :  Scire  autem, 
non  etiam  velle  is  debet  :  nam,  eo  invito,  rede  fit  ».  Et  in 
eadem  Giennensi,  proposito  quintodubio  :  «  Si  adsit  sacerdos, 
dum  contrahitur  matrimonium,  casu,  non  cogitans  se  esse  ad 
id  vocatum,  sed  aliquid  agens  audit  duos  inter  se  contrahentes 
matrimonium,  utrum  sit  validum  tale  matrimonium  in  quo 
fuit  praesens,  non  tamen  certioratus,  neque  ad  id  expresse 
vocatus,neque  interponens  suam  auctoritatem  dicto  vel  facto; 
vel  potius  sit  nullum,  quasi  assistentia  auctoritativa  per  Con 
cilium  requiratur,  et  non  nuda  vel  casualis  praesentia  » ;  S.  G. 
respondit:  «  Valere,  etiamsi  parochus  aliam  ob  causam  adhi- 
bitus  sit  ad  ilium  actum  » . 

1159.  At   nemo    negat   peccare  mortaliter    contrahentes 
coram  parocho  coacte  vel  fraudulenter  inducto,  ideoque  qui 
hujus  coactionis  vel  doli  participes  fuerunt,  ab  Ordinario  pro 
modo  culpae,  juxta  circumstantias,  puniri  possunt  et  debent  (1). 
Excipe,  si  ex  una  parte  parochus  injuste  suam  praesentiam 
matrimonio  denegat,  et  ex  alia  contrahentes,  qui  necessitate 
premuntur  nuptias  inire,  parochum  aliquo  licito  artificio  indu- 
cunt ;  imo  nonnulli  hoc  in  casu  et  coactionem  a  mortali  excu- 
sani.  At  cogere  testes  ad  assistendum  matrimonio,  non  videtur 
excedere  peccatum  venialc  (2) . 

1160.  3°  Non  requiritur  ut  testis  qualih'catus  (et  multo 
minus  simplices  testes),  aliquid  vel  agat  vel  dicat,  vel  auctori 
tatem  suam  interponat,  ita  ut  sufficiat  pro  validitate  matri- 
mouii  assistentia  passiva,  et  non  requiratur  activa,   imo  in 
matrimoniis  mixtis  activam  assistentiam  prohiberi,  ex  supra 
dictis  apparet. 

1.  P.  Wernz,  n.  182,  //. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1093. 


182  TRACTATUS    CANONICUS   DE   MATRIMONIO 

1161.  4°  At  non  sufficit  si  physice  tantum  aclsint  :  opor- 
tet  eniin  ad  matrimonii  validitatem  ut  moralitcr  quoque  prae- 
seiitcs  sint,  seu  percipiant  matrimonium  inter  tales  personas 
contrahi  vel  ex  verbis,  vel  ex  nutibus,  signis,  actibus  praece- 
dentibus,  concomitantibus,  subsequentibus,  et  deillo  reddantur 
adeo  certi,  ut  probe  valeant  sufficiens  de  inito  matrimonio 
testimonium  perhibere,  ut  legitur  in  Neapolitana  Matrimonii, 
6  Maiillbi  (1).  Benedictus XIV,  De  Syn.Jib.  XIII,  cap.  XXIII, 
n.  6,  citata  responsione  S.  C.  C.  in  Romana  super  dubiis  ma- 
trimoniorum,  die  7  Mart.  1700,  qua  improbata  fuit  corum 
opinio,  qui  contendebant  ad  validitatem  matrimonii  praescn- 
tiam  parochi  mere  pbysicam  satis  esse,  subdit :  «  Parochus 
enim  interest  matrimonio  tamquam  testis  auctorizabilis  pro 
Ecclesia...  Parochus  autcm  non  potest  testcm  agere  tantae  in 
Ecclesia  auctoritatis,  nisi  et  videat  contrahcntes,  et  vel  eorum 
audiat  verba,  vel,  ea  non  percipicns,  signa  saltern  videat  ct 
intelligat,  quae  mutuum  significent  utriusque  partis  consen- 
sum,  juxta  textum  in  cit.  /.  Coram  ff.  De  V.  S.,  cujus  verba 
sunt  haec :  Coram  Titio  aliquid  facere  jussus,  non  videtur, 
praesenle  eo,  fecisse,  nisi  is  inlelliyal.  Itaqne  si  furiosus,  aut 
infans  sit,  aut  dormiat,  non  videtur  coram  fecisse.  Gui  confor- 
mis  est  can.  Testes,3  q.  9,  ubi  glossa,  \.praesentia,  inquit: 
Dunn  tamen  inielligant;  nam  aliter  non  dicuntur  praesentes; 
et  can.  In  primis  2,  q.  1 ,  ubi  eadem  glossa,  v.  praesente,  subdit : 
Et  intelligente,  alias  non  dicer etur  praesens...  » 

Si  parochus  ac  testes  ignari  sunt  idiomatis,  et  interpres  eis 
explicet  verba  prolata,  quae  consensum  exprimunt,  id  sufficit 
probabilius  (n.  975),  imo  De  Lugo,  De  poenitentia,  disp.  XVII, 
sect.  V,  putat  valere  matrimonium,  etsi  duo  interpretes,  idest 
interpres  interpretis  adhiberetur;  sed  fatendum  est  senten- 
tiam  contra  matrimonii  validitatem,  quam  sustinent  Pontius, 
lib.  V,  cap.  XXI,  n.  10  ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1092,  aliique, 
magnam  probabilitatcm  habere. 

Ncc  opus  est  ut  contrahentes  cognoscant ;  nam  satis  est  ut 
cos  (quasi  qui  pertranseuntes  viderint  aliquem,  v.  g.,  furantem 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXIX,  n.  C2,  cum  communi. 


CAP.   V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  183 

vel  occidentem),  recognoscere  possint  (1).  At  si  parochus  (idem- 
que  de  aliis  testibus  rcpetas)  audit  verba,  scd  ambos  contra- 
hentcs  non  videt,  e.  g.,  quia  caecus  est  aut  quia  sponsavelo 
cooperta  est,  et  nee  vocc  cognoscit,  matrimonium  est  nullum, 
cumnullo  modo  de  eodem  testari  possit;  si  notas  habet  contra- 
hentium  voces,  non  convenitur  inter  DD.  de  matrimonii  vali- 
ditate.  Plurcs  negant  ob  deccptionis  periculum  (2)  :  proinde  si 
hoc  abest,  affirmativa  sententia  certa  esse  videtur  (3).  Item 
valet  matrimonium,  si  parochus  est  surdus,  sed  ex  signis  vel 
aliter  probe  percipit  matrimonium  contrahi  et  ambos  contra- 
hentes  eognoseit  aut  videt,  ita  ut  eosdem  recognoscere  posset; 
at  nullum  foret  matrimonium,  si  parochus  cs.set  caecus  simul 
et  surdus. 

1162.  Doctrinae  expositae  una  est  limitatio,  si  limitatio  dici 
potest.  Matrimonium  enim  est  nullum,  parocho  non  intelli- 
gente,  nisi  tamen  affectasset  non  intelligere,  uti  reposuit  S.  G. 
C.  in  Giennensi,  cujus  verba  habes  n.  11G5.  Idemque  de  aliis 
testibus  repetas.  Benedictus  XIV,  /.  c.,  n.  10,  inquirens  verum 
sensum  hujus  limitationis,  varias  recenset  DD.  opiniones  ac 
tandem  concludit  :  «  Alii  denique  affirmant  matrimonium  vali- 
dum  fore,  quod  celebratum  fuerit  coram  parocho,  qui,  si  nee 
vidit  nee  intellexit,  ipse  sibi  in  causa  fuit  ut  non  videret,  nee 
intelligeret,  propterea  quod  vel  aures  sibi  obstruxerit,  vel  fa- 
ciem  velaverit,  ne  audire  et  aspicere  cogeretur.  Et  hie  verus 
videtur  esse  illius  decreti  scnsus,  sicut  colligitur  ex  Fagn.  in 
cap.  Quoiiiam,  n.  25,  De  constitut.  ct  in  cap.  Quaesitum  n.  7 
et  8,  De  poenii.  et  remiss.  »  Si  enim  parochus  hoc  sensu 
affectat  non  intelligere,  reipsa  intelligit.  Equidem  non  audit 
verba,  non  videt  sign  a,  sed  tamen  intelligit  matrimonium 
contrahi,  et  ideo  praecise  aures  obstruit  ac  faciem  velat  :  quod 
(n.  1161)  satis  est  (4). 

1.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  401 ;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XXXIX,  n.  11. 

2.  De  Justis,  lib.  II,  cap.  XIX,   n.  105;   Barbosa,   De  of  fie.  Episc. 
all.  32,  n.   87;   Maschard,    De  probat.   concl.,  278,  n.  7;   P.  Wernz, 
n.  182,  II. 

3.  D'Annibale,   1.  c.;   Monoch.,  De  probat.  concl.,  207,  n.  10;  Croix, 
p.  VI,  cap.  Ill,  n.  758,  ibique  Sanchez,  Pontius,  Fillucc.  Aversa. 

4.  Rosset,  n.  2271  sequ. 


184  TRACTATUS  CANONICUS    DE    MATR1MONIO 

Deinde  sapientissimus  Pontifex  tradit  parochum  debere  qui- 
dcm  pro  viribus  haec  clandestina  matrimonia  prohibere  ct 
evitare,  sicque  contrahentes  ad  Ordinarium  denuntiare,  con- 
vcnienti  poena  forte  punicndos ;  sed  minimc  debcre  aures  ob- 
struere,  ne  audiat,  faciem  et  oculos  velare,  nevideat,  aliaque 
hujus  generis  facere;  quae  sunt  sane  ridicula,  matrimonii 
validitatem  ex  dictis  non  impediunt,  et  ad  id  solum  valent  ut 
animos  contrahentium  aliquando  scrupulis  torqueant,  ipsosque 
in  mala  fide  ponant. 

1163.  5°  Tandem  nee  satis  est  parochum  et  testes  intelli- 
gere  quod  agitur,  nisi  fuerint  formaliler  ad  hoc  adhibiti.  Id 
satis  innuit  S.  C.  in  responsione  relata  n.  1158  in  fine;  sed 
clarius  edixit  in  rescripto,  quod  cum  aliis  refert  Schmalz., 
lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  256  : « An  sit  matrimonium,  si  duo  contrahant 
per  verba  de  praesenti,  proprio  parocho  praesente  et  aliis 
requisitis  non  omissis,  cui  contractui  parochus  formaliter 
adhibitus  non  fuit,  sed  dum  forte  convivii  vel  confabulationis 
vel  aliud  tractandi  causa  adesset,  audit  hujusmodi  contractum 
geri,  et  postea  alter  contrahentium  velit  ab  hujusmodi  con- 
tractu  ratione  defectus  resilire?  S.  G.  respondit  posse,  nisi 
alia  intervenerint,  quae  parochum  a  contrahentibus  adhi- 
bitum  fuisse  arguant  >  (1).  Jamvero  haec  formalis  adhibitio, 
quae  in  praxi  non  leves  difficultates  parere  posset,  importat 
sponsos  matrimonium  inire  scienter  coram  ipsis,  ita  ut  ipsos 
velint  implicite  vel  explicite  testes  esse  conjugii,  quod  contra- 
hunt.  Hinc  si  sponsi  coram  parocho  et  testibus,  dolo  adductis, 
nuptias  contrahunt,  quin  ipsos  moneant  accersitos  esse  ut  iis- 
dcm  interessent,  matrimonium  valet  (n.  sequ.),  quia  testes 
ipso  facto  monentur.  Item  si  aderant  plures,  inter  quos  paro 
chus,  consensum  exigens,  putabat  esse  testes  formales  ac  desi 
gn  atos,  qui  de  facto  aberant  :  nam  cum  matrimonium  coram 
pluribus  celebratur,  omnes  uti  testes  implicite  adhibcntur.  Hue 
spectat  responsio  S.  C.  dc  Prop.  Fide,  2  Julii  182G.  Ouaereba- 
tur  :  «  2°  Utrum  post  promulgationem  decreti  Tridcntini, 

\.  Bcnedictus  XIV,  1.  c.,  n.  5;  Pontius,  lib.  V,  cap.  XXI,  n.  4;  Fagn. 
in  cap.  2,  De  eland,  desp.,  n.  34;  Feije,  n.  299;  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  25; 
Gury-Ballerini,  torn.  II,  n.  8ol. 


CAP.  V.    DE    MATRIMOMI    FORMA  185 

quando  ob  persecutionem  vel  ob  alias  rationabiles  causas  non  est 
Christianis facilis  aditusad  missionarium,  proindeque  matrimo- 
nium  ii  contrahunt  secundum  morem  patriae  coramparentibus, 
cognatis  etpropinquis  utriusque  conjugis  qui  celebration!  matri- 
monii  assistunt,  non  rogatis  testibus  detcrminatis  neque  for- 
maliter  adhibitis,  qui  de  matrimonial!  illo  contractu,  si  opus 
fuerit,  fidem  facere  possint,  cum  aliunde  sint  plures,  qui,  licet 
nee  rogati  nee  formaliter  adhibiti  fuerint,  de  matrimonio  ta- 
men  more  patriae  inito  et  de  consensu  utriusque  conjugis,  si 
non  vcrbis,  signis  tamen  sensibilibus  expresso,  possent  facere 
fidem,  si  de  ea  re  interrogarentur,  sit  tune  validum  matrimo- 
nium  tali  modo  contractumu?  *  S.  G.  reposuit  :  «  Affirmative, 
quatenus  testibus  certo  constet  de  praestatione  consensus  >  (1). 
Item  ob  eamdem  rationem,  si  sacerdos  assistens  non  erat  pro- 
prius  parochus  nee  delegatus,  sed  parochus  proprius  urbani- 
tatis  causa  praesens  erat  (n.  1135)  (2);  aut  si  expression!  con 
sensus  unus  tantum  formalis  testis  aderat,  sed  devota  mulier 
in  extremitate  ecclesiae  omnia  vidit  et  audivit  (3)  :  sponsi  enim 
matrimonium  publice  in  Ecclesia  ineuntes,  omnes  qui  in  Eccle- 
sia  sunt,  testes  velle  videntur ;  licet  paroclms  cautius  agat,  si, 
absentiam  testis  advertens,  alium  formalem  testem  substituat, 
ut  recte  monet  Bangen,  tit.  HI,  pag.  35. 

1164.  E  contra rio,  putamus  matrimonium  irritum  esse,  si 
parochus  ct  testes,  arrectis  auribus,  audiunt  sponsos  in  alio 
cubiculo  maritalem  consensum  exprimere  (4) ;  aut  hoc  audiunt 
fortuito  per  silvam  transeuntes,  nee  a  sponsis  visi  (5);  aut 
audiunt  convivii  vel  confabulationis  vel  aliud  tractandi  causa 
adstantes,  sponsis  prope  fenestram  inter  se  submissa  voce 
consentientibus  (6).  In  his  enim  casibus  parochus  et  testes 
nullo  modo  adhibiti  sunt :  et  matrimonium,  prqesente parocha 
et  testibus,  si  proprie  loqui  velimus,  non  est  celebratum. 


1.  Vide  aliam  responsionem  in  Collect.  Paris.,  n.  997. 

2.  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  11. 

3.  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  35. 

4.  De  Justis,  lib.  II,  cap.  XIX,  n.  IGi. 

5.  Bangen,  tit.  III.  pag.  25. 
8.  S.  C.  C.  supra  citata. 


186  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

1165.  Praesentia  moralis  tcstium  et  praesertim  parochi 
saepe  difficultates  ingerit.  Undo  abs  re  non  crit  nonnulla 
exempla  ex  thesauro  S.  C.  C.  afl'erre.  Plurahabet  folium  S.  G. 
in  Romana  Matrimonii,  28  Jiilii  1730,  quod  proinde  tran- 
scribimus  : 

«  Super  dubio  an  affectante  parocho  non  audire  verba,  vel 
non  videre  nutus  attentanlium  clandestine  contrahere  malri- 
monium,  el  revera  ilia  non  audiente  vel  istos  non  vidente, 
validum  sit  matrimonium  coram  ipso  attentatuni,  acerrima  est 
controversia  inter  theologos  et  canonistas,  ut  latissime  videre 
est  apud  advoc.  Ursajam,  discept.  2,  /.  1,  p.  2  et  disc.  21,  /.  4, 
p.  1,  juxta  Venctam  impressionem.  Quo  vero  ad  resolutiones 
hujus  S.  C.,  plures  adsunt,  quarum  aliquas  ad  opportunitatem 
indicarc  mei  muneris  erit. 

e  In  Romana  super  dubiis  matrimoniorum  do  ordine  SS.mi 
discussum  fuit  supradictum  dubium,  ac  alterum  :  An  prae 
sentia  parochi  debeat  esse  moralis  fiumano  modo  el  cum  adver- 
tenlia  ita  utpossit  esse  testis  matrimonii  actualiler  et  de  facto 
contracti  non  vero  voluntatis  contraJiendi ;  vel  sufficiat  potius 
sola praesentia physica  vel  materialis.  S.  G.,  sub  die  7  Martii 
1700,  ita  respondit  :  Reprobata  opinione  quod  sufficiat  prae 
sentia  parochi  pure  pJnjsica  sen  materialis,  providendum  esse  in 
casibus  particularibus . 

«  Deveniendo  nunc  ad  casus  particulares,  in  Giennensi, 
26  Julii  1582,  proposito  dubio  (4°)  :  Si  sacerdos  adfuerit,  nihil 
tamen  eorum,  quae  agebantur,  vidil,  neque  audivit;  utrum 
tale  matrimonium  valide  contrahatur,  vel  potius  tamquam  sine 
sacerdote  nullius  sit  ponder  is  et  momenti,  S.  G.  ita  respondit : 
Non  valere,  si  sacerdos  non  intellexit,  nisi  tamen  affectasset 
non  intelligere,  ut  in  lib.  3  decret.,  fol.  59  tergo... 

«  In  Sarzanensi  Matrimonii,  15  Febr.  1646,  quaesitum  fuit : 
An  matrimonium  contractum  absque  denuntiationibus  et  sine 
licentia  Ordinarii  coram  test ib us  et  parocho  contradicente,  qui 
audivit  tantummodo  verba  consensus  per  sponsum  praestili, 
dum,  prae  manibus  habens  sponsam,  dixit  :  QUESTA  E  MIA 
MOGLIE,  et  audivit,  quod  sponsa  dixit  nonnulla  verba,  quae 
tamen  non  intellexit,  an  sit  de  jure  validum  et  subsistat? 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  187 

S.  G.  ita  rcspondit:  Mairimonium  sustineri,  etiamsi  parochus 
non  intellexerit  verba  sponsae,  dum  tamen  de  illius  consensu  ex 
aliis  juxta  juris  communis  dispositionem  legitime  constet. 

«  In  Patavina  Matrimonii,  11  Mail  1669,  responsum  fuit 
pro  validitate  matrimonii  clandestine  contract!  coram  parocho, 
qui  consensum  sponsae  non  audivit ;  duo  testes  tamen  adhibiti 
deponebant  de  verbis  sponsae  exprimentibus  suum  consen 
sum,  ut  lib.  decret.  26,  fol.  227  tergo. 

«  In  Tolentina  Matrimonii,  28  Nov.  1671,  pariter  respon 
sum  fuit  pro  validitate  matrimonii,  non  obstante  quod  paro 
chus  non  audiverit  verba  sponsae,  non  affectate,  sed  ex  animi 
perturbatione  :  idem  tamen  parochus  ex  antecedentibus  et 
subsequentibus  credebat  sponsos  habuisse  animum  contra- 
hendi,  testes  quoque  deponebant  de  consensu  sponsae,  ut  lib. 
27  decret.,  foL  257,  tergo  et  sequ. 

c  In  Venetiarum  Matrimonii,  11  J/ar/w'1673,  S.  C.  pariter 
resolvit  pro  validitate  matrimonii  contract!  coram  parocho, 
qui  tantum  audivit  verba  foeminae,  sed  viri  annuli  traditionem 
aspexit :  testibus  dcponcntibus  de  utriusque  expresso  consensu, 
lib.  28,  fol.  41. 

«  In  Romano,  Matrimonii,  6  Aug.  1712,  responsum  etiam 
fuit  pro  validitate  matrimonii  contract!  coram  parocho,  qui 
non  audivit  verba  sponsi  :  sponsus  pariter  testatus  est  ipsum 
nullum  verbum  dixisse  coram  parocho  :  at  mater  puellae  cum 
juramento  deposuit  fuisse  explicitum  utriusque  conjugis  con 
sensum  :  et  de  hoc  etiam  deponebant  plures  connubii  testes, 
asserentcs  etiam  potuisse  voces  conjugum  percipi  a  parocho, 
utlib.  deer  el.  62,  fol.  293... 

«  In  Amerind  Matrimonii,  proposita  die  15  Dec.  1714  et 
resoluta  12  Jan.  1715,  resolutum  quoque  fuit  pro  validitate 
consimilis  matrimonii  celebrati  coram  parocho,  Missam  cele- 
brante,  qui  ita  deposuit  :  Mentre  io  celebravo  Messa,  sentii  un 
mormono,  che  io  stimai  fosse  qualche  pazzo,  e  percio  non  mi 
voltai,  ma  continiiando  I'Evanyelio,  il  medesimo  Tomasso 
Trenta  replied,  e  non  intesi  altro,  che  qucste  precise  parole  : 
QUESTA  E  LA  MIA  SPOSA,  ed  io  allora  mi  voltai  un  poco,  e  mi  pro- 
testai,  che  non  volevo  assistere  al  preteso  matrimonio,  ne  intesi 


188  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

allro  dal  detlo  Tomasso  Trenta,  e  mollo  meno  da/la  delta  Maria 
Angelica,  quale  non  parlb  mai,  ne  fece  atto  alcuno,  dal  quale 
sipolesse  dedurre  ilsuo  consenso,  etc.  (1).  Dcpositionem  parochi 
ratificarunt  duo  testes  praesentcs  celebration!  matrimonii  qui 
solum  addiderunt,  quod  sponsus  brachio  arripuerat  sponsam 
genuflexam,  ut  rursum  se  erigeret,  et  quod  illius  manum 
tenebat.  Quaedam  vero  mulier  examinata,  ct  alius  testis  depo- 
suerunt  utrumque  conjugem  protulisse  verba  mutuum  consen- 
sum  expresse  designantia,  ut  exponitur  in  folio  diei  12  Jan. 
1715,  lib.  65,  fol.  itergoetZ. 

«  In  Balneoregiensi  Matrimonii,  24  Jan.  1611,  ad  dubium 
propositum  :  An  constet  de  validitate  matrimonii?  responsum 
fuit  :  Renovandum  esse  consensum  ad  cautelam  coram  parocho 
et  testibus  ad  formam  Concilii.  Ibi  enim  parochus,  sacrum 
celebrans,  solum  audivit  sponsos  asserentes  :  Signor  Curato, 
state  per  testimonio,  eosque  increpavit,  dubitans  quod  matri- 
monium  attentare  vcllent  :  testes  praesentes  deponebant 
fuisse  interpellatos  a  viro  ut  testimonium  perhiberent  de  matri- 
monio  quod  tune  contrahebant,  et  quod  sponsi  sese  prae 
manibus.habebant  et  unus  ex  illis  deposuitquod  :  Inginocchia- 
tisi  tutti  due  assieme,  e  tenendosi  per  la  mano  a  piedi  della 
predella,  vir  dixerit  :  Signor  Curato,  io  voglio  qui  sposare 
Orsella,  la  voglio  per  mia  moglie,  ci  volete  voi  sposare?  e 
parole  simili,  ut  lib.  61  decret.,  fol.  36  et  sequ.  »  (2). 

Hue  usque  folium  S.  G.  G.  in  cit.  Romana  Matrimonii, 
28  Julii  1730.  Etiam  in  hac  ipsa  causa  S.  G.  reposuit :  «  Reno- 


1.  L aline :  Dum  ego  Missae  sacrificium  celebrabam,  audivi  strepitum 
quern  putavi  ab  aliquo  dementc  excitatum,  et  ideo  non  me  verti  ad 
adspiciendum,    sed    me   prosequente    Evangelii    recitationem,    idem 
Thomas  Trenta  rursus  locutus  est,  et  nihil  aliud  ego  audivi  quam  haec 
exacta  verba  :  Haec  est  mea  sponsa;  et  tune  ego  me  verti  aliquantulum, 
protestans  me  nolle  assistere  praetenso  matrimonio,  neque  aliud  audivi 
a  dicto  Thoma  Trenta,  ac  multo  minus  a  dicta  Maria  Angelica,  quae 
numquam  locuta  est,  neque  actum  aliquem  edidit  a  quo  ejus  consen 
sus  deduci  posset,  etc. 

2.  L  aline  :  Genuflexis  ambobus  simul  et  se  invicem  manu  tenentibus 
ad  pedes  summi  gradus  altaris,  vir  dixerit  :  Domine  paroche,  ego  volo 
ducere  hanc  Orsellam,  volo  earn  in  meam  uxorem;  visne  nos  matrimo 
nio  jungere  ?  et  similia  verba. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  189 

vetur  consensus  ad  cautelam  coram  parocho  et  testibus  juxta 
formam  sac.  Concilii  ».  Sponsi  enim  circa  primam  noctis 
horam  convenerant  in  ecclesia  parochiali  S.  Laurentii  in 
Lucina,  ubi  vocato  parocho  sub  mendicato  titulo  cujusdam 
gravis  negotii,  nullo  adstante  lumine,  ambobus  se  ad  invicem 
manu  tenentibus,  testibus  praescntibus,  vir  dixit  :  Padre 
Curato,  questa  e  la  mia  sposa.  Ex  quibus  verbis  parochus 
ipsum  recognovit,  et  intelligcns  ex  antecedentibus  notitiis, 
quod  tune  coram  ipso  matrimonium  clandestine  contrahere 
intendebat,  statim  exclamavit,  et,  vi  omni  adhibita,  non 
curata  vestis  laceratione,  aufugit.  Ambo  nupturientes  et  f rater 
sponsi  deponebant  etiam  sponsam  consensum  suum  verbis 
statim  postea  manifestavisse,  et  ambo  parati  erant  rursus 
matrimonium  inire,  si  contractum  foret  nullum, 

Omittimus  posteriores  S.  G.  resolutiones,  quae  eamdem 
prorsus  doctrinam  confirmant  (1). 

Ill 
Personae  quae  decrelo  Tridentino  obligantur. 

1166.  Ut  subjectum  passivum  tridentini  decreti  determi- 
netur,  duo  principia  praemittenda  sunt  : 

1°  Lex  tridentina  est  localis  simul  et  personalis.  P.  Wernz, 
n.  169,  not.  153,  optime  animadvertit  hoc  principium  esse 
fundamentale,  a  quo  pendet  legitima  decisio  quamplurimarum 
causarum  de  personis  formae  tridentinae  subjectis.  Deindc 
refert  esse  tres  sententias.  Nonnulli  cum  Sanchez,  lib.  HI, 
disp.  XVIII,  n.  27  sequ.,  putaverunt  decretum  Tametsi  esse 
legem  mere  localem;  unde  deducebant  matrimonia  clandestina, 
extra  locum  contracta,  valida  esse,  licet  contrahentes  in  frau- 
dem  discesserint,  nee  in  alio  loco  domicilium  vel  quasi-domi- 
cilium  obtinuerint.  Pauci  cum  Carriere,  Comp.  Matr.,  p.  3, 
c.  4,  n.  190,  censuerunt  esse  legem  mere  personalem ;  ex  quo 
sequebatur  matrimonia  clandestina  valere  etiam  in  locis  ubi 

1.  In  Segnensi  22  Sept.  et  17  Nov.  1736;  Carthaginensi  Matrimonii, 
1  Apr.  \  et  22  Sept.  1753 ;  Niciensi  13  Febr.  1751 ;  Spotetana,  17  Apr. 
1805,  29  Febr.  et  22  Aug.  1896,  20  Febr.  1897,  etc. 


190  TRACTATUS    CANOMCUS    DE    MATRIMONIO 

viget  Tridentinum  decretum,  si  contrahantur  a  pcrsonis  quae 
veniunt  e  loco  ubi  non  viget,  licet  in  illis  locis  nee  domicilium 
nee  quasi-domicilium  ante  matrimonii  celebrationem  obtinue- 
rinfc.  Tandem  plerique  opinati  sunt  esse  legem  localem  simui 
et  personalem.  Haec  sententia  quae  jam  erat  communior  et 
magis  probabilis,  extra  dubium  posita  est  ex  instructione 
S.  G.  S.  Officii  diei  14  Dec.  1859,  citata  w.  1066,  aliisque  Sedis 
Apostolicae  declarationibus,  quas  infra  referemus. 

1167.  2°  Si  una  pars  ratione  loci  in  quo  habitat,  vel  ratione 
societatis  in  qua  vivit,  exempta  est,  ejus  exemptio,  propter 
individualitatem  contractus,  etiam  altcri  parti  conimunicatur, 
ideoque  neutra  tenetur  forma  Tridentina  quoad  validitatem 
matrimonii,  et  ita  matrimonium  clandestinum  est  validum, 
licet  illicitum.  Benedictus  XIV,  De  Syn.>  lib.  VI,  cap.  V], 
n.  12,  enarrat  omncs  qui  in  S.  C.  G.  coram  ipso  Pontificc 
expenderunt  quaestionem  de  validitate  matrimonii  clandestini 
haereticorum  inter  se  aut  mixti  in  Statibus  Foederatis  Belgii  et 
Ilollandiae,  semel  admissa  validitate  matrimonii  haereticorum 
inter  se,  concordibus  suffragiis  admisisse  quoque  validitatem 
matrimonii  mixti  (1),  «  quoniam  cum  conjugum  alter  turn 
ratione  loci  in  quo  habitat,  turn  ratione  societatis  in  qua  vivit, 
exemptus  sit  a  Tridentinae  synodi  lege,  exemptio  qua  ipse 
fruitur,  alteri  parti  communicata  rcmanet  propter  individui- 
tatem  contractus,  vi  cujus  exemptio  quae  uni  ex  partibus 
competit,  adalteram,  secundum  etiam  civiles  leges,  extenditur 
eidemque  communicatur  » .  Ante  Benedictum  XIV  hoc  prin- 
cipiuin  nonnulli  admittebant,  alii  negabant  :  sed  post  Bene 
dictum  XIV  omnes  et  in  foro  et  in  scholis  illud  retinent.  Hoc 
tamen  principium  non  est  ex  natura  rei,  sed  ex  positiva  legis- 
latoris  dispositione ;  cum  igitur  positiva  legislatoris  dispositio 
communicationem  cxemptionis  non  statuerit  pro  aliis  impe- 
dimcntis  practcr  matrimonii  formam,  hinc  in  his,  etsi  una  tan- 
turn  pars  ligetur,  e.  g.,  in  impedimento  actatis,  disparitatis 
cultus,  etc.,  matrimonium  irritum  est  (2).  Praeterea  quoad 

1.  Ganonistae  autem  consulti  non  omnes  id   admiserant.  Vide  De 
Roskovany,  De  matr.  mixtis,  lib.  /,  ^  49. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  I,  n.  156,  cum  communi. 


CAP.  V.    —    DE    MATRDIOAII    FORMA  191 

matrimonii  formam,  si  heterodox!,  e.  g.,  alicujus  rcgionis 
dispensati  sunt  a  Tridentina  lege,  utrum  communicent,  necne, 
exemptionem  parti  catholicae,  pendet  ex  terminis  decreti 
(n.  1190);  sed  si  in  decreto  nil  dicitur,  putamus  communicare. 
Igitur  principium  proprio  viget  quando  pars  a  lege  Tridentina 
exempta  esl  non  per  positivam  dispensationem  a  Sede  Aposto- 
lica  obtentam,  sed  per  se.  Non  dubitamus  hoc  principium 
applicandum  quoque  esse  matrimonio  inter  fidelem  ct  infidelem, 
ita  ut  exemptio  infidelis  a  forma  Tridentina  communicetur 
etiam  fideli,  ideoque  matrimonium  sine  forma  Tridentina  sit 
validum,  obtenta  dispensatione  a  disparitate  cultus;  nisi  in 
hac  dispensatione  aliud  statuatur,  aut  aliud  obsit  impedimen- 
tum.  Quid  vero  si,  remoto  per  hypothesim  impedimento  dispa- 
ritatis  cultus,  pars  infidelis  tenetur  forma  civili?  Si  etiam  legis- 
latio  civilis  admittit  principium  communicationis  exemptionis, 
matrimonium  sine  forma  turn  Tridentina  turn  civili  validum 
est  in  omnium  sententia.  Si,  e  contrario,  legislatio  civilis  hoc 
principium  non  admittit,  matrimonium  sine  forma  Tridentina 
est  validum  ex  dictis,  quia  exemptio  infidelis,  lege  canonica  ita 
disponentc,  communicatur  fideli;  sed  validitas  matrimonii  sine 
lorma  civili  pendet  ex  his  quac  disputavimus  n.  306. 

1168.  His  positis,  ut  claritate  procedamus,  in  primis  loque- 
niur  de  locis  in  quibus  decretum  certe  publication  est;  deinde 
de  locis  in  quibus  certe  publicatum  non  est;  tandem  de  locis 
in  quibus  publicatio  est  dub ia. 

1169.  1°  Si  in  paroc/iia   decretum  certe  publicatum  fuit 
(necpostea  revocatum),  regula  generalis  est  omnes  obligare, 
ideoque  matrimonium   clandestinum   inibi   contractum  esse 
nulhmi  :  omnes,  inquam,  turn  incolas,  ut  patet,  turn  alieni- 
genas  et  vagos,  licet  in  ea  parochia  domicilium  vel  quasi- 
domicilium  non  obtinucrint,  aut  c  loco  veniant  ubi  decretum 
non  viget.  Nam  lex  tridentina  est  simul  pcrsonalis  et  localis 
(n,  11GG);  quatenus  personalis  afficit  incolas  qui  in  territorio 
habcnt  domicilium  vel  quasi-domicilium  ;    quatenus  localis 
afficit  territorium  et  obligat  omnes  qui  ibi  matrimonio  jungendi 
sunt.  Proindc  incolas  obligat  vi  locali  el  personali;  alienigenas 
qui    adveniuut  e  loqo   ubi  decretum  Tametsi  pariter  urget, 


192  TRACTATES    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

retento  ibidem  domicilio  aut  quasi-domicilio,  rursus  obligat 
vi  locali  el  personali;  alienigenas  qui  adveniunt  e  loco  ubi  non 
urget,  retento  ibidem  domicilio  vel  quasi-domicilio,  et  vagos, 
vi  locali  tantum.  Quamquam  enim  peregrinus  probabilius  non 
teneatur  legibus  particularibus  nee  sui  territorii,  nee  locorum 
per  quae  transit,  tamen  quoad  contractus  subjicitur  legibus 
sive  scriptis  sive  non  scriptis  locorum  in  quibus  fit  contractus, 
ex  cap.  ult.,  De  foro  competenti,  et  /.  G  ff.  De  evictionibus  (1). 
Hinc  adagium  juridicum  hac  in  re  :  locus  reyit  actum.  Proinde, 
e.  g.,  matrimonium  clandestinum  in  Galliis  est  vi  localiimtmn 
etiam  inter  Anglos  transeuntes  aut  vagos.  Et  revera  Bene- 
dictus  XIV,  in  sua  declaratione  Matrimonia,  11  Nov.  1741, 
DeSyn.,  lib.  VI,  cap.  VI,  n.  14,  Inst.  Ecc.  33,  docet  haere- 
ticum  Hollandum  (qui  decreto  Tametsi  in  patria  non  tenetur) 
invalide  contraherc  matrimonium  clandestinum  in  rcgione 
tridentino  decreto  subjecta,  si  ibidem  nee  domicilium  nee 
quasi-domicilium  obtinuerit. 

1170.  Hanc  doctrinam  contra  Garriere,  aliosque  paucos  qui 
probabilius  putabant  valere  matrimonium  eorum  qui  haben- 
tes  in  loco  ubi  lex  Tridentina  non  viget,  domicilium  vel  quasi- 
domicilium  clandestine  contrahunt  in  loco  ubi  viget,  S.  G.  G. 
funditus  ad  examen  revocavit  et  definivit  in  Parisiensi  Matri- 
monii,  die  28  Jan.  1899.  Nam  Henrica  de  L.,  aetate  minor, 
domicilium  maternum  babebat  Londini,  quando  Lutetiam 
Parisiorum  petiit.  Postquam  paucis  hebdomadis  commorata 
esset  apud amitam in  parochia  A. ,  ingressa  est,  educationis  ergo, 
convictum  in  parochia  B.,  ubi  proinde  quasi-domicilium  obti- 
nuit,  quod  tamen  circa  finem  anni  scholastic!  dereliquit,  ut 
matrimonium  iniret  cum  GermanoB.,  qui  domicilium  habebat 
in  parochia  G.  Ut  matrimonio  Henricae  existeret  mater  cum  tota 
familia  Lutetiam  Parisiorum  venit,  domum  ad  mensem  locavit 
in  parochia  A.,  ubi,  factis  publicationibus,  matrimonium cele- 
bratum  fuit  absque  ulla  dclegatione  sive  proprii  parochi  vel 
Ordinarii  Londincnsis,  sive  proprii  parochi  vel  Ordinarii  Pari- 
siensis.  Cum  matrimonium  malos  habuisset  exitus,  Henrica 

\.  Pirhing,  lib.  IV,  til.  Ill,  n.  10;  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XVIII,  n.  26. 


CAP.    V.  DE    MATRIMONII    FORMA  193 

declarationem  nullitatis  sui  matrimonii  ex  capite  clandestinitatis 
petiita  Curia  Parisiensi,  quae  revera  sententiam  in  hoc  sensu 
tulit.  Tandem  causa  remissa  ad  S.  G.  C.,  proposito  dubio  : 
c  An  sit  confirmanda  vel  infirmanda  sententia  Curiae  Archie- 
piscopalis  Parisiensis  in  casu  » ;  S.  G.  reposuit  :  «  Esse  confir- 
mandam  ».  Occasione  disceptationis  hujus  causae  affirmatum 
est  hunc  casum  numquam  an  tea  ad  examen  revocatum  fuisse  ac 
decisum  a  Sacris  Gongreg.  Romanis,  sed  confer  Pignatelli, 
torn.  V,  cons.  79,  n.  8 ;  Perrone,  De  matr.  christ.,  lib.  11,  sect.  11, 
cap.  VI,  a.  V;  Rosset,  n.  2099. 

1171.  At  cessat  obligatio  et   matrimonium  clandestinum 
est  validum,  imo   et  licitum,   si  lex  in  eo  loco  jam  sit  obser- 
vatu  impossibilis.  Et  quidem  si  per  hypothesim  observantia  est 
impossibilis  turn  quoad  praesentiam  parochi,  turn  quoad  te- 
stium  praesentiam,  obligatio  penitus  cessat.  Si  vero  observantia 
est  possibilis  quoad  praesentiam  testium  et  impossibilis  quoad 
praesentiam  proprii  sacerdotis,  obligatio  cessat  quoad  parochi 
praesentiam,  sed   urget  quoad  praesentiam  testium,  ita  ut 
matrimonium  sit  irritum,  nisi  coram  duobus  saltern  testibus 
ineatur.  Haec  certissima  sunt,  et  a  Sacris  Gongreg.  Romanis 
pluries  tradita,  quarum  nonnulla  documenta  vide  apud  Bene- 
dictum  XIV,  De  Syn.,  lib.  XI I,  cap.  V,  n.  5,  quibus  alia  addi 
facile  possent.  Ratio  est  quia  in  casu  lex  Tridentina  opponitur 
juri  naturali  ad  matrimonium ;  in  quo  conflictu  hoc  praevalere 
debet.  Porro   impossibilitas  quoad  praesentiam  testium  vix 
potest  verificari  cum   quilibet  masculus  aut  foemina,  usum 
rationis  habentes,  possit  esse  testis,  ut  supra  diximus.  At  impos 
sibilitas  quoad  praesentiam  proprii  sacerdotis  potest  utique 
verificari,  ut  in  Galliis  tempore  publicae  perturbationis  circa 
finem  saeculi  decimi  oetavi,  et  praesertim  in  locis  missionum. 
Circa  hanc  igitur  paulo  immoramur,  rem  melius  determinantes. 

1172.  Et  in  primis  impossibilitas  hie  intelligitur  physica 
vel  moralis  in  sensu  lato  ita  ut  comprehendat  etiam  seriam 
difficultatem,  quando  lex  Tridentina  «   observatu  impossibilis 
aut  difficilis  fuerit  >,  ut  ait  S.  G.  S.  Officii  in  instructione  diei 
6  Julii  1817.  Nempe  quando  nupturientes  non  possunl  omnino 
parochum  legilimum  habere  (Pius  VI  ad  Episcopum  Lucionen- 

II  13 


194  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

sem  28  Mail  1793) ;  vel  nonnisi  difficillime  et  perivulosissime 
ad  eum  recurrere  possunt  (Pius  VI,  ad  Episcopum  Gcnevensem, 
5  Oct.  1793) ;  vel  tutus  accessus  ad  ilium  non  est  (S.  G.  C., 
18  Jan.  1863) ;  vel  ob  persecutionem  non  est  Christianis  facilis 
aditus  ad  missionarium  (S.  G.  de  Prop.  Fide,  |2  Julii  1827, 
ad  2um) ;  vel  facilis  ad  eosdem  (parochosj  et  tutus  non  patet 
accessus  (S.  G.  S.  Offieii,  6  Julii  1817). 

1173.  Casum  singularem  hujus  impossibilitatis  ad  examen 
revocat  S.  G.  de  Prop.  Fide  in  instructione  ad  Pracfectum  Mis- 
sionum  Insulae  Curasao,  an.  1785,  circa matrimonia  pauperum. 
Praefectus    exposuerat   auctoritatem    civilem    insulae   legem 
tulisse,   qua  praecipiebatur   catholicis    matrimonium    coram 
magistratu  acatholico  Arel  ministro  protestante  ante  matrimo 
nium  religiosum  coram  parocho  sub  poena  500  florenorum.  Ut 
autem  contraherent  coram  magistratu  acatholico  vel  ministro 
protestante  solvendi  erant  ab  ipsis  contrahentibus  50  floreni, 
ita  ut  si  illi  vere  pauperes  essent  et  non  haberent  hujusmodi 
summam,  contrahere  matrimonium  nullo  modo  possent,  et  nee 
parochus  posset  assistere,  ne  inflicta  500  florenorum  mulcta 
puniretur.    Ouaerebat  igitur   quomodo  parochus  sese  gerere 
debcret,  si  duo  catholici  matrimonium  inter  se  contrahere  vcl- 
lent,  et  modum   solvendi  50  florenos   non  haberent.    S.   G. 
respondit  nihil  obstare  quominus  matrimonium  civile  coram 
magistratu  acatholico  ante  religiosum  coram  parocho  catholico 
inirent,   dummodo  nullus  sacer  ritus,  preces  aut  benedictio 
intervenerint.  Deinde  subdit :  «  Gum  veroinopeset  miserabiles 
personae,  si  cogantur  magistratum  aut  ministrum  protestan tern 
adire,  nequeant  persolvere  50 florenos...,  hinc  parochus  catho- 
licus,  constito  primum  sibi  nullum  inter  contrahentcs  interee- 
dere  canonicum  impedimentum  ac  illorum  inopiam  veram  esse, 
permittat,  ut  absque  etiam  sua  assistentia  matrimonium  meant, 
sed  tamen  praesentibus  tribus   vel  saltern  duobus   testibus 
integrae  fidci :  acita,  celeb rato  ma trimonio,  teneanturconjuges 
citius  quam  fieri  potest,  illud  parocho  significare,  qui  in  codicc 
matrimoniorum  illud  saltern  secreto  adnotet  cum  indicatione  diei 
ac  nominibus  testium  qui  praesentes  fuerunt  > . 

1174.  Praeterea  hujusmodi  impossibilitas   aut  difficultas 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  195 

debet  esse  diutuma  :  non  enim  si  parochus  et  Ordinarius  per 
diem,  aut  per  hebdomadam  desunt,  fideles  possunt,  coram  testi- 
bus  tantum,  matrimonium  mire.  S.  G.  S.  Officii,  die  i  JuliilSGS, 
respondens  ad  Episcopum  Yallispranensem  haec  habet :  « lidem 
E.mi  Patres  declararunt  :  Quando  difficilis  nee  tutus  est  acces- 
sus,  et  ignoratur  quandonam  parochus  haberi  possit,  etpraevi- 
delur  spatium  salteni  unius  mensis  a  loco  abfulurus,  nullusque 
alius  sit,  qui  vices  parochi  suppleat,  matrimonium  A^alere  absque 
praesentia  parochi,  servata  tamen  in  eo  quo  potest,  forma  Con- 
cilii,  nempe  adhibitis  saltern  duobus  testibus  »  (1). 

Ballerini  ad  Gury,  torn.  II,  n.  840,  merito  subdit  :  «  Unde 
fit,  ut  quando  prudenter  censeri  queat  intra  mensem  non 
affore  facultatem  tuti  accessus  ad  parochum,  jam  ex  nunc  etalia 
inora  non  interposita,  ea  forma  matrimonium  valide  ac  licite 
contrahi  possit  > . 

1175.  Insuper  debet  esse  communis.  Casus  impossibilitatis 
particularis,  idest  pro  uno  et  non  pro  aliis,  verificatur  praesertim 
in  articulo  mortis,  quando  ad  matrimonium  ineundum  paro 
chus  deest.  Gommunissinia  sententia  est  matrimonium  absque 
parocho  et  testibus  initum  in  casu  essenullum(2),  quia,  aiunt, 
necessitas  nequit  reddere  habilem,  quern  Tridentinum  declarat 
omnino  inhabilem.  Nommlli  pauci  apud  Sanchez,  /.  e.,  n.  3, 
putant  probabile  esse  matrimonium  in  casu  valere.  His  accedit 
Ballerini  ad  Gury,  torn.  II,  n.  840;  nam,  aitiste,  in  casu  per- 
plexo  valde  probabile  est  ex  benigna  interpretatione  voluntatis 
Ecclesiae  cessare  impedimentum  (n.  249),  nempe  necessitatem 
particularem  reddere  habilem,  qui  lege  erat  inhabilis  :  proindc 
a  pari  etiam  in  particular!  impossibilitate  valde  probabile  est 
impedimentum  clandestinitatis  cessare ;  in  quo  dubio  juris, 
impedimentum  certe  non  urget  (n.  262).  Haec  argumentatio 
difficile  dissolvitur  ;  sed  in  praxi  non  est  recedendum  a  doc- 
trina  communi,  donee  S.  Sedes  mentem  suam  aperuerit. 

At,  e  contrario,  stante  communi  impossibilitate,  lex  Triden- 

1.  Apud  Konings.  lib.  //,  pag.  303,  et  Marc,  n.  2071. 

±  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XVII,  n.  4;  D'Annibale,  p.  Ill,  §  460, 
not.  ii7;  Pirhing,  lib.  IV,  til.  Ill,  n.  7;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1079; 
Santi,  lib.  IV,  lit.  Ill,  n.  47;  Feije,  n.  304;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  877. 


19G  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

tina  obligat  eum,  qui  adhuc  potest  adire  proprium  sacerdotem 
vel  dclegatum,  aut  saltern  per  litteras  potest  infra  mensem 
obtinere  a  proprio  sacerdote  idest  a  parocho,  vel  ab  Ordinario, 
vel  ab  ipso  Romano  Pontifice  delegationem  alter!  sacerdoti,  qui 
matrimonio  assistat  (1). 

1 176.  Qtiando  haec  impossibilitas  praevidetur,  ac  illi  occurri 
potest  per  delegationem  aliis  sacerdotibus  factam  assistendi 
matrimoniis,  Ordinarius  (ac  forte  ipse  etiam  parochus)  tenetur 
hanc delegationem facere.  S.  C.  deProp.  Fide,  dielS/w/uYlG^o : 
«  Districte  praecipiendo  mandavit,  ut  ad  majorem  contrahen- 
tium  commoditatem  in  diversis  Japoniae  locis  sacerdotes  saecu- 
lares  vel  regulares  constituat  (Episcopus)  cumfacultate  speciali 
assistendi  matrimoniis  » .  At  si,  deficiente  proprio  sacerdote  ac 
delegate,  haberi  queat  alius  sacerdos,  necesse  minime  est  pro 
validitate  matrimonii  ut  coram  eo  una  cum  testibus  celebrctur, 
quia  nihil  ad  stabilitatem  conjugii  praesentia  ejus  sacerdotis 
conferret.  S.  G.  Cardinalium  pro  negotiis  ecclesiae  Gallicanae 
specialiter  deputatorum,  die  22  Apr.  1795,  in  responsione 
ad  6um,  declaravit  in  iis  rerum  adjunctis  conveniens  esse,  ut  a 
quolibet  sacerdote  catholico  benedictio  recipiatur. 

Eadem  S.  G.  de  Prop.  Fide  in  epistola  encyclica  ad  Episco- 
pos  et  Vicarios  Apost.  in  Sinis,  Tunkino,  Gocincina  diei 
23  Junii  1830,  indicat  etiam  modum,  quo  matrimonium  incasu 
contrahi  debet  :  «  Si  missionarius  adiri  nequeat  et  ineundi 
matrimonii  urgeat  necessitas,  atque  aliunde  nullum  omnino 
obstet  impedimentum,  tali  casu  parentes  duos  testes  eligant, 
qui,  una  cum  sponso  et  sponsa  eorumque  propinquis  ad  eccle- 
siam  se  conferentes,  flexis  genibus,  consuetos  fidei,  spei,  cha- 
ritatis,  contritionis  actus  in  communi  recitent,  sicque  sponsus 
et  sponsa  ad  contrahendum  matrimonium  recte  se  disponant. 
Post  haec  surgentes  sponsus  et  sponsa  coram  praedictis  testi 
bus  per  verba  de  praesenti  mutuum  exprimant  consensum,  et, 
post  actas  gratias  Deo,  domum  revertantur.  Si  autem  ad  eccle- 
siam  ire  nequeant,  in  privatis  domibus  praedicta  observentur, 
Postea  vero,  data  opportunitate,  novi  conjuges  et  testes  missio- 

1.  Feije,  n.  304. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  197 

narium  adeant,  ut  ipsi  de  matrimonio  rite  inito  legitime  constet, 
et  ab  eodem  benedictioncm  accipiant  »  (1). 

De  hac  benedictione,  postea  a  proprio  sacerdote  petenda, 
infra  sermo  erit.  Interim  animadvertimus  matrimonium  fuisse 
validum,  etsi  hae  caeremoniae  servatae  non  fuissent :  insuper 
testes  in  hisce  casibus,  si  fieri  potest,  debere  esse  catholicos,  vel 
saltern  Christianos,  uti  pluries  Sacrae  Congreg.  docuerunt  (2), 
licet  etiam  coram  paganis  testibus  matrimonium  initum  valeat 
(n.  1155). 

1177.  Modo  de  haereticis  agendum  est,  utrum  et  ipsi  de- 
creto  Tridentino  adstringantur,  necne;  quae  quidem  quaestio 
non  sine  aliqua  confusione  penes  nonnullos  AA.  exponitur,  et 
difficultate  non  vacat.  Haereticis  vero  merito  accensentur  hac 
in  re  apostatae  et  schismatici.  Infideles  non  teneri  palam  est. 

1178.  Principii  loco  contra  nonnullos  antiquos  scrip  tores 
statuimus  et  haereticos  per  se  hoc  decreto  obligari,   ideoque 
clandestina  matrimonia  haereticorum  inter  se  aut  mixta  irrita 
esse.  Sane  nusquam  declarantur  exempt!,  imo  potius  decla- 
rantur  adstricti.  Id  exipso  Cone.  Trid.  deducitur.  Namut  supra 
narratum  est  (n.  1047),  Concilium  ideo  praecepit  singularem 
ilium  promulgationis  modum,  ut  cum  credibile  non  esset  decre- 
tum  promulgandum  fore  in  haereticorum  territoriis,  ita  eorum 
clandestina  matrimonia  valida  remanerent.  Hoc  autem  ostcndit 
Concilium  ex  una  parte  noluisse  nullitatem  matrimoniorum 
haereticorum,  sed  simul  ex  alia  putavisse  decretum  publicatum 
afficere  quoque  haereticos,  et  hos  non  excludi,  nisi  ex  non 
peracta  promulgatione.  Clarius  S.  C.  C.,  die  8  Jan.  1678,  pro- 
bante  Innocentio   XI  declaravit  :   «  Haereticos  quoque,   ubi 
decretum  est  promulgatum,  teneri  talem  formam  observare  ac 
propterea  etiam  ipsorum  matrimonia  absque  forma  Concilii, 
quamvis  coram  ministro  haeretico  vel  magistrate  civil!  con- 
tracta,  irrita  et  nulla  esse  ».  Eamdem  declarationcm  dederat 
eadem  S.  C.,  die  8  Jan.  1663.  Etdie  3 Sept.  1772,  in  instruclione 
ad  Episcopum  Gencvensem  :  «  Intorno  al  1°  et  2°  dubbio,  che 

1.  Collect.  Paris., n.  094. 

2.  S.  C.  pro  negotiis  ecclesiae  Gallicanae,  probante  Pio  VI,  in  epist. 
Cardinalis  DC  Zelada  ad  Episc.  Lucionensem,  23  Mali  1793. 


198  TRACTATUS    CANONICUS   DE   MATRIMONIO 

risguarda  i  matrimonii  clandestini,  i  quali  si  contraggono  contro 
la  Icgge  del  Goncilio  di  Trento,  c  da  osservarsi  come,  dove  i 
contraenti  hanno  fissato  il  loro  domicilio  o  quasi-domicilio  in 
paesi  nei  quali  e  stata  promulgata  la  legge  Tridentina,  siano 
pure  eglino  cattolici  o  eretici,  sono  tenuti  a  contrarre  il  matri- 
monio  con  quelle  condizioni,  chc  dalla  medesima  legge  sono 
prescritte;  altrimenti  contraggono  invalidamente...  »  (1). 

1179.  Posita  hac  haereticorum  obligatione  contrahendi  ma- 
trimonium  coram  parocho  et  testibus,  quaeritur  num  paro- 
chus  eorumdem  matrimonio  assistere  possit  aut  debeat.  De 
matrimonio  inter  partem  catholicam  et  partem  non  catholicam 
sive  baptizatam   sive  non  baptizatam,  vide  n.   485  sequ.  et 
n.  544  sequ.  Praeterea  certe  parochus  assistere  nequit  active; 
aut  si  haeretici  in  expressione  consensus  matrimonialis  aliquid 
addunt  contrarium  naturae  vel  perpetuitati  matrimonii  vel 
haeresim  sapiens ;  sed  modo  agitur  de  matrimonio  duorum 
haereticorum  inter  se  et  de  parochi  assistentia  mere  passiva 

(n.  506),  ab  utraque  aut  saltern  alterutra  parte  requisita,  ita 
ut  parochus  sponte  sua  non  sese  iinmisceat  in  negotiis  haereti- 
corum,  et  quin  in  expressione  consensus  matrimonialis  aliquid 
addatur  quod  permitti  nequit. 

1180.  Jam  vero,  responsionem  huic  quaestioni  aliquantu- 
lum  elargientes,  dicimus  : 

1°  Si  agatur  de  matrimonio  inter  duos  infideles,  missionarii 
catholici  «  propter  graves  causas,  si  bonum  religionis  catho- 
licae  id  postulet,  possunt  exhibere  suam  praesentiam  matrimo- 
niis  inter  infideles,  dummodo  ex  omnibus  adjunctis  appareat 
vel  etiam  expresse  declarent  se  assistere  nullatenus  tamquam 
fungentes  munere  sacro,  sed  mere  ut  testes  et  spectatores  con- 
tractus  naturalis ;  dummodo  sufficienter  constet  nullum  impe- 
dimentum  et  nullum  pactum  intervenire  quod  reddat  matri- 

1.  Latine  :  Circa  primum  ac  secundum  dubium  respiciontia  matri- 
monia  clandestina  quao  contrahuntur  contra  Icgem  Cone.  Trid., 
observandum  est  quod  ubi  contrahentes  domicilium  vol  quasi-domi- 
cilium  stabilivcrint  in  locis  in  quibus  lex  Tridentina  est  promulgate, 
etiamsi  sint  catholici  vel  haeretici,  tenentur  ad  contrahendum  matri- 
monium  cum  illis  conditionibus  quae  ab  eadem  lege  praescriptae 
sunt;  secus  contrahunt  invalido... 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  199 

monium  invalidum,  nihil  admisceatur  aliquid  superstitiosum, 
aut  quod  falsum  cultum  redoleat ;  et  dummodo  absit  omnis 
ratio  scandali  >.  Ita  S.  C.  S.  Officii  die  1  Dec.  1864,  proinsula 
Samoae.  Sane  matrimonium  in  casu  per  se  est  ethice  bonum, 
imo  et  sacrum,  licet  dignitatem  veri  sacramenti  non  habeat. 
2°  Siagitur  de  matrimonio  inter  duos  haereticos,  lege  Triden- 
tinanonadstrictos,  applicanda  foret  ejusdemS.  G.  responsioad 
episcopum  Bardensem  in  Statibus  Unitis  Americae  Septentrio- 
nalis,  die  20  Dec.  1837.  Nam  episcopus  Bardensis  in  cujus  dioe- 
cesi  decretum  nee  erat  nee  est  publicatum,  exposuit  :  «  Multi 
protestantes,  absque  ulla  intentione  religionem  catholicam  am- 
plectendi,  saepe  sollicitant  ut  vel  coram.uno  e  suis  sacerdotibus 
vel  coram  episcopo  consensum  ad  matrimonium  contrahendum 
praestent.  Notandum  est  quod  in  talibus  circumstantiis  non 
tamquam  sacerdotes,  sed  sicuti  magistratus  civiles  agerent 
episcopus  et  sacerdotes,  quod  legibus  Reipublicae  licitum  est. 
Nunc  quaeritur  utrum  ipsi  missionariisque  suis  liceat  talibus 
praeesse  matrimoniis  ».  Responsum  fuit  :  «  Si  agatur  de 
matrimonio  inter  duas  partes  haereticas,  licet  bujusmodi  inter- 
ventus  non  ita  reprobetur  ut  numquam  licitus  esse  possit, 
communiter  tamen  essc  dissuadendum  » .  Est  et  alia  responsio 
data  feria  V,  loco  IV,  die  i  Dec.  1864.  Nam  Visitator  Missio- 
num  Gongregationis  Maristarum  in  insulis  Oceaniae  exposuit  : 
«  Dans  1'Archipel  de  Tonga  la  loi  civile  ne  reconnait  comme 
mariage  que  ceux  qui  out  ete  contractes  en  presence  du 
ministred'un  culte.  Par  suite  des  moeurs  locales,  un  projet.de 
mariage,  s'il  est  connu  plusieurs  jours  a  1'avance,  ecbouera 
presque  toujours  devant  1' opposition  des  parents  et  amis.  L'in- 
teret  des  bonnes  mccurs  ct  le  progres  de  la  religion  font  une 
loi  aux  missionnaires  de  favoriser,  autant  qu'ils  peuvent,  la 
conclusion  des  manages,  mais  par  suite  de  1'opposition  derai- 
sonnable  des  parents,  il  arrive  que  des  heretiques  qui  deman- 
dent  a  etre  catholiques  veulent  se  marier,  avant  qu'on  puisse. 
les  admettre  a  1'absolution  sacramentelle  ou  bieu  au  bapteme 
sous  condition.  On  demande  si  le  missionnaire  peut  recevoij1 
le  consentement  de  mariage  de  deux  protestants  dans  cette 
situation.  »  S.  G.  S.  Officii  reposuit  :  «  Missionarii  ordinarie 


200  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

se  abstineant  ab  assistendo  contractui  matrimonial!  do  quo  in 
casu  et  solum  in  aliquo  casu  particular!  non  esse  inquietandos 
sub  sequentibus  conditionibus  :  a)  si  matrimonii  conclusio  vere  sit 
continue  necessaria  et  moram  non  patiatur  nee  sine  periculo, 
ut  refertur,  differri  possit  usque  ad  reconciliationem  sponso- 
rum  cum  Ecclesia  Catholica ;  b)  si  in  illis  regionibus  hac  in  re 
nullum  sit  periculum  scandali  nee  ex  opinione  sive  catholico- 
rum  sive  haereticorum  ulla  species  conniventiae  crga  ipsam 
falsam  religionem  et  sectamjiaereticam ;  c)  si  constet  sufficienter 
nihil  subesse  quo  matrimonium  redderetur  invalidum ;  d)  ita  ut 
nulla  adhibeatur  caeremonia  religiosa  adeoque  sine  vestibus 
sacris  aut  ornatu  ecclesiastico,  in  loco  non  sacro,  sine  precibus 
aut  benedictionibus,  missionarius,  sicut  testes  alii,  adsit,  ipsa 
forma  et  ipso  modo  assistentiae  declarans  illos  contrahentes 
nondum  pertinere  ad  veram  Ecclesiam ;  e)  per  se  patet  sponsos 
esse  relinquendos  in  bona  fide  quoad  celebrationem  matrimo 
nii  instatu  peccati  accensurae,  ne  peccatum  materiale  reddatur 
formale.  Quoniam  agitur  de  re  valde  gravi,  considerent  Missio- 
narii  etiam  atque  etiam,  utrum  bonum  religionis  catholicae, 
bonum  spirituale  contrahentium  in  singulis  casibus  hanc  epi- 
keiam  exigat,  et  utrum  vel  sponsi  non  jam  turn  possint  cum 
Ecclesia  reconciliari,  differendo  pleniorem  institutionem  in 
aliud  tempus,  vel  vere  dilatio  matrimonii  sine  malis  gravio- 
ribus  fieri  nequeat  » . 

3°  Si  agitur  de  matrimonio  inter  duoshaereticos,  lege  Triden- 
tina  adstrictos,  sed  aliquo  impedimento  dirimenti  etiam  juris 
ecclesiastic!  tan  turn  impeditos,  parochus  assistere  nequit.  Nam 
ex  una  parte  facile  patet  parochum  assistere  non  posse,  persi- 
stente  impedimento  dirimenti;  et  ex  alia,  ut  declarat  Benedic- 
tus  XIV  in  litteris  Magnae  Nobis  diei  29  Junii  1748  et  rursus 
in  litteris  Ad  tuas  manus  diei  8  Aug.  ejusd.  anni  :  «  Haec  est 
constans  consuetude  Sanctae  Sedis  ut  dispensationes  ab  impe- 
dimentis  non  concedat,  nisi  catholicis,  ideoque  nee  pro  matri- 
moniis  inter  utramque  partem  haereticam,  nee  pro  matrimoniis 
mixtis,  nisi  rarissime  et  ob  causas  gravissimas  ».  Scilicet 
Sancta  Sedes  aliquando  propter  causas  gravissimas,  quin 
concedat  haereticis  dispensationem,  tolerat  ac  permittit  ut  ab 


CAP.  V.     DE    MATRIMONII    FORMA  201 

episcopis  concedatur  in  casibus  particularibus  vi  facultatum 
pro  catholicis  obtentarum,  ita  ut  conscientia  Ordinariorumqui, 
sciente  et  non  contradicente  Romano  Pontifice,  ita  agunt,  tuta 
sit.  Ita  Benedictus  XIV  in  litteris  diei  12  Sept.  1750  ad  episco- 
pum  Breslaviensem ;  Pius  VI  in  epistola  diei  13  Jul.  1782  ad 
Arch.  Mechliniensem,  etc.,  et  eodemsensu  etiam  S.  C.  S.  Offi- 
cii  quandoque  rescripsit,  e.  g.,  in  instructione  data  die  7  Mail 
1869  ad  Arch.  S.  Jacobi  in  Republica  Ghilena. 

4°  Demum  si  agitur  de  matrimonio  inter  duos  haereticos 
lege  Tridentina  adstrictos  et  ab  aliis  impedimentis  liberos,  juxta 
responsionem  S.  G.  C.  diei  22  Jim.  1624,  ad  2um,  parochus 
nee  deberet  nee  posset  assistere ;  ibi  :  «  Sive  alter  tantum  de 
conjugibus  sit  haereticus,  sivc  ambo,  nullatenus  debere  paro- 
chum  haereticorum  matrimoniis  assistere  (1)  ».  Sed  videtur 
distinguendum.  Nam  lex  Tridentina  obligans  haereticos  ad 
contrahendum  coram  parocho  et  testibus,  eo  ipso  obligat,  ut 
patet,  parochum  ad  assistendum  eorum  matrimoniis;  secus 
esset  manifesto  contradictoria.  Igitur  esset  alia  lex,  quae,  pro- 
hibendo  parochis  ne  assistant,  arceret  a  matrimonio  haereticos, 
donee  convertantur.  Jam  vero  Ecclesia,  prohibendo  parocho 
ne  assistat,  potest  utique  A^etare  matrimonium  partium  lege 
Tridentina  adstrictarum,  donee  aliquid  faciant  quod  facere 
debent  et  facile  possunt ;  sed  potestne  arcere  haereticos  a  matri 
monio,  donee  convertantur?  Si  agatur  de  haereticis-apostatis, 
qui  nempe  facto  proprio  personal!  ad  haeresim  transierunt, 
potest,  ut  patet  exemplo  publici  peccatoris,  qui  jure  communi 
a  matrimonio  prohibetur,  nisi  prius  accedat  ad  tribunal  poeni- 
tentiae  (n.  243).  At  haereticis  non  apostatis,  qui  in  haeresi 
nati  et  educati  sunt  quique  saepissime  suntin  bona  fide,  negare 
matrimonium,  nisi  convertantur,  foret  plane  contra  naturae 
jus.  Igitur  vel  permittatur  parocho  assistere  matrimoniis  horum 
haereticorum  cum  cautelis  supra  indicatis,  vel  ii  haeretici  a 
lege  Tridentina  eximantur.  Ceterum  casus  est  rarissimus; 
eoque  occurrente,  recurratur  ad  S.  G.  S.  Officii. 

1.  Citari  solent  etiam  alia  responsa  Sacrarum  Congreg.  Romanaruin, 
praesertim  S.  C.  S.  Officii,  sed  pl<jraque  ant  nullatenus  aut  nonnisi 
sub  aliquo  tantum  respectu  sen  indirecte  faciunt  ad  rem. 


202  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMOiVIO 

1181.  Diximus  tamen  (n.  1178)  haereticos  lege  Tridentina 
teneri  per  se  :  nam  admittimus  per  accidem  haereticos  saepe 
lege  Tridentina  non  adstringi.  Proinde  merito  Pius  VII  ad  Ar- 
chiep.  Moguntinum,  die  8  Oct.  1803,  de  sententia  quac  tenet 
matrimonia  haereticorum  coram    ministro    acatholico    inita 
generatim  nulla  esse,  atque  adeo  validas  fore  secundas  eorum 
nuptias,  si  modo  coram  catholico  parocho  contrahantur,  ait  : 
«  Nee  undique  vera  est  nee  satis  tuta,  neque  idcirco  in  praxi 
quibuscumque  in  casibus  indiscriminatim   sequenda.    Probe 
enim  novit  Fraternitas  Tua  hujus  generis  matrimonia  rata  et 
firma  consistere  iis  in  locis  in  quibus  Gone.  Trid.  dccretmn  vel 
numquam  publicatum  fuit,  vel  numquam  observatum  tam- 
quam  ejusdem  Concilii  decretum,  vel  si  quando  observatum 
fuit,   longo  dein  temporis  intervallo  in  desuetudinem  abiit. 
Hinc  factum  est  ut  praefata   opinio,   quae  matrimonia  inter 
haereticos  contracta  coram  ministro  acatholico  generatim  nulla 
et  irrita  esse  propugnat,  adversaries  semper  habuerit  et  nu- 
mero  plures  et  auctoritate  praestantissimos,  adeo  ut  vix  ali- 
quem  retinuerit  probabilitatis  gradum,  maxime  post  editam  a 
Benedicto  XIV,  an.  1741,  pro  matrimoniis  Hollandiae  celeber- 
rimam  declarationem  > . 

1182.  Si  decretum  in  loco  non  fuit  rite  publicatum,  aut 
contraria  consuetudine  revocatum  fuit,  patet  eodem  nee  catho- 
licos  nee  haereticos  teneri.  Sed  aliquando  decretum,  rite  publi- 
catum  et  vigens,  afficit  catholicos,  sed  non  haereticos.  Idmani- 
feste  supponitur  in  sequent!  epistola   S.  C.  de  Prop.  Fide  ad 
episcopum  Nicopoleos,  die  11  Jan..  1817.  Quaestio  erat  de  vali 
date  matrimonii  inter  catholicum  et  schismaticam,  et  S.  G. 
rescribit  :  «  Quantunque  nei  paesi  di   antico  dominio  Turco 
vogliasi  publicato  nelle  chiesc  e  societa  cattolichc,  ossia  per  lo 
meno  fra  cattolici  latini  e  greci  ivi  domiciliati,  il  citato  decreto 
del  Tridentino,  e  sieno  conseguentemente  nulli  i  matrimonii  ivi 
contratti  fra  cattolici  e  cattolici,  senza  la  presenza  del  sacer- 
dote  proprio  di  unadelle  parti  contraenti,  non  e  stato  pero  ne 
mai  publicato,  ne  mai  osservato  in  quei  dominii  nelle  societa  o 
scismatiche,  o  eretiche,  ivi  da  gran  tempo  formate  e  stabilite  : 
c  percio  i  matrimonii  ivi  celebrati  o  dai  scismatici  ed  eretici 


CAP.  V.    —   DE   MATRIMOMI    FORMA  203 

fra  loro,  o  da  una  parte  cattolica  e  Faltra  eretica  o  scismatica 
avanti  il  pastore  eretico  o  scismatico  dovranno  aversi  per  rati 
e  valid!.. .  »  (1). 

Et  clarius  adhuc  id  tradit  Pius  VII  rescribens  ad  Imp.  Napo- 
leonem.  Hie  instabat  ut  nullum  declararetur  ex  capite  vel 
raptus  vel  clandestinitatis  matrimonium  a  suo  fratre  Hieronymo 
Baltimorae  in  America  initum  cum  acatholica.  Pius  VII,  die 
27  Junii  1805,  negativam  dedit  responsionem,  et  quoad 
clandestinitatem  haec  habet :  «  Get  empechement  vient  du 
Concile  de  Trente :  inais  la  disposition  du  meme  Concile  n'a 
lieu  que  dans  les  pays  ou  son  fameux  decret...  a  etc  public,  et 
meme  dans  ce  cas  il  n'a  lieu  qua  regard  des  personnes,  pour 
lesquelles  on  I'a publie...  Le  decret  du  Goncile  de  Trente  n'y 
ayant  pas  etc  publie,  sa  disposition  de  la  necessite  de  la  pre 
sence  du  cure  ne  peut  y  avoir  lieu,  et  aussi  pour  une  autre 
raison,  qui  est  que  quand  meme  cette  publication  y  cut  ete 
faite,  on  ne  Faurait  faite  que  dans  les  paroisses  catholiques, 
s'agissant  d'un  pays  originairement  acatholique,  de  sorte  qu'on 
ne  pourrait  j amais  en  deduire  la  nullite  d'un  manage  mixte, 
cest-a-dire  entre  un  catholique  et  une  heretique  a  I'egard  de 
laquelle  la  publication  riest  pas  censee  etre  faite.  Ge  principe  a 
ete  etabli  par  un  decret  de  Notre  Predecesseur  Beuoit  XIV  au 
sujet  de  manages  mixtes  contracted  en  Hollande,  et  dans  la 
Belgique  confederee.  Ix?  decret  n'etablissant  pas  un  nouvcau 
droit,  mais  etant  seulement  une  declaration,  comme  porte  son 
titre  (c'est-a-dire  un  devcloppement  de  ce  que  ces  manages 
sont  en  realite),  on  comprend  aisement  que  le  meme  principe 


\.  Latine  :  Quamvis  in  regionibus  antiqnae  Turcicac  dominationis 
feratur  in  ecclesiis  et  societatibus  catholicis,  nempe  saltern  inter  ca- 
tholicos  Latinos  et  Graecos  ibi  commorantes,  citatum  Tridentinum 
decretum  esse  publicatum,  ac  por  consequens  nulla  sint  matrirnonia 
ibidem  contracta  inter  catholicos  et  catholicos  absque  praesentia  pro- 
prii  sacerdotis  alterutrius  partis  contrahentis,  tamen  numquam  fuit 
publicatum  et  observatum  in  illis  regionibus  in  societatibus  schisma- 
ticis  aut  haereticis  ibidem  ex  multo  tempore  conilatis  ac  constitutis. 
Atque  ideo  matrimonia  ibidem  inita  aut  a  schismaticis  et  haereticis 
inter  se  aut  inter  unam  partem  catholicam  et  aliam  haereticam  aut 
schismaticam  coram  pastore  haeretico  aut  schismatico  habenda  erunt 
rata  ac  valida... 


204  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

doit  etre  applique  aux  manages  contractes  entrc  un  catholique 
et  line  heretique  dans  un  pays  sujet  a  des  heretiques :  quand 
memo  parmi  les  catholiqucs  y  existant  on  aurait  public  le 
susdit  decret  » . 

1183.  Ut  vero  determinemus  quandonam  decretum,  in  loco 
promulgatum  et  vigens,  haereticos  non  afficiat,  variae  fingantur 
hypotheses. 

a)  In  aliquoterritorio,  e.  g. ,  Americae  Septentrionalis,  sunt 
haeretici  et  schismatic!  cum  suis  ministris  et  templis,  et  una 
simul  sunt  catholici,  in  dioeceses  et  parochias  divisi,  cum 
sacerdotibus  et  ecclesiis.  Jam  vero  si  ibi  in  parochiis  catholicis 
publicatur  decretum,  hoc  afficit  catholicos,  non  vero  haere 
ticos  et  schismaticos.  Id  apertetradit  Pius  VII,  /.  c.,  confirmat 
S.  G.  S.  Officii  in  responsione  mox  citanda  et  in  aliis  pluribus, 
e.  g.,  in  responsione  diei  2  Martii  1842  pro  civitate  Argentina 
et  in  alia  pro  Alsatia  diei  o  Julii  1848  (1)  et  optimo  jure 
defenderunt  viri  docti  cum  ultimis  annis  caput  Tame f si  in  civi 
tate  Berolinensi  promulgarctur  (2) . 

1184.  b)  In  territorium,  c.  g.,  Galliarum,  in  quo  non  erant 
aut  fere  non  erant  nisi  catholici,  et  decretum  promulgatum 
fuerat  in  singulis  parochiis,   erant  aut  deinde    accesserunt 
haeretici    aut    schismatic! ,   viventes  inter  catholicos,    quin 
tamen   ministrum  et  templum   habeant.   In  hoc   casu  aca- 
tholicos  teneri  lege  Tridentina,  certum  omnibus   est  ;    quod 
S.  G.  S.  Officii  saepius  declaravit,  e.  g.,  in  cit.  responsione  diei 
5  Jul.  1848,  ad  3um,  pro  Alsatia.  Quod  si  acatholici,  publicato 
dccreto,  ad  locum  catholicum  accesserunt  ibique  statum  legalem 
a  Gubernio  obtinuerunt,  socictatem   religiosam  constituentes 
cum  templo  et  ministris,  casus  est  difficilior  et,  juxtaS.  G.  S. 
Officii   responsionem  mox  citatam  ad  2um,   recurremlum   in 
casibus  particular  ibus.  Sed,  nisi  incidamus  in  tcrtiam  hypo- 
thesim   sequentem,  dicendum   est    decretum    afficere    etiam 
haereticos  aut  schismaticos.    Hue   spectat  sequens  responsio 
S.  G.  S.  Officii.  Matrimonium  mixtum,  coram  ministro  acatho- 


1.  Canoniste  contemporain,  an.  1893,  pag.  26  sequ. 

2.  Vide  votum  Consultoris  in  cit.  Limburgensi. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  205 

lico  cclebratum  Confluentibus  in  dioecesi  Trevirensi,  an.  1821, 
fuerat  a  Curia  Trevirensi  irritum  declaratum  ob  clandestini- 
tatem,  die  22 Dec.  1851 ;  sed in  altera  instantia  Curia  Goloniensis 
pro  validitate  stetit.  Re  delata  ad  S.  C.  S.  Officii,  in  primis 
scriptum  fuit  ad  Episcopum  Trevirensem,  die  22  Nov.  1852  : 
«  E.mi  Inquisitores  Generales,  antequam  in  re  tanti  moment! 
quidquam  decernant,  in  comitiis,  fer.  IV,  die  24  hujus  mensis 
habitis  decreverunt  litteras  ad  Amplitudinem  Tuam  dandas 
esse,  ut  certo  innotescat,  num  Confluentibus  fuerit  decretum 
Cone.  Trid.,  cap.  1,  sess.  XXIV,  deref.  ma/. ,  rite  promulgatum 
in  singulis  parochiis,  utrum  tempore  ejusdem  promulgationis 
in  ea  civitate  exlarent  haeretici,  qui  suos  haberent  ministros  et 
ecclesias,  velpotius  subinde  supervenerint » .  Cum  vero  Episcopus 
Trevirensis  respondisset  affirmatiATe  ad  primam  quaestionem  ; 
ad  aliam  vero  acatholicos  recentioribus  tantum  temporibus  pro- 
priam  ibi  parochiam  erexisse,S.C.  S.  Officii,  die  24  Jan.  1853, 
resolvit  :  «  Infirmata  sententia  Curiae  archiepiscopalis  Colo- 
niensis,  confirmandam  esse  sententiam  Curiae  episcopalis 
Trevirensis  >.  Aliae  etiam  citari  possent  similes  responsiones 
sive  S.  C.  S.  Officii,  sive  aliarum  Congreg.  Romanarum  (1). 

1185.  c)  In  territorio,  in  quo  prius  non  erant  aut  fere  non 
erant  nisi  catholici,  et  in  cujus  parochiis  decretum  publicatum 
fuerat,  deinceps  catholici  in  haeresim  aut  schisma  declinave- 
runt,  vel,  expulsis  catholicis,  haeretici  aut  schismatici  illorum 
locum  occupaverunt,  ita  ut  modo  societates  religiosae  haereti- 
corum  aut  schismaticorum  cum  templo  et  ministris  habeantur 
potius  quam  catholicorum.  DD.  minime  convenientibus,  puta- 
mus  decretum  non   afficerc  has    societates,    quia   moraliter 
diversac  sunt  ab  ilia,  pro  qua  promulgatio  prius  facta  fuerat. 
Hie  est  casus  Statuum  Foederatorum  Belgii  et  Hollandiae  pro 
quibus  Rencdictus  XIV  dedit  celebrem  declarationem,  Matri- 
monia,  4  Nov.  1741,  de  qua  fusius  agendum  est. 

1186.  Notandum  est  decretum  Tridentinum  publicatum  in 
Belgio  fuissc  cura  Philippi  II  Hispaniarum  Regis,  cui  Belgium 


1.  P.  Wernz,   n.  166,  not.  135;  Rosset,  n.  2100;  Lehmkuhl,  n.  71 
aliique. 


206  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

subdebatur  ;  licet  nonnulli  putaverint,  non  sine  fundamento, 
hanc  promulgationem  factam  non  fuisse  ad  normam  Gone. 
Trid.  (1).  At  deinde,  an.  1672,  mutata  est  in  Belgio  rerum 
facies  ;  Belgium  Hollandiae  unitum  est ;  Respublica  Batavorum 
intestinis  bellis  vexata ;  fides  catholica  c  provinces  proscripta  ; 
publica  quoque  sacramentorum  administratio  edictis  vetita ; 
leges  Romani  Pontificis  constantissime  spretae.  Atque  ita 
societas  religiosa  catholica  fere  disparuerat  et  in  ejus  locum 
successerat  haereticorum  societas.  Quaeri  tune  coepit  utrum 
matrimonia  clandestina  haereticorum  inter  sc  aut  mixta  valida 
essent,  necne,  ob  promulgationem  decreti  Tridentini  prius 
factam.  In  praxi  communi  et  constant!  quaestio  soluta  fuerat 
pro  validitate  :  sed  plures  canonistae  ac  theologi,  ipsaS.  G.  C., 
et  ipse  Bellarminus  in  epist.  ad  Nuntium  Apost.  in  Germania, 
Episcopum  Tricaricensem,  an.  1600,  steterant  pro  nullitate. 
Sub  Clemente  XII  haec  quaestio  rursus  ad  examen  revocata 
fuit,  ut  decrctoria  decisione  definiretur  ;  ct  Lambertinus,  tune 
in  minoribus  consti tutus,  consul tus,  aliis  aliud  sentieutibus, 
opinatus  est  pro  validitate.  Quum  Clemens  XII  supremum  diem 
obiisset,  hanc  quaestionem  resolvit  Benedictus  XIV,  /.  c., 
praevia  sententia  S.  G.  G.,  declarans  valida  pro  illis  Statibus 
matrimonia  turn  haereticorum  inter  se,  turn  mixta,  sine 
Tridentina  forma,  licet  illicita,  nisi  ahud  obesset  dirimens 
impedimentum. 

1187.  Rationes  propter  quas  theologi  ct  canonistae  consulti 
concludebant  matrimonia  clandestina  haereticorum  inter  se 
valida  csse,  variae  fuerunt;  casque  refer t  idem  Benedictus  XIV, 
De  Syn.,  lib.  VI,  cap.  VI,  n.  1  sequ.,  et  fusius  De  Roskovany, 
op.  cit.,  §  49.  Alii  scilicet  ita  concludebant,  quia  facta  promul- 
gatio  etiam  pro  catholicis  certo  non  constabat ;  alii,  quia, 
admissa  etiam  promulgatione,  enata  postea  erat  nova  haereti 
corum  societas,  quae  decreto,  pro  alia  societate  promulgato, 
ad  string!  non  poterat ;  alii,  quia  rneus  Gone.  Trid.  fuit  haere- 
ticos  eximere;  alii  tandem,  quiaputabant  idreligioni  catholicae 
cxpedire.  Quaenam  ex  istis  fuerit  ratio  decidendi  pro  validitate, 

\.  De  Roskovany,  De  malrimoniis  mixtis,  lib.  /,  g  47. 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  207 

Benedictus  XIV  non  dicit.  Putamus  fuisse  alteram  :  nam  non 
potuit  esse  prima,  quia  tune  etiam  matrimonia  ciandestina 
catholicomm  valida  dicenda  fuissent ;  non  tertia,  quia  id 
absolute  positum  non  est  verum,  licet  verum  videatur  in  hypo- 
thesi  ab  alterius  rationis  assertoribus  eonsiderata ;  non  quarta, 
quia  exinde  locus  est  potius  dispensation!,  quam  declarationi 
validitatis  (1). 

Semel  vero  admissa  validitate  matrimoniorum  haereticoram 
inter  se,  omnes  in  Gongregatione,  concordibus  suffrages,  ait 
Benedictus  XIV,  De  Syn.,L  c.,  n.  12,  existimarunt  valida  quoque 
esse,  licet  illicita,  matrimonia  mixta  ob  principium  n.  1167 
expositum. 

1188.  Haec  declaratio  Benedicti  XIV,  principaliter  saltern, 
non  est  dispcnsatio,  sed  simplex  declaratio,  ut  nomen  indicat, 
seu  authcntica  legis  Tridentinae  interpretatio  ;  non  reddidit 
proinde  valida  matrimonia  ciandestina  postea  contrahcnda, 
neque  sanavit  antea  contracta,  sed  declaravit  decretum  in 
tcrritorio  promulgatum,  juxta  mentem  Gone.  Trid. ,  non  afficere 
haereticos  in  casu.  Id  tradit  Pius  VII,  cujus  verba  retulimus 
n.  1182,  colligitur  aperte  ex  ipso  declarationis  textu,  et  indicat 
ipse  Benedictus XIV in cpist.  SingulariNobis,  9 Febr.  1747, §  17 : 

«  Ex  verissimis arguments  conjecturisque  probatum  est, 

Cone.  Trid.  cum  novum  illud  dirimens  impedimentum  consti- 
tuit,  decretum  suum  ad  ea  matrimonia  non  extendisse,  quae 
disceptationi  a  Nobis  an.  1741  solutae  occasionem  dedere  ». 
Diximus  :  principaliter  saltern,  quia  ultro  adinittimus  declara- 
tionem  Benedictinam  babuisse  vim  dispensationis  seu  decreti 
turn  pro  parochiis,  si  quae  erant,  Statuum  Foederatorum,  in 
quibus  ratio  exemptionis  non  verificabatur,  turn  pro  principle 
communicationis  exemptionis  (2).  Praeterea  quamquani  Be 
nedictus  XIV,  /.  c.,  emiserit  principaliter  simplicem  declara- 
tionem,  quae  proinde  similibus  rerum  adjunctis  applicatur, 
tamen  cum  errandi  periculum  grave  sit  in  re  tanti  momenti, 
Sancta  Sedes  saepius  edixit  Benedictinam  declarationem  non 


1.  De  Roskovany,  op.  cit.,  §  51. 

2.  P.  Wernz,  n.  167,  not.  151. 


208  TRAGTATUS  CANON ICUS  DE  MATRIMONIO 

posse  ad  alia  loca  extend!,  nisi  a  Sancta  Sede  :  ipsa  enim  sua 
auctoritate,  etsi  facti  species  eadem  non  foret,  potest  ea  matri- 
monia  valida  reddere  per  dispensationem.  Hinc,  e.  g.,  matri- 
monium  initum  an.  1821  in  dioecesi  Trevirensi  declaratum  fuit 
invalidum  (n.  1184),  licet  declaratio  Benedictina  ad  praedictam 
dioecesim  an.  1830  extensa  flier-it.  Loca  ad  quae  extensa 
fuit,  recensent  Zitelli,  /.  c. ;  Mansella,  /.  c.,  eaque  habes  in 
Alleg.  VI. 

1189.  Quaesitum  fuit  a  S.  G.  S.  Officii  :  «  An  pro  intelli- 
gentia  Celebris  declarationis  Benedicti  XIV  pro  Hollandia 
comprehendi  possint  sub  nomine  haeretici  quinque  sequentes 
classes  :  1°  Illi  qui  catholice  baptizati  a  pueritia  nondum 
septennali  in  haeresi  educantur,  ac  baeresim  profitentur  ; 
2°  Qui  non  tarn  in  haeresi  quam  ab  haereticis  educantur,  nulla 
scilicet  vel  vix  ulla  baercticae  doctrinae  instructione  accepta  et 
cultu  non  frequentato,  licet  aliquoties  participate ;  3°  Qui  adhuc 
pueri,  in  manus  haereticorum  incidentes,  haereticae  sectae 
adjunguntur  ;  4°  Apostatae  ab  Ecclesia  catholica  ad  haereticam 
sectam  transeuntes  ;  5°  Qui  nati  et  baptizati  ab  haereticis 
adoleverunt,  quin  ullam  solemnem  haereseos  professionem 

emiserint  ac  veluti  nullius  religionis Igitur  quid  sentiendum 

sciscitatur  Episcopus  de  istorum  matrimoniis  cum  parte  catho 
lica  initis  1..  »  S.  G.,  die  6  Apr.  1859,  respondit:  «  Ad  effectum 
matrimonii  supra  numeratos  comprehendi  in  laudata  Bene 
dicti  XIV  declaratione  (1)  ». 

Hue  etiam  spectat  responsio  ejusdem  S.  G.,  die  17  Nov.  1835. 
Nam  inter  varia  dubia  4um  ita  se  habebat :  «  4°  Gum  catholicus 
se  simulat  protestantem  aut  apostatam  eo  consilio,  ut  matri- 
monium  ineat  cum  muliere  catholica  coram  ministro  protestante 
et  duobus  testibus,  ejusmodi  matrimonium  est  ne  validum? 
Resp.  Negative.  Gum  enim  alter  conjugum  haeresim  simulet 
aut  apostasiam,  non  ideo  catholicam  fidem  ex  animo  deserit. 
Quocirca  cum  ambo  conjuges  sint  reapse  catholici,  clandesti- 
nitatis  impedimento  tenentur.  Quod  si  conjugum  alter  non 
haec  simularet  solum,  sed  vere  animo  a  catholica  fide  deficeret, 

\.  Feije,  n.  319. 


CAP.  V.    —   DE   MATRIMONII    FORMA  209 

ad  haereticam  transiens  pravitatem,  tune  profecto  mixtum 
exurgeret  matrimonium  quod  ratum  habendum  esse,  ex  supe- 
rius  dictis  apparet  » . 

1190.  In  aliis  locis  haeretici  lege  Tridentina  certe  teneban- 
tur,  sed  Sedes  Apostolica  eosdem  dispensavit  vel  declarans 
valida  matrimonia  mixta  et  ideo  etiam  matrimonia  acatholi- 
corum  inter  se  (1),  vel  declarans  valida  matrimonia  acatholi- 
corum  inter  se  ideoque  et  mixta,  nisi  restrictio  in  dispensationis 
decreto  apposita  fuerit.  Haec  loca  recenset  Mansella,  /.  <?.,  et 
Zitelli,  /.  c.  Sunt  autem  Bavaria,  ex  instructione  Apostolicae 
Sedis,  i^Sept.  1834;  sed  vide  Alleg.  VI;  Hungaria,  ex  instruc 
tione  S.  G.  Neg.  Extr.  Ecc.,  30  Apr.  1841 ;  Hibernia,  ex  decreto 
S.  Officii,  mense  Martio  1785  ;  Universum  Regnum  Russiacum 
et  Regnum  Poloniae  eidem  subjectum,  ex  decreto  S.  G.  Neg. 
Extr.  Ecc. ,  an.  1844 ;  Provinciae  Renanae  sub  ditione  Borussica, 
ex  brevi  Pii  VIII  ad  Episcopos  Borussiae  Renanae,  an.  1830; 
Georgia,  ex   decreto  S.  Officii,   an.  1845;  Insula  Melitensis, 
an.  1890.  In  decreto  pro  Insula  Melitensi  dato  per  S.  G.  Neg. 
Ecc.  Extr.  praepositam,  expresse  statuitur  lianc  dispensatio- 
nem  esse  pro  matrimoniis  heterodoxorum  inter  se,  non  autem 
pro  matrimoniis  mixtis  ;  proindc  pro  Insula  Melitensi  nullate- 
nus  applicari  potest  principium  tie  quo  n.  1167  (2).  Alia  etiam 
sunt   hujusmodi  loca,    e.    g.,    Gibraltaria.    Putamus  autem 
nomine  haereticorum  ad   effectum  matrimonii  etiam  in  hisce 
locis  venire  omnes  illos,  de  quibus  supra  n.  1187,  1188. 

1191.  Ex  dictis  resolve  casum  peregrini  aut  vagi,  qui  ex  loco 
ubi  non  viget,  transit  in  aliquem  ex  his  locis  ubi  matrimonia 
haereticorum  inter  se  aut  mixta  valida  sunt,  licet  decretum 
pro  catholicis  vigeat,   ac  ibi  clandestine  contrahit.   Nam  si 
peregrinus  aut  vagus  est  catholicus,  vel  contrahit  cum  catho- 
lica,  et  matrimonium  est  nullum ;  vel  contrahit  cum  haeretica, 
et  matrimonium  est  validum,  licet  illicitum.  Si  autem  peregri 
nus  aut  vagus  est  haereticus,  semper  validum  est,  etsi  cum 
catholica  initum  sit  illicitum  :  nam  pro  haereticis,  illis  in  locis 

1.  P.  Wernz,  n.  163,  not.  122. 
.  2.  Canonisle  contemporain,  an.  1893,  pag*  23  seq. 

II  14 


210  TRACTATUS   CANONICUS    DE   MATRIMOMO 

decretum  Tridentinum  non  viget  et  ipsi  parti  catholicae  commu 
nicant  exemptionem  (n.  1167).  Quod  si  hie  peregrinus  aut 
vagus  haereticus  e  loco  veniat  ubi  decretum  Tridentinum  ATiget, 
illius  matrimonium  potest  esse  quoque  nullum,  juxta  ea  quae 
n.  1203  sequ.  dicemus. 

1192.  E  contrario,  declaratum  pluries  fuit  clandestina  ma- 
trimonia  haereticorum  inter  se  aut  mixta  irrita  esse  in  Galliis. 
S.  Poenitentiaria,  die  28  Mar  tit  1834,  interrogata  :  «  Utrum 
matrimonia  ab  haereticis  inter  se  aut  cum  catholicis  juxta 
solas   leges  civiles,   seu  coram  ministro  hacretico,  sine  prae- 
sentia  parochi  catholici  inita,  valida  sint  in  Galliis  et  in  aliis 
regionibus,  ubi,  uti  in  Galliis,  protestantes  et  haeretici  omnes 
habent  suos  ministros,  templa,  seu  statum  legalem  a  gubernio 
probatum   » ;   reposuit   :  «  Negative,  exceptis  regionibus,  de 
quibus  loquitur  Benedictus  XIV  in  declaratione  diei  4  Nov. 
1741,  atque  ad  quas  per  successores  suos  ilia  eadem  declara- 
tio  extensa  est  ».  Plura  alia  S.  G.  S.  Officii  responsa  in  eum- 
dem  sensum  Aride,  si  lubet,  apud  Perrone,  vol.  //,  p.  222  sequ. 

1193.  Id  confirmatur  ex  responsione  S.  G.  S.  Officii,  data, 
die 31  Aug.  1887.  Sophia  S.,  Romae nata,  religione schismatica 
hortodoxa,  natione  Russica,  una  cum  suis  parentibus  ejusdcm 
religionis  et  nationis  domicilium  vel  quasi-domicilium  habe- 
bat  in  civitate  Niciensi.  Matrimonium  ibi  contraxit  cum  An- 
gelo  G.  Parisiensi,  e   secta  protestantium,  et  matrimonium 
celebratum  fuit  turn  in  templo  protestantium  coram  pastore, 
turn  in  ecclesia  Russica  coram  sacerdote,  non  vero  coram  pa- 
rocho  catholico  et  testibus.  Post  varies  annos  vitae  conjugalis 
mulier  divortium  civile  petiit  et  obtinuit.  Postea,  conversa  ad 
catholicam  religionem,  voluit  ad  alias  nuptias  transire  cum 
viro  catholico  :  proinde  petiit  a  S.  G.  S.  Officii  ut  vellet  nulli- 
tatem  primi   matrimonii  declararc,   ideoque  sibi  pcrmittere 
novum  matrimonium  cum  viro  catholico.  S.  G.  respondit  : 
e  Praevio  juramento  ab  oratrice  Sophia  S.  in  curia  Ebroicensi 
praestando,  quo  declaret  matrimonium  clandestine  initum  ab 
ipsa  cum  Angelo  G.  non  fuisse  ab  iisdem,  scientibus  illius 
nullitatem,  ratificatum  in  loco  ubi  Tridentinum  non  viget, 
detur  mulieri  documentum  libertatis  ex  capite  clandestinitatis » . 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  211 

Eodem  proinde  jure  matrimonia  clandestina  haereticorum 
aut  mixta  irrita  sunt  absque  ullo  dubio  in  Italia,  in  Hispania... 

Hue  usque  de  personis  quae  decreto  Tamelsi  adstringuntur 
in  locis  in  quibus  hoc  decretum  promulgatum  fuit. 

1194.  2°  Si  in  parochia  decretum  promulgatum  non  fuit 
(aut  fuit  postea  revocatum  consuetudine  vel  auctoritate  Ro- 
mani  Pontificis),  regula  generalis  est  neminem  teneri,  cum 
lex  non  promulgata  non  obliget.  Proinde  matrimonium  clan- 
destinum  ibi  celebratum  est  validum,  licet  initum  absque  be- 
nedictione  sacerdotis  illicitum  sit.  Id  verum  est,  sive  jure  sive 
injuria  omissa  sit  promulgatio  (1). 

1195.  Quaeritur  utrum  et  alienigenae  ibi  valide  contrahant 
sine  forma  Tridentina.  Et  quidem  si  alienigenae  illuc  appu- 
lerint  e  loco  ubi  pariter  non  viget,  certum  est,  nemine  dubi- 
tante,  matrimonium  valere,  quicumque  tandem  fuerit  eorum 
animus ;    nulla   enim  est  ratio  nullitatis,   cum  partes  nee  vi 
locali  nee  vi  personali  teneantur.  Quaestio  est  utrum  valeat, 
necne,  si  contrahentes  illuc  venerint  e  loco  ubi  viget;  e.  g.,  si 
e  Gallia  pergant  in  Angliam,  ibique  matrimonium  civile  ineant. 

1196.  Basis    responsionis   debet  esse  Celebris  declaratio 
S.  G.  G.  diei  5  Sept.  1626.  Proposita  enim  fuerunt  ab  Archi- 
episcopo  Goloriiensi  Electore  sequentia  dubia  :  <  An  incolae 
tarn  masculi  quam  foeminae  loci  in  quo  Cone.  Trid.  in  puncto 
matrimonii  est  promulgatum,  transeuntes  per  locum  in  quo 
dictum  Concilium  non  est  promulgatum,  retinentes  idem  do- 
micilium,  valide  possint  in  isto  loco  matrimonium  sine  paro 
cho  et  testibus  contrabere ;  2°  Quid  si  eo  praedicti  incolae  tarn 
masculi  quam  foeminae  solo  animo  sine  parocho  et  testibus 
contrahendi   se   transferant,    habitationem    non    mutantes  ; 
3°  Quid  si  iidem  incolae  tarn  masculi  quam  foeminae  eo  trans 
ferant  habitationem  illo  solo  animo,  ut  absque  parocho  et  te 
stibus  contrahant  ?  Iidem  Cardinalcs  ad  lum  et  2um  non  esse 
legitimum  matrimonium  inter  sic  se  transferentes  ac  trans 
euntes  cum  fraude  ;  ad  3um   vero   dubiorum  hujusmodi,  si 


1.  Mansella,  p.  /,  cap.  IV,  art.  IV;  D'Annibale,  p.  Ill,  S  ^8;  Santi, 
lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  41,  cum  communi. 


212  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

domicilium  vere  transferatur,  matrimonium  esse  validum  re- 
sponderunt  et  resolverunt.  » 

Haec  S.  G.  G.  responsio  dici  etiam  solet  decretum  Ur- 
bani  VIII,  quia  Urbanus  VIII,  ad  instantiam  procuratorum 
Archiepiscopi  Goloniensis,  earn  confirmavit  Brevi  diei  14  A ug. 
1627  (1). 

Hanc  responsionem  exponimus,  ad  examen  revocantes  tres 
casus  propositos  eisque  connexos. 

1197.  a)  Titius  et  Sempronia  e  Gallia  pergunt  in  Angliam 
solo  animo  sine  parocho  et  testibus  contrahendi,  retinentes 
domicilium  vel  quasi-domicilium  in  Gallia,  quin  uterque  vel 
alteruter  acquirat  novum  domicilium  vel  quasi-domicilium  in 
Anglia  ;  et  ibidem  matrimonium  clandestinum  contrahunt. 
Hicest  alter  casus  propositus  S.  G.  Notum  est  DD.,  agentes 
de  legibus  in  genere,  communiter  admittere  peregrinum  lege 
particular!  patriae  suae  non  obligari,  juxta  principium  cap. 
ult.  De  constitut.  in  6°  :  «  Gum  extra  territorium  jus  dicenti 
non  pareatur  impune  > .  Hoc  autem  posito,  quaerunt  utrum 
lege  teneatur  saltern  peregrinus  e  loco  discedens  in  fraudem 
legis.  Nonnulli  affirmant,  inter  quos  Benedictus  XIV,  De  Syn., 
lib.  XHI,  cap.  IV,  n.  10,  qui  id  ostenditex  hac  responsione  pro 
matrimoniis  et  ex  Glementis  X,  Const.  Suprema,  2  Aug.  1670, 
pro  casibus  reservatis.  Alii  negant,  qui  pro  matrimoniis  et 
casibus  reservatis  rem  explicant  ex  positiva  lege  Ecclesiae, 
quae  has  duas  exceptiones  regulae  generali  fecit.  Quidquid 
sit  de  quaestione  generali,  certum  apud  omnes  est  ex  relato 
Urbani  VIII  decreto  ilium  qui,  in  patria  sua  lege  Tridentina 
obligatus,  transiit  in  locum  exemptum  solo  animo  sine  pa 
rocho  et  testibus  contrahendi,  lege  ipsa  nihilominus  ad- 
stringi  (2).  Ratio  est,  quia  lex  Tridentina  est  personalis  si- 
mul  et  localis  ;  et  quatenus  personalis,  afficit  personas  easque 
sequitur  etiam  in  loco  ubi  localiter  non  viget  (n.  1166). 


1.  Benedictus  XIV  in  cit.  epist.  ad  Archiep.  Goanum,  19  Mart.  1758 
(Alleg.  VII);  De  Lugo,  Resp.  Mor.,  lib.  I,resp.  36. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  112;  De  Lugo,  1.  c.;  Reiff.,  lib.  IV, 
tit.  Ill,  n.  108,  cum  communi  post  Urbani  VIII  decretum,  contra  ali- 
quos  ante  hoc  decretum. 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  213 

1198.  Licet  vero  in  Urbani  VIII  decreto  dicatur  :  solo  ani- 
mo  conirahendi,  tamen  juxta  omnes  matrimonium  foret  aeque 
nullum,  si  hie  animus  esset  non  unicus  sed  praecipuus,  sine 
quo  partes  non  discessissent ;  e.  g.,  si  partes  Angliam  petunt 
principaliter  ad  matrimonium  contrahendum  et  secundario  ad 
aliquod  negotium  in  Anglia  expediendum.   Sine  parocho   et 
testibus  contrahendi,  idest  contrahendi  matrimonium  in  Anglia, 
seposito  proprio  parocho  aut  Ordinario  in  Gallia,  quacumque 
tandem  de  causa  nuptias  in  Anglia  inire  velint.  Hinc  «  non 
valere  matrimonium  initum  ab  iis  qui  legem  Tridentinam  igno- 
rabant,  censuit  S.  G.  G.,  26  Aug.  1873;  vel  qui  earn  scientes 
alio  discesserant  ut  ab  injusta  parentum  vexatione  sese  redi- 
merent  (S.  G.  G.,  3  Apr.  1841,  16  Jun.  1866);  vel  ut  matri 
monium  inirent  coram parocho  consanguineo  (ex  S.  U.  I.  prob, 
SS.mo,  17  Maii  1804)...  »;  D'Annibale,  p.  Ill,  %  457,  not.  42. 
Proinde  ad  nullitatem  matrimonii  non  est  necessaria  in  parte 
discedente  fraus  subjectiva  seu  dolus  mains  in  Tridentinam 
legem. 

1199.  Ex  omnibus  declarationibus,  quas  hie  auctor  verbis 
relatis   indicat,    sufficiat  referre  datam   in   Gratianopolitana 
Matrimonii,  3  Apr.  1841.  Vir  nobilis,  matrimonium  cumpuella 
conditionis  longe  inferioris  inire  cupiens,  cum  timeret  ne  id 
vetitum  esset  per  leges  civiles  quae  parentum  consensum  ne- 
cessarium  statuunt,  Londinum  cum  puella,  omnibus  insciis, 
est  profectus,  ibique  post  octo  vel  decern  dies  coram  missio- 
nario  in  capella  catholica  matrimonium  inivit.  Quaestione  mota 
de  illius  validitate,  ac  delata  ad  S.  G.  G.,  haec  certior  facta 
per  S.  G.  de  Prop.  Fide  missionarios  Anglicos  facultatibus  pe- 
culiaribus  ad  assistendum   matrimoniis  non  esse  praeditos, 
declaravit :  «  Ex  hactenus  deductis  non  constare  de  validitate 
matrimonii,  sed  ad  declarationem  nullitatis  esse  procedendum 
confectione  processus,  servata  saltern  in  substantialibus  forma 
Const,  s.  m.  Benedicti  XIV  Dei  miseratione  incipientis,  in- 
specto  praesertim  animo  et  tempore  quo  asserti  sponsi  com- 
morati  sunt  nedum  Londini,  sed  etiam  in  districtu  illius  apo~ 
stolid  vicariatus ;   quatenus  autem  Episcopo  magis  expedire 
visa  fuerit  matrimonii  convalidatio,  renovate  consensu  secreto, 


214  TRACTATUS    CAJNONICUS    DE    MATRIMONIO 

.pro  facilitate  dispensandi  supra  quovis  impedimento  juris 
ecclesiastic!  tantum,  juxta  solitas  clausulas,  quatenus  adsit,  ac 
etiam  pro  facultate  sanandi  in  radice  juxta  formam,  quatenus  id 
necessarium  duxerit,  facto  verbo  cum  SS.mo  super  omnibus  ». 
Quomodo  vero  fraus  in  sensu  decreti  Urbani  VIII  verifice- 
tur,  quocumque  tandem  animo  partes  velint  nuptias  in  Anglia 
contrahere  sine  parocho  (proprio)  et  testibus,  vide  n.  1206. 

1200.  Quid  vero  si  una  tantum  pars  Angliam  petit  solo 
animo  contrahendi  sine  parocho  et  testibus?  E.  g.,  Titius  jam 
est  in  Anglia  negotiorum  causa,  sine  domicilio  vel  quasi-do- 
micilio,  dum  Sempronia,  videns  suos  parentes  continue  magis 
matrimonio  obstare,  Angliam  petit,  ut  ipsi  nubat.  Dubium 
propositum  S.  G.  G.   ej usque  responsio  respiciebat  utramque 
partem  hoc  animo  discedentem  :  sed  ex  dictis  solutio  quae- 
stionis  facilis  est.  Nam  Sempronia  per  se  tenetur  lege  Triden- 
tina  (n.  1198).  Si  Titius  ratione  loci  quern  inhabitat,  hac  lege 
non  teneretur,  statim  sequeretur  ex  notissimo  principle  de 
communicatlone  habilitatis,  matrimonium  valerc.  At  cum  nee 
ipse  Titius  verius  exemptus  sit  (n.  1205),  nulla  superest  ratio 
pro  validitate. 

1201.  Confirmatur  ex  responsione  S.  C.  G.  in  Parisiensi 
Matrimonii,  25  Jan.  1873,  cujus  haec  est  species.  Albertus  L., 
an.  1867,  illicitis  amoribus  sese  implicuit  cum  Armanda  R., 
muliere  perditissimis  moribus.   Aegro  animo  parentes  hanc 
Alberti  calamitatem  ferebant,  et  nihil  intentatum  reliquerunt 
ut  a  pessima  consuetudine  juvenem    abducerent.   Tandem 
indignatione  parentum,  bonorum  interdictione  ac  vitae  tur- 
pitudine  defatigatus,   Albertus  melioris  consilii   propositum 
amplecti  visus  est,  atque,  matre  suadente,  in  Americam  pro- 
fectus,  eo  appulit,  die  10  Mart.  1868.   Hoc  animo  iter   su- 
scepit,  ut,  peregrinatione  distractus,  obscoenum  amorem  de- 
poneret;  et  revera  in  America  continuo  hue  illuc  vagatus  est. 
Interim  Armanda  juvenem  litteris  tentare  coepit;  deinde,  die 
11  Augusti,  in  Neo-Eboracensem  civitatem  pervenit;  et  triduo 
post  in  eadem  civitate,  in  qua  decretum  Tridentinum  pro  ca- 
tholicis  publicatum  non  fuit,  coram  sacerdote,  rectore  ecclesiae 
catholicae  S.  Vincentii  de  Paula,  ac  duobus  testibus  matrimo- 


CAP.  V.    —   DE   MATRIMONII    FORMA  215 

nium  initum  fuit.  S.  C.  C.  edixit  nullum  hoc  matrimonium ; 
et  tamen  sola  Armanda  discesserat  ex  intentione  contrahendi 
matrimonium. 

1202.  Quid  vero  si  una  vel  alterutra  pars  eratvaga?  De 
hoc  casu  non  agit  Urbanus  VIII,  cum  loquatur  de  retinentibus 
domicttium ;  et  ita  responderi  potest.  Si  pars  ita  est  vaga,  ut 
nullam  habeat  commorationis  sedem,  certum  est  apud  omnes 
matrimonium  valcre.  Si  pars  ita  est  vaga,  ut  habeat  locum 
commorationis  in  Gallia  quern  deseruit  ad  paucos  dies  cum 
animo    revertendi,    putamus    solutionem   pendere   ex   dictis 
n.  1090.  Nam  si  affirmas  ctiam  in  hoc  casu  proprium  ipsius 
parochum  esse  quemlibet  in  mundo,  matrimonium  valet ;  si 
tenes  proprium  ipsius  parochum  esse  tantum  parochum  com 
morationis  in  Gallia,  matrimonium  probabiliter  est  invalidum, 
quia  pars  tenetur  contrahere  coram  parocho  commorationis  in 
Gallia,  ac  proinde,  contrahens    in    Anglia   absque  domicilio 
vel  quasi-domicilio  ant  etiam  simplici  commoratione,   paro 
chum  vcl  Ordinarium  proprium  fraiidal  jure  suo  (cit.  n.  1206) 
atque  ita  fraus  ilia  objectiva  verificatur,  quae  est  ratio  deci- 
dendi  in  decreto  Urbani  VIII  (1). 

1203.  b}  Titius  et  Sempronia  e  Gallia  pergunt  in  Angliam, 
vel  transeunt  per  Angliam,  absque  animo  matrimonium  in- 
eundi,  sola,  e.g.,  itineris  vel negotiorum causa,  retinentes domi- 
cilium  vel  quasi-domicilium  in  Gallia,  quin  uterque  vel  alte- 
ruter    novum  domicilium,   vel  quasi-domicilium    in    Anglia 
acquirat;  et  ibidem  matrimonium  clandestmum  contrahunt, 
iciest  sine  praesentia  proprii  parochi  aut  Ordinarii  in  Galliis, 
aut  sacerdotis  de  proprii  parochi  vel  Ordinarii  licentia,  et  duo- 
bus  saltern  testibus.  Hie  est  primus  casus  S.  G.  propositus,  ut 
ex  verbis  ipsis  et  ex  contextu  patet. 


1.  Contrarium  putat  P.  Wernz,  n.  171,  quia  vis  personalis  inducitur 
solum  ratione  domicilii  vel  quasi-domicilii.  Sed  quaestio  est  num  indu- 
catur  etiam  ratione  simplicis  commorationis,  quando  de  vago  agitur. 
Diximus  :  aut  eliam  simplici  commoratione,  quia  si  vagus  in  Anglia 
habet  locum  commorationis,  sicuti  in  Gallia,  putamus  matrimonium 
valere,  quia  non  est  magis  ratio  pro  parocho  gallico,  quam  pro 
parocho  anglico,  ac  proinde  nulla  fraus  in  ilium  committitur.  Haec 
dicta  sint,  salva  meliori  sententia. 


216  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

Jam  vero  de  validitate  istiusmodi  matrimonii  DD .  inter  se  non 
conveniunt. 

1204.  Plerique  putant  matrimonium  valere.  Ballerini  ad 
Gury,  torn.  II,  n.  839,  haec  habet  :  «  Communior  sententia 
cum  Sanchez,  lib.  UL  disp.  XVII I,  n.  28;  Pontio,  lib.  V, 
cap.  IX,  n.  2;  Reiff.,  lib.  IV,  lit.  HI,  n.  123;  Engel,  lib.  IV, 
lib.  HI,  n.  20,  concl.  3,  etc.,  tenet  istos  valide  contrahere, 
etiamsi  contractui  illi  nee  parochum  nee  testes  adhibeant. 
Ratio  est  quia  peregrini  non  adstringuntur  patriae  legibus, 
quando  extra  earn  vagantur,  et  praesertim  quoad  contractus, 
cujusmodi  est  matrimonium,  cum  in  iis  subjiciantur  legibus  et 
sortiantur  forum  locorum,  in  quibus  versantur,  uti  edicitur, 
cap.  fin.  Deforo  comp.,  et  /.  6  ff.  De  evictionibus .  Neque  ob- 
stat  quod  Tridentinum  inhabilitaverit  personas  ad  contrahen- 
dum  sine  praescripta  solemnitate;  inhabilitatio  autem,  ut  dici 
solet,  personam  sequatur,  sicut  umbra  sequitur  corpus.  Hoc 
enim  procedit  dumtaxat,  quando  persona  inhabilitata  fuerit 
absolute  ac  simpliciter  et  in  individuo  per  sententiam  judicis, 
secus  vero  si  inhabilitatio  sit  generalis  ex  lege ;  tune  enim 
sequitur  naturam  legis  et  consequenter  ubi  lex  non  obligat, 
ibi  nee  obligat  inhabilitatio,  nee  actus  sequitur  annullatio.  Ita 
practer  allegatos  etiam  Barbosa,  De  off.  Episc.,  p.  II,  all.  32, 
n.  153,  et  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  HI,  n.  110  ».  Hanc  doctrinam 
amplectuntur  et  illustrant  etiam  scriptores  Act.  S.  Sedis, 
vol.  VII,  pag.  557,  his  verbis  :  « Et  quidem  admodum  temperate 
cl.  Ballerini  hanc  doctrinam  mere  dixit  communiorem,  quando 
ceu  absolute  communem  earn  tradiderunt  et  Reiff. ,  /.  c. ,  et 
Pichler,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  14,  et  Marcus  Struggl,  De  Matr., 
lib.  Ill,  n.  180,  et  Ferraris,  v.  impedimentum,  art.  2,  n.  110, 
quin  et  communissimam  Georgius  Gobat,  tract.  IX,  n.  484, 
earn  professus  est.  Adde  quod  et  Ferraris,  /.  c.,  et  Pichler,  /,  c., 
et  La  Croix,  /.  VI,  p.  Ill,  n.  712,  in  hujus  doctrinae  confir- 
mationem  declarationes  S.  G.  afferunt.  Alioquin  vero  perpau- 
cos  omnino  reperies,  qui  contrarium  docuerint » .  Tandem  haec 
sententia  confirmari  videtur  ex  ipsa  responsione  S.  G.  G. 
Nam  cum  primum  dubium  respiciat  hunc  casum  sine 
fraude,  alterum  respiciat  casum  cum  fraude,  et  S.  C.  ad 


CAP.  V.    DE    MATRIMONI1    FORMA  217 

lum  et  2um  respondeat  matrimonium  esse  nullum  in  casu  frau- 
dis,  sequi  videtur  esse  validum  in  casu  non  fraudis.  Et  clarius 
etiam  S.  G.  de  Prop.  Fide,  rescribens  ad  Episcopum  Heliopo- 
litanum,  die  7  Julii  1670.  Nam,  inter  plura  dubia  proposita, 
tertium  hoc  erat :  «  An  qui  in  propria  parochia  Goncilii  decre- 
tum  circa  matrimonia  audivit,  possit  in  aliis  locis  in  quibus 
non  est  publicatum  decretum,  sine  parocho  matrimonium  con- 
trahere  ».  S.  G.  reposuit  :  «  Ad  3um  licere,  juxta  decretum 
ejusdem  S.  G.  G.,  modo  non  fiat  infraudem  >  (1). 

1205.  Alii  minus  communiter  sed  longe  verius  censent  ma 
trimonium  in  casu  nullum  esse  (2)'.  Ratio  est  eadem  quam 
supra  attulimus,  desumpta  ex  vi  personal!  Tridentinae  legis ; 
nam  lex  Tridentina  est  localis  simul  et  personalis,  et  quate- 
nus  personalis,  adeo  afficit  personas,  ut  eas  sequatur  etiam 
in  loco  ubi  lex  non  est  promulgata  (cit. ,  n.  1166).  Confirmatur 
manifeste  ex  cit.  decreto  Urbani  VIII.  Nam  certum  est  pri- 
mum  dubium  respicere  casum  nostrum  :  atqui  S.  G,  G.  respon- 
det  ad  lum  el  2um  non  esse  legitimum  matrimonium  inter  sic  se 
transferentes  ac  transeuntes  cum  fraude.  Ad  rem  Benedic- 
tus  XIV  ad  Archiep.  Goanum  :  «  Hujus  vero  definitionis  con- 
textu  bene  perpenso,  facile  intelligitur  matrimonia  primo  et 
secundo  loco  exposita  irrita  ac  nulla  ab  eadem  Gongr.  decerni, 
eo  quia  fraus  intercessit  ».  EtS.  G.  S.  Officii  in  instructione 
diei  7  Jun.  1867  :  «  Juxta  ea  quae  in  hoc  decreto  (Urbani  VIII) 
sanciuntur,  qui  domicilium  habent  et  retinent  in  loco  ubi  Tri 
dentina  lex  viget,  nequeunt  valide  matrimonium  inire  in  loco 
ubi  non  viget,  nisi  ibi  nedum  habitationem,  sed  etiam  vere 
domicilium  fixerint,  quo  fraudem,  si  quae  intercesserit,  pur- 
gare  omnino  debeant ».  Tandem  idem  probat,  quidquid  contra 
dicant  Acta  S.  Sedis,  1.  c.,  responsio  S.  G.  G.  in  Parisiensi 
Matrimonii,  %3Jan.  1873,  de  qua  n.  1201. 

1208.  Si  autem  dicas  nullam  in  casu  fraudem  adesse,  re- 


1.  Collect.  Paris,  n.  981.  Decretum  S.  C.  C.,  ad  quod  fit  allusio,  est 
decretum  datum  ad  Episcopum  Tricaricensem  circa  matrimonia  Bata- 
vorurn,  uti  ex  responsione  ad  l«m  dubium  patet. 

2.  Scavini,  vol.  Ill,  n.  874;  P.  Wernz,  n.  170;  Rosset,  n.  2083  sequ.; 
S.  Alphonsus,  n.  1080. 


218  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

spondcmus  :  Cum  partes  teneantur  ex  dictis  contrahere  coram 
proprio  parocho  aut  Ordinario  in  Gallia,  nuptias  clandestinas 
in  Anglia  ineuntes,  ipso  facto  fraudem  committunt,  idcst  pro- 
prium  parochum  aut  Ordinarium  fraudant  jure  suo  assistendi 
matrimonio  per  se  vel  per  alium  sacerdotem  delegatum ;  et 
hoc  sensu  fraus  in  subjecta  materia  sumitur,  praecisione  facta 
ab  interna  contrahentium  intentione.  Et  revera  Sacrae  Gongreg. 
Romanae  ad  matrimonii  nullitatem  pronuntiandam  minime 
requirunt  fraudem  subjeclivam  seu  doluni  in  Tridentinam 
legem  (n.  1198).  Ad  rem  Benedictus  XIV  in  Inst.  Ecc.  33,  n.  8  : 
«  Si  quis,  domicilium  suum  minime  relinquens,  e  civitate  vel 
oppido  in  quodegit,  in  alium  locum  profidscatur,  ibique  matri- 
monium  ineat,  quin  antea  domicilium  sibi  vel  quasi-domici- 
lium  comparaverit,  illud  omnino  irritum  (est),  quia  cum 
frauds  in  proprium  parochum  conjungitur » .  Et  P.  Wernz,  /.  c. , 
not.  156  :  «  Tota  ilia  fraus  ad  hoc  reducitur,  quod  a  neutro 
e  sponsis,  sic  se  transferentibus,  fueritposita  conditio  sine  qua 
non  advalidum  matrimonium  contrahendum,  idest  acquisitio 
saltern  quasi-domicilii,  etiamsi  forte  ambo  sponsi  vel  saltern 
unus  ex  illis  nequaquam  propter  nuptias  celebrandas,  sed 
recreationis  vel  alterius  negotii  causa  in  locum  immunem  dis- 
cesserint  ».  Hie  est  sensus  responsionis  S.  C.  de  Prop.  Fide 
supra  citatae. 

1207.  His  positis,  in  praxi  si  agitur  de  matrimonio  ineundo, 
matrimonium  in  Anglia  fieri  non  debet  nisi  coram  parocho  aut 
Ordinario  proprio  in  Gallia,  aut  coram  alio  sacerdote  de  eorum 
licentia,  et  duobus  saltern  testibus;  sed  etiam  si  agitur  de  ma 
trimonio  contracto  et  ad  forum  contentiosum  deducto,  Offi- 
cialis  debet,  ni  fallimur,  ob  auctoritatem  Sacrarum  Congreg. , 
pro  nullitate  pronuntiare. 

1208.  De  casu  quo  utraque  vel  alterutra  pars  est  vaga,  non 
loquitur    S.  G.  G.,  atque  eadem  responsio   applicari  potest, 
quam  n.  1202  dedimus.  Scilicet  si  pars  ita  vaga  est  ut  nullam 
habeat  commorationis  sedem,  vel  quia  numquam  habuit,  vel 
quia  locum  in  quo  morabatur  in  Gallia,  deseruit  absque  ani- 
mo  revertendi,    certum  est  matrimonium  valere.    Si  autem 
locum  commorationis  in  Gallia  pars  vaga  deseruit  cum  animo 


CAP.  V.    DE    MATRIMONII    FORMA  219 

revertendi,  matrimonii  valor  incertus  est,  idcoque  pro  eodem 
stare  inpraxi  debemus. 

1209.  c)  Titius  et  Sempronia  e  Gallia  pergunt  in  Angliam 
solo  animo  matrimonium  ineundi;  sed   ante    matrimonium 
domicilium  vel  quasi-domicilium  in  Anglia  obtinent.  Hie  est 
tertias  casus  propositus  S.  G. ;  quae  respondit  jnatrimonium 
valere  etiam  sine  proprii  parochi  aut  Ordinarii  in  Gallia  prae- 
sentia  aut  delegatione.  Nimirum  in  genere  lex  Tridcntina  obli- 
gat  in  fraudem  discedentes  e  patria  in  qua  ipsa  viget,  etiam  in 
loco  a  lege  libero;  sed  Urbanus  VIII  excipit  illos,  qui  in  eodem 
domicilium  vel  quasi-domicilium  ante  nuptias  acquisiverunt. 
Neque  inhac  re  fuitumquam  aliquis  DD.  dissensus. 

1210.  Quid  vero  si  una  tantum  pars  in  Anglia  domicilium 
vel  quasi-domicilium  obtinuit,  aliaautem  in  fraudem  discessit? 
Matrimonium  est  validum,  quia  prior  pars  esthabilis  ex  dictis, 
ideoque  et  altera  ob  communicationem  habilitatis.  Nusquam 
enim  legimus  fraudem   unius    communicationem    habilitatis 
excludere.Hic  easus  occurrit  in  Parisiensi  Matrimonii,  i^Aug. 
1882,   cujus  speciem  dedimus  n.  906;   S.  G.  nullum  quidem 
declaravit    matrimonium,  sed  plures  aliae  aderant  nullitatis 
causae,  praesertim  defectus  consensus,  qui  videtur  fuisse  ratio 
decidendi.  Geterum  haec  doctrina  videtur  esse  communis  :  earn 
tenentEngel,   lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  20;  Feije,  n.  338;  Bangen 
tit.  HI,  pag.  19;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  108  etsequ.; 
Reiff.,  lib.  Ill,  tit.  IV,  n.  121... 

1211.  3°  TandenLsi  inparochia  dubia  est  decreti  promiuga- 
tio,  nemo  pariter   incolarum   tenetur,   cum    lex  dubia  non 
obliget.  Proinde  matrimonia,  clandestine  inita,  illicita  quidem, 
sed  valida  sunt  et  remanent,  etsi  postea,  re  melius  perpensa, 
peractae  publicationis  certitudo  appareat. 

Hinc  exorto  dubio  num  decretum  fuerit  rite  promulgatum 
in  Promontorio  Bonae  Spei,  S.  G.  S.  Officii,  22  Jul.  1840, 
decrevit  :  «  Non  satis  constare  decretum  Tridentinum  ibi  fuisse 
publicatum ;  optime  autem  se  gerere  missionaries,  dum  matri 
monia  in  forma  Tridentini  celebrare  satagunt  >.  Et  S.  G.  G. 
interrogata:  «  An  quandomulier  catholica  cum  haeretico,  vel 
e  contra,  matrimonium,  praesente  ministro  haeretico,  con- 


220  TRACTATUS    CANONICUS   DE   MATRIMONIO 

trahit  in  loco  in  quo  dubitatur,  an  sacrum  Gone.  Trid.  fuerit 
publicatum,  debeat  coram  parocho  catholico  iterum  contrahere » 
respondit,  die  13  Nov.  1638  :  «  Si  non  constat  de  publicatione 
sacri  Cone.  Trid.  in  parochia  contrahentium,  non  esse  inva- 
lida  matrimonia  coram  ministro  haeretico  contracta ;  si  vero 
constat  de  publicatione  sacri  Goncilii  in  parochia  saltern  ex 
illius  observantia  per  aliquod  tempus  tamquam  decreti  sacri 
Goncilii,  ad  validitatem  matrimonii  requiri  ut  coram  parocho 
catholico  iterum  contrahant  » . 

IV 

Sanctio  a  Cone.  Trid.  suo  decreto  apposila. 

1212.  In  primis  Gone.  Trid.,  /.  c.,  «  parochum  vel  alium 
sacerdotem  qui  cum  minore  testium  numero,  et  testes  qui 
sine  parocho  vel  sacerdote  hujusmodi  contractui  interfuerint, 
nee  non  ipsos  contrahentes  graviter  arbitrio  Ordinarii  puniri 
praecipit » .  Episcopus  posset  etiam  poenas  latae  sententiae  pro 
sua  dioecesi f erre  (1).  Deinde  vero  statuit  :  «  Quod  si  quis  paro- 
chus  vel  alius  sacerdos,  sive  regularis  sive  saecularis  sit,  etiamsi 
id  sibi  ex  privilegio  vel  immemorabili  consuetudine  licere  con- 
tendat,  alterius  parochiae  sponsos,  sine  illorum  parochi  licen- 
tia,  matrimonio  conjungere  aut  benedicere  ausus  fuerit,  ipso 
jure  tamdiu  suspensus  maneal,  quamdiu  ab  Ordinario  ejus 
parochi,  qui  matrimonio  interesse  debebat,  aut  a  quo  benedic- 
tio  suscipienda  erat,  absolvatur  » . 

In  Clem.  la,  De  privilegiis,  regularis  sub  poena  excommuni- 
cationis  latae  sententiae  prohibetur  sine  parochi  licentia  matri 
monia  solemnizare.  Haec  poena  jam  sublata  erat  per  Triden- 
tinam  suspensionem,  quidquid  contra  dicat  Sanchez,  lib.  ///, 
disp.XLVIll,  n.  8,  ita  declarante  S.G.  C.  apudThesaurum,  De 
poenis,  cap.  1,  v.  Matrimonium,  et  Gallemart  ad  cit.  cap.  /, 
sess.  XXIV,  Cone.  Trid.  (2) ;  sed,  si  non  suspensione  Triden- 
tina,  certe  Const.  Apostolicae  Sed  is  ilia  excommunicatio  eva- 
nuit. 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XLVII,  n.  9. 

2.  Giraldi,  p.  /,  sect.  891 ;  P.  Wernz,  n.  175,  not.  167. 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  221 

Sufficiat  igitur  declarare  poenam  suspensions,  quae  etiam 
post  cit.  Constitutionem  perdurat,  utpote  lata  a  Goncilio  Tri- 
dentino. 

1213.  In  primis  hanc  suspensionem  incurrit  parochus  vel 
sacerdos :  unde  non  clericus  inferior,  qui,  cum  neque  parochus 
sitneque  sacerdos,  conjungit  aut  benedicit  alienos  parochianos 
sine  debita  licentia ;  nomine  enim  sacerdotis  in  materia  poenali 
non  veniunt   diaconus,  subdiaconus  aliique  (1).  At  si  cleri 
cus  non  sacerdos  esset  parochus,  incurreret  suspensionem, 
quia  respectu  parochi  Concilium   qualitatem  sacerdotii  non 
exigit.  Imo  ilia  verba  Coucilii  parochus  velalius  sacerdos  stricta 
significatione  non  videntur  comprehendere  Ordinarium,   qui 
proinde  ab  ea  censura  foret  immunis. 

1214.  Praeterea  Concilium,  /.  c.,  ait  :  ausus  fuerit.  Atqui 
quando  canon  poenas  infligit  in  illos,  qui  aliquid  facere  ami 
fuerinl,  praesumpserint,   ausu    temerario    fecerinf,    vel  quid 
simile,  excusat  quaelibet  ignorantia  turn  invincibilis,  turn  vin- 
cibilis,  etiam  crassa  et  supina,  et  etiam  affectata,  juxta  melio- 
rem  sententiam,  saltern  ex  principio  reflexo.  Igitur  in  casu 
nostro  parochus  aliusve  sacerdos,  ignorans,  hanc  censuram 
evitabit. 

1215.  Insuper  haec  suspensio  manet  parochum  aut  sacerdo- 
tem  qui  ausus  fuerit  conjungere  aut  benedicere,  etc.  Conjun- 
gere;  scilicet  consensum   matrimonialem   recipere   sive  cum 
caeremoniis  Ritualis,  sive  his  praetermissis,  quin  officiat  hanc 
conjunctionem  esse  nullam.  Quod  si  alienus    parochus  aut 
sacerdos  alias  caeremonias  Ritualis  suppleat,  omissa  expres- 
sione  consensus,  quae  antea  locum  habuerat,  censuram  non 
incurrit,  quia  sponsos  non  conjungit.  Benedicere;  ea  scilicet 
benedictione,  quae  habetur  in  Missali.  Excipe  casum  necessi- 
tatis,  quoproprius  parochus  desit  :  tune  enim  haec  benedictio 
a  quolibet  sacerdote  catholico  peti  et  dari  potest  (n.  1175).  Si 
in  dioecesi  alia  benedictio  recepta  sit,  putamus,  ea  impertita, 
alienum  parochum  aut  sacerdotem  censura  non  irretiri ;  quia 
lexpoenalis  restringenda  videtur  ad  benedictionem  juris  com- 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XLIX,  n.  3;  P.  Wernz,  I.  c. 


222  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

munis.  Item  censuram  effugit,  si,  ausu  temerario,  alteri  sacer- 
doti  licentiam  concedit  conjungendi  aut  benedicendi,  sed  ipse 
nee  conjungit  nee  [benedicit  (1). 

1216.  Quaeritur  a  quo   suspensus  sit?  Giraldi,  /.   c.,  haec 
habet  :  «  Huicdubio  satis  apte,  meo  judicio,  respondet  San 
chez,  tract.,  de  censur.,  disp.  31,  sect.  3,  g  6,  n.  18,  pag.  570, 
torn.  5,  edit.  Venetiis  an.  1606,  sentiens  neque  parochum  alic- 
num,  neque   sacerdotem  beneficiatum,  in  hoc  delinquentem, 
suspensuni  esse  ab  officio  et  respective  beneficio,  sed  ab  officio 
sacerdotali,  eo  pari  modo  quo  suspensus  dici  deberet  simplex 
sacerdos  tarn  saecularis  quam  regularis.  Non  est  verosimile 
(sunt  ejusverbaj  voluisse  Concilium  suspendere  illos  sacerdotes 
abomni  officio  el  beneficio,  utverbum  illud  simpliciler  prola- 
tum  indicare  videtur,    turn  quia  peccatum  illud  non  apparel 
dignum  tanta  poena,  turn  etiam  quia  ilia  poena  indifferenter 
fertur  in  parochos  et  simplices  sacerdotes  tarn  regulares  quam 
saeculares,  et  ita  videtur  solum  suspensione  communi  omnibus 
illis.  Censeo  igitur  illam  esse  suspensionem  ab  officio  sacerdo 
tali,  quia,  juxta  canonum  intelligentiam,  ex  materia  subjecta 
determinatur  poena,  ut  in  eo  quis  punialur,  in  quo  deliquit  ». 
Haec  sententia  est  probabilis ;  ac  proinde  in  praxi  teneri  potest 
et  debet  ex  principio  reflexo,  donee  Sancta  Sedes  aliud  declara- 
verit  (2). 

1217.  Tandem  ab  hac  censura  absolvit  Ordinarius  pro- 
prii  parochi ;  hinc  et  Vicarius  Generalis  (3)  aliique  Ordinarii 
(n.  395). 

Articulus  II 

DE    NUPTIARUM    RITU 

1218.  Nuptiarum  ritus,  uti  alias  diximus,  consistit  in  illis 
caeremoniis  Ritualis  Romani,  quae  ipsam  matrimonii  celebra- 
tionem  comitari  solent,  et  in  subsequenti  benedictione  nuptiali 

1.  Sanchez,  lib.  Ill,  disp.  XLIX,  n.  2. 

2.  D'Annibale,    p.    ///,    §    461,    not.    03;     Suarez ,    De   Cemuris, 
disp.   XXXI,   sect.  HI,  n.  18;  Sanchez  eamdem  sententiam  retinet, 
lib.  Ill,  disp.  LI,  n.  13;   Pirhing,  lib.  IV,  tit.  Ill,  n.  43;  P.  Wernz, 
n.  175,  not.  169. 

3.  Giraldi,  l.*c.,  cum  Sanchez,  lib.  HI,  disp.  LH,  n.  4. 


CAP.  V.    --    DE    MATRIMONII   FORMA  223 

in  Missa  votiva  pro  sponso  et  sponsa,  quae  prostat  in  Missali. 
At  «  si  quae  provinciae  aliis,  ultra  praedictas,  laudabilibus 
consuetudinibus  et  caeremoniis  hac  in  re  utuntur,  eas  omnino 
retinere  S.  Synodus  vehementer  optat  »;  Gone.  Trid.,  /.  c. ; 
quod  et  Rituale  Rom.  circa  finem  monet.  Ita  nonnullae  dioeceses, 
praeter  illam  Missalis,  aliam  quoque  habent  nuptialem  bene 
dictionem,  quae  extra  Missam  datur.  Geterum  pro  commoditate 
parochorum  in  qualibet  dioecesi  adest  parvus  liber  qui  omnia, 
quae  agenda  sunt,  describit  :  parochus  igitur  ilium  sequatur. 

Aliquando  ipsae  caeremoniae  Ritualis  appellari  solent  be- 
nedictio  nuptialis,  et  revera  continent  benedictionem.  At  pro- 
prie  loquendo  haec  appellatio  reservatur  benediction!  Missalis 
post  initum  matrimonium ;  nam  Cone.  Trid.,  /.  c.,  aperte 
distinguit  inter  conjunctionem  et  benedictionem  sponsorum, 
et  ex  Rituali  Rom.  nullum  potest  esse  dubium.  Hinc  in  Ro- 
rtiana,  9  Mali  1893  (Colled,  authen.,  n.  3798),  proposito 
dubio  :  «  3°  In  quo  consistat  benedictio  nuptialis  » ;  S.  R.  G. 
reposuit  :  «  Ad  3um  :  Benedictio  nuptialis  consistit  in  oratio- 
nibus  quae  habentur  in  Missali  :  Propiliare,  Domine,  etc.,  et 
Dem  quipotestate,  etc.,  dicendae  ante  Libera  nos,  etc.,  necnon 
Deus  Abraham,  etc.,  dicenda  ante  benedictionem  ».  Adconfu- 
sionem  evitandam  benedictio  Missalis  anonnullis  appellatur 
solemnis  nuptiarum  benedictio  (1). 

Loquemur  in  primis  de  caeremoniis  Ritualis ;  deinde  de 
nuptiali  benedictione. 

§  1.  —  De  caeremoniis  Ritualis. 

1219.  Parochus  in  genere  tenetur  in  conscientia  easdem 
sedulo  servare,  ita  ut  negligens  a  peccato  excusari  non  posset; 
aliis  verbis  parochus  debet  assistentiam  activam  praestare. 
Omissio  omnium  grave  peccatum  foret;  singularum  leve,  si 
forte  excipias,  juxta  nonnullos,  sponsorum  interrogationes  (2). 

1.  Benedictus  XIV,  Inst.  Ecc.  80,  n.  9  sequ.;  Bangcn,  tit.  Ill,  p.  59; 
Feije,  De  matr.  mixtis,  pag.  250. 

2.  Sanchez,  lib.  Ill,  tit.   XXXVIII,  n.  G  sequ.;  Bangen,  tit.  Ill, 
pag.  56;  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  Ill,  n.  22. 


224  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Sane  ritus  ab  Ecclesia  praescripti  in  administratione  et  su- 
sceptione  sacramentorum  negligi  sine  piaculo  non  possunt ; 
atqui  ii  sunt  ritus  ab  Ecclesia  praescripti  in  administratione  et 
susceptione  sacramenti  matrimonii. 

Etiam  in  secundis  nuptiis,  licet  mulier  vidua  sit  et  jam  bene- 
dicta,  omnes  caeremoniae  Ritualis  servandae  sunt  :  nam  in 
casu  prohibetur  tantum  benedictio  solemnis  Missalis,  prouti 
edixit  S.  G.  de  Prop.  Fide,  die  21  Sept.  1843.  Insuper  quae- 
situm  fuit  :  «  Utrum  in  nuptiis,  quae  secundae  dicuntur,  omit- 
tenda  sit  benedictio  annuli  »  ?  S.  R.  G.  in  Rhedonen.,  27  Aug. 
1836  (Collect.  Authen.,  n.  2743),  reposuit  negative. 

Haec  benedictio  Ritualis  est  f unctio  parochialis ;  et  si  fiat  ab 
alieno  parocho  aut  sacerdote  sine  debita  licentia,  matrimonium 
est  nullum,  si  decretum  Tamelsi  in  loco  urget,  et  censura  con- 
trahitur,  de  qua  supra. 

1220.  Diximus  tamen  in  genere  has  caeremonias  servandas 
esse;  nam  in  sequentibus  casibus  ex  parte  vel  ex  toto  licite 
praetermittuntur . 

1°  In  matrimoniis  inter  par  tern  catholicam  et  partem  aca- 
tholicam  sive  baptizatam  sive  non  baptizatam,  aut  inter 
partes  acatholicas  inter  se,  in  quibus  parochus  passive  habere 
se  debet,  prout  exposuimus  n.  485  sequ.,  n.  709  et  n.  1192. 

1221.  2°  Quando  uterque  conjux  infidelis  vel  alteruter 
ad  religionem  catholicam  convertitur,  attendenda  est  sequens 
S.   C.  S.  Officii  responsio.  Ad  dubia  :   «  1°  Se  siano  da  sup- 
plirsi  le  ceremonie  nuziali,  allorche  richiedansi  dai  conjugi 
sposati  neir  infedelta,  nel  caso  che  ambedue  siansi  convertiti ; 
2°  Se  siano  da  supplirsi  le  stesse  ceremonie  nel  caso  che  uno 
del  conjugi  sia  battezzato,  e   1'altro   sia  rimasto   nell'infe- 
delta  »  (1).  S.  G.,  die  2  Jun.  1860,  reposuit  :   c  Ad  lum  :  con- 
juges  infideles,  si  fideles  facti  sint,  op  time  facere,  si  Ecclesiae 
benedictionem  recipiant;  adstringi  tamen  ad  id  non  debere. 
Ad  2um :  negative  > . 

1.  Laline  :  An  sint  supplendae  caeremoniae  nuptiales,  cum  requirun- 
tur  a  conjugibus  desponsatis  in  infidelitate,  in  casu  quo  uterque  eorum 
convertatur;  2°  An  sint  supplendae  eaedem  caeremoniae  in  casu  quo 
alter  e  conjugibus  sit  baptizatus,  alter  remanserit  in  infidelitate. 


CAP.  V.    --    DE   MATRIMONII    FORMA  225 

1222.  3°  Si  matrimonium  jam  contractum  fuerat,  ita  ut 
nullum  dubium  sit  de  illius  validitate,  debent  quidem  aliae 
caeremoniae  suppleri,  sed  non  debet  consensus  renovari,  nee 
parochus  debet  pronuntiare  formulam  :  Ego  vos  conjungo, 
sed  reliqua  tantum  peragere,  declarans  haec  non  ad  validita- 
tem  conjugii,  sed  ad  ritum  tantum  pertinere. 

Haec  illustrant  sequentes  declarationes. 

1223.  Proposita  fuere  S.   G.  de  Prop.  Fide  plura  dubia, 
inter  quae  quartum  ita  se  habet  :  «  4°  Quando  datur  bene- 
dictio   nuptialis  iis  qui  jam  valide  matrimonio  juncti  sunt, 
debetne  recitari  formula  :  Ego  vos  conjungo  in  matrimonium, 
sine  renovatione  consensus?  Quid  quando  dubitatur  (ut  sae- 
pissime),    an  jam  valide   contraxerint  necne?  »   S.   G.,   die 
5  Julii  1841,  reposuit  :  «   Ad  lam  partem  detur  instructio 
an.  1806,  quae  est  non  teneri  conjuges  hujusmodi  consensum 
renovare,  ubi  nullum  adsit  dubium  de  matrimonii  jam  con- 
tracti  validitate  ob  aliquod  impedimentum,  neque  sacerdotem 
recitare  debere  formulam  :  Ego  vos,  etc.,  sed  reliqua  tantum 
peragere,  quae  in  Rituali  Rom.   de  benedictione  traduntur. 
Ad  2am  partem  consulat  probates  AA.  »  (1). 

1224.  Et,  die  29  Febr.  1836,  eadem  S.  G.  scribebat  ad  Vi- 
carium  Generalem  Nankini :  «  Refers  nonnullos  missionarios 
negligere   nuptiarum  benedictionem,    et  quaeris  utrum  ipsi 
compellendi  sint  ad  nuptias  benedicendas.  Non  ignoras  in 
instructione  super  matrimoniis,  quae  in  istis  regionibus  con- 
trahuntur,  absente  missionario,  praecipi  conjugibus,  ut  cum 
missionarius  ad  eos  visitandos  accesserit,  coram  eo  se  sistant 
ut  benedictionem  accipiant  nuptiarum,  quamvis  eae  jam  valide 
contractae  censeantur,  ob  quam  causam  abstinere  debent  a 
consensus  renovatione.  Quamobrem  vides  reprehensione  di- 
gnum  esse  missionarium  qui  hujusmodi  benedictionem  peten- 
tibus   negligat  impertiri.  Utinam  omnes  his  benedictionibus 
cumulari  studerent !  Facilior  enim  in  dies  evaderet  via  me- 
dendi  scandalis,  quae  a  clandestinis  matrimoniis  oriuntur  ». 

1225.  Item  in  instructione  diei  14  Jan.  1821  (Alleg.  II) 

1.  Collect.  Paris,  n.  1043. 

II  15 


226  TRACTATUS    CAMWICTJS    DE    MATRIMONIO 

eadem  S.  G.  haec  habet  :  «  ...  Contrahentes  (coram  duobus 
testibus  sine  parocho  in  casu  impossibilitatis) ,  ne  sacramenti 
dignitas  vilescat,  obligentur  lege  sistendi  se  coram  missionario 
vel  parocho  quandocumque  reduci,  ut  rite  ab  eo  benedictio 
nem  accipiant.  Missionarius  autem  vel  parochus  redux,  quando 
sibi  de  consensu  conjugum  constiterit,  antequam  conjuges 
benedicat,  eos  condocefaciat  hujusmodi  benedictionem  ad 
ritum  unice,  non  ad  validitatem  pertinerc  conjugii,  ac  prop- 
terea  non  committat  ille,  ut  rursus  consensio  per  nova  verba 
exprimatur  ». 

1226.  Et  S.  G.  S.  Officii,  die  6  Julii  1817  :  «  Hisce  tamen 
in  casibus  conjugatorum  dispositio  se  praesentandi,  cum  pri- 
mum  licuerit,  proprio  parocho  seu  vices  ejus  obtinenti,  ut 
nuptialem  benedictionem  consequantur,  laudari  meretur,  non 
quidem  ca  de  causa  quod  haec  pro  A^aliditate  ipsorum  matri- 
monii,  jam  valide  in  ejus  absentia  contracti,  neccssaria  sit,  sed 
polius  ut  gratias  et  peculiaria  auxilia,  sacro  huic  ritui  adnexa, 
consequantur,  atque  statim  ac  valent,  eoque  modo  quo  valent, 
satisfaciant  Ecclesiae  praecepto  implorandi  a  proprio  sacerdote 
earum  nuptiarum  benedictionem,  quae  sine  ipso  jam  an  tea 
initae  valide  fuerunt.  Neque  supervacaneum  erit  hie  memorare 
etiam  ante  Tridentini  irrita  matrimonia  clandestina  reddentis 
decretum,  matrimonii  sine  parocho  et  testibus  celebrationem 
illicitam  atque  peccato  obnoxiam  fuisse...  Quamobrem  illis  in 
locis,  ad  quae  Tridentini  lex  haud  extenditur,  seu  quia  mi- 
nime  publicata  fuerit,  aut  in  desuetudinem  abierit,  vel  quod 
observatu  impossibilis  aut  difficilis  fuerit,  matrimonium  qui 
dem,  non  servata  conciliari  forma,  irritum  et  nullum  non  est ; 
illicituin  tamen  atque  culpabile  erit  ob  actualem  ad  earn  vio- 
landam  comparationem  respectu  ad  eos  qui  ipsius  observandae, 
ubi  opportunitas  aderit,  animum  minime  habent.  Hinc  factum 
est  ut  Sacra  haec  Gongr.  in  instructionc  quam  an.  1780  ad 
Vicariam  Apost.  Sutchuan.  transmisit,  dum  consensus  reno- 
vationem  ante  proprium  sacerdotcm  haud  necessariam  esse 
declaravit,  quoties  matrimonium  extra  ejus  praesentiam  va 
lide  contractum  fuisset,  simul  tamen  adjecerit :  Voluisse  Sane- 
titatem  Suam  adhortandos  esse  fideles,  ut  missionario  reduci  se 


CAP.  V.    DE    MATR1MONII    FORMA  227 

sistatit  ab  eoque  benedictionem  petant,  praevia  lamen  declara- 
lione  a  missionario  facienda  benedictionem  hujusmodi  ad  ma- 
trimonii  validitalem  neutiquam  pertinere.  Non  itaque  funda- 
mento  caret  opinio  P.  Francisci  a  Brenno  (Manual.  Miss., 
lid.  HI,  cap.  V,  quaesl.  24,  §4)  qui  eos  baud  absolutionis 
capaces  esse  propugnat,  qui  nuptias  coram  parocho,  ad  acci- 
piendam  ab  ipso  nuptialem  benedictionem,  inire  recusant, 
licet  sine  illo  illiusque  benedictione  valide  contrahere  valeant, 
adcoque  tali  pacto  se  prave  ad  recipiendam  sacramentalem 
absolutionem  dispositos  ostendunt  ob  earn  quam  gerunt,  mi- 
nimc  obtemperandi  Ecclesiae,  voluntatem,  et  quidem,  ut  ille 
ait,  in  re  tarn  gravissima  :  unde  concludit  :  Nolentes  aulem 
Ecclesiae  obtemperare  nedum  sacramenlalis  absolutionis  inca- 
paces  sunt,  utpote  prava  affecti  voluntate,  verum  etiam  ut 
ethnici  et  publicani  ab  Ecclesia  merentur  ornnino  repellijuxla 
ChristiD.  oraculum  (Malth.  XVlll]  ». 

1227.  Ex  dictis  clarum  est,  inito  valide  matrimonio,  prae- 
ceptum  grave  manere  sponsos  petendi  bane  Ritualis  benedic 
tionem.  Si  quandoque  dicitur  hortandos  esse  fideles,  hacc  est 
hortatio  ad  praeceptum  implendum,   uti  ex  declarationibus 
allatis  constat.  Haec  vera  sunt  non  modo  de  matrimonio,  de- 
fectu  parochi  coram  testibus  contracto,  sed  in  genere  de  matri- 
moniis  validis  clandestinis. 

Modo  breviter  de  singulis  caeremoniis  in  specie. 

1228.  Matrimonium  celebrari  solet  ante  altare  majus,  siAre, 
hoc  impedito,  ante  aliud  altare.  Vetitum  est  sacristis  apponere 
pallium  seu  baldachinum  (S.  R.  G.,  Collect,  authen.,  n.  200). 

Sponsus  stat  a  dextris  sponsae,  uterque  genuflexus ;  testes 
prope  adstant  vel  juxta  vel  retro  post  sponsos  ut  videre  et 
audire  possint. 

In  nonnullis  dioecesibus  adest  usus  ut  in  celebratione  nup- 
tiarum  velum  album  explicaretur  super  utrumque  sponsum 
(n.  1).  Hie  usus  est  antiquissimus  eumque  commemorat  etiam 
Sacra  Scriptura,  Ruth,  III,  19  et  Nicolaus  I,  in  c.  3,  c.  30,  q,  5, 
in  Decreto.  Fertur  S.  R.  G.  ilium  prohibuisse  in  Rupellensi, 
1  Sept.  1850;  sed  boc  decretum  in  authenticam  collectionem 
relatum  non  est.  E  contrario,  in  De  Guayana,  15  Sept.  1881 


228  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

(Collect,  authen.,  n.  3531),  proposito  dubio  :  « VI.  Num  consue 
tude  sponsi  scapulas  sponsaeque  caput  velandi  in  benedictione 
nuptiarum  retinendus  sit » ;  S.  G.  reposuit  :  «  Ad  6um  :  affir 
mative  ».  Et  in  Mexicana,  27  Febr.  1886  (Collect,  aulhen., 
n.  3656),  ad  dubium  :  «  Num  usus  veli  quod  adhiberi  solet 
penes  Ecclesias  Mexicanae  regionis  in  ritu  sacramenti  matri- 
monii,  licitus  sit  » ;  rursus  censuit :  «  Gum  S.  R.  G.  in  iis  locis 
ubi  his  vetustissimus  usus  viget  (prout  in  Galliarum  dioece- 
sibus)  ejusmodi  ritum  haudquaquam  vetuerit,  Archiepiscopus 
Mexicanus  ilium  in  sibi  credita  Archidioecesi  servari  per- 
mittat,  contrariis  non  obstantibus  quibuscumque  ».  At  ubi 
haec  praxis  non  viget,  introduci  nequit,  inconsulta  S.  G.  (1). 

Sacerdos  indutus  est  veste  talari  cum  superpelliceo  et  stola 
alba.  At  si  immediate  sequitur  Missa,  sacerdos,  praeter  albam, 
et  stolam  albam,  induere  debet  etiam  albam  planetam,  ut 
reposuit  S.  R.  G.  in  Ambianen.,  31  Aug.  1863,  ad  3um  (Collect, 
authent.,  n.  3158)  et  adjuvari  debet  uno  saltern  clerico,  su 
perpelliceo  pariter  induto,  qui  librum  et  vas  aquae  benedictae 
cum  aspersorio  defert, 

De  candelis  accensis  adhibendis  nil  habet  Rituale  Rom. ; 
unde  attendenda  consuetudo. 

1229.  Juxta  nonnulla  Ritualia :  a)  Sacerdos  caeremonias  in- 
cipit  a  sermone  ad  sponsos  (2).  Hie  mos  nullatenus  reprobandus 
est;  sed  melius  ritu  romano  sermo  reservatur  in  finem,  post 
solemnem  Missalis  benedictionem.  b)  Interrogantur,  juxta 
praxim  sacrarum  ordinationum,  omnes  assistentes  de  existen- 
tia  impedimentorum  et  monentur  de  obligatione  eadem  reve- 
landi.  Hie  mos  tolerari  potest;  sed  minime  tolerari  posset 
interrogatio  facta  ipsis  contrahentibus,  quia  ferme  injuriosa 
et  periculosa  est ;  proinde  si  alicubi  haec  interrogatio  usu  re- 
cepta  est,  supprimatur  (3). 

1.  De  hac  vcli  nuptialis  antiqua  et  diversa  disciplina,  vide  Rosset, 
n.  2928  sequ. 

2.  Mutata  morum  simplicitate,  sermones  qui  in  nonnullis  Ritualibus 
prostant  ad  exemplum,  e.  g..  in  Rituali  Toletano,  ex  integro  recitari 
profecto  non  possent. 

3.  P.  Wernz,  n.  190,  not.  271;  Rosset,  n.  2896;  Sanchez,  lib.  Ill, 
disp.  XXXVIII,  n.  10;  aliique  contra  Veracrux. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONH    FORMA  229 

1230.  Statim  sponsi  interrogantur  lingua  vulgari,  prius  vir, 
deinde  mulier,  et  uterque  suum  consensum  exprimit  verbis, 
aut  signis  (si  verbis  uti  nequit),  ita  ut  parochus  et  testes  de 
illo  dubitare  nequeant.  Mutuo  contrahentium  consensu  intel- 
lecto,  sacerdos  jubet  eos  invicem  jungere  dexteras,  dicens  : 
Ego  vos  conjungo,  etc.,  vel  aliis  usus  verbis,  juxta  receptum 
uniuscuj  usque  provinciae  ritum. 

De  dexterarum  conjunctione  mentio  fit  etiam  in  cap.  1,  De 
sponsa  duorum,  et  est  antiquissimus  ritus,  significans  ammo- 
rum  unionem  (1).  S.  G.  S.  Officii,  interrogata  a  Vicario  Apo- 
stolico  Ghan-Tong  Merid.  :  «  Gum  manus  junctio  nullatenus 
essentiam  attingat  matrimonii,  cumque  insuper  speciatim  neo- 
christiani  vix  ullo  modo  adduci  possint  ut  invicem  jungant 
manus  coram  tot  adstantibus,  quippe  quod  moribus  sinicis 
valde  repugnat,  licebitne  matrimonip  benedicere,  omissahac 
de  manuum  junctione  rubrica?  » ;  reposuit,  die  30  Julii  1562  : 
<  Tolerari  posse  et  ad  mentem.  Mens  est  ut  paulatim  inducan- 
tur  neophyti  ad  observantiam  Ritualis  Romani » .  Jure  particu 
lar!  interdum  praescribitur  ut  manus  nudae  sint ;  Martene,  De 
anliquis  Ecclesiae  ritibus,  lib.  1,  cap.  IX,  a.  3,  n.  7,  refert 
quod  olim  in  primis  nuptiis  manus  nudae  jungebantur;  in 
secundis  et  ulterioribus  velatae  chirothecis.  In  nonnullis  locis 
mos  est  ut  junctae  manus  sponsorum  infima  stolae  parte  te- 
gantur  aut  ligentur ;  qui  mos  nulla  censura  dignus  videtur  et 
de  eo  mentionem  habet  quoque  S.  Isidorus  in  can.  1,  c.  30, 
q.  5  (2). 

Quoad  verba :  Ego  vos  conjungo,  etc. ,  licet  Martene,  /.  c. ,  n.  6, 
affirmet  haec  verba  inaudita  fuisse  apud  antiquos,  tamen  ilia 
vel  alia  aequipollentia  inveniuntur  in  quibusdam  antiquis 
libris,  quos  vide  apud  Catalanum,  /.  c.,  n.  3.  In  nonnullis  dioe- 
cesibus  in  usu  sunt  formulae  quae  melius  exprimunt  theolo- 
gicam  doctrinam  de  ipsis  contrahentibus  sacramenti  ministris. 
Ita,  e.  g.,  Bangen,  tit.  Ill,  pag.  53,  narratin  sua  dioccesi  Mona- 
steriensi  hanc  esse  formulam  :  «  Et  ego  matrimonium  per  vos 

1.  Catalanus,  Comment,  in  Rit.  Rom.,  lit.  VII,  cap.  11,  g  2;  Rosset, 
n.  2897 :  P.  Wernz,  /.  c.,  not.  276. 

2.  Rosset,  1.  c.;  P.  Wernz,  I.  c.;  Bangen,  til.  Ill,  pag.  55-56. 


230  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

contractum  confirmo  et  ratifico  in  nomine  Patris  ct  Filii  ct 
Spiritus  Sancti.  Amen  ».  Vide  analogam  formulam  dioecesis 
Augustanae  apud  P.  Wernz,  /.  c.,  not.  277. 

1231.  Sequuntur  benedictio  annuli  aliaeque  praeces.  Si 
plura  matrimonia  codem  tempore  celebrantur,  possunt  in  com- 
muni  fieri  numero  plurali.  S.  C.  S.  Officii,  die  1  Sept.  1841, 
declaravit  :  «  Quando  plures  simul  copulantur,  accepto  pri- 
mum  singulorum  consensu,  et  rite  celebratis  singulis  matri- 
moniis,  dictaque  pro  singulis  a  parocho  forma  :  Ego  vos  con- 
jungo  in  matrimonium,  etc.,  nihil  obstat  quominus  bene- 
dictiones  annulorum  et  reliquae  benedictiones  fiant  in 
communi  per  verba  generalia  » . 

In  nonnullis  dioecesibus  non  unus,  sed  duo  annuli  bene- 
dicuntur,  alter  pro  sponso,  alter  pro  sponsa.  Alibi  una  cum 
annulo  benedicitur  numisma  (une  medaille),  quod  in  memo- 
riam  initi  conjugii  servatur;  aut  etiam  nummus  seu  moneta, 
imo  juxta  Rituale  Toletanum  benedicuntur  tresdecim  nummi, 
quos  sponsus  in  manus  sponsae  immittit.  In  De  Guayana, 
15  Sept.  1881  (Collect,  authen.,  n.  3531),  ad  dubium  :  <  4°  Num 
in  solemni  nuptiarum  benedictionc  servandus  sit  ritus  bene- 
dicendi  arrhas  (nempe  num  mos)  et  duos  annulos,  prout  in 
Appendice  ad  Rituale  Romanum  in  Manuali  Toletano  prae- 
scriptus.  5°  Num  idem  ritus  servandus  sit,  etiamsi  non  sequa- 
tur  Missa  pro  sponsis  » ;  S.  R.  C.  reposuit :  «  Ad  4um  :  Nihil 
innovetur ;  ad  5um  :  affirmative  » . 

Usus,  quo  in  mutuae  dilectionis  ac  fidei  signum  annulus 
traditur,  antiquissimus  est  (1).  Materia,  ex  qua  annulus  con- 
ficiendus  est,  non  est  determinata ;  apud  Graecos  est  duplex, 
unus  aureus  pro  sponso,  alter  argenteus  pro  sponsa.  Bene 
dictio  praemitti  etiam  potest  matrimonio;  si  annulus  in  or- 
dine  ad  illud  matrimonium  jam  fuerat  benedictus,  omittitur 
benedictio ;  secus  si  fuerat  benedictus  in  ordine  ad  aliud  ma 
trimonium.  Quando  frangitur,  amittitur,  aut  usu  teritur, 
novus  benedicitur  eadem  Ritualis  formula. 

1.  Rosset,  n.  2900.  S.  G.  S.  Officii  (Collect.  S.  G.  de  Prop.  Fide, 
n.  1363),  ob  speciales  illorum  populorum  mores,  permisit  ut  in  dioecesi 
Pondicherensi,  loco  annuli,  benediceretur  taly. 


CAP.  V.    --DE    MATRIMONII    FORMA  231 

Vir  annulum  benedictum  de  maim  sacerdotis  aoceptum 
immittit  in  digitum  annularem  sinistrae  manus  sponsae; 
quia  antiquitus  invaluerat  opinio  ab  eo  digito  nervum  quern- 
dam,  aut,  ut  alii  dixerunt,  venam  usque  ad  cor  pergere. 

Dum  vir  annulum  digito  sponsae  inserit,  parochus  pro- 
nuntiat  verba  :  In  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti. 
Amen. 

|  2.  —  De  benedictione  nupliali. 

1232.  Expletis   Ritualis   caeremoniis,    si  nuptiae  benedi- 
cendae  sunt.  celebratur  Missa  votiva  pro  sponso  et  sponsa  (1). 
In  ea  sunt  tres  orationes,  duae  post  orationem  Dominicam, 
et  tertia  post   Benedicamus   Domino;   quae  orationes   sunt 
benedictio  nuptialis  (n.  1218). 

1233.  Principii  loco  praemittimus  Decretum  Generale  latum 
a  S.  R.  C.,  die  30  Jun.  1896  (Collect.  Authen.,  n.  3922).  Hoc 
decretum  sub  n.  VI,  De  Missis  votivis  pro  sponsis,  ita  statuit : 
«  In  celebratione  nuptiarum  extra  diem  dominicum  vel  alium 
diem  festum  de  praecepto  seu  in  quo  occurrat  duplex  priniae 
vel  secundae  classis,  dicenda  est  Missa  pro  sponso  et  sponsa, 
in  line  Missalis  post  alias  Missas  votivas  specialiter  assignata. 
In  diebus  vero  dominicis  aliisque  diebus  festis  de  praecepto, 
necnon  diebus  duplicia  excludentibus,  dicenda  est  Missa  de  die 
cum  commemoratione  Missae  pro  sponso  et  sponsa. 

.  «  Missa  pro  sponsis  et  in  ea  benedictio  nuptialis  fieri  potest 
etiam  in  casu  quo  sponsi  infra  hanc  Missam  sacram  communio- 
nem  non  percipiant. 

«  Eadem  Missa,  cum  sit  votiva  privata,  semper  celebranda 
est,  etiamsi  fiat  in  cantu,  sine  Gloria  in  excelsis  et  sine  Credo 
et  cum  tribus  Orationibus  :  la  scilicet  ejusdem  Missae  votivae 
propria;  2a  et  3a  diei  occurrentis,  ut  in  Rubricis,  til.  VII,  n.  3, 


1.  Ex  antiquissima  Ecclesiae  praxi  sacrificium  Missae  in  matrimonio 
celebratur.  Ita  Tertullianus,  lib.  II,  ad  Uxorem,  scribit  :  «  Unde  suffi- 
ciam  ad  enarrandam  felicitatem  ejus  matrimonii,  quod  Ecclesia  conci- 
liat,  et  confirmat  oblatio  et  obsig-natum  Angeli  renuntiant  et  Pater 
rato  habet?  >•  Rosset,  n.  2849;  P.  Wernz,  n.  141. 


232  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

De  commemorationibus  (1);  necnon  in  line  Benedicamus 
Domino  et  ultimo  evangelic  S.  Joannis. 

«  Temporibus  vero  prohibitis,  nuptiae  quidem  celebrari 
possunt  de  licentia  episcopi,  at  sine  solemnitate  ideoque  priva- 
tim  et  omissis  Missa  et  benedictione.  Neque,  iisdem  temporibus, 
commemoratio  pro  sponsis  fieri  potest  in  Missa  occurrente. 

«  Verum  ex  decreto  generali  S.  R.  U.  Inquis.,  date  die 
31  Aug.  1881,  benedictio  nuptialis  impertienda  est  extra 
tempus  feriatum  iis  conjugibus  qui  earn  quacumque  ex  causa 
non  obtinuerint,  Missaque  pro  sponso  et  sponsa  simul  cele- 
branda  diebus  praescriptis,  ut  supra. 

,  «  Benedictio  enim  nuptiarum  in  Missali  posita,  si  sponsi  earn 
petierint  (ceterum  ad  earn  non  adigendi,  bene  tamen  adhor- 
tandi)  ab  ipsa  Missa  pro  sponso  et  sponsa  abstrahi  numquam 
potest,  sed  infra  earn  omnino  fieri  debet. 

«  Notandum  est  tamen,  quod  si  mulier  est  vidua  et  alias 
benedicta  fuerit,  omittenda  est  tarn  benedictio  nuptiarum, 
quam  Missa  propria  pro  sponso  et  sponsa. 

«  Non  obstantibus  decretis  quibuscumque  particularibus  in 
contrarium  facientibus  quae  per  hoc  Generale  Decretum  uti 
revocata  ac  nullius  roboris  habenda  esse  S.  R.  G.  declarat.  > 
.  1234.  Igitur  in  primis  solemnis  nuptiarum  benedictio 
nequit  abstrahi  a  Missae  celebratione  et  dari  extra  Missam, 
non  ostante  contraria  consuetudine.  Praeter  citatum  Generale 
Decretum  vide  etiam  Limburgen.,  23  Jun.  1853  (Collect. 
Authen.,  n.  3016),  Romanam,  9  Mail  1893  ad  4um  (Collect. 
Authen.,  n.  3798);  etc. 

Nonnullae  tamen  dioeceses  privilegium  a  Romano  Pontifice 
obtinuerunt  ut  hanc  benedictionem  extra  Missam  dare  valeant; 
e.  g.,  hoc  privilegium  concessum  fuit  an.  1865  ad  instantiam 
Patrum  Concilii  Provincialis  Quebecensis  III  an.  1863.  Haec 
particularia  privilegia  per  relatum  Generale  Decretum  revocata 
non  fuerunt. 

1.  Eadem  S.  C.  in  Civitalis  Castelli  sen  Tifernalen.,  28  Julii  1832, 
(Collect,  aulhen.,  n.  2693),  ad  4um  declaravit  in  Missa  pro  sponso  et 
sponsa  dicenda  in  diebus  Rogationum  faciendam  esse  earumdem  com- 
memorationem,  juxta  decretum  generale  diei  3  Martii  1818. 


CAP.  V.    —    DE    MATRIMONII    FORMA  233 

Quod  si  in  dioecesi,  praeter  benedictionem  Missalis,  alia 
nuptialis  benedictio  recepta  probataque  sit,  haec  extra  Mis- 
sam. dari  poterit ;  sed  S.  R.  G.  in  Limburgen.,  23  Jun.  1853 
(Collect.  Authen.,  n.  3016),  hanc  specialem  benedictionis  for- 
mulam  extra  Missam  minime  probavit. 

1235.  Porro  haec  Missa  cum  adnexa  benedictione  non  sem 
per  celebrari  potest.  Nimirum  : 

a)  S.  R.  G.  in  relate  Decreto  Generali,  ab  initio,  tradit 
quibus  diebus  Missa  pro  sponsis  celebrari  potest,  vel  non. 
Hue  spectat  etiam  ejusdem  S.  C.  responsio  in  Derthomn., 
20  Apr.  1822  (Collect.  Authen.,  n.  2619)  : 

«  Cum  per  decretum  generale  Sacrae  hujus  Congreg.  (Col 
lect.  Authen.,  n.  2619)  dies  designentur,  quibus  Missa  pro 
sponso  et  sponsa  prohibetur  etiam  diebus  excludentibus  du- 
plicia  per  annum,  ideoque  etiam  infra  Octavam  Epiphaniae,  in 
Vigilia  Pentecostes,  et  infra  Octavam  privilegiatam  SS.  Cor- 
poris  Ghristi ;  idem  parochus  petit  declarari : 

«  5°  An  hujusmodi  Missa  dici  possit  diebus  duplicia  exclu 
dentibus,  ut  supra  notatis; 

«  6°  An  commemoratio  Missae  pro  sponso  et  sponsa  dicenda, 
prouti  ex  dicto  decreto,  in  Missis  de  duplici  primae  vel  secun- 
dae  classis,  dici  debeat  sub  unica  conclusione  cum  oratione 
festi,  vel  sub  altera  conclusione; 

«  7°  An  talis  commemoratio  pariter  dici  debeat,  sub  unica 
vel  sub  altera  conclusione,  prouti  solet  de  aliis  commemo- 
rationibus  occurrentibus  in  diebus  Dominicis  et  festis  de  prae- 
cepto ; 

a  8°  Quo  loco,  quando  aliae  occurrunt  commemorationes,  ut 
in  proximo  quaesito,  commemoratio  Missae  pro  sponso  et 
sponsa  dicenda  sit  sub  secunda  conclusione?  » 

S.  G.,  reposuit :  «  Ad  5um  :  negative  quoad  Octavam  Epipha 
niae,  Vigiliam  Pentecostes  et  Octavam  privilegiatam  SS.  Cor- 
poris  Ghristi,  quatenus  privilegium  concessum  sit  ad  instar 
Octavae  Epiphaniae  » . 

«  Ad  6um  :  negative  ad  primam  partem,  affirmative  ad  se- 
cundam. 

c  Ad  7um  :  ut  in  praecedenti. 


234  TRACTATUS    CA3VONICUS    DE    MATRIMONIO 

«  Ad  8um  :  faciendam  primo  loco  post  alias  do  praecepto  » . 

b)  Tempore  feriato  haec  Missa  celebrari  nequit;  imo  nee 
commemoratio  Missae  pro  sponso  et  sponsa  in  Missa  occurrenti 
fieri  hoc  tempore  potest  (n.  1253). 

1236.  c)    Archiepiscopus    Quebecensis,    23    Sept.    1817, 
postulavit  a  S.   G.  de  Prop.  Fide  :  «  An  concurrente  codcm 
die  matrimonii  celebration e  ac  defuncti  funere,  quae  duo  ad 
alinm   diem  differri    non    possunt,   praestet  potius   Missam 
celebrare  pro  sponsis,  vel  pro  mortuo,  benedictione  nuptiali 
sponsis  absque  Missa  impertita?  »  S.  G.  reposuit  :  «  In  prae- 
posita    concurrentia   Missam   pro    sepeliendo   defuncto    esse 
celebrandam  ».  Vide  etiam  infra  n.  1239  similem  S.  G.  S.  Officii 
responsionem. 

1237.  d)  Tandem  si  mulier  hanc  nuptialem  benedictionem 
in  priori  matrimonio  jam  receperit,  repeti  nequit,  ut  expresse 
statuitur  in  citato  Decreto  Generali;  de  qua  re  rursus  infra 
redibit  sermo. 

1238.  Haec  Missa  pro  sponso  et  sponsa  celebranda  est  a 
proprio  contrahentium  parocho  vel  ab  alio  sacerdote  de  paro- 
chi  aut  Ordinarii  proprii  licentia,   reprobata  a  Gone.  Trid., 
/.  c.,  quacumque  contraria  consuetudine  etiam  immemorabili, 
quae  potius  coiruptela  dicenda  est,  vel  quocumque  privilegio 
non  obstante,  nisi  proprius  parochus  desit.  Si  alienus  sacerdos 
sine  parochi  aut  Ordinarii  licentia  earn  celebrare  ausus  fuerit, 
incurrit  suspensionem,  de  qua  supra. 

Hue  spectat  responsio  S.  C.  C.,  in  Ilerdensi,  24  Mali  1785. 
Ex  consuetudine  immemorabili  paroclio  cathedralis  eccle- 
siae  Ilerdensis  jus  erat  matrimoniis  benedic^ndi,  initis  in 
tota  dioecesi.  Episcopus  in  visitatione  id  prohibuerat.  Pro- 
posito  dubio  :  <  An  standum  sit  decreto  Episcopi,  in  sacra 
visitatione  posito,  statuenti  quod  matrimonia  benedicantur 
a  propriis  parochis,  quorum  est  matrimoniis  interesse,  an 
vero  consuetudini  immemorabili  de  benedicendis  matrimoniis 
a  solo  parocho  cathedralis  » ;  S.  G.  reposuit  :  «  Affirmative  ad 
primam  partem,  negative  ad  secundam,  et  amplius  ». 

Quod  si  sponsi  domicilium  mutaverunt  post  initum  ma- 
trimonium  ante  nuptialem  benedictionem,  illamque  modo 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  235 

petunt,  Fagn.  in  cap.  3,  De  secundis  nuptiis,  n.  3,  docet  bene 
dictionem  dandam  esse  a  novo  parocho  proprio. 

1239.  At  sacerdos  celebrans  non  tenetur  Missam  applicare 
pro  sponso  et  sponsa,  nisi  ab  iisdem  eleemosynam  receperit, 
prouti  pluries  Sacrae  Gong,  declaraverunt.  Ita  S.  C.  S.  Officii, 
die  i  Sept.  1841,  rescripsit  :  «  1°  Sacerdotem  non  teneri  Mis 
sam  applicare  pro  sponsis,  nisi  ab  iisdem  eleemosynam  acci- 
piat;  2°  In  eadem  Missa  posse  sacerdotem  plures  sponsos 
benedicere;  3°  Ab   eodem  sacerdote  celebrante   aspergendos 
esse  aqua  benedicta  sponsos  ante  altare  genuflexos,  non  autem 
ab  alio  sacerdote ;  4°  Non  licere  sponsos  benedicere  in  Missa 
defunctorum,  sed  potius  transferendam  esse  benedictionem  ad 
alium  diem  ».  Ita  etiam  S.  C.  de  Prop.  Fide,  die  10  Jan.  1837, 
et  die  7  3 nn.  1853. 

1240.  Hanc  Missam  cum  benedictione  esse  potius  de  consilio 
quam  de  praecepto,  patet  ex  relato  Generali  Dccreto.  Quod  si 
ad  dubium  :  «  Se  di  consiglio,  ovvero  di  precctto  sia  la  cele- 
brazione   della  Messa  pro  sponso  et  sponsa  in  occasions  del 
matrimonio  (1)  »,   S.  C.  de  Prop.  Fide,  die  21  Sept.  1843, 
reposuit  :  «  Nisi  gravis  et  rationabilis  adsit  causa,  celebrandam 
esse  Missam  pro  sponso  et  sponsa,  et  quoad  applicationem 
detur  decretum  an.  1837  » ;  baec  responsio  etiam  de  consilio 
intelligi  potest.  Ceterum,  admisso  etiam  cum  plerisque  prae 
cepto,  earn  praetermittere  sine  causa  esset  peecatum  tantum 
veniale,  ut  docet  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  LXXXH,  n.  9,  cui 
assentitur  S.  Alpbonsus,  lib.  VI,  n.  988.  Neque  ulla  consue 
tude  hoc  consilium,  in  ipsa  rei  convenientia  maxima  fundatum, 
supprimere  potest.  Gone.  Trid.,  /.  c.,  hortatur  conjuges  ut  ante 
benedictionem  sacerdotalem  in  templo  suscipiendam  in  eadem 
domo  non  cohabitent;  et  Rituale  Rom.  cohaerenter  tradit  : 
«  Moneat  parochus  conjuges,  ut,  ante  benedictionem  sacerdo 
talem  in  templo  suscipiendam,  in  eadem  domo  non  cohabitent, 
nee  matrimonium  consumment,  nee   etiam  simul  maneant, 
nisi  aliquibus  propinquis  vel  aliis  praesentibus  * .  Hortatur  : 


\.  Latine  :  Utrum  de  consilio,  an  de  praecepto  sit  celebratio  Missac 
pro  sponso  et  sponsa  occasione  rnatrimonii  ? 


236  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

proinde  rursus  non  est  praeceptum,  sed  consilium;  ideoque  si 
conjuges  post  celebrationem  matrimonii  juxta  Rituale  Rom., 
ante  benedictionem  cum  Missa,  cohabitant  et  matrimonium 
consummant,  nullum  peccatum  proprie  loquendo  admittunt, 
neque  mortale  neque  veniale,  ut  docet  cum  plerisque  S.  Al- 
phonsus,  lib.  VI,  n.  984. 

1241.  Praestat  ut  sponsi  hanc  solemnem  benedictionem  in 
ipsa    matrimonii   celebratione  recipiant;    sed  si,  quacumque 
demum  ex  causa,  earn  non  receperint,  haec  Missa  pro  sponsis 
cum  benedictione  potest  etiam  postea  celebrari.  S.  R.  G.,  id 
tradens  in  relate  Decreto  Generali,  citat  Generale  Decretum 
S.  C.  S.  Officii  diei  31  Aug.  1881,  quod  est  sequens  :   «  Bene 
dictionem  nuptialem    quam    exhibet    Missale  Romanum  in 
Missa  pro  sponso  et  sponsa   semper  impertiendam   esse  in 
matrimoniis  catholicorum,  infra  tamen  Missae  celebrationem, 
juxta  rubricas  et  extra  tempus  feriatum,  omnibus  illis  conjugi- 
bus  qui  earn  in  contrahendo  matrimonio  quacumque  ex  causa 
non  obtinuerint ;  etiamsi  petant  postquam  diu  jam  in  matri 
monio  vixerint,  dummodo  mulier,   si  vidua,   benedictionem 
ipsam  in  aliis  nuptiis  non  acceperit.  Insuper  hortandos  esse 
eosdem  conjuges  catholicos  qui  benedictionem  sui  matrimonii 
non  obtinuerunt  ut  earn  primo  quoque  tempore  petant.  Signi- 
ficandum  vero  illis,  maxime  si  neophyti  sint,  vel  ante  conver- 
sionem  ab  haeresi  valide  contraxerint,  benedictionem  ipsam 
ad  ritum  et  solemnitatem,  non  vero  ad  substantiam  et  validi- 
tatem  pertinere  conjugii ».  Etiam  aliae  Sacrae  Congreg.  non 
semel  idem  tradiderunt.  Ita,  e.  g,  propositum  fuit  S.  G.  de 
Prop.  Fide  sequens  dubium:  «  S.  Sedes  hortatur  fideles  ad 
supplendam  benedictionem  nuptialem  parochi  in  matrimo 
niis  clandestine  celebratis.  Quaeritur  utrum  intendatur  sola 
benedictio   solemnis  quae  habetur  in  Missali,  an  vero  etiam 
benedictio  annuli?  »  S.  G.  reposuit,  die  10  Febr.  1801  :  «  Affir 
mative  in  omnibus  »  (1). 

1242.  Demum  in  Lavantina,  21  Martii  1874  (Collec.Auihen., 
n.  3329),  ad  dubium : « Num  Missa  votiva  pro  sponso  et  sponsa 

1.  Collect.  Paris,  n.  1035. 


CAP.  V.    —    DE   MATRIMONII    FORMA  237 

dici  et  in  ea  benedictio  fieri  possit  etiam  in  casu  quo  sponsi 
infra  hanc  Missam  sacram  communionem  non  percipiant  » ; 
S.  R.  G.  reposuit:  «  Affirmative;  curent  tamen  parochi  et  ani- 
marum  rectores  adhortari  fideles  nupturos  ut  in  Missa  in  qua 
nuptiales  benedictiones  impertiuntur,  communicent  ».  Quam 
resolutionem  confirmavit  etiam  in  De  Guyana,  15  Sept.  1881, 
ad  7um  (Collect.  Authen.,  n.  3531),  et  in  General!  Decreto 
supra  relate. 

SGHOLION 

DE    MATRIMON10    CONSCIENTIAE 

1243.  Matrimonium  conscientiae  seu  secretum  multipliciter 
dicitur,  ut  exponit  Benedictus  XIV,  Quaest.  Can.  397,  in  adno- 
tationibus  circa  matrimonia  conscientiae,  et  De  Syn.,  lib.  XIII, 
cap.  XX HI,  n.  12.  Modo  intelliguntur  ea  matrimonia,  quae, 
dispensatis  publicationibus,  secreto  celeb rantur  coram  paro- 
cho  proprio,  aut  alio  sacerdote  ab  Ordinario  delegate,  et  duo- 
bus  testibus  familiaribus  ;  qui  omnes  matrimonii  celebrationis 
secretum  servare  debent,  et  ideo  matrimonium  conscientiae 
seu  secretum  appellatur. 

1244.  Hoc  matrimonium  validum  esse  per  se  patet,  cum 
forma  substantialis  servata  sit,  imo  et  accidentalis,  idestRitua- 
lis.  Est  quoque  licitum  si  contrahatur  cum  Ordinarii  permis- 
sione,  servatis  servandis.  Gum  vero  gravia  mala  ex  eodem 
sequi  facile  possint,  quae  describit  Benedictus  XIV  in  const. 
Satis  Nobis,  27  Nov.  1741,  hinc  laudatus  Pontifex  in  hac  con- 
stitutione  cautelas  assignat,   prudentia  plenas,   servandas  in 
hoc  matrimonio  permittendo.  Haec  constitutio  Benedictina,  ad 
quam  S.  Sedes  semper  remittit  quando  agitur  de  matrimonio 
conscientiae,  est  in  Alleg.  VIII,  et  declaratione  non  indiget  (1) . 

1.  Rosset,  n.  1194  sequ. 


GAPUT   VI 

DE    TEMPORE  AC    LOGO    QUO   MATRIMONIUM    GELEBRARE    LICET 
Artieulus  I 

DE    NUPTIARUM    TEMPORE 

1245.  Principii  loco  statuendum  est  jure  communi  matri- 
monium  quocumquc  anni  tempore  et  quacumque  diei  hora  esse 
validuui  et  per  se  licitum.  Id  expresse  tradit  Caelestinus  III  in 
cap.  4,  De  feriis  : «  ...  Licet  ea  sit  Romanae  ecclesiae  consue- 
tudo,  ut  quocumque  tempore  matrimonium  contrahatur,  con- 
sensu  intcrveniente  legitimo  de  praesenti...  »  Ubi  glossa,  v. 
quocumque  tempore,  subdit :  «  Et  ita  quolibet  tempore  potest 
matrimonium  contrahi,  sed  nuptiarum  solemnitas  tantum  his 
diebus,  ne  carnaliter  conjungantur,  prohibetur  «.  Xeque  aliter 
Sacrae    Romanae   Gongr.  constanter  reposuerunt.    Benedic- 
kis  XIV,  lust.  Ecc.  80,  n.  20,  refert  responsioncm  S.  G.  G. ,  quae : 
«  Censuit,  etiam  temporibus  expressis  cap.  X,  sess.  XXIV,  de 
ref  mat,.,  posse  matrimonium  contrahi  coram  parocho,  sed 
nuptiarum  solemnitates,  convivia,  traductiones  ad  domum  et 
carnalem  copulam  prohiberi  ».  Aliam  responsionem  S.  G.  de 
Prop.  Fide  habes  n.  1250.  Gohaeret  Rituale  Rom.  in  rubrica 
De  sacramento  matrimonii,  cujus  verba  n.  1248  referimus. 

1246.  At  haec  omnimoda,  quoad  tempus,  libertas  aliquibus 
limitationibus  coarctatur.  Nam  in  primis  parochum  post  ulti- 
mam    peractam    publicationem  aliquod   temporis    expcctare 
debere,  diximus  n.  236. 

1247.  Praeterea,  ut  ex  dictis  jam  satis  apparet,  ipso  com 
muni  jure,  nonnullis  anni  temporibus,  quae  vocantur  tempus 
feriatum   vel  clausum,  prohibentur  solemnitates  nupliarum. 


CAP.  VI.  —    DE    TEMPORE   AC    LOCO    CELEBRATIONIS  239 

c  Olim  ea  tempora  designabantur  a  Septuagesima  usque  in 
oetavam  Paschatis,  item  tribus  hebdomadis  ante  festum 
S.  Joannis  Baptistae,  et  ab  Adventu  Domini  usque  post  Epi- 
phaniam,  can.  10,  c.  33,  q.  4.  Quod  dicitur  de  tribus  hebdoma 
dis  ante  festum  S.  Joannis  Baptistae,  intelligendum  est  de 
tribus  hebdomadis,  quae  incipiunt  ab  hebdomada  Dominicae 
Ascensionis  et  finem  habent  in  hebdomada  quae  sequitur 
solemnem  diem  Pentecostes,  quemadmodum  definitum  vide- 
tur  in  cap.  4,  De  feriis;  ex  quo  praeterea  deducitur  varios 
fuisse  ritus  et  consuetudines  » ;  Berardi,  torn.  Ill,  Diss.  V. 

Cone.  Tricl.,  sess.  XXIV,  cap.  X,  de  ref.  mat.,  ita  hoc  tem- 
pus  limitavit :  «  Ab  Adventu  B.  N.  J.  G.  usque  in  diem  Epi- 
phaniae,  et  a  feria  IV  Cinerum  usque  in  oetavam  Paschatis 
inclusive,  antiquas  solemnium  nuptiarum  prohibitiones  dili- 
genter  ab  omnibus  observari  S.  Synodus  praecipit.  In  aliis 
vero  temporibus  nuptias  solemniter  celebrari  permittit,  quas 
Episcopi  ut  ea,  qua  decet,  modestiaethonestatefiant,  curabunt : 
sancta  enim  res  est  matrimonium  et  sancte  tractandum  » . 

Quod  tempus  incipit  a  media  nocte  ante  Dominicam  primam 
Adventus  (1)  et  diem  Cinerum,  et  finitur  media  nocte  post 
Dominicam  Epiphaniae  et  oetavam  Paschatis. 

Cum  vero  haeretici  asserere  non  dubitarent  hanc  prohibi- 
tionem  superstitione  infici,  eos  S.  Synodus  damnat,  /.  c.  » 
can.  11  :  «  Si  quis  dixerit  prohibitionem  solemnitatis  nuptia 
rum,  certis  anni  temporibus,  superstitionem  esse  tyrannicam, 
ab  ethnicorum  superstitione  profectam,  aut  benedictiones 
et  alias  caeremonias,  quibus  Ecclesia  in  illis  utitur,  damna- 
verit,  A.  S.  > 

Ratio  vero  prohibitions  est,  quia  haec  sunt  sacratiora  anni 
tempora,  quibus  Ecclesia  desiderat,  ut  toti  vacemus  vel  poeni- 
tentiae  vel  spiritual!  laetitiae,  a  quibus  profecto  nuptiarum 
solemnitates  nimium  animos  distraherent. 


1.  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  VII,  n.  2,  putat,  seclusa  consuetudine,  hoc 
tempus  incipere  a  primis  vesperis,  scd  nostra  sententia  communior  ac 
verier  est,  cum  versemur  in  odiosis,  ac  proinde  verba  Tridentini 
stricto  sensu  accipienda  sunt.  Vide  Pentium,  lib.  VII,  cap.  VIII,  n.  5; 
Feije,  n.  552,  in  nota. 


240  TRACTATUS    CANONICUS   DE   MATRIMONIO 

1248.  Si  autem   quaeratur  quid  solemnitatum  nuptiarum 
nomine  prohibeatur  tempore  feriato,  responsionem  praebet 
Rituale  Rom. ,  /.  c. :  «  Postremo  meminerint  parochi  a  Domi 
nica  prima  Adventus  usque  ad  diem  Epiphaniae,  et  a  feria  IV 
Ginerum  usque  ad  octavam  Paschae  inclusive  solemnitates 
nuptiarum  prohibitas  esse,  ut  nuptias  benedicere,  sponsam 
traducere,  nuptialia  celebrare  convivia;  matrimonium  autem 
omni  tempore  contrahi  potest »  (1). 

1249.  Ut  ab  hoc  ultimo  incipiamus,  nonnulli  putaverunt  in 
perantiqua  Ecclesiae  disciplina  matrimonium  tempore  feriato 
irritum  fuisse,  innixi  testimonio  S.  Petri  Damiani  in  epist.  11, 
lib.  V:  «  Gensura  canonica  nuptias,  illicitis  temporibus  institu- 
tas,  remote  omni  scrupulo,  dividit ».  Vide  etiam  can.  10,  dist. 
33,  q.  4,  in  Decreto,  qui  est  Goncilii  Ilerdensis  (2).  Id  aliis 
eruditis  non  arridet,qui  potius  censent  matrimonium,  tempore 
clauso,  numquam  non  fuisse  validum;  et  verba  S.  Petri  Da 
miani  et  Goncilii  Ilerdensis  intelligunt  de  separatione  conjugum 
per  totum  feriatum  tempus  (3).  Gerte  in  praesenti  disciplina 
matrimonium  tempore  feriato  initum  validum  esset ;  videamus 
num  sit  et  licitum. 

1250.  Lege  particulari  sive  scripta  sive  consuetudinaria, 
fere  ubique  vigente  (4) ,  prohiberi  tempore  feriato  solent  non 
solum   solemnitates    nuptiarum,   sed  ipsemet   matrimonialis 
contractus    (nisi   necessitas   urgeat)  sine   Ordinarii   licentia, 
quae  tamen  facile  ex  justa  causa  conceditur,e.g.,ob  periculum 
incontinentiae,  quod  fere  semper  aderit.  Hue  spectant  can.  8, 
9,  10,  cit.  c.  33,  q.  5,  in  Decreto.  Haec  lex  particularis  susti- 
netur,  et  parochus  debet  ipsi  sese  accommodare  (5) .  Hinc  cum 
Vicarius  Apostol.  Tongkini  Occidentalis  plura  dubia  proposuis- 
set  S.  G.  de  Prop.  Fide,  inter  quae  primum  :  «  Benedictio  nup- 
tialis  quae  est  in  Rituali  prohibeturne  dari  tempore  vetito  ? 

1.  Benedictus  XIV,  Inst.  Ecc.  80,  hac  de  re  solide  pro  more  agit. 

2.  Christianus Lupus,  torn.  IV  Conciliorum,pag.  43;  Benedictus  XIV, 
I.  c.,  n.  19. 

3.  Rosset,  n.  1221. 

4.  Berardi,  torn.  Ill,  Diss.  V. 

5.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  34:  Benedictus  XIV,  I.  c.;  Reiff., 
lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  12;  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  VII,  n.  14. 


CAP.   VI.  —    DE    TEMPORE    AC    LOCO    CELEBRATIONS  241 

An  vero  hoc  tempore  prohibeatur  tantum  benedictio,  quae  est 
inMissali  »?S.  G.,  die  5  Julii  1841,  reposuit :  «  Adlum:  nega 
tive  ad  lam  par  tern,  dummodo  non  adsit  consuetudo  non  con- 
trahendi  matrimonium  etiam  sine  solemnitate  tempore  vetito ; 
affirmative  ad  2am  partem»  (1).  Obtenta  licentia,  matrimonium 
celebrari  potest,  sed  sine  solemnitatibus  nuptiarum,  quas 
Episcopus  permittere  nequit.  Si  autem  sponsi  ad  diversam 
dioecesim  pertinent,  requiritur  et  sufficit  licentia  Ordinarii 
loci  in  quo  matrimonium  celebratur,  quia  prohibitio  respicit 
ordinem  externum  loci,  in  quo  caeremonia  peragitur  (2). 

1251.  Remanet  ut  inquiramus  num  etiam  jure  communi 
ipsemet  contractus  matrimonialis,  absque  solemnitatibus  nup 
tiarum,  prohibeatur;  et  duplex  sententia  est.  Nonnulli  affir- 
mant  (3)  et  citant  Nicolaum  I  in  responsione  ad  Bulgaros, 
can.  11,  /.  c.,  in  Decreto  :  «  Nee  uxorem  ducerc  nee  convivia 
facere  in  quadragesimal!  tempore  convenire  posse  nullatenus 
arbitramur » .  Tandem  huic  opinioni  fa  vent  duo  responsa  S.  R.  G. 
Nam  in  Montis  Albani,  14  Aug.  1858  (Collect.  Auth.,  n.  3079), 
cum  quaereretur  :  «  1°  Utrum  prohibitio  nuptiarum  tempore 
Adventus  et  Ouadragcsimae  intelligi  tantum  debeat  de  Missa 
pro  sponsis  ac  de  precibus  pro  nubentium  benedictione  in 
Missali  positis,  an  ipsum  etiam  attingat  matrimonium,  quod 
cum  solis  celebratur  caeremoniis  et  precibus,  quae  in  Rituali 
reperiuntur?  2°  An  facta  per  Episcopum  licentia  contrahendi 
matrimonium  temporibus  a  S.  Cone.  Trid.  vetitis,  censeatur 
etiam  permissa  benedictio  conjugum  per  preces  et  orationes  in 
Missa  pro  sponsis  contentas?  Et  quatenus  negative,  an  possit 
Episcopus  in  casu  earn  facultatem  concedere  » *?  S.  C.  reposuit : 
«  Ad  lum  :  affirmative  ad  lam  partcm,  negative  ad  2am,  dum 
modo  accedat  Episcopi  venia.  Ad  2um  :  negative  in  omnibus.  » 
Et  in  Mexicana,  25  Sept.  1875  (Collect.  Auth.,n.  3380),  propo- 
sitis  ab  Archiepiscopo  dubiis  :  «  1°  Utrum  praefata  responsa 
R.mo  Episcopo  Dioeceseos  Montis  Albani  data  ita  sint  gcnc- 

1.  Collect.  Paris,  w.  1043. 

2.  Feije,  n.  553. 

3.  Paludanus,  Major,  Baruffaldus,  Collet,  Habert  aliique,  quibus  ad- 
haeret  Gotti,  De  malr.,  tract.  XIII,  qu.  VIII,  8  1. 

II  10 


242  TRACTATUS    CANONICTJS    DE   MATRIMONIO 

ralia  ut  omncs  omnino  dioeceses  afficiant,  etiam  cas  in  quibus 
immemorabiles  adstmt  consuetudines?  Et  quatenus  affirmative, 
quaeritur  :  2°  Utrum  permitti  possit  constans  praxis  in  hac 
Archidioccesi  vigens,  juxta  quam  parochi  vel  alii  sacerdotes, 
dc  ipsius  parochi  licentia,  tempore  clause  matrimoniis  assistunt 
adhunc  fincm  tantum,  ut  sponsos  privatim  conjungant,  minime 
vero  ut  illos  solemniter  bencdicant,  quin  tamen  licentiam  seu 
veniam  ab  Ordinario  exquirant  >  ;  S.  G.  reposuit :  «  Ad  lum  : 
affirmative  et  consuetudinem  contrariam  esse  eliminandam,  uti 
abusum.  Ad  2um  :  negative,  nisi  accedat  Archiepiscopi  venia  >. 
Vide  etiam  ejusdem  S.  G.  Decretum  Generalerelatum  n.  1233. 
Demum  in  cap.  4,  De  feriis,  traditur  tempore  feriato  nuptias 
non  celebrari  vel  suspendi ;  quod  indicat  feriato  tempore 
ipsum  matrimonialem  contractum  jure  communi  prohiberi. 

1252.  Plerique  (1)  probabilius  negant.  Probatur  in  pri- 
mis  ex  Cone.  Trid.,  /.  c.,  ubi  antiquae  solemnium  nuptiarum 
prohibitiones  renovantur  et  prohibetur  tempore  feriato  nuptias 
solemniter  celebrari;  ergo,  cum  haec  prohibitio  sit  stricte 
intelligenda,  dicenduru  tempore  feriato  contractum  matri 
monialem  sine  solemnitatibus  non  vctari.  Ethoc  sensu  S.  C.  C. 
verba  Tridentini  intellexisse,  tradit  Benedictus  XIV,  /.  c.f 
n.  20  :  «  Neque  sane  contraria  sunt  decreta  S.  C.  quae  non 
matrimonium,  sed  ipsius  pompam  feriarum  temporibus  prohi- 
buit,  videlicet  convivia  facere,  sponsam  domum  deducere  et 
corpora  permiscere  :  Sacra,  etc.  (ita  semper  respondit  S.  C.), 
censuit,  etiam  temporibus  expressis  cap.  X,  sess.  XXIV  Cone. 
Trid.,  posse  matrimonium  contrahi  coram  parocho ,  sed  nuptia 
rum  solemnitales,  convivia,  traductiones  ad  domum  et  carnalem 
copulam  prohiberi » .  Et  deinde  refert  S.  G.  G.  decretum,  quod 
habes  n.  1256.  Accedunt  responsio  S.  G.  de  Prop.  Fide  diei 
5  Julii  1841  supra  relata,  et  rubrica  Ritualis  (n.  1248),  quae 
aperte  tradunt  feriato  tempore  celebrationem  matrimonii 
absque  solemnitatibus  minime  jure  communi  proprie  vetari. 

1.  Rosset,  n.  1218  sequ.;  Benedictus  XIV,  Inst.  Ecc.,  80;  Sanchez, 
lib.  Vll.disp.  F//,n.l2;  Reiff.,  lib.  IV,  til.  XVI,  n.  12;  S.  Alphonsus, 
lib.  VI,  n.  983;  Card.  Bellarminus,  De  malr.,  lib.  I,  cap.  XXXI,  aliique 
passim. 


CAP.  VI.  —    DE    TEMPORE   AC    LOCO    CELEBRATIONIS  243 

Igitur,  jure  commimi  saltern  post-tridentino,  non  cst  proprie 
dicta  prohibitio,  sed  consilhim  ne  clauso  tempore  matrimoniuin 
etiam  absque  solemniis  fiat;  et  verba  cit.  cap.  4,  Deferiis,  ac 
responsionis  Nicolai  I  ad  Bulgaros  intelligenda  sunt  vel  de 
prohibitis  solemnitatibus  vel  de  obsoleta  ipsins  contractus 
matrimonialis  prohibitione.  Ut  vero  illud  consilium  melius 
servetur,  S.  R.  G.  exigit  pro  ipsa  privata  matrimonii  celebra- 
tionc  veniam  Ordinarii;  qui  tamcn,  cum  non  adsit  prohibitio, 
eamdem  semper  partibus  insistentibus  concedet;  nee,  ut  puta- 
mus,  parochus  peccat,  hanc  veniain  non  petendo  ob  aliquam 
ratio  nabilem  ac  urgentem  causam. 

1253.  At  in  hac  matrimonii  celebratione  prohibetur  jure 
communi  nuptialis  benedictio,  quae  est  in  Missali,  una  cum 
Missa  de  sponso  et  sponsa.  Hinc  Rituale  Rom.  in  fine  subdit  : 
«  His  expletis,  si  benedicendae  sint  nuptiae,  parochus  Missam 
pro  sponso  et  sponsa,  ut  in  Missali  Romano,  celebret  ».  Vide 
responsionem  S.  G.  de  Prop.  Fide  n.  1250  relatam. 

1254.  Si  sponsi  sacrum  cxposcunt  in  quo,  uti  par  est, 
divinam  Eucharistiam  simul  sumant,  parochus  Missam  illius 
diei  celebret  sine  commemoratione  pro  sponso  et  sponsa.  Nam 
propositis  dubiis  :   «  1°  Quando  nuptiae  celebrantur  tempore 
Adventus  vel  Quadragesimae,    debetne  fieri  commemoratio 
Missae  pro  sponso   et  sponsa  per   Gollectam,    Secretam  et 
Postcommunionem ;  2°  Licetne  recitare  supra  sponsos  preces 
sou  orationcs  in  Missali  positas  post  orationem  Dominicam  ct 
lie  Missa  est?  3°  Quando  praedictae  orationesnon  sunt  recita- 
tae  in  Missa  nuptiarum,  debentne  recitari  extra  Missam,  elapso 
tempore  prohibito.  »  S.  R.  G.  in  Montis  Pessulani,  31  Any. 
1839  (Collect.  Auth.,  n.  2797J  reposuit  :  «  Serventur  rubricae 
Missalis  ac  generalia  memorata  decreta  quibus  edicitur  ut, 
quoniam,  tcmporibus  ab  Ecclcsia  vetitis,  locum  habere  nequit 
solemnis  benedictio  nuptiarum,  ita  pariter  inhibetur  comme 
moratio  pro   sponso  et  sponsa   in  Missa  occurrente,  neque 
orationes  resumendae  extra  Missam,  tempore  prohibito  jam 
elapso  » .  Vide  etiam  Generale  Decretum  supra relatum,  n.  1233. 

1255.  DD.  communiter  a  gravinon  excusant  parochum,  qui 
hanc  solemnem    nuptiarum   benedictionem   tempore   clauso 


244  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

impertiretur;  necEpiscopus  id  permitterc  ullo  modo  potest, 
ut  expresse  tradit  S.  R.  G.  in  Montis  Albani,  14  Aug.  1858. 
relata  n.  1251.  Hinc  errant  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  VII,  n.  6; 
Giovine,  torn.  1,  %  374,  n.  3,  aliiquc,  qui  putant  episcopum 
hanc  licentiam  dare  posse. 

Transacto  tempore  vetito,  hanc  Missam  cum  bencdictione 
posse  celebrari,  fideles  bene  agere,  si  illam  petant,  sed  nulla 
obligatione  ad  id  teneri,  diximus  n.  1241. 

1256.  Celebrate  matrimonio,  prohibetur,  clauso  tempore, 
sponsae  in  domum  viri  traductio.  Non  pauci  affirmant  quam- 
cumque  sponsae  traductionem  vetitam  esse,  innixi  praesertim 
relatae  responsioni  Nicolai  I  ad  Bulgaros,  can.  11,  c.  33,  q.  4, 
qua  sponsam  ducere  sen  tradncere  in  genere  prohibetur  tem 
pore  quadragesimali  (1).  Hinc  juxta  ipsos  sponsa,  post  initas 
nuptias,  deberet  ad  paternos  lares  remeare. 

Id  quidem  antiquis  Ecclesiae  canonibus  forte  conformius  est, 
qui  vel  hanc  sponsae  traductionem  intcrdicunt,  vel  saltern  ab 
ea  dissuadent;  ipsum  Cone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de  ref. 
mat. ,  hortatur  :  « Ut  conjugcs  ante  benedictionem  saccrdotalem 
in  templo  suscipiendam  in  eadem  domo  non  cohabitent » ;  quae 
tamen  benedictio  tempore  clauso  dari  nequit.  At  hodie 
communis  sentcntia  distinguit  inter  sponsae  traductionem 
solemnem  quae  fit  cum  conviviis,  chords,  aliisque  laetitiae 
signis,  et  privatam,  e.  g.,  horis  serotinis,  vel  curru  clauso 
illamquc  dicit  prohibitam  tempore  fcriato,  hauc  permissam 
licet  baud  suadendam,  quia  ilia  tantum  dedecet  hujus  temporis 
sanctitatem  (2),  et  ideo  Gone.  Trid.,  non  dat  praeceplum,  sed 
consilium.  Ipse  S.  Thomas,  qui  ceu  patronus  rigidae  doctrinae 
perhibetur,  de  solcmni  tantum  traductione  agere  videtur  in  4 
dist.  32,  q.  1,  a.  5,  q.  4  :  <  Quia  quando  novae  sponsae  tradu- 
cuntur,  animus  conjugum  magis  ex  ipsa  novitate  ad  curam 
carnalium  occupatur,  ct  ideo  in  nuptiis  consueverunt  signa 

1.  Fagn.,   cap.  4,  De  feriis,  n.  10,  aliique  apud  Schmalz.,  lib.  IV 
tit.  XVI,  n.  36. 

2.  Sanchez,  lib.    VII,  til.  VII,  n.  16;  Bellarminus,  De  mair.,  lib.  I 
cap.  A'A7;  Nav-arrus,  XXII,  n.  71;  Schmalz..,  lib.  IV,  lit.  XVI,  n.  37 
Benedictus  XIV.  1.  c.,  n.  20  segu.;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  984;  Giovine 
lorn.  I,  S373,  n.  4;  Feije,  n.  5oo. 


CAP.  VI.  —   DE    TEMPORE   AC    LOCO    CELEBRATIONIS  245 

multa  laetitiae  dissolutac  ostendi,  et  propter  hoc  illis  tempo- 
ribus,  in  quibus  bomincs  praecipue  dcbent  se  ad  spiritualia 
elevare,  prohibitum  est  nuptias  celebrari  ».  Praeterea  hacc 
distinctio  valde  firmatur  ex  sequent!  responsionc  S.  C.  C., 
quam  refert  Benedictus  XIV,  /.  c.,  n.  22.  Proposito  dubio  : 
« An  concessa  per  Episcopum  licentia  contrahendi  matrimonium 
temporibus  a  Sacro  Concilio  vetitis,  in  iis  locis,  in  quibus 
dispositio  ejusdem  Concilii  ad  ipsum  quoque  matrimonii  con- 
tractum  reperitur  a  consuetudine  extensa,  dicatur  etiam 
permissa  traductio  sponsae  sen  uxoris  ad  domum  viri  ».  S.  C. 
reposuit  :  <  Affirmative,  dummodo  traductio  fiat  absque 
solemnitatibus  » .  Tandem  haec  distinctio  fundatur  in  consue 
tudine,  quae  solemnem  traductionem  illicitam,  privatam 
licitam  habet. 

1257.  DD.  communiter  censcnt  solemnem  traductionem 
esse  mortale  :  sed  Sanchez,  /.  c.,  horum  rigorem  moderatur, 
et  in  solemni  sponsae  traductionc  nullam  culpam  agnoscit,  si 
fiat  moderate,  venialem,  si  aliquantulus  sitexcessus;  mortalem 
autem  tan  turn,  quando  nimius  esset  excessus,  ita  ut  sanctitati 
praedictorum    temporum    notabiliter    detraheretur    et    ansa 
notabilis  offensionis   et  scandali   spectantibus   praeberetur  : 
hancque  doctrinam  approbat  S.  Alphonsus,  /.  c. 

1258.  Sponsa  in  domum   viri    traducta,   licite    conjuges 
possunt  rei  matrimoniali  operam  dare,   et  matrimonium  con- 
summare.  Nonnulli  consent  tempore  clauso  vetitam  esse  matri 
monii  consummationem,  inter  quos  est  Fagn.,  cap.  4,  De  ferns, 
n.  11,  qui  ait  hanc  esse  communem  fere  omnium  canonistarum 
sententiam,  cui  favere  videtur  S.  G.  G.  relata  n.  1245.  Imo 
juxta  ipsos,  ideo  sponsae  traductio  vetita  erat,  quia  matrimonii 
consummatio  prohibebatur. 

Ita  quidem.  fortasse,  attenta  veterum  canonum  rigorosa 
exprcssione  :  sed  hodie  certum  est  matrimonii  consumma 
tionem  temporibus  vetitis  licitam  esse,  idque  aperte  deducitur 
ex  dictis.  Nam  sponsa  deducitur  in  domum  mariti  pro  ma 
trimonii  consummatione  :  si  ergo  privata  sponsae  deductio 
licita  est,  etiam  carnalis  copula  licita  erit.  Accedit  hoc  onus, 
adeo  durum,  post  matrimonii  celebrationem  nulla  lege  clare 


246  TRACTATUS    CANON  ICUS    DE    MATRIMONIO 

praescribi;  proinde  non  cst  imponendum  (1).  Hacc  tamen 
conjugum  separatio  infligi  ab  Episcopo  potest  in  poenam,  si 
sponsa  solemniter  contra  cancnicam  Icgem  traducta  fuit,  quod 
probabilitcr  significare  voluit  S.  G.  G.,  /.  c.,  (2)  vel  si  matri- 
monium  contra  legem  dioecesanam  initum  fuit.  Hinc  Concilium 
Ilcrdense,  can.  10,  c.  33,  q.  4,  in  Decreto,  postquam  dixit 
non  oportere  tcmporibus  prohibitis  nuptias  celebrare,  subjun- 
git :  «  Quod  si  factum  fuerit,  separentur  ».  Ubi  glossa,  v.  sepa- 
rentur,  addit :  ad  tempns.  Animadvertunt  autem  interpretes  in 
utroque  casu,  si  adest  pcriculum  incontinentiae  (quod  semper 
aderit)  a  praedicta  separations  esse  abstinendum  et  aliain 
poenam  injungendam  (3). 

1259.  Ulterius,   tempore  clause,    nuptialia    interdicuntur 
convivia,  quod  et  Nicolaus  I  inrel.  can.  11,  c.  33,  q.  4,  habet. 
Sed  hie  aliique  canones  ad  illud  tempus  referuntur  quo  jeju- 
nium  Quadragesimae  rigidissimum  erat.  Hodie  ex  consuetudine 
haec  convivia  permittuntur,  quae  matrimonii  naturalis  quae- 
dam  sequela  sunt,  et  tantum  erit  culpa  levis  vel  gravis,  si 
excessus  verificetur,  juxta  ea  quae  de  solemni  sponsae  traduc- 
tione  diximus  (4). 

1260.  Ex  quibus  omnibus  concludi  potest  cum  Sanchez, 
/.  c.  :  <  Quamvis...  jura  rigidius  loquantur,  ut  constat  ex  c. 
Non  oportet  33,  q.  4,  ubi  uxorem  duel  et  convivia  fieri  abso 
lute  prohibetur,  at  generalis  consuetudo  hunc  juris  rigorem 
temperavit,  et  fere  ad  solam  nuptialiiun  benedicliomini  prohi 
bit  ionem  reduxit  * . 

1261.  Tandem  aliae  laudabiles  consuetudines    et  caere- 
moniae,  praeter  jus  commune,  quae  in  loco  servantur  in  cele- 
bratione  matrimonii,  quasque  Gone.  Trid.,  /.  c.,  optatretineri, 
ex  ipso  usu  vel  Episcopi  lege  erunt  feriatis  temporibus  prohi- 
bitae  vel  permissae. 

1262.  Praeter  feriata  tempora,  leges  et  consuetudines  parti- 
culares   saepe   praecipiunt,    matrimonium   nonnisi  matutino 

1.  Ita  oinnes  AA.  supra  citati  qui  privatam  traductioncm  pcrmittunt. 

2.  Benedictus  XIV,  /.  c.,  n.  20. 

3.  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  VII,  n.  5.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  31. 

4.  Sanchez,  1.  c.,  n.  18;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  984. 


CAP.  VI.  —    DE    TEMPORE   AC    LOCO    CELEBRATIONIS  247 

tempore  celebrari.  Et  merito  :  turn  quia  experientia  docet, 
si  matrimonii  celebratio  ad  vespertinum  usque  tempus  pro- 
trahatur,  inter  rudes  et  agrestes  non  raro  accidere,  ut  co- 
mitatus  jam  fere  inebriatus  ad  ecclesiam  accedat;  turn  quia 
laudabilis  ilia  et  antiquissima  consuetudo,  qua  nuptiae  inter 
sacrosanctum  Missae  sacrificium  benedicuntur,  omnino  eva- 
nescit(l).  Etiam  S.  Garolus  Borromaeus  pro  dioecesi  Medio- 
lanensi  idem  sanxit.  Alicubi  nobiles  permittuntur  vesper e 
nuptias  inire ;  sed  parochus  curet  ut  omnes  mane  ad  ecclesiam 
accedant.  In  Galliis  lex  civilis,  sub  gravibus  poenis  exigens 
civilem  caeremoniam  ante  matrimonium  religiosum,  efficit  ut 
hoc  saepe  nonnisi  paulo  ante  vel  post  meridiem  celebrari  in 
ecclesia  possit :  cujus  rei  tristes  effectus  omnes  deplorant  (2). 

1263.  Praeterea  aliquando  jure  particular!  prohibetur  ne 
matrimonia  fiant  diebus  Dominicis  aliisque  festis,  quia  non 
modo  cultus  divinus  per  nuptiales  caeremonias  facile  pertur- 
batur,  sed  occasio  quoque  praebetur,  qua  comitatus  a  debita 
festorum  celebratione  detineatur,  imo  per  compotationes  et 
saltationes  injuriam   sanctis  diebus  et  scandalum   fidelibus 
ingerat  (3).  Atposito  etiam  hoc  particular!  jure,  justa  causa 
facile  poterit  ab  eodem  excusare. 

Articulus  II 

DE    LOCO    GELEBRANDI   MATRIMONII 

1264.  Fidelium  matrimonia  semper  in  ecclesia  celebrari 
consueverunt,  ut  exponit  Rosset,  n.  2880.  Rituale  Romanum 
in  rubrica  De  sacramento  matrimonii  docet  :  «  Matrimonium 
in  ecclesia  maxime  celebrari  decet :   sed  si  domi  celebratum 


1.  Bangen,  lit.  III,pag.  56-57. 

2.  Ferraris,  Prompta  Bibliotheca,  etc.,    v.   Matrimonium,   art.  IX, 
n.  55,  refert  declarationem  S.  C.  C.  in  Neapolitana,  die  18  Aug.  1663, 
quae  tradere  videtur  episcopum  non  posse  prohibere  ne  matrimonium, 
contrahatur  post  occasum  solis  aut  per  procuratorem ;  sed  haec  decla- 
ratio,  casum  particularem  respiciens,  jus  episcopo  non  adimit.   Gf. 
P.  Wernz,  n.  184,  not.  245. 

3.  Bangen,  I.  c. 


248  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOINIO 

fuerit,  praesente  parocho  et  testibus,  sponsi  veniant  ad  eccle- 
siam  benedictionem  accepturi  >.  Haec  cohaerent  iis,  quae 
habet  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de  ref.  mat.,  statuens, 
factis  publicationibus,  ad  celebrationem  matrimonii  in  facie 
ccclesiae  esse  procedendum,  ubi  parochus...  Hoc  vcrbum  ubi 
satis  indicat  illud  in  facie  ecclesiae  significare  praesertim  in 
ecclesia  (1). 

1265.  Attentis  Ritualis  verbis,  apparet  ex  jure  communi 
esse  consilium  ut  matrimonia  fidelium  in  ecclesia  cclebrentur, 
sed  non  esse  proprie  dictam  prohibitionem  ne  extra  ecclesiam 
fiant.  Rosset,  n.  2882,   putat  Rituale   bane  legem  tradere, 
agens   de    ritu   celebrandi  matrimonii  sacramentum ;  sed  Ri 
tuale  inibi  indicat  matrimonium  in  ecclesia  fieri  juxta  consi 
lium  praccedenter  datum.  Geterum  ipse  Rosset,  /.  c.,  admittit, 
non  sine  aliqua  contradictions,   non  esse  aliquam  Ecclesiae 
legem  generalem,  quae  obliget  ad  contrahendum  matrimonium 
in  templo  sacro,  nisi  pro  legebabeatur  consuetude  fere  ubique 
vigens.  Haec  autem  dicta  sunt  praescindendo  a  solemni  nuptia- 
rum  benedictione ;  si  enim  nuptiae  benedicendae  sunt,  cum 
haec  benedictio   dari  debeat  intra  Missam,   sequitur  matri 
monia  fieri  non  posse,  nisi  ubi  Missa  celebrari  potest. 

1266.  Quaeritur  num  episcopi  sive  soli  sivc  in   Synodis 
adunati  possint  jure  particulari  probibere  ne  matrimonia  in 
domibus  privatis  fiant.  Non  pauci  AA.  cum  Rarbosa  affirmant 
id  Episcopum  lata  lege  probibere  non  posse,  quos  ita  redarguit 
Monacelli,  torn.  I,  tit.  X,  form.  2  :  «  Matrimonia  per  verba  de 
praesenti,  juxta  monitum  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  de  ref. 
mat.,  cap.  1,  fieri  debent  in  ecclesia,   si   non  de   necessitate 
praecepti,  saltern  de  honestate,  ut  dixit  Rota  coram  Goccin. 
decis.  1887,  n.  37.  Unde  quamvis  plures  AA.  affirment,  quod 
Episcopus  non  possit  prohibere  ne  matrimonia  domi  celebren- 
tur,  sed  tantum  hortari  ut  in  ecclesia  fiant,  nihilominus  in 
praxi  contrarium  semper  tenui ;  quia  cum  ecclesia  sit  proprius 
locus  sacramentorum   et  maxime  deceat  in  ipsa   mimstrari 
eadem,   laudandi   sunt  Episcopi,  qui  id  probibent  fieri  sine 

1.  P.  Wernz,  n.  183. 


CAP.  VI.   —    DE    TEMPORE    AC    LOCO    CELEBRATIONIS  249 

eorum  licentia  extra  illam,  sequendo  vestigia  divi  Caroli  in 
Cone.  Mediol.  2,  tit.  1°,  dec.  28.  Et  est  laudabilis  usus  et  praxis 
Urbis  :  nam  Gardinalis  Vicarius  nee  etiam  principibus  et 
magnatibus  Imjusmodi  licentiam  concedere  solet  (1).  Ritus 
porro  ab  Ecclesia  praescripti  non  possunt  variari  absque  culpa. 
Cum  agitur  de  administratione  solemni  sacramenti,  non  potest 
parochus  ad  libitum  ritum  contemnere  et  clomi  illud  conficere, 
ut  definitum  legimus  a  S.  Cone.  Trid.,  sess.  VII,  De  sacram. 
in  gen.,  can.  13.  Cum  igitur  ritus,  qui  habentur  in  Rituali  Rom. , 
sint  ab  Ecclesia  recepti  et  approbati,  non  video  qua  ratione 
nonnulli  moderni  auctores  affirment,  quod  Episcopus  non 
possit  prohibere,  ne  sacramentum  matrimonii  celebretur  domi, 
sive  extra  ecclesiam  sine  sua  licentia  »  (2) . 

1267.  Supposita  etiam  speciali  prohibitione,  parochus  in 
casu  gravissimae  infirmitatis  alterutrius  contrahentium  matri- 
monio  domi  assistere  potest,  inaudito  Ordinario;  sed  si  alia 
justa  causa  matrimonii  celebrationem  in  privata  domo  exi- 
gat,  licet  specialis  proliibitio  non  adsit,  consulat  Ordinarium, 
qui  id  permittere  potest,  e.  g.,  ob  periculum  scandali  aut  pru- 
dentem  metum  ne  bona  contrahentium  fama  laedatur,  aut 
matrimonium  malitiosa  oppositione  impediatur,  aut  etiam  ob 
minorem  convenientiac  causam. 

1268.  Pariter   nee  decet  matrimonia  fieri  in  domus  pri- 
vatae  oratorio  private,  in  quo  sacrosanctum  Missae  sacrifi- 
cium  celebrari  valet ;   licet  Episcopus  facilius  id  permittere 
possit.   Propositis   dubiis  :  «  1°  An  extra  casum  infirmitatis 
gravissimae  in  alterutro  ex  contrahentibus   celebrari  possit 
matrimonium  in  privata  domo  ante  altare  ad  hoc  specialiter 
erectum  1  2°  An  extra  dictum  casum  in  oratoriis  privatis  in 
quibus  Missa  celebratur  ?  3°  An  Missa  nuptialis  in  dictis  ora- 

1.  Sed  hodie  in  Urbe  haec  praxis  adeo  rigida  non  est :  imo  principes 
et  magnates  matrimonium  domi,  obtenta  licentia,   potius  celebrare 
solent. 

2.  P.  Wcrnz,   /.  c.,  not.  241,  et  Rosset,  n.  2884  sequ.,  citant  plura 
Concilia  Provincialia,  quao  hanc  prohibitionem,  jure  communi  confor- 
mem,  hal)ent;  de  facto   fere  ubique  haec  prohibitio  jure  particular! 
viget.  In  contrarium  citari  solet  responsio  S.  C.  C.  sine  die  et  anno, 
quae  nullam  merctur  auctoritatem. 


250  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

toriis  celebrari  possit  >.  S.  R.  C.,  in  Barcinonen.  (Colled, 
authen.,  n.  3265),  die  31  Aug.  1872,  reposuit  :  «  Ad  lum  : 
providebitur  in  sequenti.  Ad  2um  :  matrimonium  in  facie  Eccle- 
siae,  sen  in  ecclesia,  maxime  celebrari  decct.  Hand  tamen  veti- 
tum  est  locorum  Ordinariis,  ut,  si  nullum  immineat  periculum, 
ac  laudabiles  concurrant  causae,  illud  celebrari  quandoque 
pro  sua  prudentia  permittant  in  privatis  oratoriis,  in  quibus 
sacrum  fieri  valeat.  Ad  3um  affirmative,  servatis  rubricis  *. 

Uncle  cum  nobiles  petunt  matrimonium  in  privatis  corum 
oratoriis  celebrari,  parochus  eos  edoceat  ex  mente  Gone.  Trid. 
omnino  praestare  ut  in  ecclesia  parochial!  publice  contrahant ; 
et  ipsis  insistentibus,  recurrat  ad  Ordinarium. 

1269.  In  aliis  autem  ecclesiis  seu  oratoriis  publicis,  cum  haec 
oratoria  in  omnibus  ecclesiae  aequiparentur,  matrimonium  jure 
celebrari  licet  (1).  Undo  parochus  fidelibus  petentibus  ut  ibi 
celebretur  potius  quam  in  parochial!  ecclesia,  annuere  potest, 
sed  non  tenetur. 

Idem  dicendum  de  oratoriis  privatis  domus  publicae,  e.  g., 
de  capella  hospitalis,  carceris,  etc.,  nisi  spccialis  ipsius  ora- 
torii  destinatio  matrimonia  excludat,  e.  g.,  capella  seminarii. 

Item  matrimonium  celebrari  licet,  prouti  experientia  ipsa 
docet,  in  capella  palatii  Episcopi,  aut  Nuntii  Apostolici,  cum 
et  haec  oratoria,  etsi  privata  domus  privatae,  tamen  privile- 
gio  aequivaleant  publicis  seu  privatis  publicae  domus. 

1270.  Tandem  Bangen,   tit.    HI,  pay.  59,    haec  habet   : 
«  Usus...  ex  quo  nonnulli  parochi,  hiemali  praesertim  tempore, 
majoris  commoditatis  causa,  in  armario  sive  sacristia,  ut  vo- 
cant,  copulationes  habere  solent,  utique  vituperandus  est.  Si 
enim  Tridentinum  statuit  in  facie  Ecclesiae  celebrandum  esse 

1.  Rosset,  n.  2889,  contrarium  praefert.  Ultro  admittimus  jure  par 
ticular!  prohiberi  posse  ne  matrimonia  extra  ecclesiam  parochialem 
fiant  sine  episcopi  licentia.  Sed  ex  una  parte  per  se  non  est  indecens 
matrimonia  fieri  in  locis  cultui  publico  destinatis ;  ac  proinde  dispo- 
sitio  juris  communis  haec  loca  non  respicit;  ex  alia  autem  parte  nee 
prohibitiones  particulares,  ob  eamdem  rationem,  ad  haec  loca  extend! 
debent,  nisi  eadem  expresse  comprehendant  (P.  Wernz,  n.  183).  Con- 
suetudo,  saltern  in  Italia,  potius  haec  confirmat;  nam  si  in  parochia, 
praeter  ecclesiam  parochialem,  est  alia  publica  ecclesia,  passim  vidcmus 
matrimonia  etin  hac  celebrari. 


CAP.  VI.  —    DE    TEMPORE   AC    LOCO    CELEBRATIONIS  251 

matrimonium,  non  modo  in  genere  locum  sacrum  designat, 
sed  procul  dubio  etiam  intendit  nuptias  publice  coram  fide- 
libus  esse  solemnizandas  > . 

1271 .  Ceterum  parochus  etiam  extra  dioecesim  matrimonio 
suorum  parochianorum  et  valide  et  licite  assistit,  dummodo 
habeat  Ordinarii  vel  rectoris  seu  parochi  licentiam,  si  matri 
monium  in  Ecclesia  celebratur. 


SGHOLION  I 

DE    SECUNDIS    NUPTIIS 

1272.  Doctrina  catholica  est  secundas  et  ulteriores  nup 
tias  (polygamiam  vel  polyandriam  successivam)  esse  licitas, 
at  simul  esse  minus  honorabiles,  quam  primas  et  quam  castam 
viduitatem,  sive  quia  indicant  quamdam  concupiscentiae  im- 
moderantiam,  sive  quia  non  benc  referunt  imaginem  unionis 
Christi  cum  Ecclesia  et  primi  matrimonii  in  paradiso  tcrrestri. 
Haccfusius  theologi  ostendunt  ex  S.  Scrip tura  et  ex  traditione. 

1273.  Nobis  sufficiat  duo  animadvertere,  de  quibus  agitur 
tit.  XXI,  De  secundis  nuptiis,  lib.  IV  Deer  et. 

1°  Si  benedictio  in  primo  matrimonio  data  fuit,  haec  re- 
peti  in  altero  matrimonio  nequit,  sive  mulier  sive  vir  ad 
secundas  nuptias  transeat,  ex  cap.  3,  cit.  til.  Est  autem  ali- 
qua  differentia  :  nam  si  mulier  transit  ad  secundas  nuptias 
et  in  primis  fuit  benedicta,  haec  benedictio  cum  Missa  pro 
sponso  et  sponsa  repcti  numquam  potest,  et  contraria  con- 
suetudo  reprobanda  est.  In  Aquen.,  3  Mart.  1761  (Collect, 
authen.,  n.  2461),  quaesitum  fuit  :  «  1°  Si  mulier  sit  vidua 
et  jam  bencdictionem  acceperit,  debetne  omitti  Missa  pro 
sponso  et  sponsa,  ut  omittendae  sunt  benedictiones  infra  earn 
descriptae  post  orationem  Dominican!,  et  Benedicamus  Do 
mino  ».  S.  G.  R.  reposuit  :  «  Ad  lum  :  Si  mulier  est  vidua 
non  solum  debet  omitti  benedictio  nuptiarum,  sed  etiam  Missa 
propria  pro  sponso  et  sponsa  »  (1).  Quod  si  mulier,  transiens 

1.  Collect.  Paris.,  w.1032. 


252  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

ad  secundas  nuptias,  non  fueratin  primis  benedicta,  per  senil 
impedit  quominus  haec  bcncdictio  detur.  Hinc  S.  G.  S.  Officii 
ad  dubium  :  «  Utrum  gentiles  mulieres  nuptae  vel  viduae  vel 
notorie  corruptae,  quae,  ex  gentilitate  conversae,  cliristianum 
recipiunt  matrimonium,  possint  recipere  benedictionem  nup- 
tialem  intra  Missam  »  ?  reposuit,  die  1  Febr.  1871,  affirmative. 
Quod  si  vir  transit  ad  secundas  nuptias  et  fuit  in  primis  bene- 
dictus,  baec  benedictio  repcti  potest  tantum,  si  id  ferat  loci 
consuetude  (1). 

1274.  2°  Juxta  juris  romani  dispositionem,  quam  recen- 
tiores  legislationes  scquuntur,  non  permittebatur  mulieribus 
alterum  matrimonium,   nisi  post  annum  luctus  ;  et  prius  nu- 
bentes  infamia  mulctabantur,  aliisquc  poterant  plecti  poenis, 
/.I,  ff.  De  us  qni  not.   inf.,  et  /.  1,  G.  De  secundis  nuptiis. 
Ratio  est  :  «  Ne  turbaretur  sanguis  et  de  prole  dubitaretur  » ; 
ut  ait  Glossa,  cap.  4,  cit.  tit.,  v.  legalis  infamia.  Ecclesia  ad 
vitandum  incontinentiae  periculum  sustulit  necessitatcm  anni 
luctus,  licet  bic  conveniens  omnino   sit,  et  moribus  sit  re- 
ceptus.  Hinc  Urbanus  III,  cit.  cap.  4  cit.  tit.,  ait  :  «  Super  ilia 
quaestione,  qua  quaesitum  est  an  mulier  possit  sine  infamia 
nubere  infra  tempus  luctus  secundum  leges  definitum ;  respon- 
demus,  quod  cum  Apostolus  dicat  :  mulier,  viro  suo  mortuo, 
soluta  csl  a  legevirisui;  in  Domino  nub  at  t  cui  voluerit,  per 
licentiam  ct  auctoritatem  Apostoli,  ejus  infamia  aboletur  ». 
Eademque  repetit  Innocentius  III,  cap.  5  cit.  tit. 

1275.  De  irregularitate   quae  ex  bigamia  oritur,   in  alio 
tractatu  agitur;  de  probatione  mortis  prioris  conjugis,  ut  se- 
cundae  nuptiae  permitti  valcant,  vide  n.  723  sequ. 

SCHOLION  II 

DE    LIBRO    MATRIMONIORUM 

1276.  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  1,  de  ref.  mat.,  prae- 
scribit  :  «  Habeat  parochus  librum  in  quo  conjugum  et  testium 

1.  Scavini,  torn.  Ill,  n.  954,  et  ita  expresse  Rituale  Rom. 


CAP.  VI.   —    DE    TEMPORE    AC   LOCO    CELEBRATIONIS  253 

nomina  cliemque  et  locum  contract!  matrimonii  describat, 
quern  diligenter  apud  se  custodiat  *.  Hinc  Rituale  Rom.,  Be 
sacramento  matrimonii  in  fine  :  «  Peractis  omnibus,  parochus 
manu  sua  describat  in  libro  matrimoniorum  nomina  conju- 
gum  et  testium  et  alia,  juxta  formulam  praescriptam,  idque 
licet  alius  sacerdos,  vel  a  se  vel  ab  Ordinario  delegatus,  matri- 
monium  celebraverit  » .  Hie  liber  est  unus  ex  libris  parochia- 
libus,  de  quibus  Rituale  Romanum  in  fine  :  Formulae  scri- 
bendae  in  libris  habendis  a  parocJio. 

1277.  In  primis  omnes  admittunt  parochum,  qui  librum 
matrimoniorum  non  habet,  aut  matrimonia,  imo  vel  unum 
matrimonium,  in  eo  inscribere  negligit,  peccare  mortaliter  (1). 
Imo  Baruffaldo,  /.  c.,  docet  :  «  ...  Puniendus  est  (parochus) 
gravi  mulcta,  quia,  praetcr  peccatum  mortale  commissum  in 
re  gravis  moment!  ob  spretum  decretum  Goncilii. . . ,  infert  grave 
damnum  tertio,  et  tenetur  ad  damna  et  interesse,  quae  paro- 
chianis  ex  tali  negligentia  et  respective  omissione  obvenirent. . . ; 
atque  ideo  parochiani  habent  actionem  contra  parochum  ex 
quasi  contractu,  qui  dum  acceptavit  officium  cum  honoribus  et 
oneribus,  quasi  sit  mercedeconductus,  tenetur;  unde  in  utrius- 
que  commodum  suscepit  officium ;  ac  propterea  tenetur  non 
solum  de  lata,  sed  etiam  de  lev!  culpa...  Sicut  tutor,  qui  ex 
negligentia  damnificavit  pupillum,  tenetur  ad  interesse,  /.  nisi 
earn,  1.  si  tutoris  ff.  De  adni.  tut.  » 

Haec  obligatio  parochum  aeque  manet,  etsi  magistratus 
quoque  civilis  cumdem  matrimoniorum  librum  servet.  Debet, 
inquam,  parochus  habere  librum  :  unde  non  sufficiunt  folia 
abrupta  ct  volantia,  quibus  nulla  tribuitur  auctoritas,  cum 
nonvideantur  esse  sub  custodia. 

1278.  Quid  vero  si  parochus  neglexit  matrimonia  in  li 
brum  referrc,  aut  liber  periit,  c.  g.,  incendio  combustus?  Et 
quidem  si  ipse  parochus  memoria  retinet  matrimonium  con- 
tractum  cum  sponsorum  ac  testium  nominibus,  cui  forte  ipse 
adstitit,  jam  poterit  in  consuetum  vel  novum  librum  illud 


1.  Bang-en,  til.  IILpag.  71-72;  Monacelli,  lorn.  /,  lit.  X,  for.  8,  n.  7; 
Baruffaldo,  Comm.  in  Hit.  Rom.,  lit.  42,  n.  82;  Rosset,  n.  2937. 


234  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

inscribere.  Secus  S.  G.  C.,  die  19  Sept.  1684,  decrevit  :  «  Ut 
accepto  illorum  testimonio  qui  praesentes  adfuerunt,  cum  ma- 
trimonium  celebratum  fuit,  et  olicito  a  conjugibus  jurejurando 
de  matrimonii  jam  contract!  veritate,  in  consuetum  (vel  no- 
vum)  librum  paroclms  referat  matrimonium  ».  At  in  hoc 
casu  parochus  consulat  Ordinarium  omniaque  de  illius  man 
date  agat  (1). 

1279.  Praestat  ut  parochus  matrimonium  in  libro  inscribat 
statim  post  illius  celeb rationem.  Laudabilis  igitur  mos   est, 
quo  parochi  librum  tenent  in  sacrario,  ita  ut  vix  ac  matrimo 
nium  celebratum  sit,  conjuges  pro  facienda  inscriptione  illuc 
accedant  :  et,  e  contrario,  vitupcranda  est  illorum  praxis,  qui 
matrimonium  solcnt  interim  scribere  in  pagellis  volantibus, 
animo  deinde  illas  transcribendi  in  libro.  Et  parochus  sua 
manu   debet   matrimonium   in  librum  referrc,  etsi  alter  de 
Ordinarii  vel  ipsius  parochi  licentia  matrimonio  adstiterit  : 
de  qua  re  vide  Rituale  Rom.,  /.   c.  Quod  si  parochus  senio 
confectus  aut  morbo  detentus  scribere  nequeat,  illius  coadjutor 
vel  vicarius,  qui  regulariter  illius  vices  supplct,  matrimonium 
describet;  sed  in  ipso  libro  declaret  se  id  facere  ex  speciali 
commissione  parochi  legitime  impediti. 

Est  autem  abusus  vel  maxime  vituperandus,  quod  libro- 
rum  parochialium  et  nominatim  libri  matrimoniorum  redactio 
custodibus  ecclesiae  committatur  :  id  enim  canonicis  decretis 
adversatur  et  laicis  ministris  nimiam  tribuit  auctoritatem, 
quam  et  parochiani  saepius  aegre  ferunt.  Bene  tamen  possunt 
custodes  scribere  exemplaria  librorum  parochialium,  quae,  a 
parocho  probata,  in  curia  episcopali  asserventur  (n.  1282)  (2). 

1280.  Parochus  in  suo  libro  scribere  debet  :  1°  Matrimo 
nium  eorum,  quorum  uterque  est  parochianus,  etsi  alius  sa- 
cerdos  A^el  parochus  de  sua  vel  Ordinarii  licentia  eidem  adsti 
terit  vel  in  parochia  vel  extra  parochiam  :  cum  enim  in  hoc 
ultimo  casu  parochus  assistens  per  se  nullum  jus  habeat  tales 
sponsos  matrimonio  uniendi,  nisi  ex  delegatione,  nemo  in  ejus 


1.  Bangen,  I.  c.,  pag,  73-74. 

2.  Bangen,  I.  c.,  pag.  75. 


CAP.   VI.  —    DE    TEMPORE    AC    LOCO    CELEBRATIONIS  255 

ecclesiae  libris  tcstimonium  quaereret  contract!  matrimonii, 
ac  proinde  opus  est  ut  initum  matrimonium  etiam  in  libro 
propriae  sponsorum  parochiae  adnotetur;  2°  Matrimonium 
eorum  quorum  neuter  est  parochianus,  in  sua  parochia  con 
tractum,  adnotans  in  libro  a  quonam  parocho  vel  Ordinario 
delegationem  ipse  vel  alms  sacerdos  assistens  obtinuerit ;  simul 
autem  utriusque  sponsi  parochum  proprium  de  inito  matri- 
monio  quantocius  moneat;  3°  Matrimonium  eorum,  quorum 
alteruter  tantum  est  parochianus,  sive  in  sua  sive  in  aliena 
parochia  contractum,  ut  supra.  Ast  aliquorum  locorum  praxis 
est,  ut  solus  sponsae  parochus  matrimonium  in  libro  scribat. 
Monet  vero  Instructio  Austriaca,  §  78  :  «  Casu  quo  civis  Austria- 
cus  petit  ut  matrimonium  ab  eo  in  exteris  terris  initum  libro 
copulatorum  parochiae,  ubi  nunc  domicilium  fixit,  inseratur, 
parochus  libellum  supplicem,  simul  cum  probationibus  de  con- 
jugio  rite  inito  allatis,  Episcopo  proponet,  ac  ejusdem  expecta- 
bit  mandata  » . 

1281.  Quomodonam  matrimonium  in  librum  referri  debeat 
quidve  notari,  dare  indicat  Rituale  Rom.,  /.  c.  Heic  addere 
sufficiat  matrimonium  ita  in  libro  scribendum  esse  juxta  for 
mulas  Ritualis  Rom.,  ut  nulla  adnotatio,  aut  verbum  adhi- 
beatur  alicui  injuriam  vel  infamiam  inferens,  etsi  veritati 
innitatur ;  ct  cum  in  Melitemi,  an.  1780,  a  quodam  parocho 
in  hac  parte  peccatum  fuisset,  S.  G.  EE.  et  RR.  easdem  ad- 
notationes  ct  verba  ita  deleri  jussit,  ut  nullum  vestigium  super- 
esset. 

Quoties  matrimonium  milliter  contractum  ob  publicum  im- 
pedimentum  revalidatur  pro  foro  externo  coram  parocho  et 
testibus,  id  notatur  in  margine  inscriptionis  prius  factae,  vel 
melius  nova  fit  inscriptio,  habita  simul  relatione  ad  priorem 
inscriptionem.  Addit  Instructio  Austriaca,  §  90  :  €  Quando 
autem  conjunctio  invalida  in  alia  parochia  contracta  fuerit, 
res  hujus  praeterea  loci  parocho  communicanda  est,  ut  ipse 
convalidationem  peractam  inscription!,  quae  de  matrimonio 
invalido  facta  sit,  diligenter  adjungat  > .  Haec  non  valent  si 
revalidatio  matrimonii  facta  sit  pro  foro  interno  tantum. 

Pariter  omnes  parochi,  qui  matrimonium  in  suo  libro  retu- 


256  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

lerunt,  adnotare  debent,  si  matrimonium  postea  fuit  decla- 
ratum  invalidum,  vcl,  quatenus  dumtaxat  ratum,  solutum 
fuerit  professione  solemn!  religiosa,  vel  dispensation  llomani 
Pontificis. 

Episcopi  vel  eorum  vice  visitatores  in  sacra  dioecesis  per- 
lustratione  libros  parochiales  a  parochis  et  aliis  qui  eos  reti- 
nerc  tencntur,  sibi  exhibcri  omnino  jubeant  ut  cxplorent  an 
rite  confecti  sint,  et  si  quid  abnorme  ibidem  deprehenderint, 
corrigi  etreformaridecernant,  ad  monilum  Crispin!,  Vis.  Past., 
>.3,S..9,-n.6(l). 

1282.  Libros  parochiales  paroclnis  debet  apud  se,  vel 
etiam  in  sacrario,  sub  clavibus  tamen,  custodire,  ne  quis 
valeat  illos  quoquo  modo  corrumpere,  ut  expresse  praecipit 
Cone.  Trid.,  /.  c.  S.  C.  C.  in  Carpectoraten.,  die  15  Sept.  1781, 
ad  3um,  definivit  custodiam  librorum  parochialium  ita  priva 
tive  spectare  ad  curatos  seu  vicarios  curatos  cathedralis, 
etiamsi  ii  ad  nutum  amoveri  possent  a  capitulo  cui  inerat  cura 
animarum  habitualis  et  actualis,  ut  iidem  libri  nee  etiam 
custodiendi  essent  sub  duobus  clavibus,  quarum  saltern  al- 
tera  retineretur  a  capitulo,  una  enim  parochorum  clavis  satis 
erat. 

Episcopus  autem  cogere  potest  parochum  ad  exemplar  li 
brorum  parochialium,  ab  ipso  parocho  recognitum  et  sub- 
scrip  turn,  in  cpiscopalem  curiam  deferendum;  quod  plures 
Synodi  dioecesanae  praecipiunt,  ct  ita  de  facto  servatur  in 
pluribus  dioecesibus.  Hinc  S.  C.  EE.  et  RR.  in  Hipporegien. 
Librorum  parochialium,  19  Mail  1832,  cum  Episcopus  id  pa 
rochis  praecepisset,  proposito  dubio  :  «  An  et  quomodo  de- 
cretum  Episcopi  diei  26  Nov.  1830  sit  confirmandum  vel 
infirmandum  in  casu  »  ;  reposuit  :  «  Affirmative  in  omnibus 
ad  lam  partcm;  negative  ad  2am  »  (2).  At  Episcopus  cxigere 
nequit  ut  ipse  liber  originalis  in  curia  episcopal!  custodiatur. 
Barbosa,  De  off.  et  pot.  parochi,  lib.  1,  tit.  Vlf,  n.  19  sequ., 
refert  S.  C.  EE.  ct  RR.,  die  3  3un.  1604,  Episcopo  Cavensi 


1.  Lucidi,  De  Vis.  SS.  LL.,  vol.  I,  p.  365. 

2.  Lucidi,  op.  oil.,  vol.  II,  pay.  068. 


CAP.  VI.  —    DE    TEMPORE    AC    LOCO    CELEBRATIONIS  257 

rescripsisse  hos  libros  non  esse  ab  Episcopo  de  potestate  paro- 
chorum  extrahendos,  sed  penes  illos  conservari  debere.  Et  in 
Eugubina,  die  2  Mart.  1860,  eadem  edixit  librum  baptismalem 
(eadcmque  dc  aliis  res  est),  ab  Episcopo  in  sacra  visitatione 
extractum,  et  ad  curiam  asportatum,  quam  primum  parocho 
restituendum  esse  (1). 

1283.  Libri  parochiales  legitiinam  constituunt  probatio- 
nem,   dummodo  fides  extracta   sit  e  libro  de  verbo  ad  ver- 
bum,    sicut  jacet ;    secus    attestatio    parochi  quibuscumque 
verbis  concepta  non  probat  (2).  Barbosa,  /.   c.,    docet  quod 
parochus  teneatur  :  «  De  illis  fides  facere  necessarias,  et  po- 
test  accipere  pro  sua  mercede  illud,   quod  in  loco  solitum 
est  dari  :  si  vero  solitum  est  fieri  gratis  et  ipse  i'aciet;  quia 
S.  C.  negotiis  EE.   et  RR.   proposita  Episcopo  Cavensi,  sub 
die   3  Jun.  1604,  rescripsit  nihil  pro  hujusmodi  fide  recipi 
posse...  » 

SCHOLION  III 

DE    TEMPORALIBUS    PAROCHI    JURIBUS    PRO    ASSISTENTIA    PRAESTITA 
MATRIMONIO 

1284.  Jus  commune  nihil  liac  in  re  determinavit.  Imo  in 
cap.  8,  9,  28,   De  simonia,  prohibetur  aliquid   exigere  pro 
benedictionibus  nubentium,   scd  Innocentius  III,  in  cap.  22, 
ejusd.  tit.  simul  praecipit   servandas  esse  laudabiles  consue- 
tudines,  quibus  fideles  aliquid  offerebant. 

1285.  Ad  abusus  compcscendos  in   pluribus  dioecesibus 
etiam  haec  fidelium  oblatio  vel  eleemosyna  decreto  synodal! 
determinata  est.  Hodie  standum  est  decreto  S.   G.   G.    diei 
10  Jun.   1896  (n.  183) ;  et  parochus  exigere  potest  id  quod 
ferunt  usus,   vel  decreta   synodalia,  etsi  ex  peculio  private 
habeat,  unde  vivat;  et  vicissim  fideles  illud  solvcre  tenentur; 
ita  tamen  ut  vere  pauperes  eximantur  a  quibusvis  expensis, 

1.  Lucicli,  op.  cit.,  vol.  /,  pay.  366. 

2.  Lucicli,  /.  e.,  n.  248;  Rosset,  n.  2939. 

II  17 


258  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

ut  traditur  in  citato  S.  G.  C.  decreto.  At  ultra  id  parochus  nil 
exigere  potcst  sine  simoniaca  labe,  licet  sponte  oblatum  possit 
acceptare.  Quod  si  fideles  aliquid  extraordinarium  ct  inde- 
bitum  petant,  e.  g.,  Missam  solemnem,  applicationem  Missae 
pro  sponso  et  sponsa,  etc. ,  pro  eo  speciale  stipendium  solvi 
debere,  evidens  est. 

1286.  Jura  tcmporalia  exclusive  ad  parochum  pertinent, 
non  obstante  quacumque  consuetudine,  cum  matrimoniorum 
assistentia  pertineat  ad  actus  parochiales  :  idque  ctsi,  parocho 
impedito,  illos  praestet  capellanus,  qui  ut  parochum  adjuvct 
et  suppleat,  annuum  habet  stipendium,  nisi  specialis  ea  de  re 
conventio  inita  fuerit. 

Si  sponsi  ad  diver sam  parochiam  pertinent,  jura  pro  assi 
stentia  matriinonio  pertinent  ad  parochum  sponsae,  qui  as- 
sistere  ex  receptis  moribus  solet  :  et  si  parochus  sponsos  ad 
parochum  sponsi  vel  ad  alium  sacerdotem,  juxta  eorum  votum, 
dimittit,  jura  temporalia  sarta  tectaque  habere  debet,  nisi  loci 
consuetude  aliud  ferat. 

Guriae  episcopali  pro  inito  matrimonio  nulla  temporalia 
jura  sunt. 


GAPUT  VII 


DE    INDIViDUA  VITAE   GONSUETUDINE 


1287.  Hue  usque  de  matrimonio  ineundo  egimus.  Si  ini- 
tum  matrimonium  est  validum,  praeter  gratiam  quae  con- 
jugibus  non  ponentibus  obicem  ex  opere  operate  confertur, 
statim  enascitur  individua  vitae  consuetude,  quae  est  matri 
monium  in  facto  esse,  et  de  qua  modo  agendum  est.  Diximus 
n.  6,   hanc  vitae  consuetudinem  essentialiter  esse  vinculum 
seu  ligamen  matrimoniale ;  quod  in  normal!  rerum  statu  se- 
quitur  communio  tori,  mensae  et  habitationis,  nee  non  unio 
aliqua  bonorum  et  voluntatum. 

Loquemur  in  primis  de  vitae  consuetudine  conjugum  in  se 
spectata,  scilicet  turn  praesertim  de  matrimoniali  vinculo, 
turn  de  communione  tori,  mensae  et  habitationis  inter  con- 
juges;  deinde  de  hujus  vitae  consuetudinis  solutione,  idest  de 
divortiis.  Nam  de  unione  bonorum  inter  maritum  et  uxorem 
pertractat  jus  civile,  et  videri  possunt,  si  lubet,  canonistae  in 
tit.  XX,  De  donationibus  inter  virum  et  uxorem  et  de  dote  post 
divortium  restituenda,  lib.  IV  Decretalium.  De  aliis  obliga- 
tionibus  mariti  erga  uxorem  et  prolem,  uxoris  erga  maritum 
et  prolem  confer  moralistas. 

Articulus  I 

DE    VITAE    CONSUETUDINE    INTER    CONJUGES    IN    SE    CONSIDERATA 

§  1.  —  De  vinculo  matrimoniali. 

1288.  Conjugate  vinculum  quod  oritur  ex  valido  contractu 
matrimoniali  consistit,  prout  diximus  cit.  n.  6,  in  jure  mutuo 
exclusive  et  perpetuo  cum  relativa  obligatione  in  corpus  alte- 


260  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRJMONIO 

rius  in  ordine  ad  prolem  gencrandam  et  educandam ;  hoc  enim 
jure  cum  relativa  obligatione  una  pars  alteri  moraliter  ligatur 
ita  ut  vir  sit  mulieris,  et  mulier  viri,  juxta  iltud  Apostoli  1. 
Cor.,  VII,  4  :  «  Mulier  sui  corporis  potestatem  non  habet,  sed 
vir.  Similiter  autem  el  vir  sui  corporis polestalem  non  habet,  sed 
mulier  * .  Equidem  vox  vinculi  directe  indicat  potius  obliga- 
tionem,  sed  obligatio  supponit  jus;  unde  vinculum,  plene 
spectatum,  utrumque  complectitur. 

Hoc  igitur  vinculum,  ad  instar  cujusdam  dominii  in  cor 
pus  alterius  conjugis,  duo  praestat,  quae  sedulo  notanda 
sunt  :  1°  Quaelibet  pars  habet  jus  ad  copulam  perfectam  seu 
per  se  aptam  ad  prolis  procreationem,  et  ejus  juri  respondet  in 
altera  obligatio  praebendi  suum  corpus;  2°  Ceteri  omnes  ab 
his  excluduntur.  Hoc  alterum,  idcst  cxclusio  ceterorum,  sem 
per  verificatur,  donee  vinculum  seu  matrimonium  perdurat; 
sed  primum,  idest  jus  ad  copulam,  subsistente  vinculo,  potest 
non  exerceri,  et  potest  quoque  amitti  turn  ad  tempus,  turn 
etiam  in  perpetuum,  seu  moraliter  tantum,  seu  physice  et 
moraliter  :  quod  mox  declarabimus. 

Obligationem,  juri  conjugali  respondentem,  Apostolus 
1  Cor.,  VII,  3,  appellavit  debitum  :  «  Uxori  vir  debitum  red- 
dat,  simililer  autem  et  uxor  viro  ».  Idest  uterque  conjux 
ad  petitionem  alterius  suum  corpus  praebeat.  Hinc  intclli- 
gitur  quid  sit  petere  ac  redder  e  debitum.  Et  quoties  con- 
juges  vinculo  matrimoniali  alligati  rem  perfectam  habent  inter 
se,  est  copula  seu  actus  conjugalis ;  sed  quandoque  hoc  nomine 
venit  quoque  copula  perfecta,  etsi  inter  solutos. 

De  jure  ac  debito  conjugali  nos  heic  agentes  pauca  attin- 
gimus,  praesertim  de  quibus  sunt  specialia  capita  in  cor- 
pore  juris,  aut  de  ipsis  rerum  conceptibus.  Leges  morales 
quae  regunt  exercitium  juris  conjugalis  et  adimplementum 
conjugalis  obligationis,  per  te  ipsum  vide,  benevolo  lector, 
apud  probatos  AA. ;  sed  memento  salebrosam  hanc  mate- 
riam  non  esse  attingendam,  nisi  recto  fine,  urgente  necessitate 
opportunisque  adhibitis  cautelis,  quibus  peccandi  periculum 
remoA^etur. 

1289.  Diximus  jus  ad  copulam  aliquando  amitti  mora- 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  261 

liter  tantum  vel  ad  tempus  yel  in  perpetuum.  Scilicet  pro- 
prie  loquendo,  jus  ad  copulam  (juridicum  seu  radicale,  ut 
aiunt),  permanet,  sed  prohibetur  illius  exercitium.  Actus 
igitur  conjugalis  numquam  tune  erit  peccatum  contra  ca- 
stitatem,  sed  petitio  aut  redditio,  hie  et  mine  prohibita,  erit 
peccatum  contra  virtutem  aut  legein  seu  naturalem  seu  posi- 
tivam  quae  illam  prohibet.  In  hoc  casu  facile  intelligitur  quo- 
modo  matrimoniale  vinculum  subsistat,  utpote  quod  non 
solum  ceterorum  exclusionem  praestat,  sed  etiam  jus  ad  copu 
lam  radicale  (n.praec.). 

1290.  Jam  vero  ilia  amissio  juris  ad  copulam  accidit  prae- 
sertim  in  sequentibus  casibus  : 

1°  Si  conjux  tenetur  voto  castitatis  ante  vel  post  matrimo- 
nium  emisso  :  tune  enim  petere  nequit,  quia  ageret  directe 
contra  votum  (w.  477  sequ.).  Sed  alter  petere  utique  potest, 
quia  suum  jus  intactum  est,  ideoque  vovens  reddere  et  potest 
et  debet. 

Quaerunt  DD.  num.  possit  vel  debeat  reddere,  si  vovens, 
non  obstante  voto,  petit?  Et  certe  potest,  quia  utitur  jure 
suo;  probabilius  etiam  debet;  «  prout  si  quis  votum  emit- 
teret  non  exigendi  a  te  pecuniam  debitam,  si  ille  postea  petit, 
teneris  tu  reddere,  quia  per  votum  creditor  non  amisit 
jus  suum,  et  eo  casu  tu  reddendo  minime  cooperaris  for- 
maliter  ejus  peccato,  cum  non  sis  causa  cur  ille  debitum 
exigat,  sed  tantum  ad  materiale  peccati,  quod  non  potes 
impedirc,  cum  dcbeas  rem  suo  domino  reddere,  ideoque 
nee  teneris  impedirc,  quia  impediendo  actum  injustitiae 
committeres  » ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  944.  Attamen  ex 
charitate  monere  debet  voventcm  ut  a  petitione  desistat;  insu- 
per  reddere  non  potest,  quoties  alter  jus  petendi  non  habet, 
e.  g.,  primo  bimestri,  aut  commisso  incestu. 

1291.  2°  Si  exinde  periculum  sanitatis  immincat.  Si  peri- 
culum  est  remotum,  aut   malum  quod   timetur  leve,  utra- 
que  pars  potest  petere  et  tenetur  reddere.  Id  eruitur  ex  cap.  2, 
De  conjugio  leprosorum,   ubi  Alexander  III,   postquam   do- 
cuit    leprosum    posse    uxorem    ducere,    si   aliquam,    quae 
sibi  nubere  velit,  invenerit,  subdit  :   «  Quod  si  virum,  sive 


262  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

uxorcm,  Icprosum  fieri  contigcrit,  et  infirmus  a  sano  carnale 
debitum  exigat,  generali  praecepto  Apostoli,  quod  exigitur, 
est  solvendum;  cui  praecepto  nulla  in  hoc  casu  exceptio 
invenitur  ».  Ratio  est  quia  cum  copula  brevi  fiat,  non  imminet 
ex  ea  periculum  infectionis.  At  DD.  conjugem  sanum,  le- 
proso  debitum  non  reddentem,  a  peccato  excusant,  si  tan- 
turn  horroris  habeat  ad  coeundum,  ut  id  sit  ei  moraliter 
impossibile. 

Si  periculum  est  proximum  et  malum  quod  imminet,  est 
mors,  uterque  conjux  nequit  petere  aut  reddere;  quia  nemo 
est  dominus  vitae  suae.  Excipe,  nisi  proles  sit  necessaria 
ad  bonum  commune,  aut  ipse  vel  compars  versetur  in 
proximo  incontinentiac  periculo,  aut  petat  vel  reddat  ad  fo- 
vendum  amorem  conjugalem,  evitanda  magna  dissidia,  etc. ; 
quibus  in  casibus  conjux  non  tenetur  petere,  reddere  et  colia- 
bitare,  quia  charitas  non  obligat  cum  tanto  incommodo,  sed 
potest,  quia  ex  charitate  etiam  mortis  periculo  exponere  nos 
possumus,  nisi  fortior  charitatis  ratio  obstet.  Hinc  Alexan 
der  III  in  cap.  1,  De  conjugio  leprosorum,  ait :  «  Quoniam... 
cum  vir  et  mulier  una  caro  sint,  non  debet  alter  sine  altero 
deesse  diutius;  mandamus,  quatenus  ut  uxores  viros  et  viri 
uxores,  qui  leprae  morbum  incurrunt,  sequantur,  et  eis  con- 
jugali  affectione  ministrent,  sollicitis  exhortationibus  inducere 
non  postponas  > . 

Exinde  patet  quid  dicendum  in  casu,  quo  certum  est  uxo- 
rem  parere  non  posse  sine  probabili  vitae  periculo,  aut 
parituram  fore  filios  mortuos,  quod  magnum  vitae  matris 
periculum  includere  solet  :  nempe  uterque  conjux  non  tenetur 
petere  aut  reddere,  sed  potest  in  casibus  praecitatis,  nisi  obstet 
praevalens  ratio  charitatis.  Ita,  e.  g.,  si  vir  petit  ob  proximum 
incontinentiae  periculum,  et  uterque  conjux  scit  ex  praegnan- 
tia  periculum  mortis  imminere  uxori,  cujus  praesentia  est 
omnino  necessaria  numerosae  proli  adhue  in  tenella  aetate 
constitutae;  putamus  uxorem  nee  teneri  nee  posse  reddere,  et 
vir  ad  periculum  superandum  adhibeat  media  quae  probati 
AA.  consulere  solent. 

At  si  proles  nascitura  praevidetur  infirma  vel  dcformis, 


CAP.  VII.  -    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  263 

non  ideo  conjuges  a  matrimonii  usu  abstinere  debent.  Ad 
rem  D.  Thomas,  4  dist.  32,  q.  un.,  a.  1,  ad  4um  :  «  Uxor  tene- 
tur  viro  leproso  reddere  debitum  :  et  quamvis  proles  gi- 
gncretur  infirma,  tamen  melius  est  ei  sic  esse,  quam  penitus 
non  esse  >  . 

Tandem  si  ex  usu  conjugii  periculum  imminet  non  mortis, 
sed  morbi,  aut  alterius  damni  notabiliter  gravis,  uterque 
conjux  potest  quidem  petere  ac  reddere,  sed  non  tenetur; 
e.  g.,  si  ex  coitu  cum  leproso  adsit,  judicio  medicorum,  peri 
culum  infectionis  notabiliter  noxiae  (1). 

1292.  3°  Si  conjux  rem  habuit  cum  persona  consangui- 
nea  compartis,  atque  ita  huic  affinis  evasit.  Conjux  scilicet 
adult  er,  in  poenam  adulterii,  ratione  affinitatis  inde  contrac- 
tae  (2),  privatur  jure  petendi,  ex  cap.  1,  4  et  idt.,  De  eo  qui 
cognovit,  ideoque  alter  liberatur  ab  obligatione  reddendi  : 
sed  hie  conscrvat  utique  suum  jus  petendi,  etsi  adulterii 
aliquo  modo  particeps  (3),  ideoque  etiarn  ille  obligationem 
reddendi.  Privatio  autem  juris  petendi  debitum,  cum  sit  poe- 
nalis,  non  est  extcndenda  ad  tactus  et  torum,  nisi  propter 
periculum  pollutionis,  aut  vetitae  petitionis  (4).  Neque  ad 
hanc  poenam  incurrendam  aliquid  rciert  num  pcccatum  pu- 
blicum  sit  vel  occultum  (5).  Pariter  haec  poena  incurritur 
turn  a  viro  qui  consanguineam  uxoris  cognovit,  prout  in 
citatis  juribus  aperte  statuitur,  turn  a  muliere,  quae  consan- 
guineo  viri  commixta  est,  quod  ex  constant!  DD.  interpreta- 
tione  receptum  est  (6),  cum  in  hisce  rebus  vir  et  uxor  aequi- 
parentur,  ex  cap.  8,  De  divortiis.  Ea  vero  copula  requiritur, 
quae  afiiuitatem  producit  et  matrimonium  consummat  (w.  777, 
1301). 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  950,  citans  pro  omnibus  punctis  plures 
auctores. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XIII,  n.  9. 

3.  D'Annibale,   p.   Ill,   g  472,    not.  38,   contra    Sanchez,    lib.   IX, 


4.  Bossius  apud  S.  Alphonsum,  lib.  VI,  n.  933. 

5.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XII  L  n.  2o;  Sanchez,  lib.   VII,  disp.  XV, 
n.  13,  contra  alios  qui  peccaturnjjnotorium  exigunt,  cxcap.  3,De  eo  qui 
cognovit... 

6.  Schmalz.,  1.  c.,  n.  23;  D'Annibale,  I.  c.,  not.  37. 


264  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

E  contrario,  haec  poena  non  incurritur,  si  copula  habita 
fuit  cum  affini  compartis  (1),  quia  id  nusquam  cavetur;  vel 
cum  consanguinea,  seel  coactc,  ut  si  uxor  vi  oppressa  fuit, 
quia  tune  nulla  est  culpa,  ideoque  poena  applicari  non  de- 
bet;  vel  etiam  si  pars  mctu  gravi  ad  incestum  adacta  est, 
quia  licet  metus  gravis  a  peccato  contra  naturae  legem  non 
excuset,  excusat  taincn  a  poena  lege  ecclesiastica  imposita  (2). 
Item  haec  poena  non  manct  ignorantem,  sive  ignorct  adesse 
legem  humanam,  quae  talem  incestum  peculiariter  prohi- 
bet  (3),  sive  ignoret  illam  mulierem  esse  consanguineam 
suae  uxoris  (4),  sive  tandem  ignoret  hanc  poenam  esse  illi 
peccato  lege  Ecclesiae  adnexam  (5);  etsi  haec  omnia  ignoret 
ignorantia  crassa  et  supina. 

Proinde  in  praxi  raro  admodum  huic  poenae  locus  crit, 
quia  fideles  plerumque  illam  ignorant. 

Jure  antique  haec  poena  statuta  erat  ob  incestum  cum 
consanguinea  uxoris  (vel  mariti)  usque  ad  7um  gradum ;  jure 
novo  Decretalium  usque  ad  4um;  jure  Tridentino  usque  ad 
2um  :  nam  S.  G.  G.,  probante  Gregorio  XIII,  declaravit  decre- 
tum  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV,  cap.  IV,  de  ref.  mat.,  limi- 
tans  impedimentum  dirimens  affinitatis  ex  copula  illicita 
ad  2um  gradum,  restringere  etiam  hanc  poenam  (6). 

Quamquam  obligatio  non  petendi  gravis  sit,  tamen  non 
videtur  urgere,  si  conjux  inccstuosus  in  magno  incontinentiae 
periculo  versaretur,  nee  dispensationem  statim  petere  posset, 
quia  cum  lex  sit  solum  ecclesiastica,  non  obligat  cum  gravi  in- 
commodo  (7). 

Geterum  ab  hac  obligatione  dispensat,  praeter  Datariam 
Aposlolicam,  si  peccatum  est  publicum,  et  S.  Poenitentiariam, 


1.  De  Justis,  lib.  II,  cap.  VII,  n.  85;  D'Annibale,  I.  c. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.   VI,  n.  1071,  ex  communiori  et  probabiliori  scn- 
tentia.. 

3.  S.  Alphonsus,  1.  c.,  n.  1072,  probabilius  ac  communius. 

4.  S.  Alphonsus,  I.  c.,  n.  1973,  cum  communi. 

5.  S.  Alphonsus,  /.  c.,  satis  probabiliter;  Sanchez,  lib.  IX,  disp.XXXH^ 
n.  21  et  50,  probabiliter;  D'Annibale,  £.  c. 

6.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1070;  DC  Angelis,  lib.  IV,  I'd.  XIII,  n.  4. 

7.  Marc,  n.  2031. 


CAP.  VII.   —    DE    INDIVIDUA    VITAE    COiXSUETUDINE  265 

si  est  occultum,  et  Episcopus,  etiam  extra  casum  necessi- 
tatis,  juxta  communissimam  sententiam,  si  non  explicita 
dispositione  juris,  saltern  ex  consuetudine,  et  potcst  etiam 
hanc  potestatem  alter!  clelegare  non  solum  in  particular!  sed 
etiam  in  general!  (1).  Dispensant  pariter  ex  privilegio  omnes 
confessarii  regulares  mendicantium,  a  provinciali  ad  confessio- 
nes  deputati,  aliique  rcligiosi,  ampla  privilegiorum  communi- 
catione  gaudentes. 

Practer  poenam  privationis  petendi  debitum,  alia  etiam 
(n.  475)  antiquitus  manebat  conjugem  incestuosum,  quae  am- 
plius  in  usu  non  est.  Nempe  uterquc  complex  incestuosus  jure 
Decretalium  prohibebatur  cum  quacumque  alia  muliere 
nuptias  inire;  aliis  verbis,  copula  incestuosa  cum  persona 
consanguiuea  conjugis  secumferebat  impedimentum  impe- 
diens  universaliter  et  absolute,  ex  can.  23,  c.  32,  q.  1,  in 
Decreto,  et  cap.  I,  2,  4,  De  eo  qui  cognovit...,  etiamsi  per- 
petrata  fuisset  post  mortem  uxoris,  ut  colligitur  ex  cit.  cap.  4, 
et  cum  persona  consanguinea  usque  ad  4um  gradum  jure 
Decretalium,  usque  ad  2um  jure  Tridentino  (2).  Hoc  impedi 
mentum  disparuit  ex  communi  DD.  consensu,  licet  scripta 
revocatio  non  habeatur  (3).  Unde  hoclie  conjux  incestuosus, 
mortua  comparte,  illiusquc  complex  valide  et  licite  alias 
contrahunt  nuptias.  Thesaurus,  /.  c.,  affirmat  S.  Poeniten- 
tiariae  stylum  in  concedcnda  dispensatione  ad  debitum  pe- 
tendum  esse  ut  haec  eadem  prohibitio  addatur  :  quod  negat 
De  Angelis,  /.  c.,  et  de  facto  hodie  non  additur.  De  incestu 
cum  propria  consanguinea  vide  n  775  (4). 

1293.  Ulterius  diximus  n.  1288  jus  ad  copulam,  extante 

4.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1076.  Cum  vero  explicita  juris  dispo- 
sitio  desit,  inde  fit,  quod  S.  Poenitentiaria  Episcopis  aut  confessariis 
hanc  dispensandi  potestatem  in  pagella  facultatum  concedere  soleat. 

2.  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  XV,  n.  4. 

3.  Giraldi,  p.  I,  sect.  714;  Thesaurus,  cap.  /,  v.  Incestus  limita  IV; 
De  Angelis,  lib.  IV,  lit.  XIII,  n.  4;  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  XVII,  n.  8 
sequ.,  et  lib.  VIII,  disp.  XXV,  n.  8;  Goninck,  dist.  30,  n.  25;  Schmalz., 
lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  57;  Pirhing,  lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  12. 

4.  Poenas  temporales  a  Sixto  V,  in  Const.  Volentes,  Non.  Apr.  1587, 
pro  Statu  Pontificio  statutas  contra  incestuosos  lege  apud  Giraldi  et 
De  Angelis,  I.  c. 


26G  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

vinculo,  aliquando  amitti  physice  et  moraliter,  nempe  si 
superveniat  impotentia  in  una  vel  in  ntraquc  parte.  Si  impo- 
tentia  est  temporanea,  hoc  jus  potius  suspenditur,  quam 
amittatur;  sed  si  est  perpetua,  extinguitur  prorsus,  et  usus 
matrimonii  cvadit  illicitus.  At  nihilominus  corpus  unius  est 
adhuc  res  alterius  quoad  prolis  generationem,  nee  potest 
legitime  in  aliorum  potestatem  transire ;  atque  ita  concipitur 
vinculum  persistere,  scilicet  quoad  solum  effectum  alios  exclu- 
dendi. 

1294.  Sed  ad  pleniorem  declarationem  quaeritur  num  con 
juges,  perdurante  impotentia,  valcant  matrimonio  uti;  impo 
tentia  inquam,  quia  simplex  sterilitas  certe  matrimonii  usum 
non  impedit.  Jam  vero  alios  tactus  et  aspectus  sive  pudicos 
sive  turpes  ideoquc  communionein  tori  citra  periculum  pollu- 
tionis  iis  conjugibus  licere,  facile  DD.  admittunt  (1);  igitur 
quacstio  est  de  ipsa  copula.  Jam  vero  principii  loco  statucn- 
dum  imam  licere  copulam  conjugalem,  qua  partes  fiunt  una 
caro,    producitur   affinitas    et    consummatur    matrimonium, 
quia  alia  quaelibet  copula  non  est,  nisi  mera  pollutio  (2).  Hoc 
posito,    si  impotentia   (qua   copula  perfccta    seu   conjugalis 
redditur  impossibilis)  sive  perpetua  sive  temporanea  est  certa, 
conjuges  nequeunt  rci  maritali  operam  dare ;  si  est  dubia  sive 
dubio  juris  sive  dubio  facti,  possunt,  quia  in  dubio  eorum  jus 
possidet  (3).  Idem  dicas  si  aliqua  spes  est  copulam  futuram 
esse  perfectam;  secus  vero  si  certum  moraliter  est  futuram 
esse  imperfectam.  Quaenam  copula  dicatur  et  sit  perfecta  seu 
conjugalis,  vide  n.  573  sequ. 

1295.  Si  haec  principia  nonnullis  casibus  practicis  appli- 
care  velimus,  sequentia  habebimus  :  Non  sunt  ab  usu  matri 
monii  prohibendi  conjuges  :  a)  Si  ob  aliquam  causam  acci- 
dit,  ut  semen  extra  vas  effundatur  «  modo  adsit  spes  proba- 
bilis  seminandi  intra  vas,  quia  semper  ac  adest  talis  spes,  jus 
habent  ad  copulam,  et  si  semen  cfhmditur,  hoc  per  accidens 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  033-1095;  Marc,  n.  2095. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1095;  Marc,  I.  c.;  Gury,  torn.  II,  n.  855. 

3.  S.  Alphonsus,  1.  c. ;  Sanchez,  lib.  /A',  disp.  XVII,  n.  20,  cum  corn- 
muni,  ex  cap.  Laudabilem,  De  frigidis  et  maleficiatis. 


CAP.  VII.   —    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  267 

evenit  » ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  954;  ft)  Si  mulier,  e.  g.,  ob 
chirurgicam  opcrationem,  jam  tali  laboret  defectu  in  apparatu 
generative  post-vaginali,  ut  quaelibet  prolis  conceptio  sit 
impossibilis ;  nam  in  casu  impotentia  valde  dubia  est  et  si 
matrimonialis  contractus  in  casu  non  est  impediendus,  multo 
minus  matrimonii  contract!  usus  (n.  578  sequ.)\  c)  Si  vir  coire 
quidem  potest,  sed  ex  hypothesi  habet  semen  spermatozoidis 
certo  et  irrcmediabiliter  carens  ob  senectutem,  quia,  hoc 
non  obstante,  adest  in  casu  verum  virile  semen  in  testiculis 
elaboratum,  licet  per  accidcns  sterile  et  ideo  saltern  proba- 
biliter  non  est  impotentia  (n.  582  in  nota);  d)  Si  uxor  prae- 
gnans  est,  licet  in  ultimis  praegnantiae  mensibus  reperiatur 
(n.  584).  E  contrario,  matrimonii  usus  est  illicitus  :  a)  Si 
mulier  talem  passa  est  operationem,  ut  penctratio  niembri 
virilis  in  vaginam  jam  sit  impossibilis;  b)  Si  vir  utrumque 
testiculum  amisit.  Hinc  non  subscribimus  opinioni  D'Annibale, 
p.  HI,  §  470,  not.  13,  cum  Sanchez,  Laymann,  Toleto,  putan- 
tis  virum,  post  initas  nuptias  castratum,  adhuc  posse  rei 
maritali  operam  dare ;  nam  eunuchi  verum  semen  non  habent 
ac  proinde  copula  conjugalis  est  impossibilis  (n.  568,  574), 
dum  sencs,  do  quibus  supra,  verum  semen  habent,  etsi  per 
accidens  sterile;  c)  Si  vir  seminat  extra  Aras,  e.  g.,  ad  vaginae 
orificium,  et  certo  constat  morali  ccrtitudine  non  posse  pene- 
trare  ct  seminare  intra  vas,  licet  constet  semen  posse  ad  vaginam 
ac  ulteriora  mulieris  organa  vi  natural!  transire  (n.  575).  Sed, 
propter  DD.  contra  opmantium  in  ultimis  duobus  casibus 
auctoritatcm,  melius  erit  S.  C.  S.  Officii  consulere. 

1296.  Praeterea  in  primo  bimestri  suspenditur  obligatio 
reddendi  pro  conjuge,  qui  cogitat  de  statu  religiose  amplec- 
tendo,  licet  petitio  et  redditio  non  prohibeatur.  Id  desumitur 
ex  cap.  7,  De  conversione  conjuyatoriim,  cujus  haec  est 
species.  Mulier  ante  matrimonii  consummationem,  derelicto 
viro,  monasterium  ingressa  est.  Vir  earn  repetens,  causam 
detulit  ad  Episcopum  Brixiensem,  qui  matrimonium  appro- 
bavit  et  mulieri  praecepit,  ut,  ad  virum  redicns,  eidem  con- 
jugalem  affectum  exhiberet  :  et  cum  ilia  renueret,  vinculo 
excommunicationis  adstricta  fuit.  Alexander  III  mandat  Epi- 


268  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

scopo  ut  mulierem  a  censura  qua  tenetur,  absolvat,  ita  ut 
mulicr,  data  sufficient!  cautione,  infra  bimestre  debeat  vel  ad 
religionem  vel  ad  virum  redire  :  et  si  ad  religionem  redierit, 
uterque  restituat  alteri  quod  ab  eo  noscitur  recepisse.  Exinde 
canonistae  deducunt  conjugem  habere  bimestre,  quo,  cogitans 
de  ingredienda  religione,  reddere  non  tenetur,  ct  potest  etiam 
cohabitationem  declinare. 

Hoc  bimestre  putamus  incipere  a  die  matrimonii  (1),  contra 
alios  qui  consent  incipere  a  die  praefixionis  a  judice  factae,  ita 
ut  conjux,  cogitans  de  religione  ingredienda,  posset  in  con- 
scientia  recusare  debitum  in  indefinitum,  et  alter,  ut  buic 
rerum  statui  finem  imponat,  deberet  Episcopum  adire  qui 
illi  praefigat  tempus  (2).  Ceterum  Episcopus  posset  hoc 
tempus  vel  restringere,  vel  prorogare  ultra  bimestre  (3). 
Donee  matrimonium  consummatum  non  est,  conjux  potest 
semper  ad  religionem,  etiam  altero  invito,  transire  :  et  tune 
hie  debet,  ut  alias  nuptias  inire  possit,  illius  solemnem  pro- 
fessionem  expectare,  qua  vinculum  prioris  matrimonii  sol- 
vitur.  Si  vero  matrimonium,  infra  tempus  a  jure  concessum, 
consummatum  est  vi,  metu,  fraude,  conjux  innocens,  qui 
de  religione  amplectenda  cogitabat,  adhuc  potest  sua  vota 
sequi,  ne  culpa  noceat  innocenti  et  faveat  reo,  uti  pluribus 
ostendit  Fagn.  in  comm.  oil.  cap.  7,  n.  27  sequ.  (4),  licet 
per  accidens  posset  impediri  ratione  prolis  nasciturae  :  non 
autem  idem  potest  conjux  reus.  Utrum  vero  in  hoc  casu  pro- 
fessione  religiosa  solvatur  matrimonium,  necne,  sou  aliis 
verbis,  num  ea  copula  matrimonium  consummatum  fuerit, 
DD.  non  conveniunt;  sed  responsio  affirmativa  nobis  veris- 
sima  est  (5)  et  in  hoc  dubio  matrimonium  possidet. 

Concludimus   triplici   animadvcrsione  :  nempe    haec  non 

1.  Barbosa  in  cit.  cap.  7,  De  convers.  conjugal.;  Marc,  n.  1980;  D'An- 
nibale,  p.  Ill,  S  470,  not.  16. 

2.  Schmalz.,  lib.  Ill,  tit.  XXXII,  n.  3;  Ballerini-Gury,  torn.  //,  n.  759, 
nota  6. 

3.  Glossa,  1.  c.,v.  duorum  mensium;  Sanchez, lib.  II.  disp.  XXIV,  n.  12. 

4.  Cosci,  De  separatione  tori  conjugalis,  lib.  Ill,  cap.  I,  n.  32  sequ.', 
Reiff.,  lib.  Ill,  tit.,  XXXII,  n.  6;  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XXII. 

5.  D'Annibale,  I.  c.;  Sanchez,  /.  c.;  Cosci,  I.  c.,n.  48. 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  269 

respiciunt  nisi  religionem  cum  votis  solemnibus  ;  insuper 
peccaret  conjux  qui,  comparte  non  praemonita,  matrimonium 
iniret,  volens  ingredi  religionem ;  tandem  obligatio  reddendi, 
verius,  non  suspenditur  conjugi  qui  reipsa  non  cogitat  de 
religione  ingredienda. 

1297.  Haec   quidem   si   matrimonium    sen   vinculum  est 
certum  pro  utroque  conjuge.   Si  autem  alteruter  dubitat  de 
conjugii  validitate,   quaerenti  num  dubitans    possit    petere, 
aut  saltern  comparti  bona  fide  petenti  reddere,  Innocentius  III 
in  cap.  44,  De  sentent.  excomni.,  ita  respondet  :  «  Inquisi- 
tioni  tuae  respondentes,  credimus  distinguendum,  utrum  al 
ter   conjugum  pro    certo  sciat   impedimentum   conjugii,    an 
non  sciat  pro  certo,  sed  credat.  In  primo  casu  debet  potius 
excommunicationis    sententiam    bumiliter    sustinere,     quam 
per  carnale  commercium  peccatum  operari  mortale.  In  se- 
cundo  distinguimus  utrum  babeat  conscientiam    hujusmodi 
ex  credulitate  levi  et  temeraria,  an  probabili  et  discreta.  Et 
quidem  ad  sui  pastoris  consilium,    conscientia  levis  et  te- 
merariae  credulitatis  explosa,   licite  potest  non  solum  red 
dere,  sed  exigere  debitum  conjugale.  Yerum  cum  conscientia 
pulsat  animum  ex  credulitate  probabili  et  discreta,  quamvis 
non  evidenti  et  manifesta,   debitum  quidem  reddere  potest, 
sed  postulare  non  debet,  ne  in  alterutro  vel  contra  legem  con 
jugii,  vel  contra  judicium  conscientiae  committat  offensam  » . 

1298.  Pro  recta  hujus  capitis  intelligentia  dicimus  in  pri- 
mis  conjugem  dubitantem  debere  semper  reddere,  si  alter  in 
fide  bona  jure  petit.  Quoad  petitionem,  conjux  dubitans  debet 
rem  explorare  diligenter,   nee  ante  hanc  adhibitam  diligen- 
tiam  petere  potest,  ex  cap.  2,  De  secundis  nuptiis  (1).  Post- 
hac  vero  si  certo  non  appareat  matrimonium  fuisse  nullum, 
regulariter  standum  est  pro  valore  matrimonii   in  utroque 
foro ;  quo  principio  reflexo  certiorata  conscientia,  ipse  petere 
potest  (2),  etiamsi  pro  valore  matrimonii  nulla  determinata 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  903;  D'Annibale,  p.  Ill,  §  478. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  904,  cum  communiori  et  probabiliori  ; 
Sanchez,  lib.  II,  disp.  XLI,  n.  46;  De  Lugo,  De  Just,  el  Ju?\,  disp.  XVII, 
n.  88;  D'Annibale,  /.  c. 


270  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

probabilis  ratio  sit,  quae  sit,  e  contrario,  pro  ipsius  nulli- 
tate  (1),  et  licet  ipse  in  mala  fide,  idest  dubius  impedimenti, 
matrimonium  contraxerit  (2).  Obstare  videntur  verba  rel. 
cap.  44,  De  sent,  excomm.  :  «  Verum  cum  conscientia  pulsat 
animum  ex  credulitate  probabili  et  discreta,  quamvis  non 
evident!  et  manifesta,  dcbitum  quidem  reddere  potest,  sed 
postulare  non  debet  >.  Communior  ac  vera  responsio  est 
Pontificem  vetare  petitionem  antequam  diligentia  adhibeatur, 
et  per  principium  reflexum  dubio  deposito,  conscientia  certa 
efformetur;  quod  satis  apparet  ex  verbis  sequentibus  :  «  Ne 
in  alterutro...  vel  contra  judicium  conscientiae  committat 
offensam  ». 

1299.  Diximus  regular iter  :  nam  sunt  duo  casus  in  quibus 
dubitans  de  matrimonii  valorc  petere  numquam  potest,  etsi 
bona  fide  matrimonium  contraxerit.  Nempe  :  1°  si  quis  pru- 
denter  dubitet  de  morte  prior  is  conjugis  :  tune  enim  possidet 
prius  matrimonium,  donee  ccrto  moraliter  constet   de  illius 
solutione,    et    principium   reflexum,    quo    conscientia    certa 
efformetur,  est  impossibile,  ex  cit.  cap.  2,  De  secundis  nup- 
tiis ;  2°  Si  constet  de  impedimento  juris  ecclesiastici,  et  non 
constet  de  impetrata  dispematione ;  tune  enim  pariter  possidet 
impedimentum.  Secus  vero  si  constet  de  dispensatione  et  du- 
bitetur  de  ejus  valorc ;  quia  in  dubio  standum  est  pro  valore 
actus  (3). 

1300.  S.   Alphonsus,   lib.  VI,   n.  908,  indicat  regulas,  ut 
cognoscatur  quandonam  dubiuin  de  valore  matrimonii  proba- 
bile  sit,    necne.   Scilicet    conjux,    ordinarie  loquendo,    non 
tenetur  credere  alteri  asserenti  se  ficte  consensisse,  licet  af fir- 
met  cum  juramento,  nisi  ex  circumstantiis  certum  moraliter 
sit  ipsum  non  mentiri,  quo  in  casu  nee  petere  nee  reddere 
potest,  donee  matrimonium   revalidetur;   item  non  tenetur 
credere  personis  non  fide  dignis,  aut  faniae  incertae  de  impe 
dimento.  E  contrario,  dictum  unius  testis  fide  digni  de  impe 
dimento,  aut  fama  publica  ex  certo  auctore  constituit  dubium 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  905,  satis  probabiliter;  D'Annibalo,  /.  c. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  906,  satis  probabiliter  ;  D'Annibale,  I.  c. 

3.  Marc,  n.  2094. 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  271 

probabile.  Igitur  in  illis  casibus  conjux  erit  certus,  in  istis 
dubius  de  jure  conjugal!,  et  ideo  applicabit  regulas  supra 
positas.  In  dubio  impotentiae  vide  quae  diximus  n.  261  sequ. 

1301.  Conjuges,  rei  maritali  operam  dantes,  matrimonium 
consummant,  idest  complcnt  (n.  42).  Proinde  ad  matrimonii 
consummationcm    duo    rcquiruntur   ac   sufficiunt,   nempe   : 
1°   Copula  perfccta,    ad  quam  ordinatur  matrimonium,  qua 
producitur  affinitas  et  conjuges  fiunt  una  caro  (n.  573).  Ad 
rem  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  LXIV,  n.  21  :  «  Idem  enim  requi- 
ritur  ut  matrimonium  sit   consummatum   et  ut  producatur 
affinitas  » .  2°  Ut  huic  copulae  praecesserit  matrimonium  vali- 
dum  sive  ratum  sive  legitimum,  quia  compleri  nequit,  quod 
non  existit.  Hinc  copula  habita  ante  matrimonii  celebrationem 
non  efficit  ut  contractum  dein  matrimonium  consummatum 
censeatur  atque  ideo    neque  indissolubilitatem   neque  alios 
consummati  matrimonii    effectus    operabitur  (1).   Pariter  si 
matrimonium  est  nullum  ob  aliquod  impedimentum  dirimens, 
consummatio  proprie  dicta  non  intelligitur  ob  alterius  requi- 
siti  defectum ;  et  si  est  nullum  ob  impedimentum  impotentiae, 
non  intelligitur  ob  defectum  utriusque  requisiti. 

1302.  Quaenani  copula   matrimonium  consummet,   vide 
n.  111.  Hie  tantum  de  foecundatione  artifidali  (2)    quaeritur 
num  licita  sit  et  num  matrimonium  consummet. 

Ad  lum  quod  attinet,  principii  loco  ponenda  est  responsio 
S.  G.  S.  Officii,  die  24  Martii  1897.  Nam  ad  dubium  :  *  An 
adhiberi  possit  artificialis  mulicris  f oecundatio  » ;  reposuit  : 


1.  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  74o. 

2.  Saeculo  XVIII  ad  fmem  vergente,  Spallanzani,  sacerdos  Mutinensis, 
in  scientiis  naturalibus  celeberrimus^et  in  Universitate  Papiensi  pro 
fessor,  publici  juris  fecit  no vam  theorfam,  scilicet  quod  animalia  absque 
coitu  foecundari  possint,  si  masculinum  semen  in  foeminea  organa, 
arte  aliqua,  e.  g.,  per  syphunculum  introducatur;  et  in  hoc  consistit 
foecundatio  artificialis.  Deinde  medici   hanc  theoriam  applicaverunt 
humanae  generation!  et  hodie  nemo  negat  prolem  exinde  haberi  posse. 
In  Academia  sub  denominatione  sanctorum  Lucae,  Cosmae  et  Damiani, 
quae  Parisiis  existit  et  in  quam  medici  catholici  conveniunt,  nos  ipsi 
a  perito  medico,  jam  aetate  provecto,  audivimus  se  a  foecundatione 
artificiali  improprie  dicta,  de  qua  mox,   filium  obtinuisse,  qui  adhuc 
vivebat  et  advocatum  agebat. 


272  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

«  Non  licere  > .  Ut  autem  verus  sensus  hujus  gencralis  respon- 
sionis  determinetur,  putamus  distinguendum  esse  inter  foecun- 
dationem  artificialem  proprie  dictam  et  foecundationem 
artificialem  improprie  dictam.  Proprie  dicta  verificatur, 
quando  semen  virile,  emissum  extra  copulam  cum  uxore  (1), 
deinde,  mediante  instrumento,  immittitur  in  interiora  organa 
foeminea;  et  haec  artificialis  foecundatio  est  semper  graviter 
illicita,  ut  patet.  Improprie  dicta  est,  quando  semen  virile, 
emissum  in  copula  cum  uxore,  arte  vel  instrumento  juvatur, 
ut  melius  transire  possit  ad  uterum ;  et  haec  non  semper  est 
illicita  (2). 

Quoad  2um,  in  primis  notanda  est  aperta  contradictio,  in 
quam  incidit  Sanchez;  nam  in  lib.  II,  disp.  XXI,  n.  2,  cum 
communi  docet  consummari  matrimonium  quacumque  arte 
semen  recipiatur  inlra  vas  naturale  absque  illius  penetrations, 
quamvis  daemonis  ministcrio  semen  viri  in  vase  debito  recipia 
tur;  dum,  e  contrario,  in  lib.  VII,  disp.  XC1X,  n.  37,  solus 
contra  omnes  putat,  si  foemina  ita  arcta  sit  aut  vir  ita  debilis 
aut  calidus.ut  non  possit  semen  intra  vas  emittere,  sed  foris 
fundat,  putat  matrimonium  esse  irritum  et  proinde  non  con 
summari,  licet  arte  aliqua  absque  viri penetratlone  sit  receptum 
semen  intra  vas  aut  per  matricis  attractionem. 

Ceterum  absque  ulla  haesitatione  dicimus  foecundationem 
artificialem  proprie  dictam  non  consummare  matrimonium,  etsi 
proles  exinde  sequatur,  quia  copula  quae  matrimonium  con- 
summat,  est  eadem  ad  quam  ordinatur  matrimonium,  qua 
producitur  affinitas  et  conjuges  fiunt  una  caro ;  atqui  foecun 
datio  artificialis  proprie  dicta  certe  non  est  copula  ad  quam 

1.  Fortur  spermatozoida  suam.vim  conservare  posse  adplureshoras, 
si  in  debito  calore  et  humore  pormaneant. 

2.  Scilicet  est  duplex  modus  obtinendi  artificialem  foecundationem 
improprie  dictam.   Primus  modus  :  Medicus  in  vase  foemineo  aptat 
annulum:  et  deinde  vir  ponit  copulam,  semine  naturaliter  ad  uterum 
transeunte.  Alter  modus  :   More   consueto  ponitur  copula  ;  et  deinde 
medicus  (aut  etiam  maritus)  semen  recolligit  et  ope  siphunculi  intra 
uterum  iniicit.  Primus  modus  est  certe  licitus.  Etiam  alter  videtur 
licitus  per  se,  nempe  si  copula  est  licita,  quia  actio  medici,  posterior 
copulae,  naturam  juvat.  Hunc  rnodum   adhibere  solent  etiam  medici 
catholici.  Sed  melius  est  ut  de  eodem  consulatur  S.  C.  S.  Officii. 


CAP.  VII.  DE    IND1VIDUA    VITAE    CONSUETUDmE  273 

ordinatur  matrimonium.  Dices  :  sed  ex  artificial!  foecundatione 
partes  fiunt  una  caro  et  producitur  affinitas,  maxime  si  proles 
exinde  sequatur  (n.  777) ;  ergo  consummatur  quoque  matri 
monium.  Respondemus  negando  antecedens,  nempe  partes 
fieri  unam  carnem  et  affinitatem  produci,  etiam  sequuta  prole, 
ex  foecundatione  artificiali  proprie  dicta  (cit.  n.  777). 

Proinde  concedimus  dari  posse  casum,  quo  uxor  ex  scmine 
rnariti  f ilium  pariat,  et  tamen  matrimonium  sit  adhuc  ratum 
tantum;  qui  casus  verificaretur  etiam,  si  maritus  semen  appo- 
neret  tantum  ad  vaginae  orificium  et  exinde  proles  enasccre- 
tur  (n.  575,  576).  Ratio  cst  quia,  ut  diximus,  ad  matrimonii 
consummationem  necessaria  est  copula  perfecta.  Attamen  in 
foro  externo,  sequuta  prole,  certe  praesumerctur  matrimonii 
consummatio ;  insuper  si  certe  probetur  prolem  ex  foecunda 
tione  artificiali  proprie  dicta  enatam  esse,  circa  quaestionem 
de  matrimonii  consummatione  consulenda  esset  S.  G.  S.  Offi- 
cii.  Exinde  sequitur,  per  theoriam  physiologicam  foecundatio- 
nis  artificialis  proprie  dictae,  minime  subverti  impedimentum 
canonicum  impotentiae.  Nam  hoc  verificatur,  quando  impossi- 
bilis  est  copula  ad  quam  ordinatur  matrimonium  et  qua  partes 
fiunt  una  caro,  producitur  affinitas,  consummatur  matrimo 
nium  (n.  573);  cum  igitur  haec  copula  minime  habeatur  in 
foecundatione  artificiali  proprie  dicta,  sequitur  impedimentum 
impotentiae  existere  utique  posse,  non  obstantc  foecundatione 
artificiali  proprie  dicta. 

Quid  vero  de  foecundatione  artificiali  improprie  dicta  ? 
Consummatne  matrimonium  et  excludit  impedimentum  im 
potentiae?  Responsio  affirmativa  certa  videtur,  si  agatur  de 
foecundatione  primo  modo  pcracta;  nam  impotentia,  si 
existit,  cst  temporanea,  quia  aptatio  annuli  qua  tollitur, 
est  medium  naturale,  licitum,  absque  ullo  vitae  periculo,  et, 
annulo  aptato,  copula  quae  sequitur,  est  perfecta,  naturalis, 
foecunda  (n.  591).  Difficultas  est  de  foecundatione  altero 
modo  peracta;  et  spectanda  est  copula  tantum,  praescindendo 
ab  actionc  mcdici,  quia  haec  est  posterior  et  per  se  licita, 
ut  dictum  est.  Jam  vero  solutio  quaestionis  utrum  copula  in 
casu  licita  sit,  objective  loqucndo,  consummet  matrimonium, 
II  18 


274  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

excludat  impcdimcntum  impotcntiac,  necne,  pendct  a  natura 
delectus,  quo  organa  foeminea  laborant.  Ceterum  si  alter 
modus  possibilis  est,  etiam  primus  possibilis  videtur,  quo 
excluditur,  ut  dictum  est,  impotentia  absoluta  et  perpetua. 

1303.  Gonsummatio    matrimonii    rite    celebrati    praesu- 
mitur  in  foro  externo;  undo  Claris  argumcntis  non-consum- 
matio    cvinci  debet.    Ecclesia  autem  in    foro   externo  non- 
consummationem    matrimonii   probatam   hal)ct   non    solum 
argumentis  quae  physicam  certitudinem,  sed  etiam  argumentis 
quae  certitudinem  moralcm  pariunt;  haec  enim  in  humanis 
judiciis  satis  est. 

1304.  Hinc  non-consummatio  matrimonii  satis  probata  est 
pro  foro  externo   :  1°  Si  conjuges  rei  matrimonial!  operam 
dare  non  potuerunt,  sive  quia  numquam,  ncquc  perpaululum 
tcmporis,  soli  post  initas  nuptias  fuerunt,  sive  quia  impotentia 
viri  in  propatulo  est,  e.  g.,  quia  virest  eunuchus;  2"Siconstet 
de  mulieris  virginitate,    quae  evincitur   praesertim   corporis 
inspectione  peracta  juxta  methodum,  quam  S.  C.  C.  prae- 
scripsit  et  infra  cxponemus.  Si  ex  bujusmodi  inspectione  constat 
hymenem  mulieris    esse  intactum,   jurisprudentia  Sacrarum 
Gongr.  Rom.  matrimonium  liabet  non-consummatum.  Equi- 
dcm  medici  enarrant  mulieres  post  partum  aut  publicas  mere- 
trices  quandoque  cum  hymene  incorrupto  repcrtas  fuisse.  At 
ii  casus  sunt  rarissimi ;  et  praeterea,  quando  ii  casus  verifican- 
tur,  ipse  partus  aliaque  signa  quae  medici  noscimt,  indicant 
copulam  perfectam  habitant.  Gum  igitur  hymen  intactus,  juxta 
communiter  contingentia,  sit  indicium  moraliter  ccrtum  non 
consummationis  matrimonii,  Ecclesia  jure  meritoque  retinet, 
matrimonium,  hymene  intacto,  non  esse  consummatum,  nisi 
ex  medicorum  examine  et  attestatione  aliud  clare  probctur. 
3°  Si  talia  indicia   et  circumstantiac    concurrant,   ut   simul 
sumptae  moralem   certitudinem   prudenti   judici  constituant 
matrimonium    non  fuisse  consummatum,   licet   nee    mulicr 
virgo  sit,  quia,  e.  g.,  erat  vidua  aut  ab  alio  viro  ante  inspcc- 
tionem   corporis  cognita,  nee  vir  ccrta  impotentia  laboret. 
4°  Si  cons  let  virum  semen  ad  externum  tantum  vasis  mulie- 
bris  orificium  apposuisse ;  licet  enim  admittas  sententiam  de 


CAP.   VII.   —    DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  275 

qua  n.  575  sequ.,  tamcn  juxta  communiter  contingentia  clicen- 
dum  semen  in  vaginam  haud  ingressum  esse;  et,  scmine  vagi- 
nam  non  ingresso,  non-consummatio  matrimonii  certa  est. 
E  contrario,  si  vir  coivit  et  moclo  dubitat  num  seminaverit 
ATel  num  seminaverit  intra  vas,  matrimonium  habcndum  est 
consummatum,  quia  ex  communiter  contingentibus  copula 
pracsumitur  perfecta  (1). 

1305.  Gonsummato  matrimonio,  conceptio  non  semper 
sequitur.  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  923,  haec  habet  :  «  Post 
accuratiora  physiologiae  studia,  jam  constat  sua  stata  esse 
tempora,  quibus  e  conjugal!  congrcssu  sperari  aut  non  sperari 
effectus  generationis  possit :  cttanquam  exploratum  jam  habetur 
sperari  ilium  effectum  non  posse,  a  quarto-decimo  die  post 
incepta  menstrua  usque  ad  subsequentis  epochae  finem,  idest  ad 
sequentem  usque  menstruorum  recursum  » .  Etiam  D'Annibale, 
p.  Ill,  §  469,  not.  5,  liane  physiologicarn  legem  non  solum 
probabilissimam,  sed  prope  certam  dicit.  E  contrarioEschbach, 
disp.  I,  cap.  V,  §  77,  pluribus  citatis  praeclarissimis  medicis, 
post  accuratiora  physiologiae  studia  docet  :  «  Quamvis  con- 
ceptui  convenientia  magis  videantur  tempora  menstruis  proxi- 
miora,  tamcn  affirmare  hodiernae  scientiae  progressus  minime 
sinit  ex  copula  inter  duplicem  menstruorum  epocham  habita 
sperari  effectum  generationis  non  posse  »  ;  subditque  in  nota 
etiam  de  hac  majori  convenientia  omnimodc  non  consent-ire 
physiologos.  Cum  igitur  hoc  tempore  intermenstruo  juxta 
plurium  sententiam  conceptio  aut  impossibilis  aut  difficilior 
sit,  quaesitum  fuit  a  S.  Poenitcntiaria  num  conjuges  ad  evi- 
tandam  prolem  possint  hoc  tantum  tempore  matrimonio  uti, 
et  num  confessarius  possit  id  consulcre  ad  ipsos  ab  ona- 
nismi  scelerc  retrahendos.  S.  Poenitentiaria  reposuit,  die 
\(\  junii  1880  :  «  Conjuges  praedicto  modo  matrimonio  utentes 
inquietandos  non  esse ;  posseque  confessarium  sententiam,  de 
qua  agitur,  illis  conjugibus,  caute  tamen,  insinuarc,  quos  alia 
ratione  a  detcstabili  onanismi  crimine  abduccre  frustra  tenta- 
verit  ». 

1.  S.  Alphonsus,  lib.   VI,  n.  1075. 


276  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

1306.  Ceterum  de  infando  onanismi  crimine  confessarius 
prae  oculis  habeat  sequentes  S.  Poenitentiariae  responsiones  : 

c  An  suo  muneri  satisfaciant  illi  confessarii,  qui  cum  poeni- 
tente,  onanismi  peccatum  accusante,  altum  silentium  servant, 
et,  finita  confessione  peccatorum,  ilium  verbis  generalibus  ad 
contritionem  excitant,  illique  asserenti  se  detestari  omne 
peccatum  lethale,  sanctam  absolutionem  impertiuntur  ». 
S.  Poenitentiaria  reposuit,  die  14  Dec.  1874,  negative. 

Ad  dubia  :  «  1°  Quando  adest  fundata  suspicio  poenitentem, 
qui  de  onanismo  omnino  silet,  huic  crimini  esse  addictum, 
num  confessario  liceat  a  prudenti  et  discreta  intcrrogatione 
abstinere,  eo  quod  praevideat  plures  a  bona  fide  exturbandos, 
multosque  sacramenta  deserturos  esse?  Annon  potius  teneatur 
confessarius  prudenter  ac  discrete  interrogare?  2°  An  confessa 
rius,  qui  sive  ex  spontanea  confessione,  sive  ex  prudenti 
interrogatione  cognoscit  poenitentem  esse  onanistam,  teneatur 
ilium  de  hujus  peccati  gravitate  aeque  ac  de  aliorum  pecca 
torum  mortalium  monere,  eumque,  uti  ait  Rituale  Rom., 
paterna  charitate  reprehend  ere,  eique  absolutionem  tune  solum 
impertiri,  cum  sufficientibus  signis  constet,  eumdem  do] ere  de 
praeterito,  et  habere  propositum  non  amplius  onanistice 
agendi  » ;  reposuit,  10  Mart.  1886  :  «  Attento...  vitium  infan- 
dum,  de  quo  in  casu,  late  invaluisse...,  ad  lum  regulariter 
negative  ad  lam  partem,  affirmative  ad  2am ;  ad  2um  affirmative 
juxta  doctrinas  probatorum  auctorum  >.  Illud  regulariter 
indicat  aliquando  confessarium  silere  debere,  ne,  sine  ullius 
fructus  spe,  bona  fides  in  malam  convertatur  (1). 

Demum  interrogata  de  agendi  ratione  mariti,  qui  coitum 
semper  abrumpit  et  seminat  extra  vas,  ne  sequatur  proles, 
S.  Poenitentiaria,  diei  13  Nov.  1901,  reposuit :  «  Paroclmm  de 
quo  in  casu  recte  se  gessisse  (redarguendo  maritum  poeni 
tentem)  atque  absolvi  non  posse  poenitentem  qui  abstinere 
nolit  ab  hujusmodi  agendi  ratione,  quae  est  purus  putus  ona- 
nismus  ». 

1307.  Tandem  de  prole  quae  ex   usu  matrimonii  validi 

1.  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  859,  in  nota. 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDTJA    VITAE    CONSUETUDINE  277 

nascitur,  nonnulla  dicenda  sunt.  Juxta  glossam  in  cap.  6,  Qui 
filii  sunl  legilimi,  v.  repellendus  :  «  quidam  filii  dicuntur  legi- 
timi  tanlum,  ut  adoptivi  sive  arrogati...;  alii  dicuntur  legilimi 
el  naturales,  ut  nati  ex  legitimo  matrimonio  vero  vel  putative 
ab  initio  sive  ex  postfacto...;  alii  dicuntur  naturales  el  non 
legitimi,  ut  nati  ex  concubinis  in  domo...  >.  Proinde  proles 
quae  ex  usu  matrimonii  validi  nascitur  est  naturalis  et  legitima 
(nalura-lege).  Proles  autem,  quae,  stante  hoc  matrimonio, 
nascitur,  pracsumitur  nata  ex  usu  ejusdem  matrimonii  seu  ex 
marito  ab  uxore  genita,  juxta  /.  5  ff.  De  in  jus  voc. :  «  Is  pater 
est  quern  nuptiae  demonstrant  >  ;  nisi  aliudevidentissimepro- 
betur,  /.  6,  §1,  Deiis  qui  sui.  Haec  probatio  evidentissima  non 
est  ex  simplici  facto,  quod  mater  adulterium  commiserit,  /.  11, 
§  9,  Ad  1.  Juliam.  De  adult.,  quia  id  solum  evidentissime  non 
evincit  adulterum  et  non  maritum  esse  patrem  prolis ;  ideoque 
haec  habenda  est  legitima.  Imo  nee  est  probatio  evidentissima, 
si  mater,  fide  dignissima,  moriens  juramento  id  solemniter 
affirmaverit,  nisi  talia  proferat  indicia  quae  in  foro  exteriori 
satis  forent,  turn  quia  «  nulla  est  causa  qaae  unius  testimonio, 
quamvis  legitimo,  terminetur  » ,  ut  habet  cap.  23,  De  testibus, 
turn  quia  non  meretur  fidem  allegans  turpitudinein  suam,  ex 
cap.  8,  g  ult.  De  donationibus ;  1.  5  C.  De  serv.  pign.  data  (1). 
Exinde  deducimus  nee  esse  probationem  evidentissimam,  si 
etiam  pater  adulter  id  fassus  fuerit  (2) ;  ac  proinde  filius  adhuc 
posset  jura  legitimorum  tuta  conscientia  sibi  vindicare.  Quid  si 
filius  natus  est  statim  post  initum  matrimonium  vcl  longe  post 
mariti  mortem?  No  turn  est  foetum  edi  nono  plerumque  mense 
ex  quo  conceptus  fuit,  interdum  septimo  ineunte,  nonnumquam 
decimo  pleno,  nempe  non  ante  180,  nee  post  300  diem  (3). 
Proinde  si  filius  natus  est  post  180  diem  ab  inito  matrimonio, 
nulla  in  hoc  est  probatio  maritum  non  esse  illius  patrem.  Si 
natus  est  antea,  jam  est  probatio  evidentissima  non  esse 
conceptum  ex  matrimonii  usu  :  et  tune  si  maritus  prae- 

1.  D'Annibale,  p.  /,.§  49,  not.  20;  De  Lugo,  Dejust.  et  jur.,  disp.  XIII, 
n.  26;  S.  Alphonsus,  lib.  Ill,  n.  654,  924. 

2.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  39. 

3.  D'Annibale,  I.  c. 


278  THACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

gnantiam  uxoris  nesciebat  aut  filium  natum  statim  rcpudiavit, 
praesumitur  filius  conceptus  ex  alio  viro,  et  certe  cst  illcgi- 
timus;  secus  praesumitur  conceptus  ex  marito  ante  matri- 
monium,  et  utrum  habendus  sit  legitimus,  necne,  vide  n.  1309. 
Pariter  si  filius  natus  est  ante  diem  300  a  morte  mariti,  nulla 
per  se  est  probatio  maritum  non  esse  patrem;  si  natus  est 
postea,  jam  est  probatio  evidentissima  non  esse  conceptum  ex 
marito,  ideoque  esse  illcgitimum,  nisi  matris  valetudo,  mores 
et  rerum  circumstantiae  aliud  suadeant  (1).  E  contrario,  est 
probatio  evidentissima  maritum  non  esse  patrem  prolis  et 
bane  esse  adulterinam,  si  constat  quod  maritus  ob  diuturnam 
abscntiam  vel  temporancam  impotcntiam  vel  aliam  similem 
causarn  numquam  uxori  est  copulatus  (2). 

1308.  Proles  habita  ex  usu  matrimonii  validi  est  legitima, 
juxta  exposita,  etsi  matrimonium  sit  illicitum  et  mala  fide 
initum,  Arel  probibitus  illius  usus,  turn  inter  fideles,  turn  inter 
infideles.  Ilinc  in  cap.  9,  Qui  filii  sunt  leyitimi,  traditur  filios 
natos  ex  matrimonio  clandestine  legitimos  esse,  quia  tune 
temporis  matrimonium  clandestinum  ubique  terrarum  validum 
erat,  -etsi  illicitum.  Tantum  quaestio  est  num  legitima  sit  proles 
nata  ex  sacrilege  coitu  inter  maritum  et  uxorem,  postquam, 
servatis  servandis,  vel  una  aut  utraque  pars,  matrimonio 
consummate,  religionem  cum  votis  solemnibus  professa  est, 
vel  vir  ordines  sacros  susccpit.  Gertum  est  bane  prolem  esse 
irregularem,  ex  cap.  I,  et  14,  De  filiis  presbyterorum...,  id  cst 
esse  illcgitimam  quoad  effectus  canonicos,  sed  non  videtur 
esse  illegitima  quoad  effectus  civiles,  successionem  scilicet 
haereclitariam  ceteraque  jura  quae,  secundum  leges,  Icgitimis 
competunt,  quia  ab  iis  civilibus  juribus  eae  leges  ipsam  non 
cxcludunt  (3).  Ad  infideles  quod  attinet,  Innocentius  III  in 
cap.  ull.  Qui  filii  sunt  legitimi.  bane  legitimitatem  proli,  post 
fidem  a  parent ibus  susceptam,  utilitate  publica  suadente,  ex 
favore  concedit ;  sed  loquitur,  juxta  glossam,  /.  c.,  v.  opinio- 

\.  D'Annibale,  L  c.;  IleiiT.,  lib.  IV,  til.  XVII,  n.  24;  Voet,  lib.  /, 
tit.  VI,  n.  4;  Schmalz.,  7.  c.,  n.  40. 

2.  Schmalz.,  I.  c.,  n.  39. 

3.  Schmalz.,  lib.  IV,  til.  XVII,  n.  35. 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA    VITAE    COiXSUETUDIKE  279 

nem,  de  prole  nata  ex  secunda  uxore  ducta  a  viro  post  primam 
repudiatam  secundum  infidelium  errores,  declarans  hanc  pro- 
lem  esse  legitimam,  quae  per  se  foret  illegitima. 

1309.  Quaeritur  utrum  pro  prolis  legitimitate  requiratur 
conceptio  et  nati vitas  in  justis  nuptiis,  an  sufficiat  tantum 
nati vitas.  E.  g.,  Titius,  matrimonio  conjunctus  cum  Caia,  rem 
habet  cum  Sempronia  :  moritur  Caia,  et  Titius  ducit  in  uxorem 
Semproniam,  quae,  paulo  post  matrimonii  celebrationem, 
lilium  parit  ex  praecedenti  copula.  Si  pro  legitimitate  atten- 
ditur  tantum  nativitas  in  justis  nuptiis,  hie  filius  erit  legitimus ; 
si  attenclitur  conceptio  et  nativitas,  erit  illegitimus.  Jam  vero 
Benedictus  XIV  in  epist.  Reddilae  Nobis,  19  Dec.  1744,  §  3, 
hanc  quaestionem  arduam  appellat  et  concludit  :  «  In  qua 
controversia  satis,  ut  praediximus,  ardua,  cum  inveniantur 
textus  textibus  contrarii,  cum  doctores  doctoribus,  tribunalia 
tribunalibus  adversentur,  si  a  Nobis  judiclum  Nostrum  in 
casibus  particularibus  interponendum  foret,  non  aliter  id  a 
Nobis  fieret,  quam  secundum  sententiam  in  tribunalibus  ct 
Curia  illius  regionis  receptam,  in  qua  esset  pronuntiandum  >. 
Deficiente  autem  hac  jurisprudentia,  sufficit  nativitas  in  justis 
nuptiis,  quia  in  dubio  semper  favendum  cst  proli  (1).  Accedit 
nimis  clara,  /.  11,  %  el  multo  magis  C.  De  natural,  liberis :  «  In 
quaestionibus  in  quibus  do  statu  liberorum  est  dubitatio,  non 
conceptionis,  sed  partus  tempus  inspiciatur  ». 

1310  Nee  convenitur  inter  DD.,  utrum  expositi  quorum 
parentes  ignorantur,  habendi  sint  legitimi,  an  illegitimi.  Non- 
nulli  putant  habendos  esse  illegitimos  :  quia  plerumque  illegi 
timi  exponuntur;  in  humanis  autem  judicandum  est  juxta 
communiter  contingcntia.  Alii  censent  habendos  esse  legi ti 
mes  :  quia  filius  reputandus  est  legitimus,  donee  illegitimitas 
probetur;  expositio  autem  illam  non  evincit.  Haec  altera 
sententia  communior  et  probabilior  est,  quia  in  dubio  :  « judex 
debet  in  bonum  et  commoda  })rolis  propensus  esse  » ,  ut  ait 
Benedictus  XIV,  /.  c.,  %  4;  et  Salm.,  tract.  X,  cap.  IX,  n.  44, 
referunt  ita  a  Gregorio  XIV  cautum  fuisse.  Haec  quaestio  prac- 

1.  Schmalz.,  1.  c.,  n.  9;  Reitt'.,  n.  17. 


280  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MAT  RIM  ON  10 

tica  non  est  nisi  quoad  effectus  canonicos  Icgitimitatis   seu 
quoad  irregularitatem;  dc  qua  in  tractatu  de  Ordine. 

Item  dicas  si  ignorcntur  hujus  viri  parcntes ;  vir  habendus 
est  legitimus  quia  «  in  dubiis  inspicimus  quod  plerumque  fieri 
solet  »,  ex  reg.  ^  juris  in  6°. 

1311.  In  cap.  Setl,  Qui  filii  sunt  legitimi,  agitur  de  judice 
qui  definire  debet  utrum  filius  sit  legitimus,  necne. 

Si  legitimitas  pendet  ex  validitate  matrimonii,  sententia 
reservatur  judici  ecclesiastico  :  nam  bic  tan  turn  est  competens 
circa  matrimonii  valorem  aut  nullitatem;  atqui  qui  videt 
causam  principalem,  viderc  quoque  debet  accessoriam  intime 
cum  ea  connexam.  Gonfirmatur  ex  cit.  cap.  5  et  1. 

Si  legitimitas  pendet  ex  facto  contract!  matrimonii,  nuin 
scilicet  matrimonium  de  facto  initum  fuerit,  etiam  judcx  laicus 
potest  illam  definire,  utpote  qui  de  facto  matrimonii  videre 
utique  potest.  Idem  dicas,  si  legitimitas  pendet  ex  alia  quae- 
stione  facti,  num  proles  ex  marito  revera  nata  sit.  Sed  de  iis 
fusius  infra. 

Geterum  hodie  auctoritas  civilis  effectus  legitimitatis  civiles 
matrimonio  tautum  civili  tribuere  solet  apud  nostras  nationes. 

§2.  —  De  communione  tori,  mensae  et  habitat  ion  is 
inter  conjuges. 

1312.  De  bac  re  brevis  sermo  erit.  Ut  quisquc  valeat  jure 
suo  conjugal!  melius  uti,  necnon  propter  mutuum  vitac  adjuto- 
riuin,  conjuges  tencntur  ex  obligatione  justitiae  ad  liabitandum 
in  eadem  domo  et  ad  utendum  eadem  mensa  eodemque  toro. 

Sane  in  matrimonii  definitione  verba  individuam  vitae 
consuetudinem  afferens  indicant  turn  praesertim  vinculum 
conjugale,  turn  etiam  jus-obligationem  ad  hanc  vitae  commu- 
nioncm.  Gonfirmatur  ex  Gen.  II,  24  :  «  Relinquet homo palrem 
suum  et  matrem  suani  et  adhaerebit iixorl  snae  el  erunt  duo  in 
carne  una  ».  Illud  adhaerebil  (vir)  uxori  snae,  et  consequenter 
uxor  viro  suo,  videtur  clare  significare  bane  vitae  comrnu- 
nionem.-IIinc  llomani  matrimonium  definiebant :  consortium 
omnis  vitae,  L  i  ff.  De  ritu  nupt.  Aristoteles,  Ethic.,  lib.  VIII , 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   YITAE    CONSUETUDINE  281 

led.  XII,  ita  rem  explicat :  «  Viro  et  uxori  secundum  naturam 
amicitia  videtur  inesse...,  homines  enim  conjugium  subeunt 
non  solum  procreationis,  sed  eorum  etiam  gratia  quae  ad 
ipsam  conferunt  vitam  :  officia  namque  continue  sunt  diversa, 
atque  alia  viri,  alia  sunt  uxoris;  opem  itaquc  mutuo  sibi 
ferunt  ».  Quam  rationem  evolvit  S.  Thomas  in  loc.  cit.  Aristo- 
telis,  lect.  12. 

Ceterum  jus  et  obligationem  ad  hanc  vitae  communionem 
pertinere  ad  integritatem  potius,  quam  ad  essentiam  matrimonii 
alias  diximus;  ideoque  valere  matrimonium  cum  pacto  non 
habitandi  in  eadein  domo,  eademque  mensa  et  toro  non  utendi, 
salvo  utrique  parti  jure  conjugali  (n.  1013). 

1313.  Ex  dictis  consequitur  neque  virum  ab  invita  uxore 
neque  multo  minus  uxorem  ab  invito  viro  discedere  posse  ad 
longum  tempus.  «  Gum  vir  et  mulier  una  caro  sint,  non  debet 
alter  sine  altero  esse  diutius  » ;  ait  Alexander  III  in  cap.  1,  De 
conjugioleprosorum.  Secus  conjux  derelictus  potest  ministerio 
judicis  discedentem  repetere,  ut  omncs  DD.  admittunt  cum 
Schmalz.,  lib.  II,  tit.  X11I,  n.  57;  nisi  discedens  justam 
opponat  discessus  causam,  e.  g.,  impedimentum  dirimens 
notorium  aut  cujus  paratas  habet  probationcs,  ex  cap.  13,  De 
restitulione  spoliatorum.  Altero  autem  consentiente,  potest, 
saltern  attenta  justitia,  alter,  etiam  ad  longum  tempus,  abesse. 
Hinc  ex  una  parte  uxor  rcgulariter  tenetur  sequi  virum  volen- 
tem  discedere  ad  longum  tempus,  etiamsi  hie  domicilium  mutet 
sine  justa  causa,  modo  causa  non  sit  turpis  (1),  aut  etiamsi  in 
exilium  missus  sit,  dummodo  grave  damnum  (2)  vel  periculum 
seu  corporate  seu  spirituale  exinde  uxor  non  patiatur.  Ex  alia 
autem  partc  vir  discedens  ad  longum  tempus  debet,  si  commode 
potest,  idest  nisi  magnae  expensac  requirerentur,  uxorem 
secum  adducere  (3).  Quid  si  vel  uxor  virum  sequi  renuat,  aut 
nequeat ;  vel  vir  uxorem  sine  magno  incommode  secum  addu 
cere  non  valeat?  Urgentibus  justis  causis,  e.  g.,  ob  bonum 
publicum  vel  ad  alendam  aut  tuendam  familiam  vel  ad  vitan- 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  977. 

2.  S.  Alphonsus,  1.  c.;  Marc,  n.  2120;  Sanchez,  lib.  /,  disp.  A'/,/,  n.  12. 

3.  S.  Alphonsus,  I.  ,?.,  et  n.  939. 


282  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

dum  damnum  ab  inimicis,  etc.,  potest  vir  disccdere;  secus 
debet  cum  uxore  remanere.  Quod  si  brevi  tempore  abfuturus 
est,  nee  ipse  tenetur  uxorem  adducere,  nee  uxor  ipsum  sequi. 
Vir  potest  suscipere  brevem  peregrinationem  devotionis  causa, 
etiam  invita  uxore ;  non  item  regulariter  uxor,  invito  marito, 
cum  ipsa  sit  subjecta  illius  voluntati,  nee  deceat  mulieres  pere- 
grinari  (1). 

1314.  In  eadem  do  mo  babitantes  ATir  et  uxor   in  eadem 
mensa  sedebunt.  Non  uxor  virum,   nisi  aliud  conventum  sit, 
sed  vir  uxorem,    recepta  dote,   alere    tenetur.    Communiter 
decent  AA.  virum  non  teneri  uxorem  alerc,  non  soluta  dote, 
cum  dos  ideo  constituatur,  ut  ex   ca  vir  onera  matrimonii 
sustineat.  Excipc,  si  vir  earn  duxit  sine  dote,  aut  uxor  ei  obse- 
quia  domestica  loco  famulae  praebeat;  tune  enim  earn  saltern 
uti  famulam  alerc  debet.  Quod  si  uxor  ex  sua  culpa  cum  viro 
non  cohabitet,  vir,  nee,  soluta  dote,  tenetur  earn  alere;  secus 
vero  si  ob  justam  causam.  Geterum  quanclo  sive  vir  sive  uxor 
vere  pauper  est,  puta  si  dos  fortuito  periit,  tenetur  saltern  ex 
charitate  alter  alterum  alerc  :  «  Quid  enim  tarn-  bumanum  est 
quam  fortuitis   casibus  mulieris   maritum,   vel   uxorem  viri 
participem  esse?  »  /.  si  maritus  ff.  Soluto  matrimonio  (2). 

1315.  Et  in  eodem  lecto  cubabunt.  Gommunio  tori  forma- 
liter  babetur,  si,  prouti  in  multis  familiis  in  usu  est,  uxor  et 
maritus  habent  quidem  distinctum  torum  et  cubiculum,  sed 
cubiculum  est  contiguum,  et  cuique  in  al terms  cubiculum  ct 
torum  liber  et  facilis  patct  accessus. 

Articulus  II 

DE     DIVOKTIIS     (3). 

§  1.  —  De  divortio  plena  idest  quoad  ipsum  vinculum. 

1316.  Diximus  n.  10  indissolubilitatem  esse  unam  ex  pro- 
prietatibus   matrimonii  praesertim  cbristiani,  quam   indicat 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI.  oil.  n.  939:  Sanchez,  lib.  IX,  disp.  IV,  n.  15. 

2.  S.  Alphonsus,  lib.  17,  cil.  n.  939 ;  Sanchez,  lib.  IX,  disp.  V,  n.  2  sequ. 

3.  Vide  canonistas  in  lib.  IV  Deer  et.,  tit.  XIX,  De  divorliis. 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDLNE  283 

vox  ind'widua  in  matrimonii  definitione ;  et  vinculi  matrimo- 
nialis  solutionem  appellari  solere  divortium  plenum.  Quaeritur 
in  primis  num  et  quomodo  divortium  plenum  opponatur  ipsi 
juri  naturali. 

1317.  Pius  IX  in  Syllabo  n.  67  reprobavit  hanc  propositio- 
nem   quam  Nepomucenus  Nuytz  Taurini  docebat :  Jure  na 
turae  matrimonii  vinculum  non  est  indissolubile  et  in  variis  ca- 
sibus  divortium  proprie  dictum  auctorilate  civili  sanciri  potest. 
Unde  sequitur  matrimonii  vinculum  ipso  naturali  jure  esse 
aliquo  modo  indissoluble,  et  auctoritatem  civilem  numquam 
divortium  proprie  dictum  sancire  posse  ne  pro  subditis  quidem 
infidelibus.  Quod  juxta  doctrinam  S.  Tliomae,  4  dist.  33,  q.  2, 
a.  2,  q.  1,  ita  declaramus  : 

1318.  Matrimonium  consensu  libero  contrahitur  quidem, 
sed  non  solvitur ;  habet  enim  ab  ipsa  natura  stabilitatem  et 
perpetuitatem  quae  necessaria   est    ad  naturales  matrimonii 
fines  consequendos,  turn  principalem,  idest  generationem  ct 
educationem  prolis,  turn  secundarium,  nempe  vitae  adjutorium 
et  remedium  concupiscentiae.  Hinc  ex  una  parte  dissolubilitas 
matrimonii  ex  mera  uoluntate  unius  vel  utriusque  partis,  sen 
unio  libera,  uti  aiunt,  qua  conjuges  possunt  se  separare  et  ad 
alia  vota  transire,  quandocumque  alteruter  voluerit  aut  etiam 
uterque   consenserit,  est  contraria    praeceptis  turn  primariis 
turn  secundariis  legis  naturae,   quia  excludit  asscquutionem 
finis   turn  principalis  turn   secundarii.  Ex  alia  autem  parte 
omnimoda   indissolubilitas  A'inculi  ita  ut  nullo  umquam   in 
casu  solvi  queat,  non  est  ex  praeceptis  primariis  legis  naturae, 
turn  quia  dari  potest  casus  quo  ea  minime  excludat  finem  prin 
cipalem  matrimonii,  procreationem  nempe  et  educationem  pro 
lis,  e.  g.,  si  matrimonium  est  sterile  aut  filii  educationem  jam 
receperint;  atqui  «  si  actio  sit  inconveniens  fini,  quasi  omnino 
probibens  finem  principalem,  directe  per  legem  naturae  prohi- 
betur  primis  praeceptis  legis  naturae  » ;  S.  Thomas,  /.  c.,  q.  1, 
a.  i ;  turn  quia  obstat  in  Veteri  Tcstamento  libellus  repudii 
permissus  Hcbraeis,  in  Novo  Testameuto  privilegium  fidci,  ct 
potestas  Romani  Pontificis  dispcnsandi  certe  in   matrimonio 
rato  fidclium,  et  probabilius  etiam  in  consummato  infidclium, 


284  TRACTATUS    CANOMCUS    DE    MATRIMONIO 

juxta  informs  dicenda.  At  omnimoda  indissolubilitas  vinculi 
in  generc  est  ex  praeceptis  secundariis  legis  naturae,  cum  per 
camdem  melius  consulatur  bono  prolis,  et  plenius  ac  facilius 
obtineatur  finis  secundarius  matrimonii,  mutuum  scilicet  adju- 
torium ;  etsi  in  nonnullis  casibus  particularibus  hoc  perpetuum 
jugum  durum  videri  possit. 

1319.  Hinc  Deus  in  primitiva  matrimonii  institutione  hanc 
plenam  indissolubilitatem  vinculi,  lege  positiva,  constituit.  Id 
satis  eruitur  ex  illisverbis,  Gen.,  II,  24  :  «  Adhaerebit uxori 
suae,  et  erunt  duo  in  carne  una  » ;  si  enim,  Deo  disponente, 
conjuges   mutuo  adhaerent  et  fiunt   una   caro,  sequitur  ab 
homine  separari  non  posse,  nisi  ex  clivina  permissione.  Ilia 
autem  verba  maxime  de  matrimonio  consummate  intelligenda 
sunt.  Deinde  Deus  permisit  Hebraeis,  propter  duritiam  cordis 
eorum,  libellum  repudii.  Sed  tandem  Ghristus  D.  Matth.tXX, 
8  sequ.,  repudii  libellum  revocavit,  matrimonium  rcducens  ad 
primitivam   sui   institutionem  (1 ) ;    imo  matrimonio  f idelium 
specialem  voluit  firmitatem  inesse  propter  rationem  sacra- 
menti,  quia  scilicet  pressius  referre  debet  imaginem  unionis 
indissolubilis  ipsius  cum  Ecclesia  (2) .  At  simul  inductum  est 
privilegium  fidei,  et  Ecclesiae  concessa  potestas  dispensandi 
in   vinculo   matrimoniali,    excepto  matrimonio   consummato 
f  idelium  propter  perfectam  in  eo  rationem  sacramenti. 

1320.  Exinde  sequitur  :  a)  Principem  civilem,   etiam  in 
casibus  in  quibus  divortium  proprie  dictum  non  esset  contra 
naturae  legem,  non  posse  illud  sancire  nee  pro  subditis  infide- 
libus,  cum  nusquam  legatur  ipsi  concessa  potestas  dispensandi 
a  jure  matrimoniali  divino  positive ;  b)  Indissolubilitatem  vin 
culi  matrimonialis  non  esse  ita  absolutam,  sicuti  est  ejusdem 
unitas;  ct  conjugale  vinculum,   licet  de  se  perpetuum,  idest 
duraturum  usque  ad  mortem,  tamen  aliquando  solvi  praeter- 
quam  ob  mortem  naturalem.    Ut   de  hac    solutione  vinculi 

1.  Innocentius  III  in  cap.  8,  De  divortiis;  Cone.  Trid.,  sess.  XXIV; 
Benedictus  XINf,  Const.  Apostolici  ministerii,  1(3  Sept.  1747. 

2.  Hinc  indissolubilitas  sen  perpetuitas  matrimonii  dicitur  bonum 
sacramenli  (cit.  n.  10).   Pluros  censcnt  matrimonium  ratum  fidelium 
esse  fortius  matrimonio  consummato  infidelium,  alii  e  contrario.  Veri- 
tas  est  hujusmodi  comparationes  nulli  inniti  solido  fundamento. 


CAP.  VII.   —    DE    IADIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  285 

matrimonialis  nunc  in  concrete  loquamur,  dicemus  primo  de 
matrimonio  fidelium,  cui  accedit  matrimonium  inter  infidelem 
et  fidelem,  obtenta  dispensatione  ab  impedimento  disparitatis 
cultus;  deinde  de  matrimonio  infidelium. 

1321 . 1.  Matrimonium  fidelium  ratum  et  consummatum  nulla 
humana  potestate  solvi  potest.  Ipsi  pracscrtim  applicantur 
verba  Christ! ,  Matth.,  XIX,  6  :  «  Quod  Deus  conjunxit,  homo 
non  separet ».  Et  S.  Paulus,  ad  Rom.,  VII,  docet  hoc  matri 
monium  non  solvi  nisi  morte  naturali.  llinc  Romanus  Pon- 
tifex  potest  quidem  declarare  matrimonium  fidelium  consum 
matum  fuisse  nullum,  obstante  aliquo  impedimento  dirimente ; 
sed  si  fuit  validum  nequit  illud  quacumque  de  causa  dissol- 
vere.  Graeci,  Galvinistae,  aliique  putant  solvi  adulterio  unius 
partis.  Contra  ipsos  Cone.  Tricl.,  sess.  XXIV,  can.  7,  defi- 
nivit  :  «  Si  quis  dixerit  Ecclesiam  crrare  cum  docuit  et  docet, 
juxta  Evangelium  et  Apostolicam  doctrinam,  propter  adulte- 
rium  alterius  conjugum  matrimonii  vinculum  non  posse  dis- 
solvi,  et  utrumque  vel  etiam  innocentem,  qui  causam  adulterio 
non  dedit,  non  posse  altero  conjuge  vivente,  aliud  matrimo 
nium  contrahere  ;  moecharique  eum,  qui,  dimissa  adultcra, 
aliam  duxerit,  et  earn  quae,  dimisso  adultero,  alium  duxerit; 
A.  S.  >.  Et  can.  5  :  «  Si  quis  dixerit  propter  haeresim  aut 
molcstam  cohabitationem  aut  affectatam  absentiam  a  conjuge 
dissolvi  posse  matrimonii  vinculum;  A.  S.  >. 

1322.  E  contrario,  matrimonium  fidelium  ratum  tantum, 
praeterquam  ob  mortem  naturalem,  solvitur  : 

1°  Dispensatione  Romani  Ponti fids.  Potestas,  a  Christo  D. 
suae  Ecclesiae  concessa,  dispensandi  fideles  a  vinculo  matri 
monii  ratiet  non  consummati  probatur  non  aliquo  S.  Scrip turae 
textu,  sed  ex  facto  Romanorum  Pontificum,  cum  sine  temeri- 
tate  et  contumelia  Sedis  Apostolicae  affirmari  nequeat  tot 
Romanos  Pontifices  saepius  errasse  circa  unum  ex  praecipuis 
capitibus  christianae  religionis.  Nonnulli  antiqui  auctores  hoc 
factum  cxplicaverunt  dicentes  matrimonium  ratum  totam  suam 
firmitatem  sortiri  a  jure  positive  Ecclesiae ;  vide  Glossam  in 
cap.  7,  De  conver.  conjug.,  v.  consummatum.  Id  quidem  fal- 
sum  est,  quia  matrimonium  ratum  est  verum  matrimonium, 


286  TRACTATUS    CANONICUS    DE    UATRIMOMO 

jure  divino  indissolubile,  cum  hac  tamen  exceptionc,  ncmpe 
cum  potestate  Roman!  Pontificis  aL  eodem  dispensandi.  Gum 
vero  haec  potestas  probetur  ab  exercitio  ejusdem,  progrcssu 
temporum  magis  magisque  repetito,  facile  intelligitur  quomo- 
donam  antiquitus  gravissimi  auctores  de  eadem  dubitare  potue- 
rint.  Hodie,  licet  haec  Romani  Pontificis  potestas  propric  de 
fide  non  sit,  tamen  nemo  catholicorum  eamdem  ipsi  negat, 
nee  sine  magna  temeritate  negare  potest,  cum  eadem  Romanus 
Pontifex  utatur,  etiam  altcro  conjuge  invito.  S.  Alphonsus, 
lib.  VI,  n.  959,  ait  de  hac  Romani  Pontificis  potestate  adesse 
duplicem  sententiam  probabilem,  nonnullos  negare,  alios 
affirrnare  :  sed  negantem  inter  opiniones  obsoletas  esse  aman- 
dandam,  mcrito  ostendit  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  759. 

Exempla  harum  dispensationum  antiquiora  plura  habes 
apud  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XIX,  n.  46,  recentiora  usque  ad 
Pium  IX  apud  Perrone,  torn.  Ill,  pag.  509  sequ.  Hodie  vero 
hae  dispensationes,  consulente  S.  G.  G.,  vcl  S.  G.  S.  Officii, 
vel  S.  G.  de  Prop.  Fide,  passim  conceduntur. 

1323.  Has  dispensationes  Romanus  Pontifex  non  elargitur 
nisi  ad  petitionem  partis  vel  partium,  et  ex  justa  causa.  Qualis 
sit  justa  causa,  prudentiae  ejusdem  Romani  Pontificis  rcmit- 
titur  :  «  Non  potest  dari  certa  regula,  debent  tamen  esse 
graA^es  et  urgentes...  Et  in  omni  casu  faciliorem  reddit  dispen- 
sationem  oratorum  nobilitas  et  potentia...  »  ;  ait  De  Justis, 
lib.  II,  cap.  X,  n.  21-34. 

DD.  plures  istiusmodi  causas  exempli  gratia  enumerant  (1) 
quarum  praecipuae  ad  sequentes  reduci  possunt  :  a)  animo- 
rum  dissociatio,  quin  affulgeat  futurae  reconciliationis  spes; 
b)  timor  probabilis  magni  scandali  futuri,  discordiarum  ct 
rixarum  inter  consanguincos ;  c)  probabilis  suspicio  impoten- 
tiae  cum  periculo  incontinentiae ;  d)  divortium  civile  ab  altera 
parte  obtcntum  cum  periculo  incontinentiae  partis  innoccntis; 
e)  semiplena  probatio  defectus  consensus,  aut  alterius  impe- 
dimenti ;  f)  morbus  contagiosus  superveniens ;  g)  periculum 

1.  De  Justis.  I.  c.;  Cosci,  De  separatione  tori,  lib.  Ill,  cap.  II.  n.  06 
sequ.;  Sanchez,  lib.  II,  disp.  XVI;  Schmalz.,  lib.  IV,  disp.  A7A",  n.  53 
&equ. 


CAP.  VII.   —    DE    IKDIVIDUA    V1TAE    COXSUETUDINE  287 

perversionis,  ut  si  quae  cum  haeretico  contraxissct ;  h)  siquis 
aliud  matrimonium  cquidem  nullum  delude  inierit,  a  quo  se 
aliter  liberare  ncqueat  (1),  e.  g.,  matrimonium  civile ;  /)  tan 
dem  mutuus  consensus,  dequo  tamen  ait  Consci,  /.  c.,  n.  97  : 
«  Mutuo  intercedente  conjugum  consensu,  posse  Papam  de 
absoluta  potestate  etiam  sine  ulla  causa  hauc  dispensationem 
concederc,  sed  de  ordinaria  auctoritate  non  esse  soli  turn  di- 
spensare,  nisi  cum  aliqua  causa  longe  tamen  minus  gravi  et 
urgenti  ea  requisita  in  casu  alterutrius  dissensus,  post  anti- 
quiores  advertunt  Fagnanus...  »  (2).  Sacpe  plures  ex  istius- 
modi  causis  simul  concurrunt ;  ct  tune  dispensatio  facilius 
obtinetur. 

1324.  Exindc  facile  intelligitur  hodierna  Sacrarum  Congr. 
Rom.  in  his  causis  jurisprudentia  ;  semel  enim  extra  dubium 
posita   non-consummatione    matrimonii ,    pro   dispensatione 
respondere  solent,  quia  nimirum  justa  causa  plerumque  adest. 
Utrum  dispensatio   concessa  a   Romano  Pontificc  sine  justa 
causa  foret  non  modo  illicita,  sed  etiam  invalida,  DD.  inter  se 
non  convcniunt.  Licet  hypothesis  ferme  impossibilis  sit,  tamen 
respondemus  ex  communion   scntentia   dispensationem  esse 
quoque  nullam  (3). 

1325.  2°    Solemni   -professions   reliyiosa.    Ante  Alexan- 
drum  III  id  non  omnes  admittcbant ;  imo  Bernardus  Papiensis 
in  Sutnma  de  matrimonio,  sentcntiam  contrariam  appellat  ra- 
tionabilem  eainque  dicit  magis  niti  auctoritate  doctorum,  licet 
fateatur  ab  eadem  ccclesiasticam  consuetudinem  discordare. 


1.  De  Justis,  /.  c.,  n.  32. 

2.  Panormitanus  in  cap.  7,  De  conv.  conjug.,  n.  12,  refcrt  sententiam 
Hostiensis,  qui  docuit  Romanum  Pontiiicem  posse  dispensare  a  ma 
trimonio  rato  et  non  consummate:  et  addit  :  «  Petrus  (de  Ancharano) 
tamen  hie  recitat  quod  dum  quidam  Princeps  peteret  ab  Innocentio 
Papa  ut  dissolveret  matrimonium  non  consummatum  per  eum  con- 
tractum,  Papa  respondit  se  non  posse.  Princeps  allegavit  hanc  Glossam 
(in  cap.  7,  De  conver.  con  jug.).  Respondit  Papa  :  Malcdictus  qui  te  do 
cuit.  Dicit  tamen  se  ignorare  an  Papa  dispensavit,  nee  refert  quare 
maledixit   docentem,   sed  forte  ex   co  quia  sine  causa  maxime  non 
deberct  Papa  hoc  facerc  ». 

3.  Schmalz.,   lib.  IV,  tit.  XIX,  n.  ol  ;    Sanchez,  lib.  II,  disp.  XV, 
n.  G;  Pirhing,  lib.  IV,  lit.  /,  n.  14o,  ac  plures  alii  apud  Schmalz.,^.  c. 


288  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Alexander  III  hanc  consuetudinem  expresse  confirmavit  in 
cap.  2,  De  convers.  conjugatorum  :  «  Post  consensum  legiti- 
mum  de  praescnti,  licitum  est  alter! ,  altero  etiam  repugnante, 
eligere  monasterium,  dummodo  carnalis  commix tio  non  inter- 
venerit  inter  eos,  et  alteri  remanenti  (si  continentiam  servare 
noluerit)  licitum  est  ad  secunda  vota  transire.  Quia  cum  non 
fuissent  una  caro  simul  effecti,  satis  potest  unus  ad  Dcum 
transire  et  alter  in  saeculo  remanere  » .  Vide  etiam  cap.  1  et 
14  cit.  tit.  Demum  id  definivit  Gone.  Trid.,  sess.  XXIV, 
can.  6  :  «  Si  quis  dixerit  matrimonium  ratum  non  consum- 
matum  per  solemnem  religionis  professionem  alterius  conju- 
gum  non  dirimi;  A.  S.  >.  Professions ;  proinde  non  ingressu 
in  religionem,  aut  susceptione  habitus  religiosi  ct  multo  minus 
susceptione  veli  viduitatis,  de  qua  in  cit.  cap.  14.  Solenmi; 
unde  non  professione  in  congregatione  rcligiosa  cum  votis 
simplicibus ;  nee  professione  simplici  in  ordine  religioso  voto- 
rum  solemnium  post  novitiatum,  nee  ea  professione  qua  vota 
simplicia  in  Societate  Jesu  nuncupantur  (1),  licet  hacc  ultima 
professio  ex  speciali  privilegio  matrimonium  contrahendum 
dirimat  (n.  G62). 

1326.  Disputant  DD.  quo  jure  professio  solemnis  matrimo 
nium  an  tea  contractum  dirimat  :   sed  sine  ulla  cunctatione 
respondendum  dirimere  solo  jure  ecclesiastico,  sicuti  de  ma- 
trimonio  post  professionem  inito  diximus  n.  655  ;  cum  a  sola 
Ecclesiac  constitutione  votorum  solemnitas  repetenda  sit.'Ni- 
mirum  Romanus  Pontifex  lege  generali  statuit  hujus  matri- 
monii  vinculum  solvi  solemni  professione  religiosa. 

1327.  II.  Matrimonium  infidelium  seu  ratum  tantum,  seu 
ratum  et  consummatum,  practerquam  ex  causa  mortis  natu- 
ralis,  solvitur : 

1°  Privilegio  fidei  in  casu  Apostoli,  ut  aiunt.  Nempe  si  unus 
conjugum  infidelium  convertatur  ad  fidem,  altero  remanente 
in  infidclitate  et  nolente  cohabitare,  aut  nolente  cohabitare 
pacifice  sine  contumelia  Greatoris,  conjux  fidelis,  su  seep  to 
baptismate,  potest  alias  inire  nuptias,  quibus  matrimonium  in 

1.  Ballerini-Gnry,  lorn.  II,  n.  759. 


CAP.  VII.  —    DE    INDIVIDUA    V1TAE    CONSUETUDINE  289 

infidelitate  contractum  solvitur.  Haec  tradit  S.  Paulus, 
i  Cor.,  VII,  12  sequ.  :  «  Nam  ceteris  ego  dico,  non  Dominus ; 
si  quis  / rater  uxorem  Jiabet  infidelem,  et  haec  consenliat  habi- 
tare  cum  illo,  non  dimittat  illam.  El  si  qua  mulier  fidelis  habet 
virum  infidelem,  et  hie  consentit  habitare  cum  ilia,  non  di 
mittat  virum.  Sanctificatus  est  enim  vir  infidelis  per  mulierem 
fideleni,  et  sanctificata  est  mulier  infidelis  per  virum  fidelem, 
alioquin  filii  vestri  immundi  essent,  nunc  autem  sancli  sunt. 
Quod  si  infidelis  discedit,  discedat;  non  enim  servituti  sub- 
jectus  est  f rater  aut  soror  in  liujusmodi :  in  pace  autem  voca- 
vil  nos  Deus.  » 

1328.  De  hoc  fidei  privilegio  loquitur  Innocentius  III,  cap.  7, 
De  ^'yor/iYs.Quaesitumfueratnum,  altero  conjugum  adhaere- 
sim  transeunte,  qui  relinquitur,  possit  ad  secunda  vota  convo- 
lare  :  «  Nos  igitur,  ait  Innocentius  III,  consultation!  tuae  respon- 
dentes,  distinguimus,  licet  quidam  praedecessor  noster  sensisse 
aliter  videatur,  an  ex  duobus  infidelibus  alter  ad  fidem  catho- 
licam  convertatur,  vel  ex  duobus  fidelibus  alter  labatur  in 
haeresim,  \el  decidat  in  gentilitatis  errorem.  Si  enim  alter 
infidelium  conjugum  ad  fidem  catbolicam  convertatur,  altero 
A^el  nullo  modo,  vel  non  sine  blasphemia  divini  nominis,  vel 
ut  eum  pertrahat  ad  niortale  peccatum,  ei  cohabitare  volente, 
qui  relinquitur,  ad  secunda,  si  voluerit,  vota  transibit  :  et  in 
hoc  casu  intelligimus  quod  ait  Apostolus  :  Si  infidelis  discedit, 
discedat ;  frater  enim  vel  soror  non  est  serviluli  subjectus  in 
liujusmodi;  et  canonem  etiam  in  quo  dicitur  :  Conlumelia 
Creatoris  solvit  jus  matrimonii  circa  eum,  qui  relinquitur.  > 
Deinde  vero  docet,  si  alter  fidelium  conjugum  labatur  in  hae 
resim,  vel  transeat  ad  gentilitatis  errorem,  qui  relinquitur, 
non  posse,  vivente  altero,  ad  secundas  nuptias  convolare  : 
quod  modo  est  de  fide  ex  canone  Tridentino  relato  n.  1321. 
Vide  etiam  cap.  8  cit.  tit.,  quod  est  ejusdem  lunocentii  III. 

Et  notanda  sunt  ilia  verba  relata  :  licet  quidam  praedecessor 
noster  sensisse  aliter  videatur  :  undo  scquitur  aliqucm  Inno- 
cenlii  III  praedecessorem  sensisse  matrimonii  vinculum  propter 
apostasiam  vel  haeresim  unius  partis  dissolvi.  Et  Glossa, 
/.  c.j  v.  Praedecessor,  ait  :  «  Scilicet  Gaelestinus,  dictum  cujus 
II  19 


290  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOKIO 

habuisti  olim  in  decretal!  De  conversione  infidelium,  cap.  lau- 
tlabilem,  et  male  dixit  Caelcstinus  ».  Revera  id  docuisse 
vidctur  Caelestinus  III  in  cit.  decretali  juxta  integrum  tex- 
tum  (1),  Ccterum  licet  Romanus  Pontifex  in  uno  aliove  casu 
particulari,  antcquam  vera  doctrina  detcrminata  sit,  contra- 
riam  proferat  sententiam,  id  nullo  modo  pontificiam  infalli- 
bitatem  offendit  (n.  715). 

1329.  Circa  originem  liujus  privilcgii  est  duplex  sententia. 
Nonnulli  censcnt  hoc  privilcgium  esse  juris  human! ,  latum 
scilicet  ab  Apostolo  potestate  Apostolica  pro  Gorinthiis,  et 
deinde  a  Primate  ad  totam  Ecclesiam  cxtensum  (2).  Alii 
docent  esse  juris  divini,  nempc  ab  ipso  Christo  D.  statutum, 
et  ab  Apostolo  tantum  promulgatum  (3).  Haec  altera  sententia 
est  communior,  eamque  tenent  et  tenere  debent  omnes,  qui 
ncgant  Romano  Pontifici  potestatcm  solvendi  matrimonium 
infidelium,  imo  haec  sententia  traditur  quoque  in  nonnullis 
instructionibus  Sacrarum  Congreg.  Romanarum  infra  citandis, 
dum  hoc  privilegium  dicitur  divinum,  jure  divino  constitu- 
tuni,  etc.  Sed  his  non  obstantibus,  prima  sententia  est  proba- 
bilior.  Nam  exuna  parte  Sacrae  Congreg.  hanc  quaestionem  ex 
professo  non  examinant ;  et  illae  expressiones  verae  sunt  qua- 
tenus  hoc  privilegium  continetur  indivinis  Scripturis  et  tandem 
aliquando  a  Deo  est.  Ex  alia  autem  parte,  semel  admissa, 
prouti  admittcnda  est  (n.  1355  sequ.),  in  Romano  Pontifice 
potestate  solvendi  matrimonium  etiam  consummaturn  infide 
lium,  inter vcntus  directus  et  specialis  Christi  D.  non  est  ne- 
cessarius,  et  omnia  explicat  potestas  extraordinaria  Apostoli 
et  ordinaria  Roman!  Pontificis  ;  qui,  potcns  dissolvere  matri 
monium  infidelium,  statuisset  ab  initio  illud  in  casu  Apostoli 
solvi,  sicuti  potens  dissolvere  matrimonium  fidelium  ratum 
tantum,  constituit  illud  solvi  professione  solemn!  religiosa. 
Tandem  eadem  sententia  conformior  videtur  contextui  Apo- 

1.  Esmcin,  Le  mariage,  etc.,  vol.  II,  pag.  80. 

2.  Abbas  in  cap.  Quanta,  De  Divorliis,  n.  5,  et  ibi  Alex,  dc  Xevo,  n.9; 
Paludarius,  4  dist.  39,  q.  un.,  a.  2,  n.  12. 

3.  Benedictus  XIV,  De  tiyn.,   lib.  IV,  n.  3;  Giovine,  lorn.  1.  g  271, 
n.  2  ;    S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  955,  //;  Feije,  n.  4-71  ;  Palmieri,   De 
matr.,  thesi  26*. 


CAP.  VII.   DE    INDIVIDUA    VITAE    COIfSUETUDLNE  291 

stoli,  etpraesertim  Patrumexpositionibus.  Ob  has  rationes  nos 
in  earn  inclinamur.  Earn  tenent  auctores  Disputationis  Aposto- 
licae  Sedi  exhibilae  a  Patribus  S.  J .,  qua  Romano  Pontifici 
vindicatur  poles  fas  solvendi  malrimonium  consummation 
infidelium  (1),  qui  exinde  practise  probant  in  fundamento 
3°  Roman!  Pontificis  potestatcm  in  infidelium  conjugium. 
Yerba  bacc  sunt  : 

«  Paulus  Apostolus,  la  Cor.,  VII,  monet  ut  vir  fidelis  infi- 
delemuxorem,  cohabitarcnolentem,  non  descrat,  nisivelit  ipsa 
discedere,  quod  se  dicere  non  ex  Domini  praecepto,  sed  ex 
sua,  hoc  est  Apostolica  auctoritate,  testatur  his  verbis  :  Nam 
ceteris  ego  dico,  non  Do-minus,  significans  quae  deinceps  dic- 
turus  est  de  conjugio  fidelis  cum  infidel!  tarn  quoad  cohabita- 
tionem,  quam  quoad  discessum,  suac  esse  auctoritatis,  non 
divinae  :  et  probatur  (2).  Primo  quia  S.  Aug.,  lib.  1,  De  ser- 
nwne  Domini  in  monte,  c.  27  :  a  Ceteris,  inquit,  ego  dico, 
non  Dominus.  Hie  videndum  est  quibus  ceteris.  Dicebat  enim 
superius  ex  Domini  persona  illis,  qui  sunt  in  conjugio  :  mine 
vero  ex  sua  persona  ceteris  elicit :  ergo  fortasse  Us,  qui  non  sunt 
in  conjugio.  Sed  non  hoc  sequitur;  I  la  enim  subjungit  :  Si 
quis  f rater  habet  uxorem  infidelein,  et  haec  consentit  habitare 
cum  illo,  non  dimittat  illam  :  ergo  et  mine  Us  dicit,  qui  sunt  in 
conjugio.  Quid  ergo  sibi  vult  quod  ait :  ceteris?  nisi  quia  su- 
perins  eis  loquebatur,  qui  sic  copulati  erant,  ut  pariter  in 
CJiristi  fide  essent  :  ceteris  vero  muic  (licit,  idest  eis  qui  sic 
copulati  sunt,  ut  non  ambo  fideles  sint.  Haec  Aug. ;  quern  in 

\.  Haec  disputatio,  a  doctissimis  viris  subscripta,  refertur  a  Zitelli, 
De  disp.  malr.,  A  pp.  XI. 

2.  Scilicet  Apostolus  dixerat  :  8.  Dico  ax/em  non  nuplis  ct  viduis  : 
Bonum  est  illis  si  sic  permaneant,  sicul  e.l  e<jo.  0  Quod  si  non  se  conti 
nent,  nubant,  melius  est  enim  nubere,  quam  uri.  10  His  autem  qui  matri- 
in.nn.lo  juncti  sunt,  praecipio  im/i  ct/o,  xcd  I  fun/ inns  :  uxorem  a  viro  nun 
•  discedere.  11  Quod  si  discesserit  nianere  in  >uj>lai)i  aut  viro  suo  recon- 
ciliari.  Et  vir  uxorem  non  dimitlat.,  \t  i\  am  celeris  ego  dico,  non  Do- 
nrinu.s  :  Si  quis  frater,  etc.  Jam  vero  quaestio  hermeneutica  est  utrum 
ilia  verlta  :  Nam  celeris  ego  dico,  ifon,  Dum'tunx,  ivlV'raiitur  ad  praece- 
dentia,  nempe  ad  non  nuptas  ot  viduas,  dc  quibus  in  v .  8  et  9;  an  ad 
subsequentia.  AA.  hujus  disputationis  probant  relerri  adsubsequentia; 
qua  posita  interpretatione,  origo  simpliciter  apostolica  privilogii 
tidei  evidens  est. 


292  TRACTATUS    CAIS'OMCUS    DE    MATR1M03IO 

common  tariis  in  cumdem  Apostoli  locum  scquuntur  Beda, 
Sedulius,  Primatius,  Haymo  et  Anselmus,  judicantcs  quae 
supra  Apostolus  dixerat  conjugatis,  dixisse  fidelibus  omnia  ex 
jussu  Domini,  quae  vero  postea  subjungit,  dicere  omnia  ex 
sua  persona  fidelibus  conjunctis  cum  infidelibus.  Quare  in- 
distincte  etiam  dicit  ibidem  Theodoretus  ex  persona  Apostoli : 
7/06-  ego  dico,  pro  eo  quod  est,  non  invent  hanc  legem  scriptatn 
in  sacris  Evangeliis,  sed  nunc  earn  fero.  Et  Ambrosius  : 
Hoc  dixit,  inquit,  ut  ostendat  quid  proprio  ore  Dominus  jussit, 
et  quid  hujus  auctoritati  concessil.  Secundo  :  Si  prior  pars  de 
cohabitatione  esset  ab  Apostolo,  et  altera  dc  discessu  esset  a 
Domino,  liaec  posterior  pars  non  debuit  poni  post  ilia  verba  : 
Ego  dico,  non  Dominus,  sed  antea  immediate,  ubi  tradens 
praecepta  conjugibus  dixerat  :  Praecipio  non  ego,  sed  Do- 
minus.  Imo  si  hoc  mandatum  a  Domino  accepisset  ex  speciali 
revelatione,  aut  ex  traditione  Chris ti,  non  dixisset  :  Ego  dico, 
non  Dominus,  sed  potius  :  Dominus  dicit  per  me  ut  promul- 
gatorem.  Id  igitur  dixit  ex  ordinariapotestatc,  qua  gubernabat 
Ecclesiam.  Tertio  :  haec  doctrina  Apostoli  constat  ex  quadam 
disjunctiva  propositionc  :  nempe  vel  infidelis  vult  cohabitare, 
et  retineatur,  vel  non  vult  cohabitare,  et  dimittatur.  Cur  hujus 
disjunctivae  una  pars  datur  Apostolo,  non  altera,  cum  con- 
trariorum  sit,  ut  eadem  scientia,  ita  et  idem  magister?  Apos 
tolus  igitur  ea  matrimonia  diremit  non  divina,  sed  apostolica 
auctoritate.  At  multo  superiorem  habet  potestatem  Summus 
Pontifex. 

Sed,  esto,  Domini  sit  illud,  quod  si  infidelis  discedit,  dis- 
cedat :  non  tamen  constat  a  Domino  fuisse  concessum  ut  fidelis 
non  solum  discedere  possit  a  toro,  sed  etiam  a  vinculo,  trans- 
eundo  ad  alias  nuptias  :  hoc  enim  in  Evangelio  non  solum 
Dominus  non  concessit,  sed  prohibuisse  videtur,  cum  nonnisi 
ob  solam  fornicationem  divortium  concedat  a  solo  toro,  non 
a  vinculo,  Maith.,  XIX,  et  constat  ex  omnium  interpretum 
sententia  ibi  sermonem  esse  de  fornicatione  tantum  carnali. 
Cum  itaque  in  Evangelio  non  habeatur  potestas  rumpendi 
consummati  matrimonii  vinculum,  sed  potius  prohibitio,  con- 
sequens  est  hoc  jus  quod  habet  fidelis  vir  transeundi  ad  aliud 


CAP.  VII. DE    IKDIVIDUA    VITAE    COJVSUETUDINE  293 

matrimonium,  soluto  priori,  fuisse  aclditum  vcl  ab  Apostolo 
per  apostolicam  auctoritatem  ordinariam,  intcrpretantc  men- 
tern  Ghristi  cle  fornicationc  non  solum  carnali,  sed  etiam  spi- 
rituali,  qualis  est  infidclitas,  ut  ait  Aug.,  in  Serm.  Doni.  in 
monte,  et  la  ad  Pollentiuni,  \Q\  ab  Ecclesia  sic  interpretante 
tarn  Christum  quam  Paulum,  qui  expressc  non  dicit  per  lumc 
discessum  solvi  prius  matrimonium.  Quod  ergo  tune  fecit  Ec 
clesia,  A^el  Paulus  apostolica  auctoritatc,  cur  dcbet  Sedi  Apo- 
stolicae  denegari  » u? 

1330.  Sed  jam  hoc  fidci  privilegium  pressius  exponentes, 
recolimus,  principii   loco,  in  dubiis  semper  in  fidei  favorem, 
idest  in  favorem  privilegii  partis  conversae,  pronuntlandum  esse 
(n.  21).  Hoc  principium  Sacrae  Congreg.  Romanae  saepc  in 
suis  responsis  aut  instructionibus  inculcant. 

1331 .  Jam  vero  in  primis  ut  casum  Apostoli  determinemus, 
dicimus  Apostolum  non  loqui  do  conjugibus,  quorum  alter  est 
inlidelis,  et  alter  fidelis,  qui,  obtenta  dispensatione  ab  impedi 
menta  disparitatis  cultus,  cum  illo  contraxit.  Vide  responsio- 
nem  ad  4um  S.  G.  S.  Officii  relatam  n.  1340. 

Item  nee  loquitur  de  conjugibus,  qui  in  infidelitate  contraxc- 
runt,  ct  alter  est  infidelis,  alter  catechumenus  tantum.  Pro- 
posito  dubio  :  «  Num  verba  D.  Pauli,  la  Cor.,  Vll,  15  :  Quod 
si  infidelis  discedil,  discedat,  ita  intelligenda  etiam  sint  dc 
catechumenis,  seu  potius  utrum  Titius  catechumenus  possit 
ducere  Bertham  catechu menam,  et  a  suo  marito  infideli 
propter  religionem  repudiatam  » ;  S.  C.  de  Prop.  Fide,  die 
16  Jan.  1683,  reposuit  :  «  Yerbailla  S.  Pauli  non  esse  intelli 
genda  de  catechumenis,  sed  de  baptizatis  tantum  » . 

Igitur  Apostolus  agit  dc  conjugibus,  qui  in  infidelitate  con- 
traxerunt,  quorum,  altero  remancnte  in  infidelitate,  alter  venit 
ad  fidcm  et  baptismum  recipit.  Diximus  :  venil  ad  fideni  et 
baplismiim  recipit,  quod  prae  primis  verum  est  de  Ecclesia 
catholica,  sed  probabilius  etiam  de  alia  secta  Christiana,  a 
catholica  tamcn  Ecclesia  sejuncta;  quia  plerique  veteres  in- 
terprctes  illud  fidelis,  item  f rater  aut  soror  intelligunt  de 
baptizatis  in  generc,  et  S.  Augustinus  applicat  textum  Pau- 
linum  ad  Donatistas  ;  dummodo  omnia  scrvanda  circa  inter- 


294  TRACTATUS    CANONICTJS    UE    MATRDIOMO 

pcllationes  scrventur  sine  ulla  Apostolica  dispensatione,  quae 
hacreticis  non  datur  (1). 

1332.  Jam  voro  convcrsione  et  baptismo  conjugis  matrimo- 
nium  Icgitimum  per  so  non  solvitur  (2) «  cum  per  sacramentum 
baptism!  non  solvantur  conjugia,  sed  crimina  dimittantur  », 
ait  Innocentius  III,  cap.  8,  cit.  lit.,  ct  si  alter  conjux  con ver- 
tatur  et  baptizetur,  inatrimonium  stabit  undequaque  (3).  Quid 
vero  si  alter  conjux  remanere  voluerit  in  infidelitate?  Huic 
quaestioni  Apostolus,  /.  c.,  respondet  cum  distinctione  : 

Vel,  scilicet,  infidelis  consentit  habitare  cum  fideli,  vel  po- 
tius  discedit.  Si  consent  it  habilare  cum  fideli...,  quae  quidem 
intelligenda  sunt  non  tautum  de  material!  cohabitatione,  scd 
de  cohabitatione  pacifica  et  sine  contumelia  Creatoris,  seu 
quam  fidelis  tuta  conscientia  acceptarc  possit  (4) ,  sccus  cnim 
infidelis  reipsa  cobabitare  non  vult,  ut  beiie  perpendit  San- 
cbez,  lib.  VII,  disj).  LXX1V,  n.  4;  si,  iiiquam,  infidelis  con- 
sentit  habilare  cum  fideli,  hie  non  dimiltat  ilium,  ait  Aposto- 
lus,  idest  non  transeat  ad  alias  nuptias,  imo  bene  faciel  servans 
cum  ipso  vitae  consuetudincm  etiam  quoad  torurn,  mensam, 
Cohabitationem.  Nam  rcceptum  est  Apostolum  illis  verbis  non 
praecipere,  sed  consulere  hanc  vitae  consuetudincm  propter 
spem  conversionis  infidelis  (5).  Tune  autem  filii,  qui  forte  na- 
scentur,  baptizandi  erunt  ct  educandi  in  religione  Christiana; 
item  nati  et  nondum  rationis  usurn  assequuti ;  tandem  nati  et 
rationis  usum  assequuti  hortandi,  sed  minime  cogendi  sunt 
ad  fidem. 


1 .  Perrone,  De  matr.  christ.,  lib.  77,  sect.  7,  cap.  VII;  Giovine,  lorn.  I, 
§  282,  n.  1;  Feije,  n.  50-1;  Palmicri,  1.  c.,  thesi  27:1 

2.  S    Thomas,  4,  clist.  39,  g.  1,  a.  3. 

3.  Sanchez,  lib.  VII,  dixj>   LXXIV,  n.  1,  cum  communi. 

4.  Ex  cap.  8,  collate  cum  cap.  7  cit.   tit.  contumelia   Crcatoris  est 
blosphemia  divini  noininis,  sed  generaliori  sensu  accipi  solet  pro  quo- 
libet  peccato  mortali  sive  (idelis   sive   infidf'lis  (vide  responsionem  ad 
2um  S.    C.   S.  Ot'iicii  diei  11  Julii  1886  relatam  n.  sequ.);  quia  rc\<irn 
quocllihet  mortalc  peccatum  est  contumelia  Creatoris. 

5.  Sanchez,  lib.  VII,  dixp.  LXXIII,  n.  7  sequ. ;  S.  Thomas,  1.  c.,  a.  4; 
BenedictusXIV,  De  Hun.,  lift.  XIII,  cap.  XXI,  n.  \  ;  D'Annibalc,  p.  Ill, 
g  474;  Palmieri,  Iheai  20;  Synodus  Limana  probata  a  Sixto  V  (n.  I)!.)!', 
ad  3um)- 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDIMS  295 

«  Quod  si  infidelis  disced  if,  discedat  (fidelis)  »  subdit  Apo- 
stolus  pro  altero  distinctionis  membro  :  nempe  si  non  vult  colia- 
bitare,  aut  vult  quidem  cohabitare,  sed  baec  cohabitatio  vel  non 
estpacifica,  e.  g.,  si  infidelis  lidelem  causa  religionisverberibus 
vexet,  alimentis  privet,  vel  non  est  sine  contumelia  Creatoris, 
ita  ut  earn  fidelis  tuta  conscientia  acceptare  non  possit,  e.  g.,  si 
infidelis  nomen  Christi  blasphemet,  filios  velit  ethnicae  supersti- 
tionis  seetatores  (1),  periculum  perversionis  in  fide  vel  alterius 
peccati  praebeat  fideli,  in  hoc,  inquam,  casu  fidelis  nequit  cum 
eodem  permanere,  et  rdeo  potcrit  alias  inire  nuptias.  «  .Von 
etiim,  subdit  Apostolus,  sermtuti  subjectus  estfrater,  aut  soror 
in  hujusmodi  :  in  pace  antem  vocavit  nos  Deus  »  ;  scilicet  ne 
fidelis,  qui  cum  infideli  ex  dictis  cohabitare  nequit,  invitus 
continentiam  servare  cogatur  (2). 

1333.  Proinde,  si  infidelis  discedit,  juxta  expressionem 
Apostoli,  fidelis  statim  acquirit  jus  transeundi  ad  novas  nup 
tias;  sed  matrimonium  in  infidelitate  contractum  tune  tantum 
solvitur  quando  novae  nuptiae  a  fideli  contrahuntur,  non  ab 
infideli. 

Id  tradidit  S.  G.  C.  in  celebri  Florentina,  die  29  MartiillZl, 
cujus  haec  est  species.  Pacca  Esther  Judaea  nupsit  Abrahamo 
pariter  Judaeo,  et  matrimonium  consummatum  fuit.  Post  ali- 
quod  temporis  spatium,  conversa  ad  catholicam  religionem, 
post  canonicam  consuctam  monitionem,  reliquit  Abrahamum 
in  Judaica  perfidia,  et  licet  ad  alia  vota  transire  posset,  caeli- 
bem  tamen  statum  elegit.  Post  Riccae  conversionem  Abraha- 
mus,  existimans  seliberum  esse,  aliud  contraxit  et  consumma- 
vit  matrimonium  cum  Blanca  pariter  Hebraea.  Cum  vero 
deinde  turn  Abrahamus  turn  Blanca  vellent  ad  catholicam 
religionem  transire,  suum  desiderium  explicaverunt  de  perse- 
verando,  post  receptum  baptismum,  in  matrimonio.  Ricca 
interrogata  quid  super  hac  re  sentiret,  respondit  se  suum 
libcntissime  assensum  praestare,  et  sc  nolle  ullo  modo  ad 
Abrahamum  redire  etiam  post  illius  conversionem.  Visum 

1.  Collect.  Paris.,  n.  046. 

2.  Sanchez,  lib.  VIL  disp.  LXX1V,  n.  4;  S.  Thomas,  4  dist.  39,  g.  1, 
a.  5. 


296  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATR1MOWO 

fuit,  et  merito,  Riccae  consensum  non  sufficere,  ct  re  dclata  ad 
S.  C.  G.,  cujus  a  secretis  erat  Lambertinius,  propositis  dubiis  : 

«  1°  An  adhuc  subsistat  matrimonium  in  Judaismo  contrac- 
tum  inter  Riccam  et  Abraham ;  et  quatenus  affirmative  : 

<  2°  An  Abraham  post  suam  et  Blancae  conversionem  te- 
neatur  ad  redeundum  cum  Ricca,  et  Blancam  relinquendam  ; 
et  quatenus  affirmative  : 

«  3°  An  Ricca  cogi  possit  ad  cohabitandum  cum  Abraham 
ad  fidem  converse ;  et  quatenus  affirmative  : 

«  4°  An  Summus  Pontifex  dispensare  possit  ut  Abraham 
con  versus  permaneat  in  matrimonio  in  infidelitate,  ut  supra, 
contracto  cum  Blanca ;  et  quatenus  affirmative  : 

«  5°  An  consilium  praestandum  sit  SS.mo  D.  N.  pro  conces- 
sione  dictae  dispensationis. 

«  S.  C.  reposuit  :  <  Ad  lum  et  2um  affirmative.  In  reliquis 
dilata,  et  scribant  theologi  et  canonistac,  et  perquirantur 
exempla,  et  ad  mentem  ».  Mens  fuit,  ut  scriberetur  Archiep. 
Florentine  an  possibile  esset,  ut  Abraham,  citra  praejudicium 
suae  conversionis,  separaretur  a  Blanca,  et  ad  Riccam  rediret; 
an  Ricca  esset  in  statu  virum  ducendi,  vel  esset  disposita  ad 
religionem  profitendam  ;  per  has  enim  vias  credebatur  evitari 
posse  resolutionem  dubiorum  propositorum  et  non  resolutorum. 
Sed  cum  neutrum  possibile  esse  Archiep.  Florentinus  respon- 
disset,  necesse  fuit,  die  29  Martiiil^S,  eadem  dubia  repro- 
ponere.  Secretarius  doctam  edidit  dissertationem ;  alii  quoque 
scripserunt,  sed  S.  G.  a  responsione  abstinendum  duxit  (1). 

1334.  Praeterea  idetiam  saepius  tradiderunt  S.  C.  S.  Offi- 
cii  et  S.  G.  de  Prop.  Fide  in  responsis  quae  infra  citamus.  Hie 
referre  ex  integro  juvat  responsionem  S.  C.  S.  Officii  datam 
ad  Vicarium  Apost.  Natal,  die  11  JuliilSSft,  quae  aliis  quoque 
quaestionibus  inferius  evolvendis  lucem  affert.  Propositis  du 
biis  : 

«  1°  Quaeritur  utrum  dispensatio  a  vinculo  matrimonii, 
quae  dari  solet  ab  Ecclesia,  positis  ponendis,  post  baptismum 


1.  Benedictus   XIV,    Quaest.  Can.  546;  De   Syn.,  lib.  VI,   tap. 
n.  3  sequ. 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  297 

unius  partis,  possit  applicari  in  casu  in  quo  post  baptismum 
unius,  cluae  partes  non  cessarunt  habere  connexionem,  et  con- 
summarunt  matrimonium  sicut  ante  baptismum? 

«  2°  Matrimonium  validc  contractum  ante  baptismum  inter 
duos  infideles  potestne  dissolvi,  quando,  post  baptismum 
unius,  pars  infidelis  promittit  quidem  se  non  inquietare  mulie- 
rem  baptizatam  in  professione  christianitatis,  sed  ille  recusat 
dimittere  alias  uxores  illegitimas,  vel  non  vult  promittere  se 
servaturum  leges  Evangelii  circa  monogamiaml 

«  3°  In  casu  praecedenti,  si  matrimonium  dissolvi  potest, 
mulier  baptizata  teneturne  recurrere  ad  dispensationem  pro 
dissolutione  matrimonii? 

«  4°  Mulier  baptizata  potestne  recurrere  ad  dispensationem, 
quando  praenoscit,  quod,  facta  dissolutione  matrimonii,  educatio 
prolis  susceptae  penitus  erit  in  po testate  viri  ejus  infidelis ? 

«  5°  Si  dispensatio  dari  non  potest,  mulier  legitima,  quac  fit 
Christiana,  post  conversionem,  potestne  cohabitare  cum  marito 
infideli,  quisimulineademdomoretinet  uxores  alias  illegitimas'? 

«  6°  Puella  Christiana,  obtenta  dispensatione  disparitatis 
cultus,  potestne  legitime  contrahere  matrimonium  cum  infi 
deli,  qui  non  promittit  se  a  polygamia  abstinere  in  futurum? 

«  7°  Bertha,  adhuc  infidelis,  contrahit  matrimonium  cum 
infideli  statim  ac  pervenit  ad  annos  pubertatis ;  et  post  duos 
aimos  relinquit  virum  suum,  nulla  susccpta  prole,  et  ambo 
currant  ad  alias  nuptias,  imo  vir  accipit  plurimas  uxores, 
et  fit  polygamus.  Sed  nunc  mulier,  aetate  provecta,  audito  mis- 
sionario,  vult  baptizari  :  Potestne  ilia  mulier  dispensari  a  vm- 
culo  matrimonii  contract!  cum  primo  marito,  non  postulate 
consensu  ejus,  et  sic  remanere  cum  secundo  marito,  ex  quo 
ilia  suscepit  prolem? 

«  8"  Apud  quosdam  infideles  dctestabilis  viget  consuetude, 
juxta  quam  vir,  post  commissum  adulterium  cum  uxore  alte- 
rius,  administrat  remedium  uxori  adulterae,  cujus  effectus  erit 
infcrre  mortem  super  legitimum  maritum  eo  ipso  quod  postea 
habebit  connexionem  cum  uxore  sua  (1).  Unde  postulatur 

1.  Quod  tamen  inter  fabellasesse  amandandum  non  ost  dubium. 


298  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

utrum  vir  legitimus,  qui  nolit  cohabitare  cum  nxore  sua  post 
aduHerhim  commissum,  si  convertitur  ad  fidom,  poterit  di- 
spcnsari  a  vinculo  matrimonii  sui  contract!  in  infidelitate  et 
duccre  altcram  uxorem,  etiamsi  infidelis  uxor  adultera  vcllet 
et  ipsa  baptizari?  » 

S.  C.  reposuit  : 

«  EE.  et  RR.  PP.  ad  singula  postulata  responderunt  juxta 
sequentem  modum,  hisce  tamen  praenotatis  : 

« 1°  Supra  scripta  postulata  intelligi  do  privilegio  a  Ghristo  D. 
in  favorem  fidei  concesso  et  per  Apostolum  Paulum,  i  ad 
Cor.,  VIII,  12  sequ.j  promulgate. 

«  2°  Hoc  privilegium  divinum  in  eo  consistere,  quod,  stante 
matrimonio  legitime  in  infidelitate  contracto  et  consummate, 
si  conjugum  alter  christianam  fidem  amplectitur,  renuente 
altcro,  in  sua  infidelitate  obdurate,  cohabitare  cum  converse, 
aut  cohabitare  quidem  volente,  sed  non  sine  contumelia  Crea- 
toris,  hoc  est  non  sine  periculo  subversionis  conjugis  fidclis, 
vel  non  sine  execratione  SS.mi  nominis  Ghristi,  et  christianae 
rcligionis  dcspicientia,  tune  integrum  sit  converse  transire  ad 
alia  vota,  postquam  infidelis  interpellate  aut  absolute  recusa- 
verit  cum  eo  cohabitare,  aut  animum  sibi  ostenderit  cum  illo 
quidem  cohabitare,  sed  non  sine  Greatoris  contumelia. 

«  3"  Juxta  idem  divinum  priu ilegium  conjugem  conversum 
ad  fidem,  in  ipso  conversionis  puncto,  non  intelligi  solulum  a 
vinculo  matrimonii  cum  infideli  adlnic  superstate  contracli,  sed 
tune,  si  conjux  in fide/is  renuat,  acquirers  jus  transeundi  ad 
alias  .uuptias  cum  tamen  conjuye  ft  deli.  Ceterum  tune  solum, 
conjugii  vinculum  dissolvi,  quando  conjux  conversus  transit 
cum  effectu  ad  alias  uuptias. 

«  Hinc  : 

«  Ad  lum  :  Si  quando  evenerit  ut,  stante  duorum  infidelium 
matrimonio,  alter  conjugum,  ad  fidem  conversus,  baptismum 
susceperit,  atque  cum  infideli  conjuge  pacifice  et  sine  contu 
melia  Creatoris  cohabitaverit,  si  postmodum  infidelis,  quin 
tamen  pars  fidelis  rationabile  motivum  dederit  discedendi, 
nedum  convcrti  recusaverit,  sed  fracta  fide  de  pacifica  cohabi- 
tationc,  aut  odio  religionis  disccsserit,  aut  sine  contumelia 


CAP.  VII.  i)E    INDIVIDUA    VITAE    CONSUETUDINE  299 

Creatoris  cohabitarc  noluerit,  vel  fidelem  ad  peccatum  movtalc 
aut  ad  mfidelitatem  trahere  tentaverit,  integrum  crit  conjugi 
fideli  ad  alia  vota  transire. 

«  Ad  2um  :  Si  agatur  de  uxorc  pagana  alicujus  pagani  con- 
cubinarii,  quae  convertitur,  tune,  facta  intcrpellationc,  si 
renuat  convert!  aut  cohabitare  absque  injuria  Creatoris,  ac 
proinde  desinere  a  concubinatu,  qui  sine  injuria  Creatoris 
certe  haberi  nequit,  poterit  uti  privilegio  in  favorem  fidei  con- 
cesso. 

«  Ad  3um  :  Quando  conjux  infidelis  rite  interpellatus,  aut  ab 
solute  recusaverit  cum  conjuge  ad  fidem  converse  cohabitare, 
aut  animum  sibi  esse  ostenderit  cum  illo  quidem  cohabitandi, 
sed  non  sine  Creatoris  contumclia,  vel  absque  eo  quod  se  a 
concubinatu  abstinere  perpetuo  velit,  tune  conjux  conversus, 
praebabito  superioris  ecclesiastici  judicio,  scparari  debet  ab 
infideli,  ct  poterit,  si  velit,  uti  privilegio,  seu  divina  dispensa- 
tione  in  favorem  fidei  concessa,  et  sic  ad  alia  vota  transire 
cum  persona  fideli. 

«  Ad  4um  :  Si  conjugi  fideli  impossible  prorsus  sit  filios  e 
potestate  alterius  coujugis  in  infidelitate  obdurati,  subducere, 
nee*  fas  sit,  praemissa  juridica  et  forinali  interpellations,  cum 
eo  cobabitare,  vel  quia  ille  non  vult,  vel  non  sine  contumelia 
Creatoris  vult  cobabitare,  praeliabito  judicio  superioris  eccle 
siastici,  integrum  eril  ad  alia  vota  transire,  firma  tamen 
manente  obligatione,  qua  semper  tenetur,  curandi,  si  quo 
modo  poterit,  catholic-am  filiorum  cducationcm. 

«  Ad  5um  :  Provisum  in  praecedentibus. 

«  Ad  6um  :  Negative,  et  in  similibus  casibus  missionarii,  qui 
ex  concessione  apostolica  pollent  facultate  dispensandi  super 
disparitate  cultus,  caveant  ne  dispensationem  conccdant,  nisi 
remote  polygamiae  periculo. 

a  Ad  7U1"  :  Quum  agatur,  uti  supponitur,  dc  matrimonio  le- 
gitimo  in  infidelitate  contracto,  mulier  separetur  a  secundo 
viro  omnino  et  cum  cffcctu;  et  si  ob  gravissimas  causas  et 
realem  impotcntiain  separari  nequeat  quoad  habitationem, 
scparetur  saltern  quoad  torum  et  consuctudinem  ;  nullum 
amplius  habens  cum  eodem  viro  tractum  aut  carnale  commer- 


300  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATR1MOMO 

cium.  Deindc  de  more  instruatur,  ci  praecipue  notificando, 
quod,  suscepto  baptismo,  non  dispcnsetur  ab  obligntione, 
quam  habet,  redcundi  ad  primum  maritum;  et  quatcnus,  post 
dcbitam  instructioncm,  constct,  cam  movcri  ad  accipiendum 
baptismum  ex  vero  religionis  motive,  admittatur  statim  ad 
baptismum,  eoque  collate,  interpcllctur  omnino  primus  vir,  ct 
interrogetur  utrum  convert!  vclit,  aut  sine  contumelia  Crcato- 
ris  cum  ea  vitam  traducturus  sit,  et  de  omnibus  resultantibus 
R.  P.  D.  Vicarius  Apost.  S.  G.  certiorem  facial.  Quod  si  vero 
summarie  saltern  et  cxtrajudicialiter  constet  conjugem  in  infi- 
delitate  relictum  adeo  cssc  absentem  ut  moneri  legitime  non 
possit,  aut  monitum,  intra  temp  us  in  monitione  praefixum, 
suam  voluntatem  non  significavisse,  vel  si  adiri  quidem  possit 
conjux  infidelis,  sed  de  comparte  jamfacta  Glmstiana  interpel- 
lari  nequeat  sine  evidenti  gravis  damn!  ei  vel  Ghristianis 
inferendi  periculo,  quin  bujusmodi  damna  cum  necessaria 
circumspectione  et  cautela  remover!  possint,  baec  omnia 
Apostolicae  Sedi  renuntiabit  Vicarius  Apost. ,  expressis  nomi- 
nibus  et  expositis  gravissimis  causis  pro  obtincnda  dispensa- 
tione  super  impedimento  diriment!  disparitatis  cultus,  si 
praetensus  secundus  Arir  adliuc  in  infidclitate  persistat*  et 
narratis  omnibus  rerum,  personarum  et  facti  adjunctis,  ut  in 
re  tain  gravis  momenti  procedi  tuto  possit. 

«  Ad  8um  :  Matrimonium  etiam  in  infidelitate  contractum 
natura  sua  est  indissolubile  et  tune  solum  quoad  vinculum 
dissolvi  potest  virtute  privilegii  in  favorem  fidei  a  Christo 
D.  concessi,  et  per  Apostolum  Paulum  promulgati,  quando 
conjugum  alter  cliristianam  fidem  amplectitur,  et  alter  ne- 
dum  a  fide  amplectenda  omnino  renuit,  sed  ncc  vult  pacifice 
cum  conjuge  converse  cobabitare  absque  injuria  Creatoris, 
ideoquc  non  csse  locum  dissolution!  quoad  vinculum  matri- 
monii  legitime  contract!  in  infidelitate,  quando  ambo  conjuges 
baptismum  susccperunt  vel  suscipere  intendunt  » . 

1335.  Exinde  sequuntur  nonnulla  non  levis  momenti  corol- 
laria  : 

1°  Si  conjux  conversus,  privilegio  fidei  uti  nolens,  caeli- 
qem  vitam  ducere  maluerit,  ct  interim  etiam  alter,  qui  in 


CAP.  VII.   DE    INDIVIDUA   V1TAE    CONSUETUDINE  301 

infidelitate  remanscrat,  baptismum  suscipiat,  hie  potest  ilium 
repeterc  ad  vitae  consuetudinem  restaurandam,  cum  matrimo- 
nium  legitimum  adhuc  subsistat. 

2°  Si,  e  contrario,  conjux  infidelis  ante  novas  fidelis  nuptias 
aliud  matrimonium  contraxerit,  hoc  nullum  est,  obstante  liga- 
minis  impedimcnto,  quod  est  juris  divini. 

3°  In  casu  non  datur  locus  sanationi  in  radice ;  nam  adhuc 
viget  prius  matrimonium  in  infidelitate  contractum,  quod  non 
dissolvitur  nisi  quando  post  conversionem  et  interpellationem 
inutiliter  factam,  novum  ac  valid um  contractum  fuerit  matri 
monium.  Ita  expressis  verbis  S.  G.  S.  Officii,  die  17  Jan.  1900. 

4°  Tandem  novis  fidelis  nuptiis  infidelis  liber  evadit  et 
potest  ad  alia  vota  transire,  non  moclo  conversus  delude  et 
baptizatus,  quod  o  nines  admittunt,  sed  etiam  remanens  in 
infidelitate;  de  quo  disputant  thcologi  et  canonistae,  quorum- 
que  quaestionem  so  intactam  rclinquere  declarat  Benedic- 
tus  XIV  in  Const.  Apostolici  minis  lerii.  Nam  licet  fidci  privi- 
legium  sit  in  favorem  conversi,  non  autem  remanentis  in 
infidelitate,  tamen  fieri  omnino  non  potest  ut  vine-ilium  solva- 
tur  pro  fideli  ct  remaneat  pro  infideli,  juxta  principium 
gcnerale  :  Soluta  a  vinculo  conjugali  muliere,  solution  rema- 
nere  el  virum,  ac  viceversa.  Igitur  vinculum  non  amplius 
adest  :  quo  sublato,  cur  nam  matrimonium  conjugis  infide 
lis  erit  nullum,  aut  etiam  illicitum  tantum?  Vinculum  enim 
poenale  de  quo  nonnulli  loquuntur,  commentitium  prorsus  est. 

1336.  Ex  exposita  doctrina  Apostoli  et  Innocentii  III  in  cit. 
cap.  7,  et  8,  De  divortiis,  manifesto  sequitur  privilegium  fidei 
secumferre  necessario  disciplinam  interpellationum  seu  moni- 
tionum. 

Nempe  post  baplisma  conjugis  fidelis  (1),  infidelis  debet 
interpellari :  1°  An  velit  et  ipse  convert!  ac  baptismum  suscipere ; 
2°  An  saltern  velit  cohabitare  pacifice  sine  contumelia  Greatoris. 

1.  S.  C.  S.  Ot'ficii,  13  Apr.  1859,  respondit  ad  Vicarium  Apost. 
Tcliely  Orientalis  :  «  Interpellationem  faciendam  esse  post  baptismum 
efcin  casibus  difficilioribus  recurrat  (Vicarius  Apost.)  ad  S.  Sedem  ctirn 
omnibus  facti  circumstantiis ».  Vide  etiam  Collect.  Paris.,  n.  9o9.  Ne- 
cessaria  igiturcst  venia  Sedis  Apostolicae,  ut  interpellatio  fieri  queat 
ante  baptismum. 


302  TR.YCTATUS    CATVOMCUS    DE    MATRIMONIO 

Si  infidelis  respondct  negative  ad  utrumque,  fidelis  debet 
discederc,  et  vi  privilegii  fidei  ad  alia  vota  transire  potest. 

Si  rcspondet  affirmative  ad  utrumque,  rnatrimonium  slabit 
omnino. 

Si  respondet  affirmative  ad  lum,  negative  ad  2um,  illarespon- 
sio  affirmaliva  non  est  seria,  et  liaberi  debet  pro  negativa,  ut 
facile  patet,  ideoque  rursus  fidelis  disccdere  debet,  et  uti  po 
test  privilcgio  fidei. 

Tandem  si  respondet  negative  ad  lum  et  affirmative  ad  2um, 
fidelis  potest  qnidem  declinare  vitae  consuetudinem  quoad 
torum,  mensam,  habitationem,  sed  novas  nuptias  inire 
nequit,  quia,  si  a  continentia  abborret,  cum  infideli  conviverc 
potest. 

Quod  si,  non  obstante  responsione  affirmativa  ad  2um,  peri- 
culum  perversionis  in  fide  vcl  alterius  gravis  peccati,  judicio 
Episcopi,  ex  ilia  vitae  consuetudine  fideli  immineat,  tune  fide 
lis  non  solum  potest,  sed  etiam  debet  illam  declinare,  prouti 
si  responsio  fuisset  negativa,  et  Episcopus  ex  privilegio  fidei 
novas  nuptias  fideli  permittat,  ne  servituti  subjectus  sit  in 
hujusmodi  (1).  Quod  si  id  constet  ante  interpellations  facien- 
das,  secunda  interpellatio  praetermittitur  dispensatione  Sedis 
Apostolicae,  seu  Episcopi,  si  indultum  dispensandi  habet  (2). 
Concilium  Toletanum  IV,  relatum  can.  10,  c.  28,  q.  1,  in 
Decreto,  prohibuit  lege  generali  conjugi  converse  ex  Judaismo 
cohabitare  cum  comparte  in  Judaica  perfidia  remancnte,  scili 
cet  prop  tor  periculum  perversionis  fidelis,  et  nullam  spem  con- 
versionis  infidelis;  et  hodie  praxis  cst,  ut  baec  cohabitatio 
prohibeatur  in  religionibus  christianis,  permittatur  in  infide- 
libus  (3;.  Posita  hac  prohibitione  generali,  statim  locus  est  pri 
vilegio  fidei,  si  infidelis  respondet  negative  ad  lum  ;  sed 
quoniam  eae  prohibitiones  supprimunt  alteram  interpellatio- 
nem,  jure  communi  praescriptam,  ferri  non  possunt  nisi  aucto- 
ritate  Sedis  Apostolicae. 

1.  Synodus  Limana  probata  a  Sixto  V,  n.  1352,  ad  3um. 

2.  S.  C.  6.  Oflicii,  cit.  n.  1352,  ad  2um. 

3.  Ballerini-Gary,  torn.  II,  n.  759;  D'Annibale,  p.  Ill,  S  474,  not.  II; 
Mansella,  p.  I,pag.  120-122. 


CAP.   VII.  —    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  303 

Tandem  si  infidelis  interpellatus  nil  respondet,  valdc  proba- 
bile  est  hoc  silentium  aequivalcre  responsioni  negativae,  si 
constat  infidclem  non  csse  legitime  impeditum,  sed  practice 
recurratur  ad  dispensationem  ab  interpellationibus  (1). 

Ilaec  interpellationum  disciplina  fusion  indiget  declaratione. 

1337.  Interpellationes,  jure  ecclesiastico,  fieri  debent  judi- 
cialiter  ab  Ordinario  (2);  scilicet  Ordinarius  advocat  infidelem, 
ab  eoquc  sciscitatur  num  velit  et  ipse  convert!,  vel  saltern 
pacifice  cohabitare  sine  contumelia  Greatoris.  Kesponsio  sen 
negativa  sen  aflirmativa  in  actis  refer tur  et  in  arcliivio  serva- 
tur.  Si  infidelis  inducias  postulat  ad  dcliberandum,  judcx  eas 
concede.t,  mouens,    iis   inutiliter  praeterlapsis,  praesumi  re- 
sponsionem  negativam ;  quae  omnia  pariter  in  actis  notanda 
sunt.    Si   infidelis   advocatus   non   compare  fc,   judex    curabit 
eumdcm  interpellare  per  aliam  personam ;  et  omnia  item  in 
actis  referet. 

Putamus  autem  monittonein  quoque  extra]  udicialem  et  pri- 
vatam,  ab  ipso  conjuge  con  verso  faetam,  satis  esse  pro  valido 
matrimonio  ineundo,  imo  et  pro  licito,  si  forma  judicialis 
servari  nequit  At  in  casu  parochus  aut  missionarius,  ut 
novum  conjugium  fideli  permittat,  certus  esse  debet  de  inter 
pellationibus  factis  et  de  response  infidelis  ;  bine  Glossa  in 
cap.  1  oil.  tit.,  v.  qui  relinquitur,  ait  :  «  Debet  (pars  conversa) 
adhibere  testes,  quod  ilia  nonvult  ei  cohabitare,  neimpediatur 
postea  contrahens  ».  Et  consulat,  si  possibile  est,  Ordinarium 
seu  Vicarium  Apostolicum. 

Interpellationes  unica  tantum  vice  fiant  necesse  est,  sed  ex 
mera  charitate  pluries  etiam  fieri  possunt,  uti  rcspondit 
S.  G.  S.  Officii,  die  12  ./twin  1850,  ad  Vicarium  Apost.  Gocin- 
cinae  Occidcntalis  (3). 

1338.  Haec  duplex  interpellatio  necessaria  est  pro  validitate 
matrimonii  denuo  contrahendi.  Id  constat  ex  documentis  mox 


1.  Feijc,  n.  495. 

2.  Feijc,  n.  487;  Benedictus  XIV,  De  Syn.  XIII,  A'AY,  n.  4  ;  Giovine, 
torn.  /,  g  Til. 

3.  Collect.  Paris.,  n.  948.  Formulam  hujus  interpollationis  vide  in 
Alleg.  IV. 


304  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

citandis  :  ac  proinde  doctrina  d'Annibale,  p.  HI,  g  476,  alio- 
rumque  qui  hoc  negant  aut  de  eo  dubitant,  ccrte  in  aliquo 
saltern  casu  falsa  est. 

Sane  Provicarius  Generalis  Tongkini  Occidentalis  sequentia 
dubia,  quae  ad  hanc  rem  aliasque  attinent,  proposuit  S.  G.  de 
Prop.  Fide  : 

«  1°  Utrum  ad  effectum  matrimoniidissolvendi,  juxtaprivi- 
legium  in  favorem  fidei  a  Christo  D.  concessum,  et  ab  Apostolo 
promulgatum,  interpellatio  partis  in  infidelitate  perseveran- 
tis  sit  de  jure  divino,  atque  adeo  necessaria  ut,  ea  neglecta, 
nullus  plane  habeatur  matrimoniidissolvendi  locus?  An  soluin 
pertineat  ad  formam  judicialem,  nee  requiratur,  nisi  ut  disso- 
lutio  licitc  fiat,  praesertim  cum  aliunde  constat  incliciis  mora- 
liter  certis  alterum  conjugem  nee  fidem  amplecti  nee  sine 
contumelia  Greatoris  vclle  cohabitare? 

«  2°  Posito  quod  ad  primam  partem  respondeatur  affirma 
tive,  quaeritur,  num  sola  dc  religione  amplectenda  sufficiat 
interrogatio ;  utrum  scilicet  pars,  in  infidelitate  remanens,  velit 
converti,  necne,  quod  Thomae  Sanchez  auctoritate  freti  existi- 
mant  aliqui  ex  missionariis ;  an  potius  interpellatio,  utrum 
sallem  pars,  in  infidelitate  perseverans,  absquc  Creatoris  contu 
melia  cohabitare  consentiat,  sit  quoque  essentialis  et  absolute 
requisita,  ita  ut,  ilia  praetermissa,  non  solum  non  licite,  sed 
etiam  non  valide  matrimonium  dissolvi  queat ? 

t  3°  Utrum  solemnis  uxoris  cxpulsio  a  marito  facta,  videli 
cet  dando  libellum  repudii  coram  pagi  primoribus  juxta  leges- 
regni,  possit  intcrpellationis  locum  tenere  et  pro  ea  reputari, 
cum  certissime  constet  de  istius  mariti  voluntate,  ilium  nempe 
pracfatam  mulierem  nullo  modo  in  posterum  uxorem  velle 
habere ;  an  potius,  nulla  repudii  habita  ratione,  in  iis  etiam 
circumstantiis  duplex  in  jure  praescripta  ad  validitatem  disso- 
lutionis  matrimonii  requiratur  interpellatio? 

«  4°  Quaeritur  quomodo  se  dcbeat  gercre  missionarius  erga 
mulierem  infidelem  absquc  ulla  adulterii  causa  a  suo  marito 
etiam  infideli  repudiatam,  qui  aliam  duxit,  cum  ilia  postulat 
baptizari,  et  cst  suspicio  an  sit  animo  parata  ad  revertendum 
ad  suum  maritum,  si  forte  postea  revocet,  et  sine  contumelia 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  305 

Creatoris  cohabitare  consentiat?  Debetne  illam  de  hac  re  prius 
interrogare,  ac  interea  baptismum  differre  donee  melius  sit  dis- 
posita,  etiam  cum  periculo  moriendi  absque  baptismate  ?  Quid 
autem  si  consentit,  sed  dumtaxat  cum  hac  conditione,  quando 
nimirum  expulsa  fuerit  concubma? 

*  5°  Quaeritur,  an  adulterium  ansam  praebeat  conjugibus  in- 
fidelibus,  sicut  et  Christianis,  divortium  perpetuum  celebrandi, 
ita  ut  parti  innocenti  omnino  sit  integrum,  cum  sacro  fonte 
abluta  fuerit,  aut  saeculo  nuntium  remittere,  aut  in  statu  vidui- 
tatis  vitam  transigere,  licet  parsaltera  reconciliarivelit,  et  sine 
contumelia  Greatoris  cohabitare  ? 

«  6°  Gum  maritus  infidelis  suae  uxori,  jam  sacri  baptism! 
aquis  tinctae,  religionem  quidem  servare  permittit,  nee  aliquid 
peccati  mortalis  formaliter  jubet,  at  illam  in  usu  matrimonii 
ad  multa  gravia  contra  conjugalem  castimoniam  adeo  impor 
tune  pellicit,  ut  mulier  semper  sit  in  gravi  periculo  peccandi 
mortaliter.  Quaeritur  in  hoc  casu,  an  praefata  mulier  possit 
eum  relinquere,  et  ad  alia  vota  transire?  Quid  autem  si  peri- 
culum  non  veniat  ex  altero  conjuge,  sed  ab  aliis  qui  in  eadem 
domo  sunt,  v.  g.,  a  socero,  qui  suam  nurum  ad  incestum 
sollicitat,  vel  a  socru,  muliere  jurgiosissima  et  superstitionibus 
addictissima  » ? 

S.  G.,  die  o  Martii  1816,  reposuit  : 

«  Ad  lum :  Non  esse  locum  dissolution!  matrimonii  in  infide- 
litate  contract!  in  casu  de  quo  agitur,  nisi  interpellatione  prae- 
missa,  aut  nisi  obtenta  legitimis  ex  causis  super  interpellatione 
Apostolica  dispensation . 

«  Ad  2um  :  Interpellandum  esse  conjugem  infidelem  non  so- 
lum  an  convert!  velit,  sed  etiam  casu  quo  nolit  convert!,  an 
velit  cum  conjuge  fideli  cohabitare  sine  contumelia  Greatoris, 
juxta  dispositionein  Innocent!!  Ill,  cap.  Quanta,  De  dl- 
vortiis . 

«  Ad  3um :  Faciendam  esse  interpellationem  etiam  in  casu  de 
quo  agitur,  si  fieri  possit,  aut  recurrendum  esse  ad  Sedem 
Apostolicam  pro  obtinenda  dispensatione. 

«  Ad  4um  :  Nihil  obstare  quominus  mulieri,  de  qua  in  casu, 
modo  aliunde  sit  sufficicnter  instructa,  baptisma  conferatur. 
1  20 


306  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMO.MO 

«  Ad  5um :  Conjugem  ad  fidcm  conversum  et  baptizatum 
posse  facere  divortium  quoad  torum  a  conjuge  infideli  ob  adul- 
terium  ab  eo  commissum,  quamvis  iste  veniam  pctat  et  vclit 
cohabitare  sine  contumelia  Greatoris. 

«  Ad  6um  :  Mulierem  conversam  posse  a  viro  infideli  disce- 
dere,  et  ad  alia  vota  transire  in  casu  quod  ille  earn  pertrahat 
ad  gravia  peccata  contra  castitatem  conjugalem  (cap.  Quanta, 
et  cap.  Gaudemus,  Innocentii  III,  De  divortiis).  Quod  si  per- 
tractio  mulieris  conversae  ad  peccatum  mortale  non  proveniat 
ab  ejus  viro  infideli,  sed  ab  aliis  qui  in  ejus  domo  habitant, 
soccro,  e.  g.,  vel  socru,  posse  mulieremfidelem,  ubi  alia  media 
non  suppetunt,  se  subducere  ab  ea  domo,  ubi  ad  graviter  pcc- 
canduin  pertrahitur,  non  vero  posse  matrimonium  dissolvere, 
et  ad  aliad  transire  > . 

1339.  Hinc  Gregorius  XVI  matrimonia  inita  post  incomple- 
tas  interpellationes  sanavit  in  radice,  die  17  Jan.  1836.  Nam 
Vicarius  Apost.  Sutchuensis  exposuerat : 

«  Cliristiani,  quando  faciunt  interpellationes  prioris  conjugis 
infidelis,  si  conjux  infidelis  respondeat  se  vclle  recipere  suam 
eonsortem  fidelem,  tune  interrogant  ilium,  an  velit  convert!,  et 
an  saltern  consentiat  cohabitare  pacifice  sine  contumelia  Crea- 
toris.  At  si  pars  infidelis  statim  respondeat  se  nolle  amplius 
recipere  priorem  conjugem  fidelem,  aut  ad  illam  reverti,  tune 
nihil  ulterius  interrogant ;  quia  timent  ne  pagani  magis  indi- 
gnentur  et  blasphement  contra  religioncm  Ghristianam.  Quae- 
ritur  igitur  an  possit  permitti  parti  fideli,  ut  cum  alio  fideli 
contrahat  matrimonium,  etiamsi  in  interpellatione  prioris 
conjugis  infidelis  omissa  fuerit  interrogatio  an  velit  converti, 
et  an  saltern  consentiat  simul  cohabitare  sine  contumelia 
Create ris.  Quod  si  Sanctitas  Vestra  censuerit  omissionem 
dictarum  interrogationum  an  conjux  infidelis  velit  converti,  et 
an  velit  saltern  cohabitare  sine  contumelia  Creatoris,  reddere 
nullam  interpellationem  aut  insufficientem,  itaut  ex  vihujus- 
modi  interpellationis  pars  fidelis  non  possit  valide  aliud 
matrimonium  contrahere  cum  aliquo  fideli,  tune  humiliter 
supplicat  Vicarius  Apost.  praedictus,  ut  Sanctitas  Vestra  sanet 
in  radice  multa  matrimonia,  quae  in  Vicariatu  Sutchuensi 


CAP.  VII.  —   DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  307 

contracta  sunt  post  interpellationem  factam  sine  dictis  interro- 
gationibus  >. 

Gregorius  XVI...  :  «  Perpensis  expositis  benigne  matrimonia, 
ut  supra,  contracta  in  Vicariatu  Sutchuensi  cum  omissione 
interrogationum,  prout  in  supplici  libello  exponitur,  in  radice 
sanat  et  convalidat,  perinde  ac  si  in  matrimoniis  contractis 
interpellationcs  factae  fuissent  » . 

1340.  At  si  conjux  infidelis  interpellate,  in  infidelitate  per- 
manens,  consentiat  pacifice  sine  contumelia  Creatoris  cuin 
fideli  cohabitare,  sed  deinde  discedat,  aut  non  amplius  cohabi- 
tet  pacifice  et  sine  contumelia  Greatoris,  fidelis  jam  uti  potest 
privilegio  fidei,  etsi  consensus  post  baptisma  renovatus  sit  : 
dummodo  ipse  non  dederit  justum  ac  rationabilem  motivum 
alter i  discedendi,  quo  in  casu  sibi  imputet,  si  continentiam 
servare  debebit.  Vide  rcsponsionem  S.  G.  S.  Officii  ad  lum, 
relatam  n.  1334.  Praeterea  Episcopus  Coccinensis  exposuit 
S.  G.  S.  Oificii  : 

«  Saepe  contingit  ut  ex  duobus  infidelibus  alter  com^ertatur 
ad  fidem,  alter  convert!  quidem  tune  nolit,  consentiat  tamen 
habitare  cum  fideli  sine  contumelia  Greatoris,  et  quin  eum  per- 
trahat  ad  mortale  peccatum,  imo  promittat  se  quoque  fidem 
postea  amplexaturum,  quod  ob  aliquam  specialem  rationem 
aliquandiu  differre  necessarium  ducit.  Quare  fidelis  infidelem 
non  dimittit,  sed  cohabitare  pergunt  ut  conjuges,  idque  ad 
longum  tempus  et  aliquot  etiam  annos.  At  postea  infidelis, 
mutata  voluntate,  non  solum  convert!  non  vult,  sed  tentat 
fidelem  pertrahere  ad  idolorum  cultum,  vel  discedit,  nee  jam 
consentit  habitare  cum  illo,  imo  ad  alias  nuptias  ipse  transit. 
Quaeritur : 

«  1°  An  in  hoc  casu  possit  etiam  fidelis  derelictus  disce- 
dere  et  ad  alias  nuptias  transire,  habeatque  hie  locum  pri- 
vilegium  ab  Apostolo  promulgatum  :  Si  infidelis  discedit, 
discedat  ? 

€  2°  An  id  solum  habeat  locum  quando  infidelis  discedit 
odio  fidei,  an  etiam  quando  discedit  propter  discordias,  vel 
aliam  causam  a  fide  diversam  ? 

«  3°  An  etiam  possit  fidelis  transire  ad  alias  nuptias,  quando 


308  TRACTATUS    CANONICTJS    DE    MATRIMONIO 

infidelis  quacumque  de  causa  ab  eo  discessit,  nee  sciri  potest 
an  vivat  adhuc,  necne? 

«  4°  An  fidelis  qui  ex  dispensatione  valide  contraxit  ma- 
trimonium  cum  infideli,  transire  possit  ad  alias  nuptias,  si 
infidelis  discedat,  vel  cohabitare  nolit,  vel  eum  pertrahat  ad 
mortale  peccatum ? 

«  5°  An  aliquo  et  quanto  tempore  possit  fidelis  post  con- 
versionem  cohabitare  cum  infideli,  quin  privetur  potestate 
transeundi  ad  alias  nuptias  » ? 

Clemens  XIII,  in  S.  G.  S.  Officii,  die  5  Aug.  1759,  reposuit : 

«  Ad  lum  :  In  casu  de  quo  agitur  affirmative. 

«  Ad  2um  :  Gum  militet  ex  parte  conjugis  conversi  favor 
fidei,  eo  potest  uti  quacumque  ex  causa,  dummodo  justa  sit, 
nimirum  si  non  dederit  justum  ac  rationabile  motivum  alteri 
conjugi  discedendi,  ita  tamen  ut  tune  solum  intelligatur  solu- 
tum  jugum  vinculi  matrimonialis  cum  infideli,  quando  conjux 
conversus  (renuente  altero  post  intcrpellationem  converti) 
transit  ad  alia  vota  cum  fideli. 

c  Ad  3um  :  Praemittendam  esse  interpellationem,  qua  inti- 
metur  conjugi  infideli,  an  velit  converti;  a  qua  interpellatione 
Apostolica  Sedes  justis  de  causis  dispensat. 

c  Ad  4um  :  Si  fidelis,  praevia  dispensatione,  contraxit  matri- 
monium  cum  infideli,  censetur  illud  contraxisse  cum  explicita 
conditione,  dummodo  nimirum  infidelis  secum  cohabitare 
velit  absque  contumelia  Creatoris ;  quare  si  infidelis  non  ser- 
vet  supradictam  conditionem,  adhibenda  sunt  juris  remedia 
ad  hoc  ut  earn  servet ;  alias  separari  debent  quoad  torum  et 
cohabitationem,  non  tamen  quoad  vinculum;  quocirca  in 
casu,  de  quo  agitur,  conjuge  infideli  super stite,  non  potest 
fidelis  ad  alia  vota  transire. 

«  Ad  5um :  Gonversus  ad  fidem  in  ipso  conversionis  momento 
non  intelligitur  solutus  a  vinculo  matrimonii  cum  infideli 
adhuc  superstite  contracti;  sed  tune  acquirit  tantummodo  jus 
transeundi  ad  alias  nuptias,  cum  conjuge  tamen  fideli,  idque 
si  conjux  infidelis  renuat  post  interpellationem  converti.  Ce- 
terum  tune  solum  conjugii  vinculum  dissolvitur,  quando  conjux 
conversus  transit  cum  effectu  ad  alias  nuptias.  Si  gentilis  con- 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  309 

versus  ante  susceptionem  baptism!  habeat  plures  uxores,  et 
prima  recusat  amplecti  fidem,  tune  legitime  potest  quamlibet 
ex  illis  retinere,  dummodo  fidelis  fiat,  sed  in  hoc  casu  con- 
trahentes  mutuum  consensum  coram  parocho  et  testibus 
renovare  debent  ». 

1341.  Ex  his  apparet  quid  dicendum,  si  infidelis  discedit 
propter  conjugis  fidelis  adulterium.  Nempe  si  hie  adulterium 
perpetravit  post  suam  conversionem  et  susceptum  baptisma, 
discedente  infideli,   privilegium  fidei  invocare  nequit,    quia 
profecto  ipsi  motivum  justum  et  rationabile  discedendi  dedit. 
Si,  e   contrario,  conjux  fidelis  adulterium   commiserat  ante 
baptismum,  cum  baptismo  ablutum  sit,  non  est  amplius  cur 
infidelis  discedat,  ideoque,   si  discedit,  privilegium  fidei  sar- 
tum  tectumque  illi  esse  debet.  Hinc  cum  quaesitum  fuisset  a 
S.  C.  de  Prop.  Fide  :  «  Si  Titia  ante  ejus  conversionem  et  bap 
tismum  adulterium  commisit  et  repudiata  est,  baptizata  utine 
potest  privilegio  fidei  »?  S.  G.  reposuit,  die  17  Jan.  1797  : 
« Affirmative,  praemissa  tantum  interpellatione,  nullaque  prae- 
terea  habita  ratione  utrum,  necne,  praecesserit  sive  adulterium 
sive  repudium  » .  Idem  dicas  si  post  fidelis  baptismum  utraque 
pars  adulterio  coinquinata  est,  quia  infidelis  jam  non  habet 
justam  ac  rationabilem  discedendi  causam  (n.  1366)  (1).  Tandem 
si,  post  fidelis  baptismum,  infidelis  in  adulterium  prolapsus  est, 
certe  fidelis  potest  discedere  quoad  torum,  mensam,  habitatio- 
nem:  num  locus  sit  quoque  privilegio  fidei,  DD.  non  conve- 
niunt  (2). 

1342.  Ab  interpellationibus  unus  Romanus  Pontifex  di- 
spensat  et  frequenters.  G.  S.  Officii  has  dispensationes  in 
casibus  particularibus   elargitur.  Praeterea  Romanus    Pon 
tifex  aliis  quoque  dispensandi  potestatem  communicare  potest 
et  solet. 

Facultates  autem  pro  aliquibus  regionibus  concessae  non 
possunt  ad  alias  extendi,  quantumvis  id  suadere  videretur 
identitas  aut  paritas  rationis(3).  Videamus  in  quibus  praecipue 

1.  Giovine,  torn.  7,  §  272,  n.  6,  plures  alios  citans. 

2.  Giovine,  I.  c.,n.  7. 

3.  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXI,  n.  5. 


310  THACTATUS    CANOfllCUS    DE    MATRIMONIO 

casibus   dispensatio  ab  una  vel  utraque  interpellatione  con- 
cedatur. 

1343.  a)  In  formula  I,  n.  11,  inter  facilitates  ordinarias, 
quae  Vicariis  Apost.  Societatis  Missionum  ad  exteros  a  S.  Sede 
ad  quinquennium  conceduntur,  legitur :    «   Dispensandi  cum 
gentilibus  et   infidelibus   plures  uxores   habentibus,  ut  post 
conversionem  et  baptismum,  quam  ex  illis  maluerint,  si  etiam 
ipsa  fidelis  fiat,  retincre  possint,nisi  prima  voluerit  convert! ». 
Nempe  si  vir  est  polygamus,  solum  matrimonium  cum  prima 
uxore  valere  diximus  n.  719,  ideoque,  baptizato  viro,  prima 
tantum  uxor  interpellanda  foret.  At  in  favorem  fide!  indultum 
est  ut  interpelletur  tantum,  an  velit  convert!  (dispensata  altera 
interpellatione),  ipsaque  renuente,  vir  poterit  quamlibet  ex 
aliis  eligere,  dummodo  et  ilia  fidelis  fiat,  renovate  conseusu. 
Hue  spectant  sequentes  tres  responsiones. 

1344.  «  In  facultatibus  ordinariis  adn.  11  coneeditur  facul- 
tas  dispensandi  cum   gentilibus  el  infidelibus  plures  uxores 
habentibus...  Quaeritur  utrum plures  intelligatur  simulac  con- 
junctim  praeclse,  an  intelligatur  etiam  de  habentibus  plures 
successive,    ita  ut  vir  infidelis  qui,    dimissa    prima  uxore, 
alteram  duxit,  et  hac  pariter  dimissa,  alii  vel  aliis  successive 
adhaesit,  post  conversionem  et  baptismum,  quam  ex  illis  ma- 
luerit  i^sive  adhuc  cum  eo  habitantibus,  sive  etiam  relictis),  si 
etiam  ipsa  fidelis  fiat,  retinere  possit,  nisi  prima  voluerit  con 
vert!  >  ?  S.  G.  de  Prop.  Fide,  die  14  Jan.  1806,  reposuit  affir 
mative. 

1345.  Vicarius  Apost.  Cocincinae  Occidentalis  exposuerat 
S.  G.  S.  Officii  :  «  Ex  S.  Sedis  indulto  (form.  la,  n.  11)  nobis 
dispensare  licet  cum  gentilibus  plures  uxores  habentibus...  Sed 
saepius  evenit,  ut  mulier,  quae  habuerat  plures  successive 
maritos,  convertatur.  Quaeritur  ergo  utrum  locus  esse  possit 
dispensation!,  quatenus  ilia  retineat,   quern  maluerit  ex  istis, 
modo  fidelis  fiat,  si  primus  noluerit  convert!  »  ?  S.  G.,  die 
12  Jun.  1850,  respondendum  censuit  :  «  Locum  esse  dispen- 
sationi  tarn  pro  viris,  quam  pro  mulieribus  ». 

In  eadem  sententia  fuerat  S.  G.  de  Prop.  Fide,  die  14  San. 
1793,  in  Gongregatione  particular!  pro  imperio  Sinarum;  sed 


CAP.  VII.  —    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  311 

jam  alias   gratia   extensionis   hujusmodi  facultalis  concessa 
fuerat  etiam  quoad  polyandriam  (1). 

1346.  Tandem  Paulus  III  in  Const.  Alt  Undo,  an.  1537  pro 
Indiis  Occideutalibus  haec  habet  :   «  Super  eorum  vero  matri- 
monium  hoc  observandum  decernimus,  ut  qui  ante  conver- 
sionem  plures,  juxta  eorum  mores,  habebant  uxores,  et  non 
recordatur  quam  primo  acceperint,  conversi  ad  fidem  unam  ex 
illis  accipiant.  quam  voluerint,  et  cum  ea  matrimonium  con- 
trahant  per  verba  de  praesenti,  ut  moris  est;  qui  vero  recor- 
dantur  quam  primo  acceperint,  aliis  dimissis,  earn  retineant ». 

1347.  b)  In  formula  11,  n.  6,  inter  facilitates  extraordi- 
narias,  quae  Vicariis  Aposfc.  Indiae  ad  quinquennium  pariter 
conceduntur,  legitur  :  «  Dispensandi  intra  fines  sui  Vicariatus 
super   interpellatione    conjugum    in   infidelitate   relictorum, 
dummodo  adhibitis  antea  omnibus  diligcntiis,  etiam  per  publi- 
cas  ephemerides,  ad  reperiendum  locum  ubi  conjux  infidelis 
habitat,  eisque  in  irritum  cessis,  constet  saltern  summarie  et 
extrajudicialiter  dictum  conjugem  absentem  moneri  legitime 
non  posse,  aut  monitum  intra  tempus  in  monitione  pracfixum 
suam  voluntatem  non  significavisse  ». 

Et  in  formula  III,  n.  9  :  «  Dispensandi  super  interpella 
tione  conjugum  in  infidelitate  relictorum  pro  omnibus  casibus 
ordinariis,  dummodo  scilicet  adhibitis  antea...  (ut  supra),  et 
insuper  pro  viginti  casibus  extraordinariis,  nempe  quando 
adiri  quidem  potest  conjux  infidelis,  sed  de  comparte  jam  facta 
Christiana  interpellari  nequit  sine  evident!  gravis  damni  ei  vel 
christianis  inferendi  » . 

Nonnulli  censent  his  in  casibus  physicac  aut  moralis  impossi- 
bilitatis  obligationem  interpellandi  non  urgere,  et  dispensa- 
sationem  concedi  ad  cautelam,  quia  moralem  impossibilitatem 
definire  plerumque  perdifficile  est  (2).  Quidquid  de  hoc  sit, 
haec  facultas  Vicariis  Apost.  concessa  declaranda  est. 

1348.  Animadvertimus  S.  Pium  V  in /?rew"  die!  2Atig.  1571, 
pro  Indiis  Occidentalibus  indulsisse  viro  polygamo  ut  post  sus- 


1.  Collect.  Paris.,  n.  951. 

2.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  338,  not.  24. 


312  TRACTATES    GANONICUS    DE    MATRIMONIO 

ceptum  baptisma  posset,  renovate  consensu,  unam  ex  aliis  uxo- 
ribus,  quae  pariter  convertitur,  ducere.Verba  S.  Pii  Vhaec  sunt : 

«  Roman!  Pontificis  aequa  et  circumspecta  providentia,  ne 
ea  quae  pro  salubri  Indorum  noviter  ad  fidem  convcrsorum 
directione  sanciri  debent  et  terminari,  alicujus  haesitationis 
scrupulo  subjaceant,  declarationibus  et  aliis  opportunis  con- 
suevit  providere  remediis.  Cum  itaquc,  sicut  accepimus,  Indis 
in  sua  infidelitate  manentibus  plures  permittantur  uxores, 
quas  ipsi  etiam  levissimis  de  causis  repudiant,  hinc  factum  est 
quod  recipientibus  baptismum  permissum  sit  permanere  cum 
ea  uxore,  quae  simul  cum  marito  baptizata  existit.  Et  quia 
saepe  numero  contingit  illam  non  esse  primam  conjugem,  unde 
tarn  ministri  quam  Episcopi  gravissimis  scrupulis  torquentur, 
existimantes  illud  non  esse  verum  matrimonium.  Sed  quia 
durissimum  est  separare  eos  ab  uxoribus,  cum  quibus  ipsi 
Indi  baptismum  susceperunt,  maxime  quia  difficillimum  foret 
primam  conjugem  reperire,  ideo  Nos,  statui  dictorum  Indorum 
paterno  affectu  benigne  consulere,  atque  ipsos  Episcopos  et 
ministros  ab  bujusmodi  scrupulis  eximerc  volentes,  motu 
proprio  et  ex  certa  scientia  nostra  ac  Apostolicae  potestatis 
plenitudine,  ut  Indi  sic,  ut  praemittitur,  baptizati  et  in  futurum 
baptizandi  cum  uxore,  quae  cum  ipsis  fuerit  baptizata  ct  bapti- 
zabitur,  remanere  valeant  tamquam  cum  uxore  legitima,  aliis 
dimissis,  Apostolica  auctoritate tenore praesentium  declaramus, 
matrimoniumque  hujusmodi  inter  eos  legitime  consistere  » . 

1349.  Deinde  Gregorius  XIII  ultcrius  etiam  progressus  est 
suo  celcbri  decreto  quod  gravissimis  difficultatibus  occurrit, 
dato  die  25  Jan.  1585  pro  Angola,  Aethiopia,  Brasilia  et  aliis 
Indicis  regionibus  : 

«  Quouiam  saepe  contingit  multos  utriusque,  sed  praecipue 
virilis  sexus,  infideles,  post  contracta  gentili  ritu  matrimonia 
ex  Angola  et  Aethiopia,  Brasilia  et  aliis  Indicis  regionibus  ab 
hostibus  captos  a  patriis  finibus  et  propriis  conjugibus  in 
remotissimas  regiones  exterminari,  adeo  ut  tarn  ipsi  captivique, 
qui  in  patria  remanent,  si  postea  ad  fidem  convertantur,  con- 
juges  infideles  tarn  longo  locorum  intervallo  disjunctos,  an 
sine  contumelia  Greatoris  secuin  cohabitare  velint,  ut  par  est, 


CAP.  VII.   —    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  313 

monere  ncqueant,  vel  quia  interdum  ad  hostiles  et  barbaras 
provincias,  ne  nuntiis  quidem  accessus  pateat,  vel  quia  igno- 
rent  prorsus  in  quas  regiones  fuerint  transvecti,  vel  quia  ipsa 
itineris  longitude  magnam  afferat  difficultatem  ;  idcirco  Nos, 
attendentes  hujusmodi  connubia  inter  infideles  contracta  vera 
quidem,  non  tamen  adeo  rata  censeri,  ut,  necessitate  suadente, 
dissolvi  non  possint,  talium  gentium  infirmitatem  paterna 
pietate  miserati,  universis  et  singulis  dictorum  locorum  Ordi 
nariis  et  parochis  et  presbyteris  Societatis  Jesu  ad  confessiones 
audiendas  ab  ejusdem  Societatis  Superioribus  approbatis,  et 
ad  dictas  regiones  pro  tempore  missis,  vel  in  illis  admissis, 
plenam  auctoritate  Apostolica  tenore  praesentium  concedimus 
facultatem  dispensandi  cum  quibuscumque  utriusque  sexus 
Ghristifidelibus  incolis  dictarum  regionum  et  serius  ad  fidem 
conversis,  qui  ante  baptisma  susceptum  matrimonium  con- 
traxerant,  ut  eorum  quilibet,  superstite  conjuge  infideli  et  ejus 
consensu  minime  requisito,  aut  response  non  expectato,  matri- 
monia  cum  quoAris  fideli  alterius  etiam  ritus  contrahere  et  in 
facie  ecclesiae  solemnizare  et  in  eis  postea  carnali  copula  con- 
summatis,  quoad  vixerint,  remanere  licite  valeant :  dummodo 
constet  et  summarie  etiam  extra judicialiter  conjugem,  ut  prae- 
fertur,  absentem  moneri  legitime  non  posse,  aut  monitum  intra 
tempus  in  eadem  monitione  praefixum  suam  voluntatem  non 
significasse.  Quae  quidem  matrimonia,  etiamsi  postea  inno- 
tuerit  conjuges  priores  infideles  suam  voluntatem  juste  impe- 
ditos  declarare  non  potuisse,  et  ad  fidem  etiam  tempore  trans 
act!  (1)  secundi  matrimonii  converses  fuisse,  nihilominus 

1.  Nonnulli  habent  :  tempore  contracti  secundi  malrimonii,  sed 
mclius  legitur  :  lempore  transacli  secundi  malrimonii.  Et  sensus  est 
matrimonium  valere,  etsi  postea  innotuerit  conjugem  priorem  infi- 
delem  baptizatum  fuisse  post  contractum  a  fideli  sccundum  matrimo 
nium.  E  contrario,  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  XIII,  cap.  XXI,  n.  5, 
ita  verba  Gregorii  XIII  intellexit  ut  matrimonium  valeret,  etsi  postea 
innotuerit  conjugem  priorem  infidelem  baptizatum  fuisse  ante  contrac- 
tum  a  fideli  secundum  matrimonium  ;  qui  intellectus  est  manifesto 
erroneus,  turn  quia  Gregorius  XIII  loquitur  de  conversione  ad  fidem 
tempore  transacti  secundi  malrimonii,  quod  tempus,  stricte  loquendo, 
turn  incipit,  cum  secundum  matrimonium  contractum  fuit,  turn  quia 
secus  sequeretur  Gregorium  XIII,  momento  secundi  matrimonii,  sol- 
visse  matrimonium  etiam  consummalum  inter  duos  fideles. 


314  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

rescind!  nunquam  debere,   sed  valida  et  firma  prolemque  inde 
suscipiendam  legitimam  fore  decernimus...  ». 

Post  haec  praedictae  facultates  Vicariis  Apost.  concedi  coe- 
perunt.  Bencdictus  XIV  in  Const.  In  suprema,  16  Jan.  1745, 
easdem  facultates  concedit  Nuntio  Venetiarum. 

1350.  Ilia   verba    dummodo    constet    etiam    summarie... 
declarat  instructio  S.  G.  S.  Officii,  diei  11  Jun.  1760,  ad  Supe- 
riorem  Missionum  PP.  Barnabitamm  :  «  Osservi  pero  diligen- 
temente  e  con  tutta  la  possibile  cautela  il  P.  Superiore  della 
Missione,   che  in   ognuno  di   quest!  casi,   nei  quali   credera 
necessario  di  dispcnsare  dall'  interpellanza,  non  bastera  che 
egli  ne  sia  internamente  persuaso,  ma  dovra  fare  un  processetto 
sommario  da  cui  per  ogni  futuro   tempo   apparisca    questa 
necessita,  o  perche  I'mterpellato  non  risponde,  o  perche  non 
si  sa  ove  egli  sia,  o  perche  ha  dato  prove  col  fatto  del  suo 
aperto  disscnso,  e  sara  bene  in  tal  caso  che,  per  non  mancare 
di  cautela,   si  facciano   ancho  le   citazioni  ad  valvas  et  per 
edictum  coll'assegnazione  di  congruo  tempo  ad  comparendum 
et  dedarandum,  etc.  N.  S.,   felicemente  regnante,  espressa- 
mente  inculca  e  vuole  questa  prova  sommaria  da  farsi  dal 
P.  Superiore  della  Missione,  o  da  altri,  a  cui  deleghera  le' 
facolta  »  (1). 

At  hoc  processu  praetermisso,  peccaret  quidem  dispensans, 
sed,  si  nil  aliucl  desit,  matrimonium  valeret  (2). 

1351.  Vicarius  Apost.  Chensiet  Chansi  quaesiverat  : 

«  1°  An  sub  nomine  legitimi  impedimenti  per  quod  dispen- 
satur  conjux  fidelis  ab  interpellatione  conjugis  infidelis,  veniat 

1.  Latin  e  :  Sed  animadvertatdiligenteret  cum  omni  cautela  P.  Supe 
rior  Missionis,  quod  in  unoquoque  horum  casuum,  in  quibus  ab  inter 
pellatione  dispensandum  esse  ccnsebit,  satis  non  erit  ut  hoc  sibi  per- 
suasum  habeat,  sed  conficiendus  erit  processus  compendiarius  ex  quo 
pro  quovis  futuro  tempore   hujusmodi   necessitas  appareat,  vel  quia 
interpellatus  non  respondet,  vel  quia  ubi  degat,  ignoratur,  vel  quia 
facto  suo  apertum  dissensum  manifestavit;  atque  insuper  expediet  in 
hoc  casu  ut,  ne  cautelae  desint,  fiant  etiam  citationes  ad  valvas  et  per 
edictum  cum  assignatione  congrui  temporis  ad  comparendum  et  de- 
clarandum,  etc.  D.  N.,  feliciter  regnans,  expresse  inculcat  et  exigit 
hanc  probationem  summariam  faciendam  a  P.  Superiore  Missionis  vel 
ab  aliis  quibus  facultates  delegabit. 

2.  Feije,  n.  488. 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   YITAE    CONSUETUDINE  315 

sola  praesumptio  impudentiae  viri,  qui,  sicuti  prima  vice 
uxorem  vendidit,  timendum  videtur  ne,  eadem  recuperata, 
secundo  etiam  vendere  audeat? 

«  2°  An  veniat  sola  praesumptio  quod  pars  infidelis  nolit 
redire,  quia  scilicet  in  praecedenti  cohabitatione  vel  ob  diver- 
sitatem  temperamentorum,  vel  aliis  ex  causis  ambo  inter  se 
discrepabant,  continuisque  agitabantur  dissensionibust 

«  3°  An  veniat  sola  praesumptio  quod  maritus  infidelis,  ex 
eo  quia  jam  transiit  ad  alias  nuptias,  nolit  rejicere  secundam 
uxorem,  ut  primae  rursus  adhaereat,  vel  si  forte  velit  rursus 
suscipere  primam,  nolit  tamen  rejicere  secundam,  sed  ambas 
simul  retinere? 

«  4°  An  veniat  solus  timor  Chris tianorum,  ne  scilicet  pars 
infidelis,  ob  interpellationem  illi  factam  intelligens  tali  in  loco 
habitare  Christianos,  possit  exinde  Ghristianae  religioni  mo- 
lestiam  afferre1?  >. 

Clemens  XIV  in  Congr.  S.  Officii,  die  23  Nov.  1769,  reposuit : 

c  Ad  lum,  2um  et  3um  negative. 

a  Ad  4um  in  hujusmodi  casu  consulatur  Sedes  Apostolica  » . 

1352.  Hue  quoque  spectant  sequentia  dubia  proposita 
S.  C.  S.  Officii  : 

«  1°  Oualis  distantia  in  praedictis  regionibus,  ubi  viae  sunt 
tarn  difficiles  et  periculosae  incolarumque  loca  tam  incerta, 
censeatur  sufficiens  ut  interpellatio  habeatur  impossibilis,  cum 
pro  ipsa  facienda  missionarius  expensas  etiam  cum  dubio 
effectu suppeditare valeaf?  An,  e.g.,  iter  7  vel 8 dierum in aditu 
et  reditu  sit  sufficiens  ratio  ut  interpellatio  judicetur  impossi 
bilis? 

«  2°  Quid  censendum  de  response  affirmativo  partis  infidelis, 
scilicet  se  velle  pacifice  cohabitare  sine  contumelia  Creatoris, 
si  fundate  timetur,  ne  sic  respondeat,  ut  uxorem  conversam 
aliis  vendat  aut  tradat1? 

<  3°  Quid  censendum  de  responsione  partis  infidelis  interro- 
gatae  utrum  velit  converti,  et  respondeat  :  Habeo  aliquam 
intentionem,  sed  hie  et  nunc  non  possum  me  determinare ; 
postea  videbo.  An  in  casu  pars  conversa  tenetur  expectare  suae 
partis  infidelis  resolutionem  cum  proprio  suo  periculo? 


316  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOWO 

«  4°  Quid  censendum  de  response  negative  a  parte  infideli 
obtento,  scilicet  nolle  convert!  aut  pacifice  cohabitare,  si  istud 
responsum  non  quidem  cordate,  sed  quasi  oblique  obtentum 
fuerit?  v.  g.,  si  ille  qui  ad  interpellationem  missus  fuit,  infideli 
dicat :  Scisne,  ista  uxor,  a  te  antea  dimissa  aut  fugiens,  nunc 
intrauit  in  istam  novam  religionem  Europeaorum,  et  quaerit 
alium  virum  :  an  si  ad  te  rediret,  adhuc  reciperes  pro  uxore 
tua,  et  cum  ea  pacifice  cohabitares,  et  quam  nunc  habes  uxor  em, 
dimitteres?  Pars  infidelis  tali  modo  interrogata,  saepissime 
respondet  negative,  sed  missionarius  de  eo  non  raro  angitur. 

«  o°  Ex  concessione  S.  Sedis  datur  missionariis  facultas, 
dispensandi,  ut  si  quis  infidelis  plures  uxores  habeat,  cum  una 
quam  ex  illis  elegerit,  post  conversionem  manere  possit,  si 
prima  converti  noluerit,  et  selecta  fidelis  fiat.  Quaeritur  si 
iste  infidelis,  qui  bona  fide  non  habitat  cum  prima,  sed  cum 
una  ex  secundariis,  ab  ea  separandus  sit  ante  baptismum,  et 
monendus  de  necessitate  interpellandae  primae  uxoris,  vel 
utrum  haec  admonitio  et  separatio  differri  possit  post  bapti 
smum?  Ratio  dilationis  monitionis  esset  quia  in  tali  casu,  si 
statim  imponeretur  obligatio  separationis,  pariter  spes  conver- 
sionis  evanesceret  :  quod  si  in  bona  fide  relinqui  possent, 
forsan  utraque  anima  salvari  posset. 

«  6°  An  ille  infidelis  censendus  sit  plures  uxores  habere, 
qui  non  collective  cum  pluribus  babitat,  sed  prima  dimissa, 
altera  vendita,  cum  tertia  junctus  sit?  Item  an  infidelis,  qui 
uxorem  in  infidelitate  dimiserit,  et  nunc  vult  converti,  sed, 
durante  catechumenatu  assumit  aliam  uxorem,  an  ea  uti  licite 
possit,  seu  potius  monendus  est  ut  earn  dimittat,  et  quatenus 
renuat,  e  numero  catechumenorum,  utpote  indispositus,  remo- 
vendus  sit  ». 

S.  <X  die  29  Nov.  1882,  reposuit  : 

«  Animadvert!  te  volunt  EE.  PP.  difficultatem  illam  et 
anxietatem,  qua  missionarii  premuntur,  quando  agitur  de  usu 
facultatis  dispensandi  ab  interpellatione,  quaeque  tibi  causa 
fuit,  cur  ampliorem  pro  casibus  extraordinariis  facultatem 
peteres,  vcl  penitus  tollendam,  vel  magna  saltern  ex  parte 
imminuendam  essc,  si  attente  inspiciatur  qui  ordinarius,  quive 


CAP.  VII.   —    DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  317 

extraordinarius  casus  sit  habendus.  Primus  quidem,  ut  ex 
verbis  indulti  abunde  patet,  tune  evenit,  quando  scilicet, 
adhibitis  antea  omnibus  diligentiis,  etiam  per  publicas  ephe- 
merides  ad  reperiendum  locum  ubi  conjux  infidelis  habitat, 
iisque  in  irritum  cessis,  constet,  saltern  summarie  et  extraju- 
dicialiter,  conjugem  absentem  moneri  legitime  non  posse,  aut 
monitum  infra  tempus  in  monitione  praeh'xum  suam  volun- 
tatcm  non  significasse.  Alter  quando  adiri  quidem  potest  conjux 
infidelis,  sed  de  comparte  facta  Christiana  interpellari  nequit 
sine  evidenti  gravis  damni  ei  vel  Ghristianis  inferendipericulo. 
Jam  vero  ex  his  quae  enarras  facile  conjicitur,  casus,  qui  istic 
eveniunt,  inter  ordinarios,  ut  plurimum,  recensendos  esse,  ac 
proinde  non  esse  hujusmodi,  qui  adeo  graves  difficultates 
facessant. 

«  Verum  sive  agatur  de  ordinariis  sive  de  extraordinariis 
casibus,  investigationes  et  diligentiae,  antequam  ab  inter- 
pellatione  dispensetur,  semper  erunt  adhibendae;  in  primis 
quidem  ut  saltern  summarie  ec  extrajudicialiter  constet  con 
jugem  absentem  moneri  legitime  non  posse,  aut  monitum  infra 
tempus  in  monitione  praefixum  suam  voluntatem  non  signi 
ficasse  ;  in  alteris  ut  constet  de  evidenti  periculo  gravis  damni, 
quod  ex  interpellatione  vel  in  compartem  Ghristianam,  vel  in 
alios  Christifideles  obventurum  esset.  Sed  neque  ex  hujus 
modi  investigationibus  difficultates  adeo  graves  oriri  posse 
videntur,  cum,  omissa  plenaria  et  judicial!  forma,  summaria 
et  extrajudicialis  adhibenda  permittatur... 

«  Ad  lum  :  Juxta  statuta  Synodi  Sutchuensis,  cap.  9,  n.  8, 
illam  longitudinem  sufficere,  quae,  perpensis  omnibus  locorum 
et  rerum  adjunctis,  magnam  affert  cliff icultatem. 

«  Ad  2um  :  Si  ante  interpellationem  faciendam  satis  constet 
de  voluntate  hominis  vendendi  aut  aliis  tradendi  suam  uxo- 
rem,  Vicarius  Apost.,  vi  suarum  facultatum  pro  casibus  extra 
ordinariis  datis,  dispenset  ab  interpellatione.  Si  vero  post 
interpellationem  factam  responsio  affirmativa  habita  fuerit,  et 
per  processum  extrajudicialem  constet  certis  argumentis  de 
mala  viri  dispositione  vendendi  aut  aliis  tradendi  mulierem, 
Vicarius  Apost.  affirmativam  responsionem  pro  negativa  habere 


318  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

poterit,  et  permittere  transitum  mulieris  conversae  ad  alias 
nuptias,  facto  de  hac  resolutione  verbo  cum  SS.mo.  In  casibus 
particularibus  in  quibus  haec  certa  argumenta  desint,  recurrat 
ad  S.  Sedem. 

«  Ad  3um  :  Stet  praescriptioni  Synodi  Limanae  ///,  art.  2, 
cap.  10,  a  Sixto  V  adprobatae  quae  ita  statuit  :  Si  in fi delis 
spem  suae  conversions  maturam  ostendat,  Christianus  nullo 
modo  ad  alias  nuptias  transeal,  quemadmodum  est  sacris  cano- 
nibus  definiium,  sed  conjuyis  lucrum  in  Christo  expectet.  Si 
vero  differat  conversionem  suam,  neque  tamen  jam  baptizato 
conjugi  perniciosus  existat,  eum  a  fide  avertendo,  aut  ad 
peccatum  niorlale  pertrahendo  (etenim  cum  id  fit  sacri  canones 
eos  necessario  separandos  volunt  et  Christiana  novi  conjugii 
ineundi  facultatem  tribuunt),  tune  et  expeclandum  adhuc  per 
semestre  tempus,  et  assidue  de  sua  interim  conversione  admo- 
nendum.  Sed  quoniam  tune  per iculum  recens  conversi  caven- 
dum  est,  ne  si  diu  permanserit  in  toro  inftdelis,  fidem  Christi 
fortassis  amittat,  dum  vult  servare  Jiomini;  turn  vero  libertati 
illius  consulendum  est,  ne  caelebs  vivere  cogatur,  qui  forsan 
uritur :  idcirco  decernimus,  ut,  transacto  sex  mensium  spatio, 
res  ad  Episcopum  deferatur,  qui,  bene  perspecta  causa,  fideli 
declaret  copiam  esse  aliud  malrimonium  ineundi  prop ter  fidei 
aut  charitatis  pe,riculum,  quod  patiatur.  Quod  si  nullum  esse 
periculum  in  cohabitatione  mderit,  jubeat  expectare  infidelem, 
vel  etiam  consulat  cohabitare,  si  prodesse  intelligit,  juxta  Pauli 
Apostoli  consilium.  Neque  enimpotest  omnibus  conversis  eadem 
regula  praefigi,  cum  occurrant  profecto  variae  circumstantiae, 
neque  sit  omnium  infidelium  eadem  ratio. 

*  Ad  4um  :  Quoad  praeteritum  acquiescat,  facto  verbo  cum 
SS.mo ;  sed  in  posterum  interpellationes  esse  omnino  faciendas 
juxta  formas  ab  Ecclesia  praescriptas. 

«  Ad  5una :  Affirmative  ad  lam  partem,  negative  ad  2am. 

«  Ad  6um  :  Catechumenum  esse  omnino  separandum  a 
muliere,  de  qua  in  dubio  :  si  nolit  separari,  non  posse  admitti 
ad  baptisinum;  peracta  separatione,  necessaria  instructione, 
et  post  baptismum  positis  ponendis,  liberum  esse  bane  mu- 
lierem  ducere  » . 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDTJA   YITAE   CONSUETUDIiVE  319 

1353.  c)  Si  responsio  negativa  moraliter  certa  est,  Episcopi 
et  Vicarii  Apost.  dispensare  ab  interpellationibus  possunt. 
Etiam  in  hoc  casu  moralis  certitudinis  interpellationes  faciendas 
esse,  colligitur  ex  responsione  S.  C.  de  Prop.  Fide  ad  3um, 
relata  n.  1338.  Insuper  proposito  dubio  :  <  Se  possa  omettersi 
1'interpellanza  nel  caso,  che  conoscasi  con  tutta  certezza  il 
conjuge  infidele  ne  volere  convertirsi  alia  vera  fede,  ne  coabi- 
tare  pacificamente  col  conjuge  convertito?  (1)  > ;  S.  G.  S.  Offi- 
cii,  die  11  Aug.  1859,  reposuit :  «  Quoties  conjugem  infidelem 
nee  Christianam  fidem  amplecti,  nee  sine  contumelia  Creatoris 
cum  conjuge  converso  velle  cohabitare  certo  constct,  Episcopi 
tamquam  Apostolicae  Sedis  delegati,  et  Vicarii  Apost.  dispen 
sare  poterunt  super  interpellatione,  dummodo  urgeat  necessi- 
tas,  nee  tempus  suppetat  rccurrendi  ad  S.  Sedem  ». 

Plures  putant  interpellationes  in  casu  non  esse  per  se 
necessarias  ex  reg.  31  juris  in  6°  :  «  cum  qui  certus  est,  certio- 
rari  ulterius  non  oportet  » ;  ct  dispensationem  dari  ad  cau- 
telam  (2). 

1354.  d)  Tandem   alias   etiam    dispensationes   et   facul- 
tates,  postulantibus  Episcopis  aut  Vicariis   Apost.    S.   Sedes 
concessit,  quas  vide  in  Collect.  Parisiensi.  Nobis  sufficiat  re- 
ferre  indultum  factum  Archiepiscopo  Quebecensi.  Hie  expo- 
suerat : 

«  Exillis  difficultatibus,  quae  in  xVmerica  obstant  conver 
sion!  infidelium,  inter  quos  viget  polygamia,  ea  prae  ceteris, 
ut  longa  experientia  constat,  praecipue  valet,  scilicet  quod 
usque  nunc,  juxta  llum  et  29um  articulos  indulti  extraordinarii 
Episcopis  communicati,  infideles  plures  habentes  uxores  tenen- 
tur,  post  conversionem  et  baplismum,  primam  retinere,  si  ipsa 
voluerit  converti.  Jam  vcro  gravibus  missionariorum  rationibus 
permotus,  et  ut  istorum  inlidelium  saluti  efficacius  consulatur, 
enixe  desidero  novam  erogari  conccssionem,  cujus  tenore 


1.  Latine:  Anpossit  omitti  intcrpellatio  quando  cum  omni  certitudine 
cognoscitur  conjugem  infidelem  neque  velle  converti  ad  veram  fidem 
neque  pacifice  cohabitare  cum  conjuge  converso? 

2.  D'Annibale,  1.  c.;  Sanchez,  lib.  VII,  disp.  LXXIV,  n.  13  et  18  ;  Man- 
sella,  pag.  106-107. 


320  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

eisdem  infidclibus  plurcs  uxores  habentibus  et  convert!  deside- 
rantibus,  permittatur,  ut  quam  ex  illis  maluerint  (quae  ordi- 
narie  inter  alias  junior  est)  eligant,  ad  illam  converti  etiam 
volentem  in  matrimonium  juxta  regulas  Ecclesiae  ducendam 
sine  obligatione  primae  ducendae.  Haec  autem  desiderata 
concessio  refertur  ad  decretum  S.  Pii  V  2  Aug.  1571...  In  hoc 
enim  decreto  nulla  fit  mentio  de  prima  in  legitimam  uxorem 
suscipienda,  sed  tantum  de  ea  quae  cum  illis  fuerit  baptizanda. 
At  in  casu  submisso  nulla  nascitur  difficultas  baptismi  susci- 
piendi  a  parte  illius  uxoris,  qualiscumque  sit,  quam  infideles 
prae  ceteris  eligunt  » . 

S.  G.  S.  Officii  censuit :  «  Animadvertendum  esse,  num  agatur 
de  hominibus,  qui  in  infidelitate  verum  matrimonium  inire 
volucrunt,  et  non  potius  de  hominibus,  qui,  mulierum  contu- 
berniis  assueti,  dum  vagantes  mulieribus  pluribus  conjun- 
guntur,  veri  nominis  inire  matrimonium  non  praesumuntur. 
In  primo  quidem  casu,  videlicet  quando  agitur  de  vero  matri- 
monio  inito,  dubium  esse  non  posse  S.  G.  existimavit,  infideles 
plures  uxores  habentes  post  com7ersionem  suam  debere  pri- 
mam  uxorem  retinere,  si  et  ipsa  baptismum  suscipiat,  vel 
saltern  habitare  cum  illo  assentiatur  absque  injuria  Greatoris. 
In  altero  vero  casu,  scilicet  quando  agitur  de  matrimoniis,  de 
quibus  serio  dubitari  possit  non  vera  fuisse  matrimonia,  sed 
contubernia  tantummodo  ex  cupiditate  inita  cum  mulieribus, 
S.  G.  censuit  infidelem  qui  ad  fidem  convertitur,  post  conver- 
sionem  suam  eligere  posse  quamcumque  velit  ex  mulieribus 
jam  sibi  conjunctis,  modo  et  ea  ad  fidem  catholicam  conver- 
tatur,  baptismum  suscipiat,  consensuad  matrimonium  expresso 
per  verba  de  praesenti,  vel  etiam  posse  matrimonium  inire 
cum  alia  qualibet  catholica  muliere. 

«  Feria  VI,  die  8  Junii  1836,  SS.mus...  probavit,  renovate 
tamen  consensu,  si  matrimonium  in  prima  hypothesi  contra- 
hitur  cum  secunda  vel  tertia  conjuge,  et  addita  facultate  di- 
spensandi  ab  interpellatione  conjugis  primae,  quoties  aut  fieri 
reipsa  nequeat,  aut  si  fieret,  nullius  utilitatis  fore  reputetur 
juxta  ea,  quae  a  s.  m.  Benedicto  XIV,  /.  13,  c.  21,  De  Syn. 
Dioec.  traduntur  > . 


CAP.  VII.  —    DE    INDIVIDUA  VITAE    CONSUETUDINE  321 

Hue  usque  de  privilegio  fidei  quo  matrimonium  infidelium 
in  primis  (n.  1327)  solvitur. 

1355.  2°   Ulterius  matrimonium  infidelium  solvi    potest 
dispensations,  Romani  Pontificis  semper  in  fidei  favorem  :  imo 
ipsum  fidei  privilegium  supra  expositum,   si  admittas  minus 
communem  de  ejus  origine  opinionem  (n.  1329),  non  est  nisi 
dispensatio  a  Romano  Pontifice    concessa.    Gum  vero  hanc 
dispensandi  potestatem  non  pauci  Romano  Pontifici  detrec- 
tent,  in  primis  status  quaestionis  determinari  debet. 

1356.  Omnes  admittunt  Romanum  Pontificem  posse  di- 
spensare  si  uterque  vel  alteruter  conjux  infidelis  convertatur 
et  baptismum  suscipiat,  et  matrimonium  consummatum  non 
fuerit  :  quae  sententia  in  praxi  quoque  servatur.  Nam  si  Ro- 
manus  Pontifex  potest  dispensare  in  matrimonio  rato  et  non 
consummate  fidelium,  a  fortiori  vel  a  pari  dispensare  poterit, 
post  eorum  baptisma,  in  matrimonio  rato  et  non  consummato 
infidelium,  quia  jam  est  matrimonium  ratum  fidelium. 

1357.  E  contrario,  omnes  fatentur  Romanum  Pontificem 
nullo  modo  posse  dispensare  :  1°  si  uterque  conjux  in  infide- 
litate  permaneat,   cum  eorum  conjugium  potestati  Ecclesiae 
minime  subdatur ;  2°  si  uterque  convertatur,  baptismum  su 
scipiat,  et  deinde  matrimonium  consummetur,  quia  jam  habes 
matrimonium  fidelium  ratum  et  consummatum.  Quid  si  uter 
que  baptismum  suscipiat  et  matrimonium  consummatum  fuit 
ante,   non  vero  post  baptismum?   Pro  certo  habemus  contra 
nonnullos  (n.  1349  in  nota)  Romanum  Pontificem  nullo  modo 
dispensare  posse,  quia  jam  est  matrimonium  consummatum 
fidelium,  cum  baptismus   remittat  peccata,  sed    matrimonii 
consummationem  minime  auferat.    S.  G.   S.   Officii  quando 
agitur  de  interpellationibus  dispensandis,  expresse  cavere  solet 
ne  hoc  in  casu  dispensatio  detur  et  matrimonium  permittatur. 
Contraria  opinio  fundatur  in  erroneo  intellectu  verborum  Gre- 
gorii  XIII. 

1358.  Igitur  quaestio  respicit  casum  quo  una  pars  baptis 
mum  suscepit,  altera  in  infidelitate  remanente,  et  matrimo 
nium  consummatum  fuit  vel  ante  vel  post  baptismum.  Jam 
vero  hanc  dispensandi  potestatem  plures   Romano  Pontifici 

II  21 


322  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

negant  (1)  :  alii  concedunt  (2);  quibus  nos  sine  ulla  haesita- 
tione  subscribimus. 

1359.  Haec  quaestio  unice  sohri  potest  ex  facto  Romano- 
rum  Pontificum  ;    si  Romani  Pontifices  numquam  aut  fere 
numquam,  non  obstante  gravitate  causarum,  dispensaverunt, 
non  immerito  hanc  potestatem  denegabimus;  sed  si  saepius 
et  a  pluribus  saeculis  dispensaverunt,  hanc  potestatem  in  eis 
admittere  debemus,    quia  temerarium   foret  in  quaestionem 
adducere  an  id  recte  justeque  egerint.  Hac  eadem  ratiocina- 
tione,  scilicet  ex  facto  saepius  repetito,  hodie  omnes  Romano 
Pontifici  recognoscunt  potestatem  dispensandi  in  matrimonio 
rato   fidelium.  Atqui  Romani  Pontifices  saepius  et  a  pluribus 
saeculis  dispensaverunt  :  a)  quando  conjux  ad  fidem  con  versus 
non  recordatur,   quam  ex  pluribus  conjugibus  primam  duxe- 
rit  (n.    1346);   b)    quando   earn  ducere  ex  pluribus    cupit, 
quae  simul  cum  eo  baptizata  existit,  maxime  si  difficillimum 
f oret  primam  conjugem  invenire  (n.  1348);  c)  si  summarie  et 
extraj  udicialiter  constat  partem  infidelem  moneri  legitime  non 
posse,  aut  monitam  intra  tempus  in  ipsa  monitione  pracfixum 
voluntatem  suam  non  significasse  (n.  1349).  Ergo  dispensandi 
potestatem  pro  iis  casibus  in  eis  admittere  debemus.  Et  no- 
tanda  sunt  verba  quibus  utitur  Gregorius  XIII  pro  tertio  casu  : 
A7os,  attendentes  hujusmodi  connubia,  inter  infidetes  contracta, 
vera  quidem,  non  lamen  adeo  rala  censeri,  ut,  necessitate  sua- 
dente,  dissolvi nonpossint...  Igitur  hoc  est  juridicum  fundamen- 
tum  concessae  potestatis  dispensandi.  His  adde  fidei  privile- 
gium,  quod,  ut  supra  diximus,  juxta  Sacrae  Scripturae  con- 

1.  Feije,  n.  602;  Pontius,  lib.  IX,  cap.  II;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XIX, 
n.  60;  Vasquez,  Dematr.,  disp.  II,  cap.  VI,  n.  58,  quibus  favet  potius 
quam  contradicit  Benedictus  XIV,  Quaest.  Can.  546,  De  Syn.,  lib.  VI, 
cap.  IV,  n.  5,  et  lib.  XIII,  cap.  XXL  n.  4. 

•  2.  Navarrus,  lib.  Ill,  Consil.  De  convers.  in  fidelium,  consil.  3,  a  n.  13, 
primus  omnium  hanc  potestatem  affirmavit,  quern  sequuti  sunt  San 
chez,  lib.  II,  disp.  XVII ;  Reginaldus,  In  poenitent.,  lib.  XXXI,  cap.  IV, 
n.  34;  Laymann,  lib.  V,  trad.  X,  p.  II,  cap. IV,  n.  6;  Pirhing,  lib.  IV, 
lit.  I,  n.  146;  Filliuccius,  tract.  X,  cap.  II,  n.  38;  S.  Alphonsus,  VI, 
n.  956  (qui  tamen  non  bene  citat  Benedictum  XIV);  Verricelli.  De 
Apostolicis  missionibus,  quaest.  98,  dub.  16,  n.  180,  et  alibi;  Scavini, 
vol.  Ill,  n.  983,  qui  pariter  male  citat  Benedictum  XIV;  Ballerini- 
Gury,  //,  n.  759;  D'Annibale,  p.  Ill,  S  476. 


CAP.  VII.  —    DE    INDIVIDTJA   VITAE    CONSUETUDINE  323 

textum,  potius  ex  jure  simpliciter  apostolico  repetendum  est 
(n.  1330). 

1360.  Patroni  primae  sententiae  aiunt  Romanos  Pontifices, 
locis  citatis,  interpretari  privilegiumPaulinum.  Esto  :  sed  pro- 
fectohaec  erit  interpretatio  extensiva,  qua  scilicet  lex  a  casu,  de 
quo  agit,  ad  casum  prorsus  distinctum  ac  diversum  protrahitur. 
Quis  enim  dicet  esse  casum  Apostoli  Pauli,  quando  Paulus  III 
marito  converse  permittit  quam  maluerit  ex  pluribus  uxoribus 
accipere,  cum  non  recordatur  quam  primo  acceperit  ? ;  vel 
quando  S.  Pius  V  permittit  viro  polygamo  unam  ex  posterio- 
ribus  uxoribus  quae,  recepto  baptismate,  fidelis  et  ipsa  fiat, 
renovate  consensu,  assumere,  licet  prima  uxor  remanens  in 
infidelitatc  consentiat  habitare  pacifice  sine  contumelia  Crea- 
toris?  vel  quando  Gregorius  XIII  concedit  conjugem  conver- 
sum  posse  alias  inire  nuptias,  consensu  infidelis  minime  re- 
quisito,  response  non  expectato,  et  has  nuptias  validas  esse, 
etsi  deinde  innotuerit  infidelem  suam  voluntatem  declarare 
non  potuisse  ?  Praeterea  hujusmodi  permissiones  datae  fuerunt 
pro  determinatis  locis ;  et  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  I.  c.,  n.  5, 
docet  ad  alias  regiones  extendi  non  posse  «  quantumvis  ratio- 
nis  et  circumstantiarum  paritas  aut  identitas  id  suadere  videa- 
tur  > ;  atqui  si  eae  permissiones  continerent  meram  privilegii 
Paulini  declarativam  interpretationem,  ad  universam  terram 
extender  entur.    Jam  vero  interpretationem  extensivam  esse 
veram  legem  pro  casu  non  comprehenso,  quae  supponit  in 
interpretante  potestatem  legislativam,  in  casu  nostro  potesta- 
tem  dispensativam,  notum  omnibus  est.  Geterum  exinde  satis 
apparet  controversiam  in  praxi  nil  referre,  et  esse  mere  theo- 
reticam  :  nam  Romanus  Pontifex  in  citatis  casibus  circa  haec 
matrimonia  in  fidei  favorem  omnia  praestat,  veluti  si  dispen- 
sandi  potestate  polleat :  patroni  primae  sententiae  dicunt  quod 
Romanus  Pontifex  interpretatur ;  nos  quod  dispensat. 

1361.  Admissa  autem  in  Romano  Pontifice  potestate  di- 
spensandi  in  superius  enumeratis  casibus,   non  est  ratio  cur 
eamdem  ei  denegemus  in  aliis  gravibus  casibus.  Nam  concessae 
dispensationes  indicant  potestatem  Romani  Pontificis  circa 
matrimonium  infidelium,  in  fidei  favorem;  ct  nullo  jure  haec 


324  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

potestas  limitatur  ad  enumerates  casus,  si  favor  fidei  exerci- 
tium  ejusdem  etiam  in  aliis  gravibus  casibus  requirat.  ' 

1362.  3°  Professione  solemni  religiosa.  Omnes  fatentur 
conjugem  conversum,  si  infidelis  interpellatus  renuat  convert! 
ac  pacifice  sine  contumelia  Greatoris  cohabitare,  posse  reli- 
gionem  profiteri,  aut  ordines  sacros  suscipere  :  et  in  neutra 
hypothesi,  etsi  infidelis  dein  convertatur,  instauratur  vitae 
consuetude  sine  Apostolica  dispensatione,  quae  vix  imquam 
concederetur  :  novitius  autem  aut  simplex  minorista  repeti 
posset.  Sanchez,  lib.  VH,  disp.  LXXVI,  n.  6,  idem  tenen- 
dum  esse  putat,  si  conjux  conversus  votum  castitatis  emiserit. 

At  matrimonium  legitimum  solemni  professione  religiosa 
solvitur,  necne?  Gerte  solvitur,  si  erat  ratum  tantum  :  si  autem 
ante  conversi  baptismum  consummatum  fuit,  ncgant  et  ne- 
gare  debent  omnes  qui  censent  Romanum  Pontificem  pote- 
statem  dispensandi  in  legitimo  matrimonio  non  habere,  cum 
solemnitas  votorum  sit  ab  Ecclesiae  constitutione  intro- 
ducta  (1).  li  vero  qui  hanc  potestatem  Romani  Pontifici  agno- 
scunt,  facile  affirmant  (2). 

Susceptio  vero  ordinis  sacri,  sicuti  non  solvit  matrimonium 
ratum  fidelium,  ita  nee  consummatum  infidelium  :  unde  si 
post  viri  ordinationem  uxor  convertatur,  recurrendum  erit  ad 
Sedem  Apostolicam,  quae  vel  viro  permittet,  si  vult,  ad  uxo- 
rem  redire,  vel  potius  vinculum  matrimonii  dispensatione 
abrumpet. 

Hinc  patet  non  facile  conjugem  conversum  ad  religionem  vel 
ad  ordines  esse  admittendum,  altero  in  infidelitate  remanente. 

g  2.  —  De  divortio  semipleno  idest  quoad  torum,  mensam 
el  habitationem  tanlum. 

1363.  Remanente  vinculo,  communio  tori,  mensae  et  habic 
tationis  facilius  solvitur.  Protestantes  docebant  hoc  semiple- 
num  divortium  fieri  posse  tantum  ob  adulterium,  et  errare 


1.  Feije,  n.  500. 

2.  Sanchez,  1.  c.,  n.  9;  D'Annibale,  I.  c. 


CAP.  VII. DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  325 

Ecclesiam  quae  alias  quoque  causas  admittit.  Eos  damnavit 
Cone.  Trid.,  sess.  XXIV,  can.  8  :  «  Si  quis  dixerit  Ecclesiam 
errare  cum  ob  multas  causas  separationem  inter  conjuges 
quoad  torum  seu  quoad  cohabitationem  ad  certum  incertumve 
tempus  fieri  posse  decernit;  A.  S.  ».  Ejusmodi  causae  redu- 
cuntur  ad  adulterium,  haeresim  seu  schisma,  quodvis  pericu- 
lum  grave,  mutuum  consensum.  Neque  id  obstat  verbis 
Christi  D.  Matth.,  V,  19  :  <  Quicumque  dimiserit  uxorem 
suam,  excepta  causa  fornicationis . . .  » ;  nam  Ghristus  D.  voluit 
ita  indicare  unicam  intrinsecam  causam  separationis  perpe- 
tuae,  quae  significatur  illis  verbis  dimiserit  uxorem  suam, 
quaeque  proprie  divortium  audit  (1),  excludens  uxoris  defor- 
mitatem,  inopiam  et  quidquid  citra  culpam  est,  ob  quae  Judaei 
dabant  libellum  repudii  (2).  Sed  jam  de  singulis  pauca. 

1364.  1°  Adulterium   unius  partis  esse  legitimam   1m jus 
divortii  causam  pro  altera  parte,  patct  ex  cap.  4,  5,  8  cit.  tit., 
et  ipse  Ghristus  D.,   /.   c.,  tradit.  Et  cum  vir  et  uxor  non  ad 
imparia  judicentur,  utait  Innocentius  III  in  cit.  cap.  8  cit.  tit., 
hinc  sicut  vir  propter  adulterium  uxoris  ab  ea  divertere  potcst, 
ita  uxor  a  viro  propter  ejus  adulterium  (3). 

1365.  Requiritur  autem  : 

a)  Adulterium  formale  el  culpabile,  cum  jus  divortii  com- 
petat  propter  solam  fidei  conjugalis  criminosam  violationem. 
Hinc  locus  divortio  non  est,  si,  e.  g.,  vir,  putans  uxorem  mor- 
tuam,  aliam  ducat,  nisi,  de  illius  vita  certior  factus,  in  unione 
perstiterit,  ex  can.  1,  c.  34,  q.  1,  in  Decreto ;  aut  viceversa,  si 
uxor,  putans  virum  mortuum,  alteri  nupserit;  item  si  conjux 
invincibiliter  putabat  adulterum  esse  suum  conjugem  (4) ; 
item  si  ab  uxore  omnino  invita  copula  extorqueatur  (5). 

1.  «  Divortium  non  est  verum,    nisi  quod  animo  perpetuam  consti-. 
tuendi  divisionem  lit,  »  1.  3  //'.  De  divortiis. 

2.  Cornelius  a  Lapide  in  cap.   V  S.  Matth.;  Bellarminus,  De  malr., 
lib.  /,  cap.  XIV. 

3.  S.  Thomas,  4  dist.  35,  q.  un.;    Sanchez,   lib.  A',   disp.  Ill,  n.  6; 
Pontius,  lib.  IX,  cap.  XVI;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XIX,  n.  100;  Pirhing, 
n.  2;  Reiff.,  n.  57-58. 

4.  Gosci,  De  sep.  tori,  lib.  II,  cap.  XVI,  n.  6;  S.  Thomas,  4,  dist.  35, 
q.  un.,  art.  1. 

5.  Cosci,  /.  c.;  S.  Thomas,  I.  c.;  Can.  6,  c.  32,  q.  5,  in  Decreto. 


32G  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Utrum  copula,  metu  gravi  obtcnta,  satis  sit  ad  divortium  pe- 
tendum,  DD.  inter  se  non  conveniunt  (1). 

b)  Adulterium  consummatum  :  undo  non  sufficiunt  copula 
solum  attentata,  et  multo  minus  amplexus,  oscula,  tactus  vel 
alii  turpes  actus  cum  proprii  vel  alien!  corporis  pollutions  (2). 
Gommunis  sententia  est  posse  divortium  fieri  ob  sodomiam, 
aut  bestialitatem  commissam  a  conjuge  (3),  licet  S.  Alphon- 
sus,  cit.  n.   962,  putet  hanc  sententiam   solido  fundamento 
destitui. 

c]  Adulterium  moraliler  cerium.  Equidem  in  can.  3,  c.  32, 
q.  1,  S.  Hieronymus  ait  :  «  Ubicumque  est  fomicatio,  vel  for- 
nicationis  suspicio  libere  dimittitur  uxor  ».  At  comumniter 
advertunt  AA.  ex  una  parte  non  sufficere  quamcumque  pro- 
babilem  suspicionem  de  adulterio  (4),   et  ex  alia  non  requiri 
testes  de  visu,  qui  in  delictis  carnis  haberi  non  solent,  sed  satis 
esse   in  utroquc  foro  praesumptiones,    ut  aiunt,    violentas, 
quibus  moralis  certitude  inducitur  de  perpetrato  crimine  : 
quas  quidem  praesumptiones  recenset  Alexander  III,  in  cap.  12, 
De praesumptionibus  (5) . 

1366.  Hoc  conjugis  adulterium  jus  divortii  alteri  non  tri- 
buit  in  triplici  casu  : 

a)  Si  adulterii  malitia  huic  alteri  quoque  ex  parte  tribuenda 
est,  e.  g.,  si  adulterium  mandaverit,  aut  in  illud  consenserit 
sen  expresse  seu  tacite,  idest  non  impediens,  cum  sciret  et 
facile  posset;  «  cum  adulterium  ei  non  possit  objicere,  qui 
earn  adulterandam  tradidit  praesertim  invitam  > ;  ut  legitur 
cap.  6,  De  eo  qui  cognovit  (6)...  Diximus  cum  facile  posset, 


\.  Schmalz.,  I.  c.,  n.  105;  S.  Alphonsus,  1.  c.;  Sanchez,  I.  c. 

2.  Schmalz.,  L   c.,  n.   103;  Sanchez,    lib.  X,   disp.  IV,  n.  9  sequ.; 
Pirhing-,  n.  5;  Reiff.,  n.  60;  S.  Alphonsus,  /.  c.,  n.  962,  Quaeritur  HI; 
Cosci,  lib.  //,  cap.  XVI,  n.  17. 

3.  Gosei,-tt5.  //,  cap.  XIII,  n.  25;  Sanchez,  lib.  X,  disp.  IV,  n.  3  sequ. 

4.  Cosci,  lib.  II,  cap.  XVI,  n.  20   sequ.;  Sanchez,  lib.  X,  disp.  XII, 
n.  39. 

5.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  961;  Schmalz.,  lib.  IV,  til.   XIX,  n.  115 
(.;  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  761,  et  fuse  Cosci,  lib.  II,  cap.  XIV. 

6.  Schmalz.,  I.  c.,  n.  106;  Sanchez,   lib.  X,  disp.  V,  n.  4  sequ.;  Pon 
tius,  lib.   IX,  cap.    XVII,   n.  7;  Pirhing,  w.  11;  Reiff.,  n.  66;   Cosci, 
lib.  II,  cap.  XVI,  n.  2. 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   VITAE    CONSUETUDINE  327 

secus  enim  non  censetur  consentire,  quod  plerumque  veri- 
ficatur  in  uxore  relate  ad  virum.  Praeterea  conjux  jus  divortii 
non  amittit,  si,  sciens  alterius  adulterium,  simulet  se  illud 
ignorare,  ut  interea  testes  idoneos  inveniat  ad  infidelem  con- 
jugem  observandum  et  de  adulterio  convincendum  (1).  Item 
nee  si  conjux  alterum  ad  adulterium  iinpellat  indirecte,  idest 
negando  debitum  aut  alimenta,  vel  eumdem  e  domo  expel- 
lendo,  vel  cum  eodem  non  cohabitando,  ex  cit.  cap.  G  cit.  tit., 
dummodo  id  non  fecerit  ea  praecise  intentione,  ut  alter,  neces 
sitate  coactus,  adulterium  perpetrarct  (2). 

b)  Si  innocens  adulterium  conjugi  reo  condonavit  sive 
expresse  sive  tacite,  e.  g.,  usu  matrimonii,  solitis  amplexibus, 
osculis,  etc.  (3).  Dummodo  haec  obsequia  et  signa  conjugalis 
affectus  sponte  ac  scienter  dederit,  et  post  reconciliationem 
reus  novum  adulterium  non  commiserit. 

6-)  Tandem  si  et  alius  conjux  deinde  in  adulterium  lapsus 
est,  ex  cap.  4,  o  cit.  tit.;  si  cap.  6,  7,  De  adulleris;  nam  per 
hoc  aliud  adulterium  videtur  inducta  compensatio  injuriarum, 
juxta  illud  cap.  ult.,  De  adulteriis  :  «  Paria  delicta  mutua 
compensatione  tolluntur  » .  Neque  interest  quinam  prius  aut 
pluries  fornicatus  sit  (4).  Imo  si  conjux  ob  adulterium  alte 
rius  propria  auctoritate  ab  ipso  diverterit,  et  deinde  ejusdem 
criminis  reus  fiat,  vitae  consuetude  redintegrari  debet  ex 
cit.  cap.  4,  et  5  cit.  tit.  Non  conveniunt  DD.  num  idem  ser- 
vandum  sit  etiam  in  casu,  quo  conjux  ex  sententia  judicis 
diverterat  (5) ;  sed  certe  non  tenetur  vitam  matrimonialem 
restaurare,  antequam  petitionc  alterius  partis  per  sententiam 
judicis  adstringatur. 

1367.  Praeter  hos  casus  conjux  innocens,  propter  alterius 

1.  Schmalz.,  1.  c.;  Reiff.,  n.  69;  Pirhing,  n.  12. 
-2.  Cosci,  I.  c.,n.  13  sequ.;  Pirhing,  lib.  IV,  til.  XIX,  n.  12;  Sanchez, 
lib-.  X,  disp.  V,  n.  6. 

3.  Sanchez,  1.  c.,   n.  19;    Schmalz.,   n.  108;   Pirhing,  n.  14;   Reiff., 
n.  71. 

4.  Sanchez,  lib.  A",  disp.  VI,  n.S;    S.  Alphonsus,   lib.   VI,  n.   966; 
Schmalz.,  n.  107;  Pirhing,  n.  8;  Reiff.,  n.  80-82. 

5.  Schmalz.,  n.  107;  Reiff.,  n.  86  sequ.:  Pirhing,  n.  4,  aliique  affir- 
mant.  S.  Alphonsus,  Lib.  VI,  n.  967,  in  fine,  sententiam  negantem  longe 
probabiliorem  hahet. 


328  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

adulterium,  non  tenetur  quidem,  sed  potest petere  divortium  (1), 
etiam  perpetuum,  quo  se  a  reo,  non  reum  a  se  liberal  (2). 

Hinc  ex  una  parte  ipse  potest,  utcumque  conjuge  culpabili 
invito,  religionem  ingredi  et  profiteri,  aut  sacros  ordines  su- 
scipere ;  nee  tenetur  conjugem  emendatum  revocare,  nisi  forte 
ex  reconciliatione  magnum  publicum  malum  avertatur,  aut 
bonum  promoveatur,  aut  ex  charitate  erga  conjugem  emen 
datum,  vel  honestate  quadam,  si  commode  potest,  adstrin- 
gatur.  Hoc  sensu  intelligendum  cap.  3,  De  adulteriis  :  «  Quod 
si  mulier  dimissa  egerit  poenitentiam  et  voluerit  ad  virum 
suum  reverti,  debet,  sed  non  saepe,  recipere  peccatricem  ». 
Cui  consonat  can.  7,  c.  32,  q.  i  et  can.  7,  c.  34,  q.  4,  in  De- 
creto.  Hinc  Glossa  in  cit.  cap.  3,  De  adulteriis,  v.  debet,  sub- 
dit  :  «  Debito  honestatis,  non  necessitatls  ».  Quid  juris  si  et 
ipse  in  adulterium  prolapsus  sit,  aut  adulterium  reo  condona- 
verit  diximus  n.  praec. 

Ex  alia  autem  parte  conjux  innocens  potest  reum  quando- 
cumque  ad  se  revocare,  sive  propria  auctoritate  diverterit, 
sive  ex  sententia  judicis,  ut  verior  et  communior  fert  senten- 
tia  (3).  Hinc  conjux  dimissus  nequit  religionem  amplecti,  aut 
ad  ordines  ascendere,  nisi  de  consensu  innocentis ;  «  alias... 
potest  ab  illo  repeti  et  tenetur  reddere  » ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  969  (4).  At  sufficit  etiam  consensus  tacitus,  qui  habetur,  si 
innocens  statum  irrevocabilem  religionis  aut  sacrae  ordina- 
tionis  jam  susceperit,  si  sciat  dimissum  velle  ad  religionem  vel 
ad  clericalem  statum  transire,  nee  contradicat,  cum  possit ; 
sed  innocens  in  casu  non  tenetur  aut  religionem  ingredi,  aut 
voto  castitatis  sese  adstringere.  Id  ipsum,  scilicet  ut  possit 
religionem  ingredi,  vel  ordines  suscipere,  parti  reae  concedunt 
DD.,  quando  innocens  rogatus  noluerit  reconciliationem  ad- 
mittere,  aut  etiam  si  earn  innocens,  elapso  jam  biennio,  non 
revocaverit  (5). 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  963. 
°2.  D'Annibale,  p.  Ill,  S  471. 

3.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  967;  D'Annibale,  p.  Ill,  g471,  not.  32,  et  35. 

4.  Sanchez,  lib.  X,  disp.  A',  n.  12;  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  763. 

5.  Schmalz.,  n.  125;  Ballerini-Gury,  1.  c.;  S.  Alphonsus,  l.^c.;  Pontius, 
lib.  IX,  cap.  XIX,  n.  \  sequ. 


CAP.  VII.  —    DE    INDIVIDUA    VITAE    CONSTJETUDINE  329 

1368.  Quaeritur  num  conjux  innocens  possit,  propter  adul- 
terium  alterius,  propria  auctoritate  discedere. 

Certum  est  non  posse  si  dubium  tantum  vel  suspicio  de 
adulterio  commisso  adest,  ex  cap.  9,  De  sponsalibus...,  ubi 
Alexander  III  docet  nemini  licere  uxorem  suam  sine  manifesto, 
causa  fornicationis  dimittere;  et  ex  cap.  4,  De  divorliis. 

Gertum  est  posse,  si  adulterium  est  certum  et  publice  no- 
turn  notorietate  juris  vel  facti,  ex  cit.  cap.  4  cit.  lit.,  ubi  rati- 
habetur  mariti  ab  uxore  recessus  propria  auctoritate  factus 
«  si  notorium  est  mulierem  adulfcerium  commisisse  » ,  et  ex  cit. 
cap.  9,  De  sponsalibus,  argumento  a  sensu  contrario.  Ratio 
est  quia  conjux  ad  divortium  jus  habet  ex  ipsa  Evangelii  lege, 
ita  ut  sententia  judicis  tantum  declaret  causam,  idest  adulte 
rium,  verificari  :  atqui  haec  declaratio  necessaria  non  est, 
quando  adulterium  est  certum  et  notorium  (1). 

Tandem  dubium  est  num  possit,  si  adulterium  est  certum, 
sedoccultum.  Communior  et  probabilior  sententia  affirmat(2), 
saltern  pro  foro  conscientiae,  contra  S.  Thomam,  in  4  dist.  35, 
q.i,  a.  3,  aliosque,  quia  causa  tribuens  jus  divortii  indubia  est, 
ac  proinde  conjux  innocens  discedere  prohibebitur  in  hoc  casu 
tantum  lege  charitatis  ad  evitandum  scandalum,  aut  diffama- 
tionem  conjugis  culpabilis  ;  sed  lex  charitatis  non  obligat  cum 
magno  incommode,  quodhiscein  casibus  numquamnon  adest. 

Diximus  saltern  in  foro  conscientiae,  quia  in  foro  externo 
ex  causa  adulterii  nee  notorii  nee  legitime  probati,  conjux  di- 
missum  conjugem  recipere  a  judice  compellendus  est,  ne  malis 
conjugibus  praebeatur  ansa  innocentem  compartem  dimissione 
vel  recessu  injuste  vexandi. 

1369.  2°  Lapsum  conjugis  in  haeresim  esse  causam  separa- 
tionis  legitimam  pro  altero  conjuge,  traditur  in  cap.  6  et  7  cit. 
tit.,  cum  injure  habeatur veluti  spiritualis  fornicatio;  idemque 
dicendum  de  lapsu  in  apostasiam,  ex  can.  5  et  6,  c.  28,  q.  1,  in 
Decreto,  et,  ut  putamus,  de  lapsu  in  schisma,  quod  ceteroquin 
cum  haeresi  conjungi  solet.   Imo   si  conjugi   innocenti  vitae 

1.  Schmalz.,  n.  Ill;   Pirhing,  n.   16;   Reiff.,  n.  89;  Sanchez,  lib.  A", 
disp.  XII,  n.  12  et  2o. 

2.  Praeter  mox  allegatos,  D'Annibale,  p   III,  $  471. 


330  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

consuetude  pcriculo  proximo  non  est,  ipse  potest,  sod  non 
tenetur  discedere,  et  aliquando  ex  charitate  nee  poterit 
quidem,  si  nempe  exinde  spes  conversions  sit ;  sed  si  vitae 
consuetude  ipsi  praebet  proximum  perversionis  in  fide  pericu- 
lum,  non  solum  potest,  sed  ex  ipso  natural!  jure  debet  diver- 
tere?  Haec  de  haercsi,  apostasia  schismate  formali,  si  nempe 
pars  alia  sectae  haereticae,  paganae,  schismaticae  nomcn 
dederit,  non  autem,  ut  videtur,  si  pars  fidem  amiserit  in 
aliquos  fidei  articutos  aut  in  atheismum  prolapsa  sit,  nisi  et 
alteram  in  suos  errores  pertrahere  conetur. 

Verier  sententiaest  conjugem  innocentem  posse  propriaauc- 
toritate,  quin  sententiamEcclesiaeexpectet,  reum  derelinquere, 
dummodo  haeresis,  etc.,  certa  sit,  ex  cit.  can.  6,  c.  28,  q.  i  (1). 

1370.  Ast  hoc  divortium  debet  esse  temporaneum,  idest 
vitae  consuetudo  restauranda  est,  si  conjux  dimissus  cjurave- 
rit  haeresim,  etc.,  et  indubia  dederit  resipiscentiae  signa.  Id 
certum  est,  si  innocens  diverterat  propria  auctoritate,  ex  cit. 
cap.  6  cit.  lit.  «  Etiamsi  conjux  catholicus,  dimisso  conjuge 
in  haeresim  lapso,  ingressus  fuisset  religionem,  aut  ordinibus 
sacris  initiatus  sit  :  nam  ante  sententiam  divortii  nee  istos 
suscipere,  nee  illam  ingredi  eidem  licet,  sed  repetere  ilium 
conjux,  ad  religionem  horthodoxam  reversus,  potest  » ; 
Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XIX,  n.  147.  Si  vero  judex  divortium 
pronuntiaverat,  quamvis  in  cit.  cap.  6  tradatur  innocentem 
non  esse  compellendum  ad  conjugem  conversum  recipiendum, 
tamen  distinguendum  est.  Si  conjux  catholicus  vult  ad  religio 
nem  transire,  non  tenetur  alterum  recipere,  ex  cap.  ult.,  De 
conversions  conjugatorum  :  «  Mulier  quae  in  fide  remansit, 
potest,  nolente  viro,  qui  ab  infidelitate  revertitur,  propter 
quam  ab  eo  fuerat  judicio  Ecclesiae  separata,  ad  religionem 
libere  convolare  > .  Si  vero  vult  in  saeculo  remanere,  cogitur 
ex  judicis  sententia  A7itam  conjugalem  resumere.  Id  satis  colli- 
gitur  ex  cit.  cap.  1  cit.  tit.,  ubi  Innocentius  III  concludit; 
c  Per  hanc  ipsam  responsionern  ilia  solvitur  quaestio  qua 
quaeritur,  utrum  ad  eum,  qui  ab  haeresi  vel  infidelitate  rever- 

1.  D'Annibale,  I.  c. 


CAP.  VII.  DE    INDIVIDUA   YITAE    CONSUETUDINE  331 

titnr,  is  qui  reman  sit  in  fide,  redire  cogatur  » ;  ubi  Glossa, 
v.  redire  cogatur,  subdit  :  «  Et  revera  cogi  debet,  nisi  velit 
religionem  intrare,  cum  judicio  Ecclesiae  separati  fuerint...  ». 

1371.  3°  Praeterea  etiam  periculum  grave  seu  animae  seu 
corporis  praebet  conjugi  innocenti  jus  divortii,  seu  separa- 
tionis.  Animae,  e.  g.,  si  vir  pertrahit  uxorem  ad  furta,  adul- 
teria...,  ex  can.  5,  c,  28,  q.  1,  inDecreto  (1);  corporis,  e.  g.,  si 
alter  alterius  vitae  struxerit  insidias,  ex  cap.  1  cil.  tit.;  si  capi- 
tali  odio  vir  uxorem  prosequatur,  ex  cap.  8,De  restit.  spoliat., 
aut  uxor  virum;  si  morbo  contagioso  alteruter  laboret,  nisi 
sanus  talem  duxerit  sciens  volens  (2);  si  vir  sanae  uxori 
alimenta  negaverit  aut  aegrotae  medicamina;  tandem  si  vir 
saevitias  sive  physicas  sive  morales  in  uxorem  exerceat,  ex 
cap.  13,  De  restit.  spoliat.,  sive  quia  saevitiae  semel  exercitae 
alias  annuntiant,  sive  in  poenam  injuriae  uxori  illatae.  Quae- 
nam  saevitiae  legitima  divertendi  causa  sint,  varie  ex  personis 
existimari  debet  :  nam  quae  graves  sunt  respectu  foeminae  nobi- 
lis,  leves  sunt  respectu  foeminae  humilis  conditionis  (3). 

Si  periculum  tale  est  ut  moram  non  patiatur,  conjux  potest 
propria  auctoritate  discederc  :  sed,  remote  periculo,  redire 
debet,  et  ministerio  judicis  cogi  potest.  In  praxi  vix  credi 
potest  <t  quod  cesset  unquam  periculum,  si  conjux  fueritamens 
et  furiosus,  vel  ita  pronus  ad  iram  ut  saepe  intervenerit  peri 
culum  damni,  et  aliquando  uxorem  vulneraverit,  vel  si  dederit 
venenum  etiam  semel  » ;  S.  Alphonsus,  /.  c. 

Quod  si  divortium  judicis  ministerio  pronuntiatum  fuit 
ad  certum  incertumve  tempus,  conjuge  ad  meliorem  frugem 
redeunte,  innocens  vitae  consuetudinem  restaurare  non  tene- 
tur,  nisi  ex  sententia  judicis,  aut  transacto  temporc  :  imo 
si  pronuntiatum  fuit  in  perpetuum  ob  inemendabilem  viri 
improbitatem,  ipse  ingredi  religionem,  aut  ad  sacros  ordines 
ascendere  non  prohibetur  (4). 


1.  Cosci,  lib.  If,  cap.  V,  n.  1;  Sanchez,  lib.  A',  disp.  XVII. 

2.  Reiff.,  lib.  IV,  tit.  VIII,  n.  8. 

3.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  971 ;  Sanchez,  lib.  A',  disp.  XVIII. 

4.  D'Annibale,  1.  c.;  et  fusius  Schmalz.,  n.  176  sequ.;  S.  Alphonsus, 
1.  c.;  Sanchez,  I.  c. 


332  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Alia  delicta  aut  poenae,  e.  g.,  furtum,  homicldium,  dam- 
natio  ad  triremes,  ad  carcerem,  etc.,  per  se  non  sunt  sufficiens 
causa  divortii,  ex  cap.  2  cit.  til.,  contra  id  quod  statuunt  re- 
centiores  civiles  leges. 

1372.  4°  Tandem  ex  mutuo  consensu  posse  conjuges  se 
separare  ad  tempus  ut  orationi  vacent,  testis  est  Apostolus 
la  Cor.,  VII,  5,  et  ita  etiam  ob  aliam  justam  causam.  Imo 
cum  neuter  teneatur  jure  suo  uti,  possunt,  citra  incontinentiae 
periculum,  etiam  in  perpetuum  se  separare  mutuo  consensu  ac 
privata  auctoritate  turn  quoad  torum,  turn  etiam  quoad  mensam 
et  habitationem,  secluso  scandalo ;  quod  tamen  plerumque  ade- 
rit,  nisi  ipsum  conjugium  occultum  sit.  Hincper  se  possunt  vo- 
tum  castitatis  emittere.  At  bene  advertitLaymann,  lib.  V,  tr.  X, 
p.  3,  c.  V,  n.  11  :  «  Propter  incontinentiae  periculum  consultum 
non  est  conjugibus  continentiam  vovere,  nisi  praemissa  matura 
deliberatione  et  longa  experientia,  quod  facile  continentes  ambo 
esse  possint  :  atque  post  votum  toro  eos  separari  oportct  * . 

Quaenam  servanda  sint,  ut  vir  uxoratus  possit  ad  sacros 
ordines  ascendere,  vel  ut  sive  vir  sive  uxor  post  consummatum 
matrimonium  religionem  ingredi  et  profiteri  valeant,  non  est 
hie  exponendi  locus. 

1373.  Pronuntiato   a  judice  divortio,    filii  educari  et  all 
debent  apudconjugem  innocentem,  expensis  rei,  nisi  judexpro 
ipsorum  bono  aliud  decreverit.  Id  juri  naturali  prorsus  con- 
forme  est  et  statuit  Authent.  SipatetC.  Divortio  facto  :   «   Si 
pater  causam  divortii  praestiterit,  apud  matrem,  ad  secundas 
nuptias  non  venientem,  liberi  nutriantur  patris  expensis  ».  In 
eadem  Authent.  post  haec  verba  legitur  :  «  Si  vero  contra,  tune 
apud  patrem,  matris  locupletis  expensis,  nisi   pater  minus 
idoneus  sit ;  tune  enim  apud  matrem  locupletem  nutriantur  * . 
Quamquam  haec  sint  interpolata  ab  Irnerio,  ut  ipsa  Glossa  fa- 
tetur,  tamen  doctrina  tradita  est  verissima.  Quod  si  alter  conju- 
gum  est  infidelis  aut  haereticus,  proles,  propter  favoremfidci, 
semper  apud  fidelem  educanda  est;  licet  hie  fuerit  in  culpa  (1). 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  976;  Sanchez,  lib.  X,  disp.  XX,  n.  3. 


GAPUT  VIII 


DE     MATRIMONIO     NULLO 


1374.  Hue  usque  diximus  de  matrimonio  valide  contracto; 
modo  videamus  quid  juris,  si,  e  contrario,  matrimonium  initum 
est  invalidum . 

1375.  In  primis  quoad  prolem,  admonendi  sumus  prolem 
esse  legitimam,  si  matrimonium  fuit  putativum  (n.  47),  idest 
si  proles,    utraque   vel  alterutra  parte  ignoranle  nullitatem, 
genita.  est.  Id  patet  ex  cap.  14,  Quifilii  stint  leg itimi,  ubi  Inno- 
centius  III  respondit  prolein  esse  legitimam  in  casu,  quo  vir, 
vivente  uxore,  matrimonium  contraxit  cum  alia  muliere  igno- 
rante  ipsum  esse  conjugatum.  Vide  etiam  cap.  6,  11,  15  cit.  lit. 
Communis  sententia  est  pro  legitimitate  prolis  sufficere  igno- 
rantiam  seu  errorem  juris  tantum  quoad  impedimentum  in 
utroque  vel  alter utro  conjuge;  e.   g.,    si  Titius  rem  habuit 
cum    Sempronia,    et,    ignorans  exinde    oriri  impedimentum 
affinitalis,    bona  fide  init  et  consummat  matrimonium  cum 
Gaia,    sorore    Semproniae,   etiamsi    error   in  casu   sit  juris 
clari  (1) .  Hinc  <  Gregorius  XIII  ad  quaestionem  ipsi  a  Maro- 
nitis  inter  alias  plures  propositam,  num,  quando  conjugum 
unus,  divortio  ob  adulterium  facto,  cum  alia  conjugium  iniit 
et  ex  hoc  secundo  matrimonio  suscepit  prolem,  haec  legitima 
et  ad  clerum  admittenda  sit,    respondit  esse  legitimam   et 
ad  clerum  admittendam,  ex  ratione  quia  bona  fide  cum  igno- 
rantia  contractum  fuit ;    putabant  enim  Maronitae   eo  casu 
licitum  esse  nova  inire  conjugia   :   atqui  ignorantia  haec  et 
error  fuit  error  juris  clari  et  liquidi;  ergo,  etc.  »;  Schmalz., 


1.  Sclimalz.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  27  sequ.;  Pontius,  lib.  XI,  cap.  VIII, 
n.  3;  Reiff.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  6. 


334  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOMO 

/.  c.,  n.  29.  At  non  sufficere  ignorantiam  affectatam,  deducitur 
ex  cap.  3,  De  eland,  desp.,  ubi  filii  illegitimi  declarantur 
quando  parentes  sunt  non  expertes  scientiae,  vel  saltern  affec- 
tatores  ignorantiae.  In  cap.  2,  cit.  til.  Alexander  III  declarat 
esse  legitimam  prolem  conceptam  ante  latam  divortii  senlen- 
tiam,  idcoque  etiam  post  litis  contestationem ;  imo  etiam  post 
divortii  scntentiam,  .si  haec  per  appellationem  suspensa  sit, 
vel  nondum  transient  in  rem  judicatam  (1),  si  nimirum  bona 
fides  in  alterutra  saltern  parte  perduret.  Haec  juxta  nonnullos 
patiuntur  exceptionem ;  nam  filii  sunt  illegitimi,  si  matrimo- 
nium  est  putativum,  sed  conjuges  culpabiliter  praetermiserunt 
publicationes ;  sed  de  hoc  casu  vide  quae  diximus  n.  219. 

1376.  Utraque  parte  dubitante  de  nullitate  matrimonii,  vel 
una  certa  et  alter  a  dubitante,  distinguendum  est.  Si  dubium 
enatum  est  post  matrimonium,  bona  fide  contractum,  omnes 
admittunt  prolem,   stante   hoc  dubio  natam  vel  conceptam, 
esse  legitimam,  etsi  deinde  impedimentum  detegatur,  quia  ad 
prolis  legitimitatem  sufficit  bonae  fidei  possessio  in  utroque 
Tel  alterutro  conjuge;  atqui  in  casu  haec  bonae  fidei  possessio 
verin'catur,  nam  «  tamdiu  quisque  bonae  fidei  possessor  rec- 
tissime  dicitur,  quamdiu  se  possidere  ignorat  alienum  »,  ut 
habet  c.  5,  c.  34,  q.  2,  in  Decreto.  Si  hoc  dubium  aderat  ante 
matrimonii  celebrationem  ct,  stante  illo  dubio,  matrimonium, 
nulla  facta  diligentia,  initum  fuit,  Gonzalez  in  cap.  2,  n.  4,  cit. 
tit.,  affirmat  prolem  esse  legitimam;   sed  uegant  Schmalz., 
lib.  IV,  tit.  XV H,  n.  32;  Reiff.,  n.  8  et  9,  aliique,  et  verius 
«    cum  illi    talitcr   contrahendo  non  expertes    scientiae  vel 
saltern  affectatores  ignorantiae  videantur  > ;   ex  cap.  3,   De 
eland,  desp. 

1377.  Tandem  utraque  parte  noscente  nullitatem,  proles  est 
illegitima,  etiamsi  in  conspectu  Ecclesiae  matrimonium  cele- 
bratum  sit,  ex  cit.  cap.  3,  De  eland,  desp.  llinc  in  cap.  10,  Qui 
filii  sint  legitimi,  Gaelestinus  III  tradit  illegitimos  esse  filios 

1.  Schmalz.,  1.  c.,  n.  13;  Reiff.,  I.  c.,  n.  9;  Pontius,  I.  c.,  n.  5; 
Pirhing,  lib.  IV,  lit.  XVII,  n.  7,  ex  cap.  2,  Ut  lite  pendente...,  quo  per- 
mittkur  conjugibus  carnale  commercium,  pendente  lite  super  matri- 
monio  bona  fide  contracto. 


CAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  335 

natos  ex  matrimonio  mala  fide  contracto  contra  justitiam 
publicae  honestatis.  li  autem  filii  illegitimi  appellantur  natu- 
rales  tantum,  si  inter  parentes,  sive  tempore  conceptionis, 
sive  tempore  nativitatis,  sive  intermedio  tempore,  rnatrimo- 
nium  subsistere  poterat;  secus  jure  canonico  dicuntur  spurii 
seu  orti  ex  damnalo  coilu,  ex  cap.  10,  Qui  filii  sunt  legitimi. 
Et  hi  deinde  sunt  vel  adulterini,  si  ex  conjunctione  adultera; 
vel  sacrilegi,  si  ex  patre  vel  matre  voto  solemni  castitatis 
ligatis,  aut  patre  in  ordine  sacro  constituto;  vel  incestuosi, 
si  ex  copula  inter  consanguineos,  aut  affines;  vel  tandem 
nefarii,  si  ex  adscendentibus  et  descendentibus  procreati  sunt. 

1378.  Quad  conjuges  ipsos,  qui  matrimonio  nullo  impli- 
cati  reperiuntur,  quatuor  esse  possunt  remedia;  scilicet  coha- 
bitare  uti  fratrem  et  sororem,  relinquere  conjuges  in  bona  fide, 
petere  a  legitimo  judice  ecclesiaslico  declarationem  nullitatis  et 
discedere,  tandem  revalidare  matrimonium.  Quodnam  ex  his 
remediis  magis  consultum  sit  adhibere,  pendet  ex  circumstan- 
tiis,  et  in  dubio  confessarius  et  parochus  consulat  Ordinarium, 
ej usque  instructionem  sequatur. 

Sed  fere  numquam,  propter  incontinentiae  periculum,  sua- 
deri  poterit  cohabitatio  ad  instar  fratris  et  sororis. 

1379.  Si  partes  sunt  in  bona  fide  (1),  triplex  casus  fingi 
potest  :  Si  neutra  pars  potest  moneri  sine  periculo  gravium 
incommodorum  et  in  primis   peccatorum  formalium,  relin- 
quantur  in   bona  fide,   etsi  impedimentum  sit  juris  divini. 
Si  utraque  pars   moneri   potest   sine  hoc  periculo,   utraque 
moneatur,  ut  demde  aut  partes  separentur  et  petatur  decla- 
ratio  nullitatis,  c.  g.,  si  partes  in  magna  discordia  vivunt,  aut 
matrimonium  revalidetur.  Sed  in  hoc  posteriori  casu  expedit 
omnino  ut  prius  dispensatio  ab  impedimento,  si  obtineuda 
est,  obtineatur,  et  deinde  monitio  fiat,  ita  ut  una  simulpossint 

1.  Nota  bonam  fidem  in  hac  materia  esse  subjectivam  certituclinem 
validitatis  matrimonii;  malam  fidem  esse  scientiam  vel  dubium  ratio- 
nabile  nullitatis.  Proinde  pars  est  in  mala  fide  si  scit  nullitatem  matri 
monii  autde  ea  serio  dubitat;  in  bona,  si  persuasum  habet  matrimo 
nium  esse  validum,  etsi  error  aut  ignorantia  alias  fuerit  culpabilis, 
aut  peccatum  in  ineundo  matrimonio  commissum.  Feije,  n.  598,  in 
nota. 


336  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

partes  moneri  et  conjugium  revalidari.  Tandem  si  una  tantum 
pars  moneri  prudenter  potest,  si  matrimonium  non  est  revali 
dabile,  neutra  moneatur;  si  matrimonium  est  revalidabile, 
petatur  prius  dispensatio  vel  simplex  vel  in  radice,  et  deinde 
pars  monebitur,  si  monenda  est.  Ad  rem  Card.  Gaprara  in 
instructione  diei  25  Apr.  1803  pro  re  valid  atione  irritorum  con- 
jugiorum  in  Galliis  :  «  Si  contrahentes  communiter  habeantur 
pro  legitimis  conjugibus,  et  ipsimet  fortasse  ex  ignorantia 
invincibili  sint  in  bona  fide,  et  absque  gravis  scandali  seu  per- 
turbationis  periculo  certiorari  nequeant  de  nullitate  matrimo- 
nii,  hisce  in  circumstantiis  in  bona  fide  relinquendi  sunt, 
quemadmodum  per  sacros  canones  disponitur  » .  Ita  communi 
ter  contra  Goncina  (1). 

1380.  Si  impedimentum  (publicum  notitia)  non  solum 
ambae  partes,  sed  et  alii  cognoscunt,  in  primis  partes  separari 
debent  ratione  scandali  quoad  torum,  mensam,  habitatio- 
nem,  nisi  cohabitationis  separatio  sit  moraliter  impossibilis  et 
suppetant  media,  quibus  sufficienter  occurratur  scandalo  et 
incontinentiae  periculo.  Deinde  si  matrimonium  non  est  reva 
lidabile,  petenda  est  .declaratio  nullitatis ;  si  matrimonium  est 
revalidabile,  partes  possunt  aut  petere  declarationem  nullitatis, 
aut  matrimonium  revalidare.  Primum,  maxime  si  proles  abest, 
potius  suadendum  est,  si  divortium  civile  jam  obtentum  fuit, 
aut  brevi  obtinebitur  (2) ;  si  animi  dissociati  prorsus  sunt ;  si 
periculum  est  perversionis  unius  partis.  Alterum  potius,  prae- 
sertim  cxtantc  prole  quae  ex  separatione  grave  semper  damnum 
morale  patitur,  praeferri  debet  ex  charitate,  si  matrimonio  non 


1.  Rosset,  n.  2797.  Quaeri  solet  quomodo  sese  gerere  debeat  confes- 
sarius,  si  conjux  relictus  in  bona  fide,  1°  debitum  neget;  2°  dubium 
ipsi  confessario  exprimat   de  validitate  matrimonii.   Respondemus  : 
Confessarius  in  primo  casu  conjugem   cogat   ad    debiti  redditionem, 
quippe  qui,  negans  debitum,  peccat;   in  altero  casu  exquirat   dubi- 
tandi  motivum  :  si  hoc  motivum   non   continet  causam  nullitatis,  id 
confessarius  respondebit,  etsi  aliunde  sciat  matrimonium  esse  nul- 
lum;  si  hoc  motivum   continet  causam  nullitatis,  debet  respondere 
juxta  rei  veritatem.    Feije,   I.  c.;  S.    Alphonsus,  De  Poenit.,  n.   616; 
Rosset,  n.  2798. 

2.  Instructio  Card.  Albani,  die  27  Mart.  1830,  ad  Archiep.  Colon,  et 
Episc.  Trevir.  Paderb.  et  Monast.  (n.  507). 


GAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  337 

obstant  gravissimac  rationes,  aut  deinde  civile  divortium  obti- 
neri  non  poterit,  et  aliunde  extra  matrimonium  periculum  sit 
incontinentiae. 

1381.  Si  impedimentum  notum  est  partibus  tantum,  in 
primis  eae  separandae  sunt  quoad  torum  et  etiam,  ut  supra, 
quoad  habitationem,  sub  aliquo  praetextu,  e.  g.,  itineris,  ad 
impediendum  scandalum  et  infamiam ;  deinde  eadem  repetenda 
sunt  quae  mox  dicebamus. 

1382.  Tandem  si  impedimentum  uni  tantum  parti  notum 
est,  haec  certe  nee  petere    nee  reddere  potest  etiam    cum 
quocumque  incommodo  :  et  si  matrimonium  non  est  revali- 
dabile,   moneat  compartem   de  impedimento,   separentur  et 
petant  declarationem  nullitatis;   si  matrimonium  est  revali- 
dabile,   poterit  alterutram  viam  declarationis  nullitatis  aut 
revalidationis  tenere,    ut   supra.    Si  primam  seligit,    moneat 
compartem,  ab  eadem  separetur  et  instantiam  introducat  :  si 
alteram,  vel  compars  moneri  potest  sine  incommodo  gravi,  et 
tune  ipsam  moneat  et  matrimonium  revalidetur  simpliciter ; 
vel  compars  moneri  nequit  sine  incommodo  gravi,  et  tune  aut 
in  revalidatione  simplici  petatur  remissio  conditionis  de  altera 
parte  certioranda,  aut  petatur  sanatio  in  radice  (1). 

Nostrum  est  in  distinctis  articulis  fusius  agere  de  matrimonii 
revalidatione,  et  de  petitione  ac  declaratione  nullitatis,  idest  de 
causis  matrimonialibus. 

Articulus  I 

DE    MATRIMONII    REVALIDATIONE 

1383.  «  Matrimonium  revalidare,   ait  d'Annibale,  p.  ///, 
§483,  est  illud  ex  integro  denuo  contrabere.  Quaecumque  igitur 
eis  ineundis,  haec  et  revalidandis  regulariter  necessaria  sunt.  > 
Scilicet  revalidatio  matrimonii  est  operatic  qua  matrimonium 
invalidum  (n.  48)  redditur  validum.  Proinde  sicuti  in  celebrando 


1.  Feije,  n.  SQosequ.;  Marc,  n.  2081;  Bangen,.£il.  ///,  pay.  l&2sequ.; 
Rosset,  n.  2799,  aliique  passim. 

II  22 


338  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

matrimonio  necessaria  cst  habilitas  pcrsonarum,  sou  absentia 
cujuslibet  impedimenti  dirimentis,  consensus  interims,  et 
expressio  hujus  consensus  in  debita  forma,  ita  regulariter  et 
in  matrimonio  rcvalidando.  Novus  consensus  et  nova  ejusdem 
expressio  in  debita  forma  dicitur  consensus  renovatio. 

1384.  Ex  bac  notione  rcvalidationis  jam  patet  conjuges, 
momento  re  validations,  debereesse  in  statugratiae,  quia  tune 
revera  matrimonium-sacramentum  contrahitur  ;    secus   pars 
quae  peccato  mortali  macula tur,  non  oblinet  gratiam,  ct,  si 
conscia  est  revalidationis,  committit  sacrilegiurn.  «  Deficiente 
vero  recta  dispositione,  non  idcirco  procrastinanda  est  revali- 
datio,    cum    majus   pier  unique    malum   ex    procrastinatione 
eveniret » ;  Marc,  I.e.,  in  nota. 

Pariter  ex  data  notione  sequitur  omnia  quae  conjugatis  licita 
sunt,  sed  solutis  illicita,  ante  revalidationem  inatrimonii  bis 
praetensis  conjugibus  per  se  probiberi,  postea  licita  csse. 

1385.  Revalidatione  matrimonii  legitimatur  proles  naturalis 
antcamala  fide  suscepta." 

Nimirum  proles  est  legitima,  si  genita  est  a  parentibus 
matrimonio  nullo  unitis,  quorum  uterque  vel  alteruter,  copulam 
ponens,  illius  nullitatem  ignorat :  proinde  hoc  in  casu  proles 
legitimatione  non  indiget. 

E  contrario,  si  proles  genita  est  a  parentibus  quorum  uterque 
sciebat  se  non  esse  vinculo  conjugali  ligatuni,  est  illegitima, 
sed,  contracto  aut  revalidato  matrimonio,  legUimatur,  ex 
cap.  i  el  6  cit.  tit.  Qui  filil  sunt  legitimi,  ibi :  «  Tanta  est  vis 
matrimonii  ut  qui  an  tea  sunt  geniti,  post  contractum  matrimo- 
nium  legitimi  babeantur  >.  Gonceptus  autem  juridicus  bujusce 
legitimationis  per  subsequens  matrimonium  hie  est :  nempe 
matrimonium,  quod  rnodo  cclebratur  aut  revalidatur,  retro- 
trahitur,  per  fictionem  juris,  ad  tempus  conccptionis  vel  gesta- 
tionis  vel  nativitatis  prolis,  quae  proinde  habetur  tamquam  in 
valido  matrimonio  genita,  ideoquc  legitima  (1). 

1386.  Exinde  sequitur  non  posse  ita'legitimari,  nisi  prolem 
naturalem  tan  turn,  idest  prolem  inter  cujus  parentcs  tempore 

\.  Rciff.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  30;  De  Angelis,  lib.  /,  tit.  XVII,  n.  4. 


CAP.  VIII. DE    MATRIMONIO    NULLO  339 

conceptionis  vel  gestationis  vel  nativitatis  matrimonium  consi- 
stere  poterat ;  si  enim  proles  est  spuria  seu  genita  ex  damnato 
coitu  ita  ut  parentes  nullo  ex  illis  temporibus  matrimonium 
inter  se  contrahere  potuissent,  ilia  fictiva  retrotractio  matri- 
monii  est  impossibilis.  Hinc  in  cit.  cap.  6,  Alexander  III 
respondet  per  subsequens  matrimonium  non  legitimari  filios 
adulterinos.  Spurii  filii  nequeunt  proinde  legitimari,  nisi  ex 
principis  rescripto,  idest  Romani  Pontificis  quoad  effectus 
ecclesiasticos  illegitimitatis  (irregularitatem) ,  quod  rescriptum 
apponitur  omnibus  dispensationibus  matrimonialibus  ;  et 
superioris  civilis  quoad  effectus  civiles  illegitimitatis  (jura 
successionum). 

1387.  Diximus  :  ad  tempus  conceptionis  vel  gestationis  vel 
nativitatis ;  nam  si  omni  tempore  parcntes  habiles  fuisscnt,  vel 
habiles  fuissent  tempore  conceptionis,  licet  deinde  evaserint 
inhabiles,    superveniente    impedimento,    certum    est  prolem 
legitimari  per   subsequens   matrimonium.    Item    probabilius 
dicendum  est,  si  parentes  habiles  fuissent  aliquo  momento 
gestationis,  licet  tempore  conceptionis  et  nativitatis  fuissent 
inhabiles ;   aut  si  habiles  fuissent  tempore  nativitatis,   licet 
antea  inhabiles  (1),  ex  /.  21,  C.  De  natural,  liber.  ;  novel.  89, 
c.  8  fin.  ;  1.  5,  et  1  ff.  De  statu  horn.  Exinde  sequitur  prolem 
ex  subsequent!  matrimonio  legitimari,  si,  e.  g.,  Titius  uxoratus 
cognoscit  Gaiam,  mortua  autem  uxore,  et  Gaia  uterum  gcrente, 
cognoscit  Semproniam,   sororcm  Gaiae,  quae,  stante  impedi 
mento  affinitatis,   parit  ;    nam  parentes    inhabiles    fuissent 
tempore  conceptionis  ob  impedimentum  ligaminis,  item  tempore 
nativitatis  ob  impedimentum  affinitatis,  sed  habiles  fuissent 
aliquo  gestationis  momento  (2). 

1388.  Subsequens  autem  matrimonium  prolem  legitimat, 
etiamsi  sit  ratum  tantum,  e.  g.,  initum  in  articulo  mortis  ;  aut 
clandestinum,  idest  neglectis  publicationibus  vel  sine  substan 
tial!  forma,  ubi  non  vigct  dccretum  Tametsi ;  aut  mediatum, 
idest  licet  pater,  e.  g.,  post  susceptam  prolem  matrimonium 

1.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.   XVII,  n.  65  sequ. ;  Reiff.,  n.  39;  Sanchez, 
lib.  VIII,  disp.  VII,  n.  19;  Pontius,  lib.  XI,  cap.  XI,  n.  3. 

2.  Schmalz;.,  I.  c.,  n.  67. 


340  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

contraxisset  cum  alia  muliere,  quo  soluto,  contrahat  cum  illius 
matre;  aut  nullum,  si  bona  fide  initum  fuit  (1). 

Neque  hanc  legitimationem  impedire  possunt  contradicentes 
parentes,  vel  alii  fratres  legitimi,  imo  neque  ipse  legitimatus, 
cum  haec  legitimatio  sit  a  jure  inducta  in  favorem  ipsius  matri- 
monii  et  in  commune  societatis  bonum. 

Tandem  haec  legitimatio  per  subsequens  matrimonium 
plena  est  quoad  omnes  effectus  turn  civiles  jure  Romano,  turn 
ecclesiasticos,  ita  ut  legitimates  in  omnibus  aequiparetur  legi- 
timo ;  quod  canones  et  leges  statuerunt  ut  parentes,  amore 
prolis,  facilius  ad  matrimonium  ineundum  inducerentur,  et  ita 
a  turpi  commercio  desisterent  (2).  Una  est  exceptio,  nempe 
legitimatus  per  subsequens  matrimonium  nequit  sine  dispensa- 
tione  ad  Cardinalatum  promoveri,  ex  Sixti  V  const.  Poslquam, 
an,  1590.  At  hodie  auctoritas  civilis  religiose  matrimonio 
contracto  vel  revalidato  hanc  legitimandi  virtutem,  quoad 
civiles  successionum  effectus,  non  recognoscit. 

1389.  His  positis,  ad  rem  nostram   propius   accedentes, 
animadvertimus    matrimonium    revalidari   posse   dupliciter, 
nempe  vel  per  revalidationem  simplicem,  vel  per  sanationem 
in  radice.  De  utraque  singillatim. 

|  1.  —  De  simplici  matrimonii  revalidatione, 

1390.  Simplex  matrimonii  revalidatio  est  operatio    qua 
matrimonium  invalidum  redditur  validum  absque  ulla  fictitia 
retrotractione,  ac  proinde  absque  prolis  antea  natae  legitima- 
tione  (quae  tamen  additur  per  specialem  clausulam,  de  qua 
infra)  et  absque  dispensatione  a  lege  positiva  de  renovando 
consensu.  Ut  hanc  simplicem  matrimonii  revalidationem  expo- 
namus,  insistentes  ordini  quern  in  hoc  tractatu  sequuti  sumus, 
supponamus  in  primis  matrimonium  f  uisse  invalidum  ob  aliquod 


1.  D'Annibale,  p.  /,  S  50,  not.  29;  Pirhing,  lib.  IV,  til,  XVII,  n.  36; 
Gonzalez,  in  cap.  2,  cit.  tit.  in  6°.  aliique  contra  Reiff.,  n.  35,  qui  hoc 
ultimum  negat. 

2.  Reiff.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  42,  cum  glossa  in  cit,  cap.  6,  Qui  filii 
sunt  legitimi,  v.  legitimi,  communitcr  recepta. 


CAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  341 

dirimens  impedimentum, e.  g.,  ligaminis,  consanguinitatis,  etc., 
reddens  partes  inhabiles  ad  contrahendum,  etsi  consensum 
praestiterint  in  debita  forma  nee  revocaverint ;  deinde  nullum 
fuisse  ob  defectum  consensus  ;  tandem  nullum  fuisse  ob  de- 
fectum  formae  substantialis. 

1391.  I.  Si  matrimonium  nullum  fuit  ob  dirimens  impedi- 
mentum,    ut    matrimonium   revalidetur,   debet  ante    omnia 
removeri  impedimentum,  ut  per  se  patet ;  et  si  impedimentum 
removeri  nullo  modo  potest,  matrimonium  non  est  revalidabile. 
Jam  vero  pleraque  impedimenta  removentur  dispensatione  a 
legitimo  superiore  concessa,   sed  nonnulla  removentur  etiam 
citra  ullam  dispensationem  :   scilicet  impedimentum  raptus, 
redditione  mulieris  loco  tuto  ;  impedimentum  aetatis,   adve- 
niente    nubili   aetate  ;   impedimentum    ligaminis,    solutione 
primi  matrimonii,   ut  puta,  morte  conjugis  ;  impedimentum 
disparitatis  cultus,  conversione  conjugis  infidelis;  impedimen 
tum  error  is  conditionis  servilis,  cognita  veritate  ;  tandem  impe 
dimentum  impotentiae,  remotione  impotentiae.    Praestat  ut 
utrumque  casum  singillatim  consideremus. 

1392.  Ad  primum  casum  quod  attinet,  scilicet  si  impedi 
mentum  tollitur  dispensatione,  hanc  dispensationem  Episcopus 
aliique  infra  Romanum  Pontificem,  uti  alias,  concedere  non 
possunt,  nisi  recepta  a  Sede  Apostolica  potestate  vel  ordinaria 
consensu  seu  expresso  (n.  435  sequ.)  seu  tacito  (n.  437  sequ.) 
vel  delegata  per  indultum  (n.  447  sequ.).  Quando  autem  haec 
dispensatio  a  Sancta  Sede  petitur,  quoad  organa  quae  illam 
elargiuntur,  causas  canonicas  propter  quas  conceditur,  ea  quae 
in  instantia  exprimenda  sunt,  et  tandem  ea  quae  servanda  sunt 
in  obtentae  dispensationis  fulminatione,    redeunt   quae   fuse 
exposuimus  cap.  ///,  sect.  /,   art.  IV,  §  2.  In  aliquibus  clau- 
sulis  quae  in  rescripto  hujus  dispensationis  leguntur,  nonnihil 
insistendum. 

1393.  Si  impedimentum  est  publicum,  sequentes  clausulae 
considerationem  merentur : 

1°  Dummodo...  ignoranlia  hujusmodi  probabilis  extiterit. 
Haec  clausula  inseritur  quando  in  instantia  expositum  fuit 
matrimonium  contractum  fuisse  bona  fide  ob  invincibilem 


342  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

ignorantiam;  aliquando  et  pro  contrahendo  ponitur  (n.  402). 
Continct  veram  conditioncm  (n.  393),  ideoque  dispensatio  est 
nulla,  si  ambo  conjuges  fuerunt  in  mala  fide ;  aut  si  fuerunt  in 
bona  fide,  sed  eorum  ignorantia  invincibilis  non  fuitprobabilis. 
Proinde  exequutor  inquirere  debet : 

a)  An  revera  ipsi  fuerint  in  bona  fide,  quod,  nisi  indicia 
contraria  adsint,    conjugum  juramentum  satis  evincit,   quia 
quae  in  animo  consistunt   nonnisi  per   juramentum  probari 
possunt,  ut  habet  glossa  in  cap.  1,  De  homicidio;  imo  nonnulli 
merito  -consent    sufficere   etiam    eorum    affirmationem    non 
juratam,  si  fide  digni  sunt,  cum  juramentum  in  rescripto  nulla- 
tcnus  rcquiratur. 

b)  An  haec  eorum  invincibilis  ignorantia  fuerit  probabilis. 
c  Scriptores  probabilem  adfuisse  ignorantiam  ex  eo  probari 
posse  arbitrantur,  quod  proclamationes  fieri  solitae  praecesse- 
rint,  nullumque  dcnuntiatum  fuerit  canonicum  impedimentum, 
vel  si  ex  Ordinarii  dispensatione  omissae  fuerint,  nulla  adhibita 
fraude,  si  tamen  eodem  tempore,  ut  inquit  Gorradus,  lib.  VIII, 
cap.  IV,  n.  48  sequ.,  oratores  testentur  talem  adhibuisse  dili- 
gentiam,    qualis   est  hominis  consulcntis    viros    scientia    et 
conscientia  sufficienti  praeditos   et  pro  talibus  habitos,  qui 
falsum  illis  consilium  dederunt,   vel  probent  se  audivisse  a 
probis  viris  et  honestis  nullum  inter  eos  adesse  impedimentum 
ad    contrahendum  matrimonium.   Et  idem    sentiendum  ubi 
constet  in  loco  vel  civitate  aut  vicinia  communem  fuisse  famam 
et  opinionem  quod  nullum  obstaret  impedimentum  :  quando- 
quidem  haec  fama  excusat  a  dolo  et  consequenter  a  delicto  » ; 
Giovine,  torn.  II,  §  78,  n.  4. 

1394.  2°  Proleni  susceptam,   si  qua  sit,  leyitimam  decer- 
nendo.  Haec  clausula  apponitur  quia  proles  suscepta  non  legi- 
timatur  nee  per  ipsam  simplicem  matrimonii  revalidationem, 
quia  haec  per  se  nullo  modo  protenditur  ad  praeteritum,  nee 
per  subsequens   matrimonium,   quia    obstat    impedimentum 
dirimens :  undo  prolis  legitimatio  additur  per  specialem  clau- 
sulam.  Ceterum  de  hac  clausula  vide  quae  diximus  n.  403  pro 
matrimonio  contrahendo. 

1395.  3°  Quod...  matrimonium  inter  se  de  novo  pub  lice... 


CAP.  VIII. DE    MATRIMONIO    NULLO  343 

contrahere  valeant.  Haec  clausula  respicit  consensus  renova- 
tioncm  in  rcvalidando  matrimonio,  de  qua,  cum  non  leves  sint 
difficultates,  fusius  agendum  est. 

1395.  In  primis  tanquam  certum  retinendum  renovatio- 
nem  consensus,  post  fulminatam  dispensationem,  ex  ret  na- 
tura  seu  inspecto  naturae  jure,  non  esse  necessariam  pro 
matrimonii  revalidatione ;  sed,  si  ad  solum  jus  naturae  atten- 
damus,  matrimonium.,  remote  impedimento  juris  ecclesiastic! 
per  dispensationem,  statim  perfici,  dummodo  verus  consensus 
initio  ab  utraque  parte  praestitus  fuerit,  nee  postea  revoca- 
tus.  Haec  propositio  est  contra  illos  qui  putant  matrimonium 
nullum  ob  aliquod  dirimens  impedimentum,  etiam  juris  eccle- 
siastici  tantum,  numquam  posse,  etiam  impedimento  remote, 
revalidari,  quin  utraque  pars  renovet  consensum,  nee  Eccle- 
siam  posse  ab  hac  consensus  renovatione  dispensare  (1). 
Fundamentum  hujus  doctrinae  est  consensum  matrimonialem 
non  posse  cum  impedimento  dirimenti  existere  et  perseve- 
rare;  quod  n.  905  demonstravimus  falsum.  Nostra  autem 
propositio  probatur :  1°  ex  jure  romano.  Nam  /.  27  ff.  De  rilu 
nuptiarum  (XXIII,  2°)  Ulpianus  docet  :  «  Si  quis  in  senatorio 
«  ordine  agens,  libertinam  habuerit  uxorem,  quamvis  interim 
«  uxor  non  sit,  attamen  in  ea  conditione  est,  ut  si  amiserit 
<  dignitatem,  uxor  esse  incipiat  » ;  et  Paulus  in  /.  65,  /.  c.  : 
«  Etsi  contra  mandata  contractum  sit  matrimonium  in  provin- 
«  cia,  tamen  post  depositum  officlum,  si  in  eadem  voluntate 
«  perseveret,  justas  nuptias  effici  et  ideo  postea  liberos,  natos 
«  ex  justo  matrimonio,  legitimos  esse  ».  Sanchez,  /.  c.,  cum 
aliis  respondet  intelligi  eas  leges  quando  conjuges  copula 
maritali  vel  alio  signo  externo  denuo  consensum  exprimunt; 
sed  haec  restrictio  est  gratuita  prorsus.  2°  Ex  praxi  Ecclesiae, 
quae,  quando  renovatio  consensus  est  impossibilis  aut  peri- 
culosa,  ut  matrimonia  convalescant,  dispensare  solet  conjuges 
sive  in  bona  sive  in  mala  fide  turn  ab  impcdimentis  juris 

\.  Sanchez,  1.  c.:  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVI,  n.  °258;  Reiff.,  lib.  IV, 
App.  n.  585;  Pontius,  De  malr.,  lib.  IV,  cap.  XXIV,  n.  2  sequ.,  etc. 
Citatur  etiam  S.  Thomas,  in  4,  dist.  40,  q.  un.,  a.  4,  ad  6,  sed  Angelicus 
ibi  nil  habet  hac  de  re. 


344  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

ecclesiastic!  quae  obstant,  turn  a  lege  de  renovando  consensu, 
dumrnodo  in  consensu  perseverent;  et  aliquando,  ratione  boni 
public!  ita  postulante,  sanationem  plurium  matrimoniorum 
in  globo  concedit,  prorsus  insciis  conjugibus  (n.  1446) ;  imo 
in  dispensationibus  quae  ante  Concilium  Tridentinum  con- 
cedebantur  ab  af  Imitate  ex  copula  illicita,  deerat  clausula 
de  novo  praestando  consensu,  quae  serius  post  longas  dispu- 
tationes  inserta  est,  stante  decreto  Tridentino,  ut  narrat  Na- 
varrus  apud  Acta  Sanctae  Sedis,  vol.  II,  App.  /,  pag.  52. 
3°  Tandem  ex  ratione,  quae  praxim  Ecclesiae  explicat.  Nam 
consensus  qui,  ex  hypothesi,  datus  fuit  et  perseverat,  ideo  non 
valebat  ad  constituendum  verum  matrimonium,  quia  obsta- 
bat  dirimens  impedimentum ;  eo  igitur  impedimento  remoto 
per  dispensationem,  valeat  necesse  est,  attento  jure  naturae. 
Aliis  verbis,  matrimonium  jure  naturae  valet  cum  adest  con 
sensus  maritalis  sufficienter  manifestatus  in  debita  forma  et 
habilitas  personarum  :  atqui  ex  hypothesi  haec  in  casu,  remoto 
impedimento,  verificantur ;  ergo  jam  matrimonium,  attento 
jure  naturae,  valet. 

1396.  At  Ecclesia  jure  positive  constituit,  dispensato  im 
pedimento,  utramque  partem  debere  consensum  renovare  ad 
matrimonium  revalidandum ;  a  qua  positiva  lege  ipsa  potest 
dispensare.  Lex  generalis  id  explicite  statuens  non  adest;  sed 
id  satis  eruitur  ex  cap.  2  el  4,  De  conjugio  servorum,  ubi  tra- 
ditur  :  a)  matrimonium  esse  nullum  ob  ignorantiam  conditionis 
servilis  alterius  partis ;  quod  impedimentum  absque  dubio  est 
juris  ecclesiastici  tantum  ;  b)  cognita  conditione  servili  alterius 
partis,  matrimonium  in  sua  nullitate  permanere,  nisi  pars 
libera  facto  aut  verbo  consenserit  in  eamdem,  seu  nisi  consen 
sum  renovaverit.  Praeterea,  aliis  omissis,  id  patet  ex  quoti- 
diana  Ecclesiae  praxi.  Nam  Ecclesia  in  simplici  revalidatione 
saepius  vult,  ut,  remoto  etiam  impedimento,  consensus  ab 
initio  praestitus  et  perseverans  remancat  inefficax,  ct  pars, 
habilis  effecta  per  remotionem  impediment!,  noA<um  consen 
sum  exprimat ;  et  tune  matrimonium  valet  vi  hujus  novi  con 
sensus.  At  in  sanatione  in  radice  sive  perfecta  sive  imperfecta, 
justis  de  causis,  non  raro  dispensat  a  renovatione  consensus 


CAP.   VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  345 

utramque  vel  alterutram  tantum  partem  cum  vel  sine  fictitia 
retrotractione,  de  qua  infra;  et  tune,  remote  impedimento  et 
concessa  hac  dispensatione  a  renovando  consensu,  statim  viget 
jus  naturae  et  consensus  primitivus  perseverans  matrimonium 
constituit.  Igitur  lex  de  renovando  consensu  existit,  sed  est 
juris  ecclesiastic!  tantum,  a  qua  Ecclesia  dispensare  potest. 
Ad  rem  Benedictus  XIV,  Imt.  Ecc.  87,  n.  68  :  «  Illud  Poeni- 
tentiariae  mandatum  (de  renovando  consensu  in  matrimonii 
invalidi  revalidatione)  innititur  juri  communi,  quod  pro  matri- 
monio  rite  confirmando  expostulat  novum  a  conjugibus  con- 
sensum  ».  Et  superius  eadem  Inst.  Ecc.  87,  n.  8,  docuerat  : 
«  Romanus  Pontifex  ob  consensum  naturalem  ab  initio  prae- 
stitum  dispensare  potest,  si  velit,  a  renovando  consensu  >. 

1397.  Renovatio  autem  consensus  debet  esse  novus  actus 
voluntatis  a  priori  distinctus  et  independens  quo  partes  rursus 
intendunt  tradere-acceptare  jus  exclusivum  et  perpetuum  in 
corpus  in  ordine  ad  prolem  :  si  enim  partes,  remote  impedi 
mento,  in  priori  consensu  perseverant,  quin  novum  voluntatis 
actum  eliciant,  id  erit  potius  continuatio  prioris  consensus, 
quam  consensus  renovatio.  Absolute  loquendo,  hie  novus  vo 
luntatis  actus  possibilis  est  etiam  cum  persuasione  validitatis 
matrimonii;  e.  g.,  si  partes,  nil  dubitantes  de  nuptiarum  va- 
lore,  serio  dicant  invicem  :  Contrahamus  iterum,  ego  duco  te 
in  uxorem,  ego  accepto  te  in  maritum  (1).  At  facile  patet  de 
facto  hunc  novum  voluntatis  actum  non  poni,  nisi  in  persua 
sione  aut  in  dubio  nullitatis,  ut  matrimonium  certo  existat. 

1398.  Proinde  conjux,  qui  ignorat  impedimentum  extitisse 
et  existere,  consensum,  nisi  aliud  probetur,  non  praesumitur 
renovare  per  copulam  carnalem,  quia  hanc  ponit  affectu  ma- 
ritali  antiquo,  etideo  in  consensu  primitivo  persistit,  sed  eum- 
dem  non  renovat.  E  contrario,  conjux,  qui  scit  impedimentum 
cessavisse  et  copulam  ponit  affectu  maritali  (praesumitur  au 
tem  hoc  affectu  ponere,  nisi  aliud  probetur),  jam  maritalem 
consensum  satis    renovat,    licet    haec    consensus    renovatio 


1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,   n.  1117,  v.  Tertium;  D'Annibale,  p.  ///, 
S  483,  not.  17. 


346  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

insufficiens  sit  ad  matrimonium  constituendum,  si  in  loco 
urgct  dccrctum  Tametsi.  Hanc  doctrinam  Sanchez,  lib.  //, 
disp.  XXXVI,  n.  6,  docet  cum  communi,  ex  cap.  2  et  4,  De 
sponsa  diiorum,  efcex  cap.  30,  Zte  sponsalibus,  etc.,  eamque 
Sacrae  Congreg.  Romanae  receperunt  (1).  Govarruvias,  citatus 
a  Sanchez,  exincle  deducit  :  «  Infideles  qui  invalide  contraxe- 
runt,  si  cessantc  impedimento,  ut  mortuo  priori  conjuge  qui 
tune  superstes  erat,  morteque  per  ipsos  scita,  cognoscunt  se, 
sicut  prius,  tamquam  conjuges,  convalidabitur  matrimonium, 
cum  illi  lege  Concilii  (Tridentini)  non  adstringantur  » . 

1399.  His  generaliter  positis  de  renovatione  consensus  in 
simplici    matrimonii   revalidatione,    dispensato   ab    Ecclesia 
impedimento,  ut  modo  ad  nostram  clausulam  redeamus,  haec 
indicat  Ecclesiam,  quando  agitur  de   impedimento   publico, 
exigere  ut  consensus  renovetur  coram  parocho  proprio  tempore 
revalidationis,  vel  coram  alio  sacerdote  de  parochi  aut  Ordi- 
narii  liccntia  et  duobus  saltern  testibus.  Si  partes  non  tenentur 
decrcto  Tametsi,  matrimonium,  non  renovato  consensu,  non 
revalidatur;  sed,  consensu  privatim  renovato,  foret  illicitum 
quidem,  sed  validum,  quia  clausula  censetur  conformis  juri, 
quod  in  eo  loco  formam  Tridentinam   exigit  ad  liceitatem 
tantum.  Si  vero  partes  tenentur  decreto  Tametsi,  consensus 
necessario  renovandus  est  coram  parocho  et  testibus  pro  ma- 
trimonii  revalidatione  (2). 

1400.  Card.  Caprara  in  cit.  instructione  ita  occurrit  variis 
difficultatibus  quae  ex  hac  obligatione  contrahendi  in  forma 
Tridentina  sub  poena  non  revalidationis  matrimonii  oriri  pos- 
sunt :  «  Si  nullitas  matrimonii  occulta  sit  (nempe  impedimen- 
tum,  natura  publicum,  de  facto  occultum  sit)  seu  communiter 
ignoretur,    matrimonium   coram  parocho   proprio,   adhibitis 
saltern    duobus    testibus    confidcntibus,   secreto   ad    vitanda 
scandala,    contrahcndum    est,    adnotata   dcin    particula    in 
secreto  matrimoniorum  libro.  Si  vero  nullitas  publica  sit,  ad 

1.  Vide    prae    ceteris   Card.   Gennari,    Consultazioni,    etc.,   vol.    I, 
Cons.  119,   ubi  citat  responsionem  S.  C.  S.  Ofiicii,  die   8  Mart.  1899. 
Aliam  habes  n.  1193. 

2.  Benedictus  XIV,  /.  c. 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  347 

scandalum  removendum,  publice,  servata  forma  Gone.  Trid., 
celebrandum  est.  Quod  si  Ordinarius  ob  peculiares  circum- 
stantias  judicaverit  expedire  ut  secreto  coram  parocho  proprio 
et  duobus  testibus  potius  celebretur,  secreto  celebrari  poterit, 
dummodo  tamen  publicum  scandalum  alia  ratione  removeri 
possit  et  quamprimum  removeatur  » . 

Ita,  e.  g.,  si  ambae  partes  paratae  quidem  sint  consensum 
renovare  coram  parocho  et  testibus,  sed  non  publice  in  eccle- 
sia,  parochus,  obtenta  permissione  Ordinarii,  eos  conjungat  in 
sua  vel  ipsorum  domo,  aut  alio  decenti  loco  ab  ipsis  electo, 
dummodo  adsint  testes  graves,  quorum  ope  convalidatio 
hujus  matrimonii  fieri  possit  publica,  si  hoc  ad  tollendum 
scandalum  sit  necessarium,  scilicet  si  invaliditas  prioris  con- 
junctionis  sit  notoria. 

1401.  Quid  vero  si  una  pars  parata  sit  coram  parocho  et 
testibus  rursus  contrahere,  renuat  altera?  Respondet  Card. 
Caprara,  /.  c.  :  «  Si  hujusmodi  renuentia  proveniat  ex  indis- 
positione  ad  sacramentorum  poenitentiae  et  Eucharistiae  su- 
sceptionem,  paternis  monitis  curandum  est  ut  renuens  rite 
disponatur.  Qtiatenus  pars  indisposita  ad  sacramcntorum 
susceptionem  ita  adduci  non  possit,  et  aliunde  matrimonii 
renovationi  assentiatur,  non  erit  illicitum  ad  matrimonii  reno- 
vationem  procedere,  non  obstantc  illius  indispositione  :  pars 
enim  innocens  et  instans,  attentis  circumstantiis,  utitur  jure 
suo ;  Ecclesiae  minister  eidem  innocenti  directe  ac  licite  reddit 
jus  suum,  et  indigne  renuentis  susceptio  ejus  dumtaxat  indis- 
positioni  tribuenda  est.  Si  renuentia  priatur  ex  ignorantia  vel 
aliquo  errore  contra  leges  aut  doctrinam  Ecclesiae  circa  impe 
dimenta  matrimonium  irritantia ;  renuens  debita  cum  pruden- 
tia  et  in  charitate  instruatur.  Et  quatcnus  adhuc  renuat 
matrimonium  suum  in  facie  Ecclesiae  convalidare,  tune 
satagendum  est,  ut  specialem  procuratorem  constituat,  qui 
ejus  nomine  matrimonium  contrahat  de  more,  aut  saltern 
expresso  consensu  de  praesenti  per  epistolam  dircctam  proprio 
parocho  vel  alteri  sacerdoti,  Ordinarii  vel  parochi  licentiam 
habenti,  matrimonium  renovetur  ».  Quod  si  haec  omnia  obti- 
neri  nequeant,  petenda  erit  sanatio  in  radice.  Hoc  vero  reme- 


348  TRACTATTJS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

dium  semper  adhiberi  debebit,  quoties  una  pars  ignoret 
impedimentum  (publicum  tantum  natura  sua),  et  periculum 
sit  ne  monita  a  matrimonio  recedat. 

1402.  In  hac  autem  renovatione  consensus  in  Tridentina 
forma,   certe  publicationes  omitti  debent  (1),  parochus  assi- 
stens  non  benedicit  annulum  qui  fuit  in  primo  matrimonio 
benedictus,  sed  ceteras  caeremonias  Ritualis  servat.  Num  vero 
repeti  possit  benedictio  Missalis,  DD.   inter  se  non  conve- 
niunt  (2) ;    alii  probabilius  negant,    quia  benedictio  proprie 
respicit  personas  et  non  nuptias,  et  ideo  licet  nuptiae  irritae 
sint,  benedictio  suum  valorem  et  effectum  sortita  est ;  alii  affir- 
mant,  quia  sicut  matrimonium,  quod  erat  principale.  ita  et 
benedictio,  quae  est  accessorium,  nulla  fuit. 

1403.  Si  impedimentum  est  occultum  (n.  260)  speciales 
clausulae  sunt  sequentes. 

1°  Dummodo  separatio  inter  lalorem  et  dictam  mulierem 
absque  scandalo  fieri  nequeat.  Haec  verba  exhibent  confessario 
normam,  ut  antequam  dispenset,  experiatur  num  sine  scan 
dalo  partes  separari  possint  (3) ;  et  quatenus  affirmative,  hanc 
separationem  injungat.  At  hoc  scandalum  plerumque  adest,  et 
rarissime  necessaria  erit  haec  experientia  (4). 

1404.  2°  Dicta  muliere  (vel  viro)  de  nullitate prioris  consen 
sus  certiorata,  sed  ita  caute  ut  latoris  delictum  nunquam  dele- 
gatur.  Hac  clausula  praecipitur  partem  impedimenti  consciam 
monere  debere  compartem  ignorantem  de  nullitate  matrimonii, 
non  autem  de  causa  nullitatis,  ut  deinde  consensum  utraque 
renovet. 

Si  haec  clausula  desit  in  rescripto  dispensationis,  hoc  ipso 
patet  certiorationem  et  consensum  alterius  partis  non  re- 


1.  Instructio  Austriaca,  §  91  :  «  ...  proclamationes   tali  casu  baud 
repetantur;  copulatio  a  parocho  privatim  et  coram  fidis  testibus  pera- 
gatur.  Exc'eptio  fieri  potest,  quando  impedimentum  in  loco  quo  con- 
validatio  instituenda  veniat,  notorium  sit  ». 

2.  Sanchez,  lib.   VII,  disp.  LXXXII,  n.  25  sequ. 

3.  De  Justis,  lib.  I,  cap.  VIII,  n.  178. 

4.  De  Justis,  /.  c.,  quern    approbat  Benedictus  XIV,  Inst.   Ecc.  87, 
n.  60;  Sanchez,  lib.  VIII,   disp.  XXXIV,  n.  60;  Lehmkuhl,  vol.   II, 
n.  822. 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMON10    NULLO  349 

quiri  (1).  Si  adsit,  gravissimi  auctores  putaverunt  continere 
monitionem  potius  quam  conditionem,  ita  ut,  praetermissa 
quoque  hac  certioratione,  e.  g.,  quia  sine  periculo  fieri  non 
poterat,  dispensatio  concessa  valeret  (2).  Haec  sententia  magis 
commoda,  quam  vera  est  :  et  cum  communion  retinendum 
illo  ablativo  absoluto  (n.  393)  veram  conditionem  praescribi, 
quae  pro  validitate  dispensationis  servari  debet  (3) . 

1405.  Quo  posito,  DD.   inquirunt  quomodonam  compars 
ignorans  moneri  possit  de  nullitate  matrimonii,  quin  causa 
nullitatis  in  lucem  proferatur.  Nonnulli  putant  satis  esse,  si 
pars  impedimenti  conscia,  post  fulminatam  dispensationem, 
copulam   admittat  animo  maritali,   intendens  sic  exprimere 
novum  consensum  ad  matrimonium ;  vel  si  alteri  dicat  :  Pro 
mea  consolatione  vellem  de  novo  contrahere,  eia  contrahamus; 
vel  :  Si  te  non  duxissem,  velles  nubere  mihi? ;  vel  :  Si  matri 
monium  nostrum  irritum  essel,  velles  denuo  illud  inire  ? ;  vel  : 
Angor  scrupulis  ne  nostrum  matrimonium  irritum  sit,  renove- 
mus  consensum.  Sed  manifestum  est  his  modis  compartem  non 
cerliorari  seu  certam  reddi  de  nullitate  matrimonii ;  ad  sum- 
mum  ultimo  modo  dubium  injicitur. 

Igitur  unicus  modus,  quo  conditio  ilia  irnpletur,  est  si  pars 
impedimenti  conscia  dicat  alteri  :  Quando  nupsi,  non  habui 
verum  consensum,  renovemus  ilium,  quod  mendacio  caret, 
quia  consensus  nullus  non  est  verus  consensus ;  vel  melius  : 
Dixit  mihi  confessarius  matrimonium  nostrum  nullum  esse, 
renovemus  consensum  (4). 

1406.  Quid  vero  si  exinde  periculum  immineat  separatio- 
nis,    infamiae    partis    certiorantis,    simultatum,    inimicitia- 
rum,  etc.?  Consultius  est  S.  Sedem  iterum  adire,  ut  conditio 
nem  illam  remittat  vel  dispenset  in  radice.  Imo  hodie  saepe 
etiam  Episcopus  indultum  habet  dispensandi  in  impedimento 

1.  D'Annibale, ;?.  ///,  S  483. 

2.  Sanchez,  I.   c.,   n.  61;   De  Justis,  I.  c.,  n.  181  sequ.,  aliique  apud 
ipsum ;  et  apud  Benedictus  XIV,  I.  c.,  n.  67. 

3.  Benedictus  XIV,  I.  c.,  n.  68  sequ. ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n.  1115. 

4.  S.  Alphonsus,  lib.    VI,  n.  1117;  D'Annibale,  p.  Ill,  g  485;   Bene 
dictus  XIV,   I.    c.,   n.  71  sequ.;  Gury,  torn.  II,  n.  900;  Feije,  n.  762; 
Bangen,  tit.  Ill,  pag.  154  sequ.;  Marc,  n.  2083. 


350  TRACTATUS    CANONIGUS    DE    MATRIMONIO 

occulto  pro  rnatrimonii  contract!  revalidatione  sine  ilia  condi- 
tione.  Nam  S.  Pocnitentiaria  in  pagella  facultatum  quas  Epi- 
scopis  ac  confessariis  concedcre  solet,  haechabet :  «  Dispcnsandi 
super  occulto  impedimenta  primi,  necnon  primi  et  secundi, 
ac  secundi  tantum  gradus  affinitatis  provenientis  ex  illiclta 
copula,  quando  agatur  dc  matrimonio  cum  dicto  impedimenta 
jam  contracto,  ita  tamen  ut  si  hujusmodi  affinitas  proveniat 
ex  copula  cum  matre  desponsatae,  nativitas  desponsatae  copu- 
lam  ipsam  antecedat,  monito  poenitente  de  necessaria  secreta 
renovatione  consensus  cum  sua  putata  uxore  vel  suo  putato 
marito,  ccrtiorata  seu  certiorate  de  nullitate  prioris  consensus, 
sed  ita  caute  ut  ipsius  delictum  nusquam  detegatur ;  et  quate- 
nus  haec  certioratio  absque  gravi  periculo  fieri  nequeat,  reno- 
valo  consensu  juxta  regnlas  a  probatis  auctoribus  traditas, 
remota  occasione  peccandi,  atque  injuncta  poenitentia  salutari, 
et  confessione  sacramentali  semel  in  mense  per  tempus  arbitrio 
tuo  statuendurn  > .  Remissa  igitur  conditione  certiorationis  et 
consensus  alterius  partis,  pars  conscia  renovet  consensum  uno 
ex  supra  recensitis  modis,  quos  probati  auctores  tradunt,  e.  g., 
copulam  admittens  animo  conjugali,  et  matrimonium  eo  ipso 
perficitur.  Quod  si  dum  mulier,  e.  g.,  ad  Sanctam  Sedem  vel 
Ordinarium  recurrit  pro  illius  conditionis  condonatione,  vir 
interim  petat  et  mulier  subterfugere  nequeat,  in  tanta  rerum 
augustia  «  censetur  Sanctam  Sedem  earn  conditionenxrelaxare, 
cum  sit  moraliter  impossibilis  > ;  S.  Alphonsus,  lib.  VI, 
n.  1117;  ideoque  mulier  reddat  animo  maritali,  et  matrimo 
nium  revalidatur. 

1407.  3°  Matrimonium  cum  eadem  muliere  el  uterque  inter 
se  de  novo,  secreto  ad  evitanda  scandala,  praemissis  nonobstan- 
tibus,  contrahere  et  in  eo  postmodum  remanere  legitime  valeat, 
misericorditer  dispenses.  Nimirum  partes,  quae  nuptias  con- 
traxerant  irritas  impedimenta  ita  occulto  ut  in  foro  externo 
probari  nequeat  (cit.  n.  260),  consensum  renovare  debent  et 
matrimonium  rursus  inire  secreto,  idest  sine  parocho  et  testi- 
bus,  etsi  in  loco  decretum  Tametsi  vigeat.  «  Dispensatione 
pro  foro  conscientiae  tantum  concessa,  ait  Instructio  Au- 
striaca,  §  89,  ad  matrimonium  convalidandum  sufficit  ut 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  351 

ambae  partes  consensum  absque  parocho  et  testibus  reno- 
vent »;  et  omnes  idem  fatentur  cum  Benedicto  XIV,  /.  c.,  n.  63, 
qui  ita  rem  explicat  :  *  Etenim  Tridentina  Synodus,  cum  jus- 
sit  matrimonium  contrabi  coram  parocho  et  duobus  testibus, 
nihil  aliud  statuendum  vomit,  nisi  clandestina  matrimonia 
impedire,  ex  quibus  gravissima  mala  derivare  consueverunt, 
ac  potissimum  cum  secreto  matrimonium  initum  fuerat  sine 
parocho  ac  testibus,  novum  matrimonium  simili  ratione  ab 
eodem  conficiebatur,  vel  etiam  publice  adhibitis  testibus  acci- 
toque  parocho.  Quae  sane  corruptela  nequit  obtingere  cum 
publice  matrimonium  celebratum  fuit,  licet  irritum  ob  impedi- 
mentum  dirimens  occultum  habeatur.  Quamobrem  cum  paro- 
chus  ac  testes  primo  matrimonio  jam  intcrfuerint,  quod  rite 
celebratum  putabatur,  quia  impedimentum  nequaquam  inno- 
tuerat,  ideo  satis  est,  ut  clam  inter  conjuges  novus  consensus 
praebeatur,  cum  ipsum  matrimonium,  S.Poenitentiariaefacul- 
tate,  rite  confirmandum  est  (1)  >.  Tantuni  disputant  DD.  num 
matrimonium  rursus  contrahi  debeat  coram  parocho  et  testi 
bus,  si  forma  Tridentina  urgens  prima  vice  servata  quidem 
fuerat,  sed  paroclms  et  testes  conscii  erant  impedimenti  ideo- 
que  nullitatis  matrimonii,  affirmante  Sanchesio,  lib.  II , 
disp.  XXXVII,  n.  10,  negante  probabilius  D.  Alphonso, 
lib.  VI,  n.  1112,  cum  aliis.  Quod  si,  post  peractam  revalida- 
tionem  pro  foro  interno,  impedimentum,  quod  erat  occultum, 
evaserit  publicum,  e.  g.,  legitime  probetur  in  tribunal! '  eecle- 
siastico,  illius  revalidationis,  nisi  aliquo  modo  constet,  nulla 
ratio  habetur  in  foro  externo ;  proinde  matrimonium  revalidari 
debet  pro  externo  foro,  aut  judex  nullitatem  malrimonii  pro- 
nuntiabit,  quo  in  casu  erit  oppositio  inter  forum  internum  et 
externum.  Hinc  patet  tutius  esse,  si  aliquod  est  dubium  utrum 
impedimentum  occultum  sit,  an  publicum,  ut  revalidatio  fiat 
pro  foro  externo  :  sed  parochus  omnia  dcferat  ad  Ordinarium. 
1408.  Quoad  alterum  casum,  si  nempe  impedimentum  ces- 
sat  absque  ulla  dispensatione,  nulla  requiritur  concessio 


1.  Sanchez,  lib.   II,  disp.  XXXVII,  n.   3;  Gonzalez  in  cap.  21,  De 
sponsalibus,  n.  5. 


352  TRACTATUS  CAKOKICUS  DE  MATR1MONIO 

ecclesiasticae  auctoritatis  ut  ad  consensus  renovationem  in 
debita  forma  atque  ita  ad  matrimonii  rcvalidationem  proceda- 
tur;  imo  conjuges  ad  id  tenentur,  ut  patet,  nisi  scparari 
malint.  Jam  vero  de  hac  consensus  renovation e  instructio 
Austriaca,  g  92,  ita  statuit  :  «  Impedimento  absque  dispensa 
tione,  mutatione  facti,  sublato,  conjugibus  iniungendum  est  ut 
consensus  declarationem  coram  parocho  et  duobus  testibus 
iterent,  nisi  forsan,  quod  nuptiarum  celebratarum  tempore 
impedimentum  obtinuerit,  sit  omnino  occultum,  nee  ullum  rei 
probandae  sit  periculum ;  tune  enim  concedi  potest  ut  consen- 
sum  inter  se  renovent  >.  Sed  ut  haec  melius  declaremus,  di- 
stinguimus  inter  impedimenta/ uris  ecclesiastici  et  impedimenta 
juris  divini. 

1409.  Non  est  dubium  matrimonio  nullo  ob  impedimen 
tum  juris  ecclesiastici,  quod  cessat  absque  dispensatione,  muta 
tione  facti,  applicanda  esse  quae  supra  diximus  n.  1397  sequ.; 
nempe  si  consensus  ab  initio  revera  praestitus  f  uit  et  perseve- 
rat,  consensus  est   renovandus    non  jure  naturae,   sed  jure 
positive,  a  quo  Ecclesia  dispensare  potest ;   et  hac  posita   di 
spensatione,  matrimonium  valeret  viprimitivi  consensus.  Sane 
quid  interest  quod  impedimentum  cessaverit  ex  dispensatione, 
aut  sola  facti  mutatione?  Pro  hac  autem  consensus  renovatione 
prae  oculis  habendum  est  generale  principium  ab  instructione 
Austriaca  mox  traditum.  Id  confirmatur,  percurrendo  singula 
impedimenta. 

1410.  Si  matrimonium   nullum    fuit    ob  impedimentum 
raptus,  muliere  loco  reddita  tuto,  clare  intelligitur  necessitas 
renovandi  consensum  ab  utraque  parte;  nam  indoles  hujus 
impediment!  ea  est  ut  matrimonium  inter  raptorem  et  raptam 
irritum  sit,  nisi,  hac  in  plenam  libertatem  restituta,  denuo 
contrahatur.  Et  etiam  quando  in  rarissima  exceptione  conce- 
ditur  dispensatio,  hoc  unum  dispensatione  permittitur,  nempe 
matrimonium  contrahi  posse  sine  praevia  restitutione  mulieris 
in  libertatem.  At  Ecclesia  potest  quoque  hoc  impedimentum 
remittere  pure  et  simpliciter,  et,  si  consensus  initio  revera, 
contra  juris  praesumptionem,  praestitus  fuit  turn  a  viro  turn  a 
muliere,  dispensare  ab  illius  renovatione  ac  efficere  ut  matri- 


CAP.  VIII.  —    DE    MATRIMONIO   NULLO  353 

monium  jam  valeat  vi  prioris  consensus  praestiti.  Hoc  modo 
Ecclesia  potest  sanare  in  radice  etiam  matrimonium  nullum 
impedimento  raptus. 

Matrimonium  celebrandum  est  in  facie  Ecclesiae  et  in  forma 
Tridentina  sub  poena  nullitatis,  si  in  eo  loco  viget  decretum 
Tametsi,  cum  raptus  publicus  esse  soleat. 

1411.  Si  matrimonium    nullum  fuit   ob    impedimentum 
aetatis,  non  revalidari,  adveniente  pubertate,  expresse  tradit 
Bonifacius  VIII  in  cap.  un.,  De  desp.  impub.,  in  6°;  sed  ne- 
cesse  est  ut  consensus  ab  impubere,  post  pubertatem  adep- 
tam,  rursus  exprimatur,  quia  non  praesumitur  impuberem 
vere  consensisse. 

Si  in  eo  loco  viget  decretum  Tametsi,  hie  consensus  exprimi 
debet,  sub  poena  nullitatis,  coram  parocho  et  testibus,  cum 
hoc  impedimentum  natura  sua  publicum  sit. 

Si  in  eo  loco  non  viget  decretum  Tametsi,  exprimi  semper 
debet  in  facie  Ecclesiae  in  forma  liturgica ;  sed  si  exprimatur 
privatim,  matrimonium  validum  est,  imo  et  licitum,  si  forma 
liturgica  servari  non  possit  sine  admiratione  et  scandalo.  Et 
si  matrimonium  erat  inter  puberem  et  impuberem,  pro  validi- 
tate  necesse  est  et  sufficit  ut  impubes  post  adeptam  pubertatem 
consensum  exprimat.  Adepta  autem  pubertate,  manifestare 
possunt  impuberes  consensum  maritalem  vel  expresse  vel 
tacite.  Nam  Bonifacius  VIII,  /.  c.,  docet  matrimonium  eo  ipso 
revalidari,  si  «  per  carnis  copulam  subsequutam,  vel  aliquem 
modum  alium  contrahentes  eosdem  (impuberes),  cum  ejusdem 
perseverantia  voluntatis,  ad  pubertatis  tempora  pervenisse 
constiterit  evidenter  ».  Nempe  oscula,  amplexus,  et  praesertim 
copula  carnalis  ex  parte  impuberis  post  adeptam  pubertatem, 
et  cognita  nullitate,  in  casu  satis  exprimunt  consensum  mari 
talem,  quern  conjux  praesumitur  habere  praesumptione  juris 
et  de  jure;  et  ita  est  alius  casus  matrimonii  praesumpti,  de 
quo  omnia  repetenda  suntquae  diximus  n.  88  sequ. 

Porro  copula  praesumitur,  si  sponsi  in  aetate  nubili  simul 
cohabitaverunt  et  dormierunt. 

1412.  Idem  dicatur  si  matrimonium  nullum  fuit  ob  impe 
dimentum  disparitatis  cultus ;  non  revalidatur,  nisi,  cognita 

II  23 


354  TRACTATUS    CAJVONICUS    DE    MATRIMONIO 

nullitate,  post  baptismum  partis  infidelis  consensus  renovetur. 
Haec  autem  rcnovatio  fieri  necessario  debet  in  forma  Tri- 
dentina,  si  decretum  Tametsi  in  eo  loco  urget;  secus,  consensu 
privatim  renovato  seu  expresse  seu  tacite,  e.  g.,  per  carnalem 
copulam,  matrimonium  est  validum,  etsi  illicitum. 

1413.  Impedimentum /wm  divini  quod  oritur  ex  cognations 
numquam  cessat  ideoque  matrimonium  nullum  ob  hoc  impe- 
dimentum  numquam  est    revalidabile ;  e.  g.,  matrimonium 
inter  matrem  et  filium.  Impedimentum  quod  oritur  ex  impo 
tentia,  cessare  potest  mutatione  facti  turn  myraculosa,  turn  na- 
turali ;  e.  g.,  uxor  nimis  arcta  est  pro  viro  suo  et  nonnisi  cum 
mortis  periculo  dilatari  arte  chirurgica  potest,  quam  opera- 
tionem  felici  exitu  subiit  et  modo  apta  est  viro  suo.  Demum 
quod  oritur  ex  ligamine,  cessare  potest  turn  mutatione  facti, 
nempe  morte  alterius  conjugis,  turn  etiam  dispensatione  Roma- 
ni  Pontificis,  aut  solemni  religiosa  professione,   si  agitur  de 
matrimonio  rato  et  non  consummate.  Jam  vero  matrimonium 
nullum  ob  impedimentum  juris  divini  remote  impedimento, 
revalidatur  per  renovationem  consensus,  factam  juxta  generate 
principium  de  quo  n.  1408.  Hinc  si  primum  matrimonium 
quod  praebebat  impedimentum,  fuit  prorsus    clandestinum, 
e.  g.,  in  Anglia  initum,  et  alterum  in  facie  Ecclesiae,  e.  g.,  in 
Gallia  contractum ;  aut  si  impotentia  quae  irritabat  matrimo 
nium  ita  erat  occulta,  ut  in  foro  externo  non  constaret,  sufficit 
pro  matrimonii  revalidatione  consensum  renovare  privatim 
et  secreto  sive  expresse  sive  tacite.  E  contrario,  si  primum 
matrimonium  fuit  publice  initum,  aut  impotentia  etiam  in  foro 
externo  constabat,  consensus  renovari  debet  in  debita  forma. 
Utrum  a  consensus   renovatione   dispensari  in   casu  possit, 
necne,  vide  n.  144£. 

1414.  II.  Modo  supponamus  matrimonium  fuisse  nullum 
defectu  consensus  vel  in  utraquevel  in  alterutra  tan  turn  parte; 
quia  nempe  partes,  licet  fuerint  habiles  et  in  debita  forma 
contraxerint,  tamen  consenserunt  ex  metu,  simulate,  ex  errore, 
sine  debita  mentis  discretione,   aut   sub  conditione.    Facile 
patet  matrimonium  revalidari  non  posse,  nisi  consensus  defi- 
ciens  suppleatur.  Instructio  autem  Austriaca,  §  93,  hac  de  re 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  355 

tradit :  «  Matrimonium  quod  consensus  fictus  irritum  reddit, 
consensu  ab  eo  qui  ficte  egerat  vere  praestito,  convalidatum 
censeatur  oportet.  Idem  obtinet  de  matrimonio  cui  error  seu 
vis  metusque  obstitit  :  quamprimum  pars,  quae  errorem  aut 
violentiam  injustam  subierat,  recognito  errore,  aut  libertate 
plene  recuperata,  verbo  factove  assensum  suppleverit.  Nihil- 
ominus  ad  omne  de  consensu  praestito  dubium  excludendum, 
his  quoque  in  casibus,  consultum  est,  ut  conjuges  consensum 
coram  parocho  et  duobus  testibus  renovent ;  igitur  hoc  ut  fiat, 
agendum  erit,  nisi  observetur  prudens  scandalorum  vel  matri- 
monii  in  discrimen  adducendi  metus  » . 

Proles  non  solum  suscipienda,  sed  etiam  suscepta,  mala 
quoque  fide,  hoc  re  validate  matrimonio  legitimatur,  juxta 
dicta  n.  1385. 

1415.  Haec  melius  declarantes  sequentia  animadvertimus  : 
1°  Si  defectus  consensus  est  in  utraque  parte,  utraque  ex 

ipso  naturae  jure  supplere  consensum  debet  ad  matrimonium 
revalidandum.  Si  est  in  una  tan  turn,  e.  g.,  muliere  coacta, 
pro  matrimonii  revalidatione  satis  est  si  mulier  tantum  con 
sensum  suppleat  turn  de  jure  naturali,  quia  consensus  viri  de 
se  validus  et  sufficiens  adfuit  et  adest,  ideoque  accedente  mu- 
lieris  consensu,  fiet  matrimonium ,  cum  notumsit  in  contractu 
matrimonii  non  requiri  simultatem  physicam  consensuum, 
sed  sufficere  moralem,  quae  habetur  si  consensus  unius  mora- 
liter  perseverat,  dum  ponitur  consensus  alterius  (n.  875)  (1); 
turn  etiam  de  jure  ecclesiastico,  si  praescindamus  a  decreto 
Tametsi,  uti  pro  casu  metus  patebit  ex  juribus  infra  citandis, 
quae  pro  aliis  quoque  consensus  defectibus  Aralent. 

1416.  2°  Pars  quae  consensum  non  habuit,  supplere  eum- 
dem  non  potest,    nisi   cessante   causa  non-consensus,    idest 
remoto  metu,  cognito  errore,  etc. ;  secus  enim,  sicut  fuit  nul- 
lus  consensus  ab  initio  datus,  itanullus  erit  denuo  repetitus. 

1417.  3°  Si  consensus  defectus  fuit  mere  interims,  plures 
auctores    consent  sufficere  pro    matrimonii  revalidatione,  si 
consensum  suppleat  actu  mere  interno,  dummodo  alia  pars 

1.  S.  Alphonsus,  lib.  VI,  n,  1114. 


356  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

interim  consensum  suum  non  revocaverit.  c  Quia  externum 
consensum  jam  praebuerat  et  solus  internus  desiderabatur  : 
ergo  satis  est  hunc  supplere.  Et  confirmatur,  quia  externus 
exigitur  ut  alteri  constet  de  voluntate ;  in  hoc  autem  eventu 
constat  propter  priorem  externum  contractum  > ;  Sanchez, 
lib.  II,  disp.  XXXII,  n.  11.  At  hie  auctor,  /.  c.,  putat  non 
posse  consensum  suppleriactu  mere  interno,  sed  matrimonium 
esse  denuo  contrahendum,  si  defectus  interni  consensus  fuit  in 
utraque  parte  «  quia  cum  uterque  consensus  fuerit  omnino 
nullus,  perinde  est  ac  si  matrimonium  penitus  non  esset  contrac- 
tum  » .  Alii  contra  sentiunt :  «  Nam  postquam  unus  consensum 
supplevit  aut  renovavit,  consensus  alterius  ei  perinde  accedere 
potest,  quasi  is  ab  initio  consensisset  > ;  d'Annibale,  p.  Ill, 
§  484,  not.  23,  cum  aliis.  Licet  eae  sententiae  gravi  probabi- 
litate  gaudeant  turn  intrinseca  turn  extrinseca,  tamen  in  praxi 
tutius  est  consensus  etiam  extern i  renovationem  curare  (1). 

1418.  Si  vero  defectus  consensus  fuit  quoque  externus, 
necesse  est,  pro  matrimonii  revalidatione,  etinternum  supplere 
consensum,  et  hunc  novum  consensum  externe  sufficienter 
manifestare,  quia  pars  revera  nee  interne  nee  externe  consen- 
serat.  Jam  vero  si  externus  defectus  consensus  est  oecultus, 
idest  in  foro  externo  probari  nequit  (n.  260),  novus  consensus 
manifestari  potest  etiam  privatim  seu  expresse  seu  tacite,  e.  g., 
copula  carnali  aut  voluntariacohabitatione(2),etiamsiconjuges 
decreto  Tridentino  teneantur,  dummodo  matrimonium  con 
tractum  fuerit  publice  coram  Ecclesia.  Rationem  dat  cum  com- 
muni  Benedictus  XIV  verbis  relatis  n.  1409.  Quod  si  primum 
matrimonium  non  fuit  initum  publice  coram  Ecclesia,  licet 
decretum  Tridentinum  in  loco  non  urgeret,  e.  g.,  in  Anglia,  si 
modo  conjuges  eodem  decreto  tenentur,  e.  g.,  quia  commo- 
rantur  in  Galliis,  consensus  pro  matrimonii  revalidatione  ma 
nifestari  debet  coram  parocho  et  testibus,  quia  ratio  excep- 
tionis  a  lege  Tridentina  non  verificatur.  Si  vero  externus  defec 
tus  consensus  est  publicus,  idest  in  foro  externo  probari 


1.  Rosset,  n.  2975,  cum  Henriquez,  Schmalzgrueber,  Billuart,  etc. 

2.  Sanchez,  lib.  IV,  disp.  XVIII. 


CAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  357 

potest  (cit.  n.  260),  si  conjuges  non  adstringuntur  decreto 
Tridentino,  consensus  manifestari  poterit  etiam  privatim  ex- 
presse  vel  tacite.  Patet  ex  cap.  21,  De  sponsalibus . . . ,  ubi 
agitur  de  puella  quae  impubes  invita  viro  nupserat,  cum  quo 
deinde  per  annum  et  dimidium  voluntarie  cohabitavit,  et  Cle 
mens  III  respondet  :  «  Quod  quamvis,  undecim  annos  habens, 
ab  initio  invita  fuisset  ei  tradita  et  renitens,  tamen  quiapost- 
modum,  per  annum  et  dimidium  sibi  cohabitans,  consensisse 
videtur,  ad  ipsum  est  cogenda  redire ;  nee  de  cetero  recipiendi 
sunt  testes,  si  quos  memorata  mulier,  ad  probandum  quod  non 
consenserit  in  eumdem,  nominaverit  producendos,  cum  mora 
tanti  temporis  hujusmodi  probationem  excludat  » .  Idem  tra- 
diturmeap.  1,  De  eo  qui  duxit...;  et  cap.  &,Qui  matrimo- 
nium  accusare  possunl.  Si,  e  contrario,  conjuges  adstringuntur 
decreto  Tridentino,  ut  revalidetur  matrimonium,  consensus 
manifestari  debet  coram  parocho  et  testibus  (1).  Ad  rem 
Fagnanus  in  cap.  30,  De  sponsalibus...,  n.  14  :  <  Dubitavit 
Episcopus  Hieracensis  si  matrimonium  contractum  et  consum 
matum  fuit  per  metum,  servata  in  ceteris  forma  Trid.  Gone., 
et  postea  conjugum  mutuo  consensu  et  spontaiiea  cohabita- 
tione  convaluerit,  an  hodie  illud  censeatur  validum,  non 
aliter  servata  forma  Trid.  Gone...  Card.  Caraf  fa  haec  adnotavit : 
si  impedimentum  ex  metu  praesupposito  occultum  fuit,  non 
esse  opus  iterum  contrahere,  repetitis  solemnitatibus  alias 
rite  adhibitis  in  primd  contractu.  Si  autem  impedimen 
tum  esset  manifestum,  matrimonium  de  novo  contrahendum 
esset,  servata  forma  Gone.  Trid.,  juxta responsum  Gongr.  alias 
datum  ad  dubium  Card.  Portugalliae,  ac  secundum  declaratio- 
nem  S.  Pii  V,  de  qua  testatur  Navarrus  in  Summa,  c.  22, 
n.  79,  v.  Advertendum  quarto  ».  Pariter  folium  S.  C.  C.  in 
Panorm.  Nullitatis  matrimonii,  30  Sept.  1719,  tradit  :  «  S.  C. 
saepius  respondit  hodie  post  Cone.  Trid.  matrimonium,  metu 
contractum,  purgato  metu  per  cohabitationem  cum  carnali 
copula  aliosque  actus,  non  revalidari,  nisi  iterum  contrahatur, 


1.  Benedictus    XIV,    Inst.    Ecc.    87,    n.  02  sequ.;  Sanchez,  lib.  II, 
disp.  XXXVII,  n.  11,  ac  alibi  cum  commimi. 


358  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

adhibita  rursus  ejusdem  Concilii  forma  »  (1).  Gonfirmatur  ex 
jurisprudentia  ejusdem  S.  C.,  quae,  probato  mctu,  nullum 
pronuntiat  matrimonium  etiam  post  diuturnam cohabitationcm 
et  plures  habitos  filios,  nullatenus  sollicita  de  consensu  priva- 
tim  exprcsse  vel  tacite  praestito. 

Quae  autem  diximus  de  metu,  etiam  de  aliis  consensus  defec- 
tibus  intellige. 

Tandem  instructio  Austriaca,  /.  c.,  in  fine  opportune  monet 
per  se  expedire,  ut  consensus  ab  utraque  parte  ponatur  in  for 
ma  publica  coram  parocho  et  testibus,  etiam  quando  defectus 
occultus,  licet  externus,  privatim  suppleri  potest. 

1419.  4°  Si   matrimonium  irrituni  fuit  ob  simulationem, 
plerumque  simulator  tenetur  sub  gravi  ad  consensum  supplen- 
dum,   ne  alia  pars  manere  debeat  innupta,  quia  cum  in  foro 
externo  difficile  probari  fictio  queat,  parti  deceptae  non  per- 
mittuntur  aliae  nuptiae.  Diximus  plerumque  :  nam  non  tene 
tur  :  1°  si  per  gravem  metum  coactus  fuit  ad  matrimonium ; 
2°  si  aliud  matrimonium  jam  inivit ;  3°  si  fraus  ex  altera  quo- 
que  parte  intercesserit,  e.  g.,  si  ea  se  jactavit  virginem,  quia 
tune  deceptio  deceptione  compensatur  ;   4°  si  nullum  parti 
deceptae  damnum  obvenit,  vel  si  pars  dccepta,  cognita  decep 
tione,  aliam  compensationem  admittat,  vel  consentiat  separa 
tion!,  vel  damnum  illatum  alio  modo  compensari,  aut  simu- 
latio  in  foro  externo  probari  queat ;  5°  si  contrahens  mani- 
festa  dedit  indicia  ficti  consensus ;  tune  eniiii  alia  pars  decipi 
voluit.  Hue  revocant  DD.  casum,  quo  simulator  sit  status  ac 
conditionis  longe  altioris  ;  licet  non  omncs  id  admittant  (2). 

Si  vero  pars,  quae  simulavit,  consensum  non  praestitit  ob 
aliam  causam,  idest  metum,  errorem,  etc.,  per  se  consentire 
nullatenus  tenetur. 

1420.  5°  Si  matrimonium  nullum  fuit  ob  errorem  condi 
tionis  servilis,    non    revalidatur,   nisi,   cognito   errore,    pars 
libera rursus  consentiat.  Ad  rem  Benedictus  XIV,  hist.  Ecc.  87, 

1.  Vide  S.  C.  G.  in  Hispalen.,  20  Junii  1609,  lib.  11  Decret.  fol.  58  a 
terg.;  et  in  Constantinopolitana,  16  Dec.  1634,  lib.  15  Decret.  fol.  150  a 
ter. 

2.  Ballerini-Gury,  torn.  II,  n.  753. 


CAP.   VIII.  —   DE   MATRIMONIO    NTJLLO  359 

n.  68  :  «  De  impedimento  condilionis  (servilis)  non  deest  juris 
auctoritas  (cap.  2  et  4,  De  conjugio  servorum)  quae  matri- 
monium  inter  liberum  et  famulam  irritum  decernit,  si  ille  mu- 
lieris  conditionem  ignoret,  neque  aliter  confirmari  posse,  nisi 
novum  consensum  praestiterit,  qui  ante  matrimonium  condi 
tionem  conjugis  nesciverat.  Juris  autem  interpretes  in  cap.  De- 
positum,  adillaverba  inscia,  De  eo  quiduxitin  matrimonium, 
affirmant  consensum  per  err  or  em  permanere,  donee  qui  matri 
monium  cum  famula  iniit,  consensum  iterum  reddat,  post- 
quam  ipsius  conditionem  deprehendit  * . 

Reddat,  inquam,  in  forma  Tridentina,  si  decretum  Tametsi 
in  loco  viget,  et  impedimentum  publicum  est,  idest  publica 
conditio  servilis  alterius  partis  publicusque  error  partis  libe- 
rae ;  secus  pro  validitate  manifestari  potest  etiam  privatim 
seu  expresse  seu  tacite,  e.  g.,  copula  carnali  libere  habita  post 
detectam  veritatem,  ut  statuitur  in  cap.  2  el  4,  De  conjugio 
servorum. 

1421.  III.  Tandem  supponamus  matrimonium  fuisse  nullum 
defectu  formae  substantialis,  licet  partes  habiles  fuerint,  et 
verum  consensum  praestiterint.  Faucis  dicam  :  si  conjuges 
Tridentinac  legi  adhuc  obnoxii  sunt,  matrimonium,  ut  conva- 
lescat,  contrahendum  est  coram  parocho  et  testibus  seu  publice 
seu  occulte,  ut  tradit  Card.  Caprara  (n.  1401  ,sequ.),  qui  pariter 
indicat  remedia  adhibenda  si  una  pars  renuat ;  quibus  remediis 
exclusis,  petendaerit  a  Sede  Apostolica  sanatio  in  radice,  vel 
dispensatio  a  Tridentina  lege.  Quod  si  utraque  pars  renuat, 
nihil  omnino  hie  et  nunc  faciendum  est,  cum  nulla  dispensatio 
ab  Ecclesia  in  talicasu  concedatur  (1). «  Si  veroilli,  qui,  propter 
solum  defectum  formae  Tridentinae,  legitimi  conjuges  non  sunt, 
nunc  versantur  in  loco  ubi  lex  Tridentina  non  viget,  fiunt  veri 
conjuges,  si,  sui  matrimonii  nullitatem  cognoscentes,  vitamcon- 
jugalem  libere  protrahunt  ammo  conjugal!.  Eo  ipso  enim  po- 
nunt  non  verbis,  sed  factis,  consensum  conjugalem  in  eo  loco, 
ubi  consensus  privatus  matrimonium  validum  efficit.  At  sine 
graviore  causa  id  agere  sane  non  licebit;  nibilominus  melius 

1.  Gury,  n.  894;  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  824. 


360  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

est  id  agere,  quam  continuo  in  concubinatu  manere.  Verum  si, 
nescientes  sui  matrimonii  nullitatem  in  connubio  perseverant, 
nihil  efficiunt ;  idque  ne  turn  quidem  quando  ita  comparati  sunt, 
ut  si  nullitatem scivissent,  earn  emendassent;  perseverant  nimi- 
rum  in  consensu  priore  invalido,  quern  emendassent  quidem,  sed 
revera  non  emendaverunt.  Hoc  ita  certum  est  ut  ante  paucos 
annos  S.  Congr.  matrimonium,  illis  conditionibus  affectum, 
pronuntiaverit  nullum,  data  potestate  ad  alias  nuptias  trans- 
eundi  (1) » ;  Lehmkuhl,  /.  c.  Haec  confirmantur  etiam  ex  respon- 
sione  S.  G.  S.  Officii  diei  31  Aug.  1887,  quam  n.  1193  retuli- 
mus. 

Hoc  matrimonio  proles  illegitima  legitimatur,  juxta  dicta 
n.  1385. 

1422.  Ex  dictis  facile  apparet  quid  faciendum  pro  revalida- 
tione  matrimonii,  quod  nullum  fuit  ex  pluribus  simul  capiti- 
bus  :  scilicet  quae  de  singulis  diximus,   servanda  simul  sunt. 
Ita,  e.  g.,  si  matrimonium  nullum  fuit  ob  occultum  impedimen- 
tum  publicae  honestatis,  ob  simulationem  et  defectum  formae 
Tridentinae,  conjuges,  post  impetratam  dispensationem,  con- 
trahere  debent  cum  vero  consensu  coram  parocho  et  testibus, 
si  decreto  Tridentino  adstringuntur,  juxta  dicta   n.   praec. ; 
secus  etiam  privatim  valide  contrahunt,  manifestato  consensu 
et  certiorata  altera  parte,  prouti  supra  exposuimus. 

De  relatione  revalidati  matrimonii  in  matrimoniorum  librum 
vide  n.  1281. 

g  2.  —  De  matrimonii  sanalione  in  radice. 

1423.  Revalidatio   seu  sanatio  matrimonii  in  radice  gra- 
viores  habet   difficultates,  unde  specialem  tractationem  me- 
retur.  Ante  omnia  vero  animadvertimus  sanationem  in  radice 
esse  vel  perfectam  et  proprie  dictam,  vel  imperfectam  et  im- 
proprie  dictam  seu  secundum  quid  (n.  1442). 

1424.  Ut  ab  illius  natura  declaranda  incipiamus,  sanatio  in 


1.  Responsio  est  S.  C.  S.  Officii,  data  die  16  Aug.  1806,  et  causa  ac  re- 
sponsio  prostat  apud  Canoniste  Coniemporain,  an.  1897,  pag.  o70  sequ. 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  361 

radice  proprie  dicta  definiri  potest  :  revalidatio  matrimonii 
retrotracta  ad  ejusdem  initium  (1).  Formula  qua  utitur  S.  Poe- 
nitentiaria  est  :  Ecclesia  dispensando  sanat  in  radice.  Illud  in 
radice  significat  sanari  ipsum  consensum  qui  est  matrimonii 
radix,  et  sanari  usque  ab  initio.  Haec  melius  enucleanda  sunt. 

1425.  In  primis  quaeritur  utrum  sanatione  in  radice,  ma 
trimonium  validum  fiat  ex  tune,  uti  aiunt,  idest  a  momento 
celeb rationis,   ita  ut  non  solum  pro  tempore  quod  sequitur 
sanationem,  sed  etiam  pro  tempore  quod  praecedit,  validum 
reipsa  jam  sit;  an  potius  validum  fiat  tantum  ex  nunc,  idest  a 
momento  sanationis,   ita  ut  pro  tempore  quod  sequitur,  vali 
dum  sit,  sed  pro  tempore  quod  praecedit,  irritum  fuerit  et 
remaneat.  Aliis  verbis,  quaeritur  utrum  retrotractio  revalida- 
tionis  usque  ad  matrimonii  initium  sit  realis,  an  fictitia?  Haec 
quaestio  est  fundamentalis  in  subjecta  materia. 

1426.  Nonnulli  primum  sustinent  (2),  quia  matrimonium 
sanatur  in  radice,  idest  ab  ipsa  celebratione.  Plerique  alte- 
rum  tenent  (3),  et  merito.  Nam  ad  praeterita  non  est  poten- 
tia,   et  est  aperte  contradictorium  infectum  fuisse  factum; 
hinc,  e.  g.,  peccata,  in  antecessum  commissa  usu  matrimonii, 
remanent  peccata,  luenda  aut  lacrymis  aut  gehenna. 

1427 .  Igitur  concedendo  sanationem  in  radice,  proprie  dictam, 
Ecclesia  concedit  dispensationem  ab  impedimento  dirimenti  et 
fingit  hanc  dispensationem  concessam  fuisse  ante  initas  nup- 
tias  ideoque  matrimonium  contractum  fuisse  absque  impedi 
mento  et  ideo  validum  esse ;  exemplum  similis  fictionis  vide 
n.  1385.  Gum  vero  fingat  dispensationem  datam  fuisse  ante 
initas  nuptias  ac  proinde  matrimonium  contractum  fuisse  sine 
impedimento  et  ideo  validum  esse,  Ecclesia  fingit  quoque,  nisi 

1.  Vide  prae  ceteris  Acta  S.  Sedis,  vol.  I,  App.  VIII,  pag.  182  sequ.', 
Benedictum  XIV,  Quaesl.  Can.  174,  et  Quaest.  Can.  183  in  suo  Discursu, 
n.  25,  et  De  Syn.,   lib.  XIII,  cap.   A'A7,  n.  7;    Gury,  torn.  II,  n.  901 
sequ.;  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  828  sequ.;  Feije,  n.  765  sequ.;  D'Annibale, 
p.  Ill,  S  504. 

2.  Scavini,  vol.  Ill,   n.  1050;  Giovine,  torn.  /,  323,  326;  De  Angelis, 
lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  3,  aliique. 

3.  D'Annibale,  p.  Ill,  §  504  ;  Lehmkuhl,  1.  c.;  Feije,  I.  c.;  Schmalz., 
lib.  IV,  lit.  XVII,  n.   123;  Sanchez,    lib.  VIII,   disp.  VII,  n.  4;  Acta 
S.  Sedis,  I.  c. 


362  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

aliud  dicatur,  matrimonium  valere  vi  prioris  consensus  prae- 
stiti  et  perseverantis  (et  ita  dispensat  a  lege  do  renovando 
consensu)  et  prolem  legitimam  esse  (et  ita  concedit  prolis 
legitimationem).  Matrimonium  autem  redditur  validum  per 
dispensationem  ab  impedimento  diriment!  et  per  dispensatio- 
nem  a  lege  de  renovando  consensu,  quae  duae  dispensations 
in  ipsa  sanatione  in  radice  continentur,  prima  directe,  altera, 
mediante  ilia  fictione.  Proinde  rejicienda  prorsus  est,  utpote 
contraria  et  rationi  et  praxi  Eeclesiae,  sententia  Sanchesii, 
lib.  VIII,  disp.  VII,  n.  25,  aliorumque,  quicensent  etin  sana 
tione  in  radice  renovationem  consensus  esse  jure  naturae 
necessariam,  quia  primitivus  consensus,  obstante  impedi 
mento,  nee  existere,  nee  perseverare  potuit.  Igitur  concessa 
pure  ct  simpliciter  sanatione  in  radice,  matrimonium,  ob  illas 
duas  dispensations,  reipsa  incipit  valere  a  momento  sanationis 
vi  consensus  ab  initio  praestiti  et  perseverantis,  et  ideo  usus 
matrimonii  jam  licitus  est,  et  proles  nascitura  jam  est  legitima 
ex  ipsa  rei  natura ;  sed  etiam  proles  antea  forte  suscepta  est 
legitima  ex  positiva  concessione  Eeclesiae,  in  eadem  sanatione 
in  radice  contenta,  mediante  ilia  fictione,  ita  ut  si  proles 
erat  legitima,  e.  g.,  quia  matrimonium  erat  putativum,  jam  sit 
legitima  ex  duplici  capite .  Proinde  quando  matrimonium  sana- 
tur  in  radice,  quoad  validitatem  sanatur  ex  nunc  vi  prioris 
consensus  dati  et  perseverantis ;  quoad  legitimationem  prolis, 
sanatur  ex  tune,  concessa  positive  legitimation.  Ad  rem 
Benedictus  XIV  in  Const.  Etsi  matrimonialis,  27  Sept.  1755  : 
«  Per  earn  (sanationem  in  radice)  non  fit  ut  matrimonium 
milliter  contractum  non  ita  fuerit  contractum,  sed  effectus  de 
medio  tolluntur,  qui  ob  hujusmodi  matrimonii  nullitatem  ante 
indultam  dispensationem  atque  etiam  in  ipso  matrimonii  con- 
trahendi  actu  producti  f uerunt  » . 

1428.  Haec  indoles  sanationis  matrimonii  in  radice  confir- 
matur  et  declaratur  ex  Clementina  unic.,  De  immunitate 
ecclesiarum,  quam  omnes  AA.  cujusque  opinionis  citant. 
Bonifacius  VIII  nova  sanctione  prohibuerat,  ne  laica  potestas 
contributiones  aliaque  onera  imponeret  super  bonis  ecclesiasti- 
cis  et  clericorum,  ita  ut  si  aliter  fierct,  turn  qui  contributio- 


CAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  363 

nes  exigerent,  turn  qui  darent,  excommunicationi  ipso  facto, 
et  si  communitates  essent,  interdicto  subjacerent.  Gum  itaque 
ex  hac  nova  sanctione,  et  subsecutis  declarationibus  nonnulla 
scandala,  magna  pericula  ct  incommoda  gravia  fuerint  secuta, 
et  ampliora  sequi  praesumeretur  verosimiliter  in  futurum, 
Clemens  V  in  Goncilio  Viennensi,  in  usum  revocans  ea  quae 
circa  immunitatem  ecclesiasticam  statuta  jam  erant,  constitu- 
tionem  Bonifacii  abrogavit  his  verbis  :  «  Constitutionem  et 
declarationem,  seu  declarationes  praedictas,  et  quidquid  ex  iis 
secutum  est  vel  ob  eas,  penitus  revocamus  et  eas  haberi  volu- 
mus  pro  infectis  ».  Ex  liac  Clementina  dispositione  infert 
Glossa,  v.  pro  infectis  :  «  Per  hoc  puto  quod  excommunicatus 
ex  viribus  illius  constitutions  (Bonifacii)  absolutione  non 
egeat.  Et  vide  quanta  est  papalis  potestas  circa  ea  quae  simpli- 
citer  sunt  de  jure  positive,  quia  revocat  ilia  ut  ex  tune  ». 
Proinde  sicut  Clemens  V  sua  dispositione  hoc  unum  effecit,  ut 
Bonifaciana  constitutio  deinceps  pro  tempore  futuro  non 
amplius  existeret,  et  simul  effectus  ab  eadem  producti  pro 
tempore  praeterito  tollerentur ;  ita  Romanus  Pontifcx,  sanans 
matrimonium  in  radice,  facit  ut  lex  irritans  non  amplius 
urgeat,  et  matrimonium  pro  tempore  futuro  validum  sit  vi 
prioris  consensus,  ac  simul  effectus  nullitatis,  idest  illegitimi- 
tas  prolis,  pro  tempore  praeterito  removeantur. 

1429.  Quid  vero  si  impedimentum  cessavit  mutatione  facti 
absque  dispensatione?  e.  g.,  matrimonium  fuit  nulluni  ob 
impedimentum  aetatis,  et  modo,  cum  constet  de  veri  consensus 
praestatione  et  perse verantia,  Ecclesia  concedit  sanationem  in 
radice.  Hoc  in  casu  dispensatio  ab  impedimento  dirimenti 
aetatis  est  fictitia.  Scilicet  Ecclesia  fingit  se  dispensationem  ab 
impedimento  aetatis  concedere,  imo  fingit  se  hanc  dispensa 
tionem  concessisse  ante  initas  nuptias;  hinc  dispensat  a  lege 
de  renovando  consensu  et  concedit  prolis  legitimationem. 
Proinde  dum  in  casu  praecedenti  sanatio  in  radice  proprie 
dicta  importat  duplicem  dispensationem  et  prolis  susceptae 
legitimationem,  in  hoc  casu  importat  unam  dispensationem, 
nempe  a  lege  de  renovando  consensu,  et  legitimationem  prolis, 
mediante  ilia  fictione. 


364  TRACTATUS    CANONICUS    DE   MATRIMONIO 

1430.  Quoad  vero  prolis  antea  susceptae  legitimationem, 
quam  sanatio  in  radice  secumfert,  omnes  admittunt  hanc  legi 
timationem  sortiri    omncs  effectus  ecclesiasticos,    et    omnes 
effectus  temporales  in  dominio  temporali  S.  Sedis  aliisque  in 
locis  ubi  id  a  civili  auctoritate  reccptum  est.  Quaestio  est  num 
sortiatur  effectus  temporales  jure  proprio  et  originario  ubique 
terrarum;  controversia  gravissimi  momenti,  cum  ex  ea  definiri 
debeat,  attenta  rei  veritate,  e.  g.,  num  filius,   ope  hujus  di- 
spensationis  in  radice,  adeptus  legitimationem,  in  majoratus  ac 
fideicommissi  success! one  praeferendus    sit  aut   alteri  fratri 
minori,  sed  post  sanationem  legitime  nato,  aut  alteri  consan- 
guineo. 

1431.  Jam  vero  plerique  affirmant  (1),  quam  sententiam 
Sanchez,  /.  c.t  appellat  receptissimam  et  veriorem.  Nonnulli 
hanc  rationem  afferunt,  quia  matrimonium  fit  validum  ex  tune; 
ex  matrimonio  autem  valido  plena  legitimitas  prolis  ipso  jure 
naturae  sequitur.  Hinc  in  casu  Romanus  Pontifex  directe  sanat 
matrimonium  ex  tune,  et  indirecte  ac  consequenter  plenam 
legitimitatem,  etiam  quoad  temporales  effectus,  proli  confert. 
Schmalz.,  /.  c.t  rem  ita  explicat :  «  Quod  proles  taliter  illegitima 
sit,   tantum   oritur   ex  lege  ecclesiastica,  qua  conjugia  cum 
hujusmodi  impedimento  contracta  irritantur  :  atqui  Pontifex, 
utpote  superior  omni  lege  ecclesiastica,  uti  legem  ipsam,  ita 
etiam  effectus  legis  tollere  et  abrogare  potest,  perinde  ac  si 
numquam  fuissent :  ergo  etiam  poterit  tollere  vel  dispensare  in 
lege  qua  illegitimitas  in  tali  matrimonio  est  inducta,  et  hac  sua 
dispensatioiie  facere,  ut  quoad  ordines,bcneficia,  successionem, 
etc. ,  respectu  certarum  personarum  ita  se  habeat,  ac  si  numquam 
easdem  affecisset ;  hoc  autem  si  fiat,  proles  ex  tali  matrimonio 
procreata  habenda  erit  pro  legitima,  utpote  sublata  ea  inhabi- 
litate,  quam  lex  induxit  » . 

1432.  Dicemus  plane  quod  sentimus,  salva  meliori  sententia, 
ac  salva  reverentia  erga  jura  Sedis  Apostolicae.  Si  sanatione 
in  radice  matrimonium  valeret  ex  tune,  revera  sequeretur  prolis 

1.  Sanchez,  lib.  VIII,  disp.  VII,  n.  4;  Benedictus  XIV  in  cit.  Quaest. 
Can.  174;  Giovine,  torn.  I,  $  326;  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  120; 
De  Angelis,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  3. 


CAP.  VIII. DE    MATRIMONIO    NULLO  365 

legitimitas  quoad  effectus  quoqtie  temporales  a  Romano  Pontif ice 
concessa  indirecte  et  consequenter,  ut  supra.  At  n.  1433  proba- 
vimus  matrimonium  valere  ex  nunc.  Proinde  legitimitas  pro 
tempore  praecedenti,  nisi  verbis  ludere  velimus,  repetenda  est 
ex  directa  Ecclesiae  concessione,  quae  illam  elargitur,  mediante 
fictione  juris,  de  qua  supra.  Jam  vero  quando  matrimonium 
nullum  fuit  ob  impedimentum  juris  ecclesiastici,Romanus  Pon- 
tifex,  jure  proprio  et  originario,  coucederene  potest  directe  proli 
jam  susceptae  legitimitatem  etiam  quoad  effectus  ci vilest  A 
solutione  hujus  quaestionis  pendet  solutio  quaestionis  praece- 
dentis.  DD.  autem  huic  quaestioni  communiter  respondent 
negative,  idest  Romanum  Pontif icem,  extra  suum  temporale 
dominium,non  posse  hanc  legitimitatem,  quoad  civiles  effectus, 
directe  elargiri,  nisi  bonum  religionis  in  casu  particular!  aliud 
exigat ;  nam  effectus  civiles  legitimitatis  sunt  in  casu  materia 
pure  civilis,  non  ecclesiastica  (1).  Geterum  recentiores  legisla- 
tiones  sanationi  in  radice  ab  Ecclesia  concessae  effectus  civiles 
non  recognoscunt. 

1433.  Ex  data  notione  apparet  sanationem  in  radice  plenam 
et  proprie  dictam  pluribus  verbis  describi  posse  :  dispensa,tio- 
nem  ab  impediment©  dirimenti  (nisi  impedimenfum  cessaverit 
mutatione  facti  absque  dispensatione)  retrotractam  per  fictio- 
nem  juris  ad  initium  matrimonii,   quae   proinde   secumfert 
implicitam  dispensationem  a  lege  de  renovando  consensu  et 
implicitam  legitimationem  prolis  ante  sanationem  susceptae. 
Porro  dispensatio  ab  impedimenta,  retrotractio  fictilia  ejusdem 
dispensations,  dispensatio  a  legepositiva  de  renovando  consensu, 
legitimatio  prolis  anlea  susceptae,  sunt  juris  positivi,  quae  ab 
Ecclesia  concedi  aut  negari  possunt  ex  toto  vel  ex  parte.  Exinde 
melius  intelligitur  differentia  inter  sanationem  in  radice  plenam 
et  proprie  dictam,  simplicem  matrimonii  revalidationem,  et 
sanationem  in  radice  imperfectam  et  secundum  quid. 

1434.  Nam  si  datur  sola  dispensatio  ab  impedimento  diri 
menti,   et  omnia  alia  quae  diximus,   negantur,   est  simplex 


1.  Schmalz.,  lib.  IV,  tit.  XVII,  n.  110  sequ.,  pluribus  citatis;  Santi 
lib.  IV,  tit.  XVII. 


366  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

matrimonii  revalidatio  (n.  1390).  Hinc  simplex  revalidatio 
respicit  ftiturum  ex  mine,  sed  per  se  non  respicit  praeteritum, 
non  secumfert  prolis  antea  susceptae  legitimationem  quae  addi- 
tur  per  specialem  clausulam,  tamquam  quid  distinctum,  non 
requirit  consensum  ab  initio,  et  exigit  renovationem  consensus 
ab  utraque  parte,  nisi  aliud  constet.  E  contrario,  sanatio  in 
radice  plena  et  proprie  dicta  eodem  modo  continet  dispensatio- 
nem  ab  impedimento  et  respicit  futurum  ex  nunc ;  sed  praete- 
rea  respicit  praeteritum,  mediante  ilia  fictione,  secumfert 
concessionem  legitimationis  prolis  antea  susceptae,  exigit 
consensus  existentiam  mine  et  tune,  quin  tamen  ejusdem  reno- 
vatio  sit  necessaria,  nisi  aliud  statuatur. 

1435.  In  Florentina  seu  Lucana,  25  Sept.  1726,  agebatur 
de  hac  facti  specie.  Raphael  N.  matrimonium  bona  fide  con- 
traxit  cum  Catharina  N.,  irritum  ob  affinitatem  ex  copula 
illicita  antecedenter  habita  inter  ipsam  Gatharinam  et  consan- 
guineum  viri  in  secundo  gradu.  Matrimonii  nullitatem  edocti, 
dispensationem  impetraverunt  a  Paulo  V,  qui,  dispensans  cum 
declarations  legitimitatis  prolis  tarn  susceptae  quam  suscipien- 
dae,  jussit  reiterari  consensum  coram  parocho  et  testibus,  prout 
factum  fuit.  Gum  autem  ex  his  conjugibus  duo  filii  progeniti 
fuerint,  quorum  primus  conceptus  fuerat  ante  executionem 
dispensationis,  post  elapsum  integrum  saeculum,  ad  exturban- 
dos  haeredes  illius  primogeniti  ab  haereditate,  quaestio  mota 
est  utrum  Paulus  V  dispensaverit  in  radice,  necne.  In  folio 
S.  G.  G.,  ad  probandum  fuisse  sanationem  in  radice,  haec 
leguntur  :  «  Si  Raphael  et  Catharina  nullitatem  matrimonii, 
ab  ipsis  contract!  in  civitate  Lucana,  exposuerunt ;  si  addiderunt 
se  non  posse  in  dicto  matrimonio  remanere  absque  Sedis  Apo- 
stolicae  dispensatione,  et  gravia  scandala  esse  oritura  casu  quo 
divortium  fieret  inter  ipsos;  item  si  Summus  Pontifex,  eorum 
petitionibus  annuendo,  absolvit  a  poenis,  et  insimul,  post 
contractum  inter  ipsos  de  novo  publice  matrimonium,  servata 
forma  Goncilii,  benigne  indulsit  ut  in  eo  postmodum  remanere 
libere  et  licite  possent ;  si  demum  prolem  susceptam  et  susci- 
piendam  exinde  legitimam  declaravit,  contextus  hie  patefacit 
dispensationem  concessam  fuisse  dispensationem  in  radice  ma- 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  367 

trimonii,  uti,  ponderatis  praedictis  circumstantis,  et  signanter 
legitimationis  prolis  tarn  susceptae  quam  exinde  suscipiendae, 
ad  rem  firmant  Gorradus...  De  Justis...  Rota...,  non  obstante 
novo  consensu  iterando  coram  parocho  et  testibus  et  servata 
forma  Concilii,  cum  ex  hoc  non  possit  inferri  quod  Papa 
noluerit  concedere  dispensationem  in  radice  matrimonii.  Dicen- 
dum  siquidem  est  quod  primum  matrimonium  contractum 
convalidavit,  sed  cum  conditione  novae  solemnizationis,  servata 
forma  Concilii  pro  evitando  scandalo,  quod  posset  oriri  inter 
ignorantes  primum  matrimonium  de  facto  contractum  fuisse, 
et  videntes  publicam  supplicantium  cohabitationem...  >.  S.  G. 
C.  reposuit  dilata,  nee  deinde  umquam  causa  rediit. 

1436.  Geterum  AA.  exponunt  quomodonam  dignoscatur 
an  rescriptum  contineat  simplicem  revalidationem  vel  sanatio- 
nem  in  radice  (1).  Nobis  liceat  animadvertere,  quando  sanatio 
in  radice  conceditur,  expresse  dici  in  rescripto ;  proinde  si  nil 
dicitur,  jure  praesumendum  esse  videtur  pro  simplici  revalida- 
tione,  eo  vel  magis  quod  «  in  obscuris  minimum  est  sequen- 
dum  5 ;  reg.  30  juris  in  6°. 

1437.  E  contrario,  si  praeter  dispensationem  ab  impedi- 
mento  dirimenti,  conceduntur  aliqua  ex  praedictis,  sed    non 
omnia,   habetur  sanatio   in  radice   imperfecta   et  secundum 
quid,  quae  mediat  inter  sanationem  plenam  et  proprie  dictam 
ac  simplicem  matrimonii  revalidationem.  Ita,  e.  g.,  si  concedi 
tur  fictitia  retrotractio  non  ad  initium  matrimonii,  sed  ad  ali- 
quod    temporis    matrimonialis  momentum  intermedium ;    si 
conceditur  dispensatio  ab  impedimento  dirimenti  et  a  lege  de 
renovando  consensu,  sed  absque  ulla  fictitia  retrotractione  ;  si 
exigitur  abunavel  utraque  parte  consensus  renovatio,  etc.  De 
facto  quando  plura  matrimonia  sanantur  in  globo,   consensus 
renovatio  a  neutra  parte  exigitur  ;  in  casibus  vero  particulari- 
bus  saepius  a  neutra  exigitur,  interdum  ab  una  tantum,  prae- 
sertim  si  malae  fidei  fuit  tempore  celebrationis  matrimonii  et 
parata  sit  consensum  renovare,  interdum  ab  utraque  sive  priva- 
tim  sive  coram  parocho  et  testibus  ad  removendum  scandalum. 

1.  Giovine,  torn.  /,  §  331. 


368  TRAGTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

1438.  Ex  hue  usque  disputatis  facile  apparet  sanationem  in 
radice  plenam  ac  proprie  dictam  esse  impossibilem  in  sequen- 
tibus  casibus  : 

1°  Si  matrimonium  ab  initio  nullum  fuit  ob  defectum  con 
sensus,  licet  deinde  delectus  consensus  purgatus  sit;  e.  g., 
si  Sempronia,  nubens  Titio,  simulavit  publice  consensum, 
deinde  consentit  revera,  et  modo  petit  sanationem  in  radice 
absque renovatione  consensus  in  forma  Tridentina.  Ratio,  ob 
quam  sanatio  in  radice  proprie  dicta  est  impossibilis,  eadem 
est  quam  n.  praec.  exposuimus.  Confirmatur  ex  responsione 
S.  C.  G.  in  cit.  Pragemi  Matrimonii,  die  13  Julii  1720  et 
16  Jan.  1723.  Nam  Guillelmus  N.  supplicavit  Glementi  XI  pro 
sanatione  in  radice  matrimonii  initi  cum  Ludmilla  cum  qua 
quadraginta  annis  ante,  ut  asserebat,  matrimonium  contraxerat 
bona  fide  coram  sacerdote  qui  non  erat  proprius  parochus,  nee 
debita  delegatione  munitus  erat.  Cum  vero  literae  Archiepi- 
scopi  indicarent  eorum  unionem  fuisse  potius  mere  concubina- 
riam,  S.  G.,  die  13  Julii  1720,  jussit  :  Probationes  coadju- 
ventur  juxta  instructionem,  et  deinde,  has  probationes  satis 
coadjuvatas  non  habens,  proposito  dubio,  die  16  Jan.  1723  : 
«  An  sit  SS.mo  consilium  praestandum  pro  concessione  dispen- 
sationis  in  radice  matrimonii  in  casu  » ,  respondit  negative; 
sed  tandem,  coadjuvatis  probationibus,  censuit,  die  18  Sept. 
1723,  hoc  consilium  praestandum  esse,  etsi  interim  Guillel 
mus  defunctus  esset  (n.  1435).  Exinde  deduces  sanationi  in 
radice  perfectae  ct  proprie  dictae  locum  non  esse  in  unione 
mere  fornicaria.  Quod  si  consensus  internus  ab  initio  defuit, 
sed  postea  positus  est,  non  est  possibilis  sanatio  perfecta 
et  proprie  dicta,  nempe  usque  ab  initio  matrimonii,  sed 
possibilis  est  imperfecta  et  improprie  dicta,  scilicet  a  momento 
positi  consensus  (1). 

1.  Cf.  Card.  Gennari,  Consult  azioni,  etc.,  vol.  7,  Cons.  128,  qui  a  nostra 
sententia  nullatenus  discedit.  Hie  auctor  in  nota  ad  examen  revocat 
casum  quo  Titia  matrimonium  civile,  quod  nullius  valoris  reputat, 
contrahit,  cum  animo  verum  matrimonium  postea  celebrandi  coram 
Ecclesia ;  si  maritus  id  renuat,  citatus  auctor  resolvit  sanationem  in 
radice  concedi  posse.  Salva  reverentia,  putamus  esse  potius  distin- 
guendum.  Si  Titia,  dum  civile  matrimonium  init,  non  exprimit  ma- 


CAP.  VIII.   DE    MATRIMONIO    NULLO  369 

1439.  2°  Si  matrimonium  ab  initio  initum  fuit  vero  utrius- 
que  partis  consensu,  etsi  fuerit  nullum,  sed  deinde,  momento 
sanationis,  una  pars  consensum  suum  revocavit ;  e.  g.,  si  Sem- 
pronia,  vero  consensu,  absque    dispensatione,    nupsit   Titio 
consanguineo,  deinde  consensum  suum  revocavit,  dum  Titius 
petit  sanationem  in  radice.  Nonnulli  putant  sanationem  in  ra- 
dice  in  casu  concedi  posse  (1),  innixi  turn  nonnullis  exemplis, 
de  quibus  infra,  turn  rationi,   quia   revalidatur  matrimonium 
ab  initio,   quo  consensus  aderat.   Sed  immerito  prorsus;  nam 
matrimonium  sanatione  in  radice  fit  validum  ex  nunc;  in  casu 
autem,  cum  in  momento  sanationis  consensus  deficiat,  validum 
fieri  nequit.  Ad  rem  Card.  Gaprara  in  cit.  instructione  :  «  Or- 
dinarius  uti  poterit   facultate,  Apostolica  auctoritate  inferius 
demandata,    dispensandi    scilicet  in   radice  matrimonii,    seu 
matrimonium  in    radice  sanandi,    postquam  tamen  per  in- 
dubias  duorum  saltern   testium  depositiones,  aut  per  renu- 
entis    testimonium   in  scriptis    exaratum,    aut  per   ejusdem 
assertionem    etiam    oretenus    factam    ipsi    Ordinario,    sive 
alteri  ecclesiasticae  personae  ab  eo  specialiter  deputatae  et  in 
scriptis  redigendam,  constiterit  non  solum  renuentem  in  con 
sensu  de  praesenti  permanere,  sed  etiam  hujusmodi  renuen- 
tiam  ab  extrinseca  causa  ita  manare,  ut  nihil  umquam  ex  ea 
deduci  aut  praesumi  possit  contra  ipsius  actualis  consensus 
permanentiam  » .  Quod  si  ab  initio  consensus  adfuit,  deinde 
revocatus  est,  sed  postea,  rursus  positus,  momento  sanationis 
adest,  sanatio  in  radice  possibilis  est. 

1440.  Porro  consensus,  semel  praestitus,  censetur  perdu- 
rare,   donee    revocetur,   idque  sufficit   pro  concedenda  sana 
tione  in  radice,  nisi   positiva  consensus  existentis  argumen- 
ta  in  rescripto  exigantur   (2),   ut  in  cit.   instructione  Card. 

trimonialem  consensum,  sed  meram  civilem  caeremoniam  explere 
intendit,  sanatio  in  radice  ex  dictis  est  impossibilis ;  e  contrario,  si 
exprimit  consensum  ma  trimonialem,  licet  putet  hunc  consensum  esse 
inefficacem.  Porro  hoc  alterum  praesumitur,  cum  verba  matrimonium 
sonent,  ct  ita  explicatur  praxis  Ecclesiae,  quae  in  his  casibus  sana 
tionem  in  radice  concedere  solet. 

1.  Pen-one,  Dematr.  christ.,  lib.  II,  n.  173;  Scavini,  vol.  Ill,  n.  1050. 

2.  Feije,  n.  111. 

II  24 


370  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMOJN10 

Caprara.  Gum  vero  revocare  consensum  matrimonialem  sit 
elicere  voluntatis  actum  illi  contrarium,  idest  Aroluntate  dicere 
explicite  vel  implicite  .-  Reslituo  jus  acceptatum  in  corpus 
tuum,  el  revoco  jus  datum  in  corpus  meum,  hinc  sanatio  in 
radice  concedi  potcrit,  donee  constet  de  hac  voluntatis  re- 
tractatione. 

In  genere  persuasio  validitatis  matrimonii  impedit  quominus 
seria  et  efficax  hujusmodi  voluntas  foveatur,  quippe  quae 
concipiatur  impossibilis.  Proindc  sanatio  in  radice  concedi  po- 
test  et  conceditur  in  casu  quo  unus  conjux  noscit  impedi- 
mentum  et  alter  illud  ignorat ;  etsi  ignorans  iuipedimentum, 
si  illud  novisset,  certe  plenum  faceret  divortium,  quia  illud 
faceret  indicat  voluntatem  mere  interpretativam  (1) ;  aut  etsi, 
ignorans  impedimentum,  divortium  semiplenum  quaerat,  quia 
hoc  non  respicit  nisi  exercitium  juris  conjugalis  (2). 

Etiam  cum  scientia  impediment!  consensus  matrimonialis 
potest  perdurare  :  hinc  sanatio  in  radice  concedi  potest  et 
conceditur,  si  partes,  cognita  nullitate  matrimonii,  consentiunt 
permanere  in  matrimonio,  sed  una  pars  vel  utraque  induci 
nequit  ad  ilium  reiterandum  coram  parocho  et  testibus,  de 
quo  casu  agit  Card.  Caprara  relatis  verbis. 

Imo  alterutra  vel  etiam  utraque  pars,  petens  declaraiionem 
nullitatis,  praesumitur  fovere  voluntatem  discedendi  conditiona- 
lem  :  Si  sententia  erit  mihi  favorabilis ;  proiudc  ante  senten- 
tiam  sanatio  in  radice  applicari  poterit.  Item  post  sententiam 
contrariam  petitioni,  si  forte  matrimonium  nullum  est  ob  aliud 
impedimentum  non  indicatum;  non  vero  post  sententiam 
favorabilem,  quia  voluntas  discedendi  jam  evasit  absoluta.  Hue 
spectant  quae  leguntur  in  Actis  S.  Sed  is,  I.  c.  Nam  in  Comensi 
seuMediolanensi  Nullitalis  matrimonii,  proposita  S.  G.  C.,  die 
5  Dec.  1863,  defensor,  qui  aeriter  matrimonii  illius  validita- 
tem  propugnabat,  supplcx  etiam  a  S.  G.  petiit,  ut  alterum 
apponeretur  dubium  illi  de  quo  jam  partes  litigantes  convene- 
rant,  eum  in  finem,  ut  si  decisio  sibi  infausta  obtigisset,  obti- 

1.  Acta  S.  Sedis,    /.   c. ;   Lehmkuhl,   /.  c.,  n.    831 ;   Giovine,  torn.  /, 
S  328,  n.  4;  Feije,  n.  771. 

2.  Acta  S.  Sedis,  /.  c.;  Giovine,  I.  c. 


CAP.  VIII.  —    DE    MATRIMONIO    NULLO  371 

nere  posset,  ex  gratia,  sanationem  matrimonii  in  radice.  Quare 
ex  hoc  supplici  libello  ita  dubia  exponi  S.  G.  debuissent  : 
An  conslet  de  matrimonii  nullitate  in  casu  ?  Et  quatenus  affir 
mative  :  An  consulendum  sit  SS.mo  pro  sanatione  matrimonii 
in  radice  ?  Quamquam  vero  viri  def ensor  hanc  suam  prorsus 
insolitam  petition  em  variis  rationibus  roborare  conatus  esset, 
tamenS.  G.  respondendum  censuit  :  Quoad  memorials,  lectum; 
idest  lectum  quidem  fuisse,  sed  nulla  responsione  dignum 
fuisserepertum. 

Quod  si  pars,  petens  declarationem  nullitatis,  habebat  di- 
cedendi  voluntatem  :  Si  quomodocumque  matrimonium  inva- 
lidum  est,  etsi  sententia  fuerit  contra  nullitatem,  sed  aliud 
extet  impedimentum  dirimens  nonindicatum,  sanatioin  radice 
forte  concessa  foret  inefficax  (1). 

1441.  Post  haec  facile  explicantur  exempla  in   contrarium 
adducta  : 

Nam  Scavini  citat  sanationem  in  radice,  de  qua  Bene- 
dictus  XlVin  cit.  Const.  Etsimalrimonialis.Violdin.tGsS.  G.  G. 
adiit,  ut  nullum  declararet  suum  matrimonium  cum  Aloysio 
initum  ex  capite  clandestinitatis  et  defectus  consensus,  sed  ejus 
instantia  infelicemhabuitexitum.  Interea  cum  Aloysius  detexis- 
set  obstare  validitati  matrimonii  impedimentum  consangui- 
nitatis,  timens  ne  scandala  orirentur,  si  illius  notitia  ad  Violan- 
tem  perveniret,  obtinuit  a  S.  Sede  sanationem  in  radice  sub 
conditione  quodViolantes  tempore  concessionis  ignoraret  impe 
dimentum.  Quamvis  vero  ea  sanatio  inefficax  manserit  ob  non 
verificatam  conditionem,  tamen  certum  est,  ait  Scavini,  earn 
concessam  fuisse  in  ea  facti  specie  in  qua  Violantes,  quantum 
in  se  erat,  consensum  suum  revocaverat.  Sed  ex  dictis  apparet 
ex  petitione  declarationis  non  satis  constare  revocationem  con 
sensus  ex  parte  Violantes. 

1442.  Perrone  insistit  etiam  facto  Pii  VI  quod  Bolgeni  in 
suis  manuscriptis,  quae  in  bibliotheca  Gollegii  Romani  exta- 
bant,  enarrat.  Quaedam  mulier,  ab  Episcopo  Pistoriensi  et  Pra- 
tensi  admonita  de  nullitate   sui  conjugii,   renuit  consensum 

1.  Lehmkuhl,  vol.  II,  n.  832. 


372  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

renovare.  Institit  Episcopus  meliori,  qua  potuit,  ratione,  ut 
earn  induceretad  consensum  renovandum,  comminatus  quoque 
poenas  ecclesiasticas,  sed  frustra.  Gum  vero  Episcopus  confu- 
gisset  pro  remedio  ad  Pium  VI,  enarrat  Bolgeni  se  dedisse 
consilium  Romano  Pontifici  pro  sanatione  in  radice,  quam 
refert  concessam  fuisse,  licet  clare  pateret  consensum  mulieris 
non  perseverare.  Ast  respondet  Avanzini,  Acta  S.  Sedis,  I.  c.  : 
«  Hujusmodi  casus,  ceteris  omissis,  non  est  pluris  faciendus, 
quam  ipsius  Bolgeni  auctoritas.  Non  enim  dignoscuntur  omnia 
individua  adjuncta  hujus  facti.  Una  enim  vel  altera  circum- 
stantia,  quae  praetermittitur,  inter dum  efficit  ut  casus  novam 
induat  speciem,  quam  ex  sese  non  habet.  Et  in  re  praesenti 
neque  is  auctor  est  Bolgenius,  qui,  turn  circa  factum  enarratum, 
quod  publici  juris  ipse  non  fecit,  sed  in  suis  manuscriptis 
absconditum  mansit,  turn  etiam  circa  doctrinam,  plenam  fidem 
in  omnibus  mereatur  ».  Giovine,  /.  c.,  addit :  «  Ex  ipsis  Bol 
geni  verbis  colligitur  nullam  adfuisse  in  muliere  veram  retrac- 
tationem  connubialis  consensus,  quia  non  dicit  illam  noluisse 
permanere  in  matrimonio,  sed  tantum  quod  noluerit  reiterare 
consensum,  forsan  quia  tenax  erat  in  sua  opinione  de  matri- 
monii  validitate,  aut  quia  timuit  detegere  alteri  conjugi  illius 
nullitatem,  ut  reiterare  potuissent  mutuum  consensum.  Nee 
praesumi  potest  illam,  jam  duorum  filiorum  matrem,  cum 
gravissimo  istorum  damno,  intendisse  recedere  a  matrimonio. 
Et  quod  reapse  in  eo  permanserit,  satis  eruitur  ex  facto  Epi- 
scopi,  qui  sanationem  in  radice  a  Pontifice  impetravit  • . 

1443.  3°  Si  matrimonium  ab  initio  nullum  fuit  ob  impedi- 
mentum  juris  divini  seu  naturalis  sen  positivi  ab  Ecclesia  indi- 
spensabile,  idest  impedimentum  ligaminis  aut  impotentiae, 
quod  deinde  cessavit  mutatione  facti.  Ita,  e.  g.,  Sempro- 
nia  conjugata,  a  suo  marito  separata,  per  civile  divortium, 
matrimonium  civile  init  cum  Titio ,  et  deinde,  mortuo 
suo  marito,  petit  hoc  matrimonium  civile  sanari  in  radice ; 
vel  Sempronia,  impedimcnto  impotentiae  ob  arctitudi- 
nem  laborans,  matrimonium  inivit  cum  Titio  et  mine,  remoto 
impotentiae  impedimento  (n.  1413),  petit  matrimonium  sanari 
in  radice.  Jam  vero  evidens  est  hoc  in  casu  concedi  non  posse 


CAP.  VIII.  DE    MATRIMONIO    NULLO  373 

sanationem  in  radice  plenam  et  proprie  dictam,  quia,  conce- 
dendo  hanc  sanationem,  Ecclesia  non  solum  dispensaret  a  lege 
de  non  renovando  consensu,  atque  ita  reciperet  consensum  ab 
initio  praestitum  et  perseverantem,  sed  insuper  hanc  dispen- 
sationem  per  fictionem  juris  retrotraheret  ad  initium  matri- 
monii,  considerans  matrimonium  tamquam  initum  sine  impe- 
dimento  ideoque  validum ;  atqui  Ecclesia,  nee  per  fictionem, 
habere  potest  validum  matrimonium,  cui  obstat  impedimen- 
tum  juris  divini  ab  ipsa  indispensabile. 

1444.  Quaeritur  utrum  Ecclesia  in  casu  possit,  necne,  con- 
cedere  sanationem  in  radice  imperfectam  et  secundum  quid, 
nempe  dispensationem  a  lege  de  non  renovando  consensu  cum 
fictitia  retrotractione  non  ad  initium  matrimonii,  sed  ad  mo 
mentum  quo  cessavit  impedimentum  juris  divini  et  ideo  cum 
legitimatione  prolis  ab  hoc  momento  susceptae.  Speculative 
loquendo,  responsio  maxime  pendet  a  solutione  alterius  quae- 
stionis,  utrum,  nempe,  cum  impedimento  juris  divini  coexi- 
stere  possit,  necne,  verus  matrimonialis  consensus,  de  qua 
n.  907  diximus ;  nam  fictitia  retrotractio  nullam  exhibet  dif- 
ficultatem.  Sed  S.  G.  S.  Officii  reposuit  negative  per  decre- 
tum  feriae  IV,  2  Martii  1904,  a  SS.mo  probatum  :  «  Ma 
trimonium  contractum  cum  impedimento  juris  naturalis  vel 
divini  non  posse  sanari  in  radice  » .  Obstant  nonnullae  respon- 
siones  S.  Poenitentiariae,  prae  primis  responsio  data  in  Pari- 
siensi,  25  Apr.  1895;  sed  decretum  S.  G.  S.  Officii  praevalet  et 
servandum  est,  non  solum  propter  praevalentem  auctorita- 
tem  ipsius  Gongregationis  quae  Suprema  est,  sed  etiam  quia 
S.  Gongregatio  hac  vice  dubium  generate  ex  professo  ad 
examen  revocavit.  Porro  hoc  decretum  non  est  iritelligendum 
de  sanatione  in  radice,  durante  impedimento,  aut  de  sanatione 
in  radice  proprie  dicta,  remoto  impedimento,  de  qua  nulla 
quaestio  erat  aut  esse  poterat  (n.  praec.) ;  sed  intelligendum 
est  de  sanatione  in  radice  imperfecta  et  secundum  quid ;  et 
sensus  ejusdem  est,  remoto  quoque  impedimento  juris  divini 
sive  naturalis  sive  positivi,  matrimonium  revalidari  non  posse 
absque  renovatione  consensus.  Et  comprehendit  turn  casum 
bonae  fidei,  turn  casum  malae  fidei,  turn  partem  liberam,  turn 


374  TRACTATUS  CANONICUS  DE  MATRIMONIO 

partem  quae  fuerat  ligata,  quia  verba  decreti  sunt  generalia. 
Hoc  autem  decretum  necessario  non  cogit  ad  diccndum  cum 
impedimento  juris  divini  seu  naturalis  seu  positivi  etiam  in 
casu  bonae  fidei  etiam  in  parte  soluta  verum  matrimonialem 
consensum  coexistere  non  posse,  de  qua  re  vide  quae  diximus 
cit.  n.  907. 

1445.  Gravissimi  AA.  (1)  decent  sanationem  in  radice  nee 
concedi   posse,    si   conjugium   speciem    veri  matrimonii  non 
praetulit  aut  partes  non  fuerunt  in  bona  fide.  Benedictus  XIV, 
De  Syn.,   lib.  Xlll,  disp.  XXI,  n.  7,  expresse  tradit  hu jus- 
modi  dispensationes  <  concedi  quidem  aliquando,  gravissimis 
urgentibus  causis  et  quatenus  conjunctio  conjugum  extrinsecam 
speciem  habuerit  justi  matrimonii,  neque  copula  fuerit  mani- 
feste  fornicaria  » .  Et  similia  habet  in  epistola  Redditae  Nobis, 
5  Dec.  1744,  §  40,  ibi  :  «  Requiritur  quod  proles  nata  sit  ex 
copula  non  manifeste  fornicaria,  sed  putative  matrimoniali  » . 
Sed  haec,  praeeunte  praesertim  Ecclesiae  praxi,  rite  intelli- 
genda  sunt,  quatenus  sanatio  in  radice  necessario  supponat 
partes  verum  matrimonialem  consensum  habuisse  et  expres- 
sisse,  ita  ut,  remoto  impedimento,  matrimonium  jure  naturae 
validum  fuisset ;  sed  necesse  minimc  est  ut  matrimonium  ini- 
tum  fuerit  coram    parocho  et  testibus,  ubi  viget  decretum 
Tametsi,  aut  partes  impedimentum  ignoraverint.  Revera  Eccle- 
sia  sanare  solet  matrimonium,  ut  aiunt,   civile,  licet  partes 
illius  nullitatem  dignoverint  (2).  Igitur  dicendum  aut  Bene- 
dictum  XIV  per  speciem  justi  matrimonii  in  casu  solum  intel- 
lexisse  consensum  matrimonialem  expressum  modo  naturaliter 
sufficienti,  aut  Ecclesiam,  mutatis  circumstantius,  disciplinae 
rigorem  hac  in  re  temperavisse. 

1446.  Explicata  hoc  modo  natura  sanationis  in  radice,  dubi- 
tari  nequit  de  potestate  Romani  Pontificis  eamdem  concedendi, 
sive  quiadefactoconcedit,  sive  quiapotest  dispensare  ab  impe 
dimento  dirimenti  et  a  lege  de  renovando  consensu,  et  simul  au- 
ferre  praeteritos  effectus  nullitatis  (legitimare  prolem) ,  mediante 


1.  Giovine,  torn.  /,  §  327,  cum  aliis. 

2.  Card.  Gennari,  /.  c.;  D'Annibale,  p.  Ill,  §  504. 


CAP.  VIII.   DE    MATRIMONIO    NULLO  375 

ilia  fictione ,  nerinde  quasi  ab  initio  validum  matrimonium  fuisset: 
atqui  his  tola  sanatio  in  radice  continetur.  «  Ita  ut  assertio  ad- 
ditionatoris  ad  Navarrum  cit.  conf.  2,  lib.  5,  ubi  refert  S.  P.  Gre- 
gorium  XIII  consimilem  dispensationem  concedere  noluisse,  et 
etiam  addidisse  se  non  posse  dictam  concedere  dispensationem, 
vel  intelligenda  sit  et  explicanda,  ut  Pontifex  dicere  voluerit  se 
dictas  dispensationes  concedere  non  posse,  nisi  magna  urgente 
causa...,  vel  de  manifesta  redarguatur  falsitate,  cum  constet 
Gregorium  XIII  dispensationes  concessisse  in  radice  matrimo- 
nii »;  Benedictus  XIV  cit.  Quaesl.  Can.  Ilk.  Romanus  Pon 
tifex  ob  eamdem  rationem  sanationem  in  radice  concedere 
potest  non  solum  in  casibus  particularibus,  sed  etiam  in  globo, 
et  insciis  prorsus  partibus,  ac  etiam  uno  conjuge  defuncto; 
e.  g.,  Bonifacius  VIII  conjugium  inter  Sancium  IV,  Castellae 
Regem,  jam  praemortuum,  et  Mariam,  in  tertio  consanguini- 
tatis  gradu  ei  conjunctam,  sanavit;  et  S.  G.  G.  in  Pragensi 
Matrimonii,  18  Sept.  1723,  censuit : «  Praevio  recessu  a  decisis, 
consulendum  SS.mo  pro  dispensatione  in  radice  matrimonii  », 
licet  vir  supremum  diem  jam  obiisset  (1).  Imo  gravissimi  AA. 
censent  sanationem  in  radice  concedi  posse,  extante  prole,  etsi 
uterque  conjux  defunctus  sit;  et  merito,  cum  revera  idem  pror 
sus  sit  casus  (2) .  At  in  his  casibus  proprie  non  est  matrimonii 
sanatio,  cum  matrimonium,  non  amplius  existens  in  rerum 
natura,  revalidari  nequeat,  sed  est  tantum  prolis  legitimatio 
concessa  per  dispensationem  legis  irritantis  uti  ex  tune.  Pariter 
Feije,  n.  769,  narrat  s.  m.  Pium  IX,  an.  1848,  sanavisse  in 
radice  matrimonium  quod  initum  fuerat  cum  solo  impedimento 
juris  ecclesiastici,  sed  cui  deinde  supervenerat  impotentia 
perpetua,  ita  ut  haec  fuerit  subsequens  celebrationem  matri 
monii,  sed  antecedens  sanationem.  Neque  in  hoc  casti  fuit  vera 
sanatio  matrimonii,  quia  tempore  sanationis  erat  insanabile 
ratione  impotentiae,  sed  fuit  legitimatio  prolis  modo  superius 
exposito. 

1.  Giovine,  torn.  I,  S  324;  Scavini,  /.  c.;  Sanchez,  lib.  VIII,  disp.  VII, 
n.    6;    Benedictus   XIV,    cit.    Quaesl.    Can.    174;    Schmalz.,  lib.    IV, 
tit.  XVII,  n.  120;  (lard.  German,  vol.  I,  Cons.  128,  cum  communi. 

2.  Schmalz.,  /.  c.,  n.  121;  Giovine,  /.  c. 


376  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

Episcopi  sine  special!  indulto  earn  elargiri  nequeunt  :  «  cum 
solius  Romani  Pontificis,  ait  ad  rem  Benedictus  XIV  in  cit.  Const. 
Etsi  matrimonialis,  sit  non  solum  dispensationes  in  radice  ma- 
trimonii  indulgere,  sed  etiam  conditiones  constituere  pro  vali- 
ditate  gratiae  adimplendas  » . 

Quamquam  sanatio  in  radice  dicatur  tantum  in  re  matrimo- 
niali,  tamen  similes  dispensationes  dantur  etiam  in  aliis  mate- 
riis  :  de  qua  re  vide  Sanchez,  lib.  VI H,  disp.  VII,  n.  12. 

1447.  Antiquitus  sanationes  in  radice  matrimonii  vix  conce- 
debantur  :  historia  tamen  refert  Bonifacium  VIII  earn  conces- 
sisse  an.  1301  (n.  praec.).  Hodie  earum  usus  frequentior  est. 
Plerumque  dari  solet  pro  foro  interno,  quando  impedimentum 
est  occultum,  sed  obtinetur  etiam  pro  foro  externo.  Non  solum 
pro  foro  interno,  sed  etiam  pro  externo  peti  solet  a  S.  Poeni- 
tentiaria,  etiam  pro  divitibus,  vel  a  S.  G.  S.  Officii.  Facilius 
datur  quando  matrimonium  initum  fuit  bona  fide,  saltern  ex 
una  parte,  et  speciem  veri  matrimonii  retinet. 

1448.  Rite  animadvertit  Giovine,  torn.  1,  §  332,  n.  3  : 
«  Quod  si  impedimentum  de  facili  publicum  reddi,  aut  saltern 
conjugi  ignaro  lapsu  temporis  enunciari  possit,  non  satis  con- 
sulitur  ejusmodi  conjugum  et  prolis  necessitati,  petendo  dispen- 
sationem  in  radice  pro  foro  conscientiae  tantum,  quae  in  foro 
fori  suffragari  nequit.  Quare  in  tali  eventu  necessum  est,  ut 
impetretur  sanatio  in  radice  valitura  quoque  pro  foro  externo  : 
et  tune  opus  est  ut  confessarius  suum  poenitentem,  impedi- 
menticonscium,moneatut  rem  secreto  patefaciat  proprio  Anti- 
stiti,  qui  ita  se  gerere  potest,  ut  res  adhuc  ignota  maneat.  Neque 
tamen  timeri  potest  ne  evulgaretur  impedimentum,  dum  impe- 
tratur  sanatio  in  radice  pro  foro  quoque  externo  valitura. 
Etenim  in  hujusmodi  eventu  Ordinarius  non  per  consuetas  te- 
stimoniales  gratiam  a  Pontifice  impetrabit,  sed  per  specialem 
commendatitiam  clausam,  suoque  sigillo  obsignatam,  atque 
per  organum  Majoris  Poenitentiarii  petet.  Quin  imo,  quoties 
agitur  de  pluribus  conjugiis  dicto  modo  sanandis,  potest  casus 
exponi,  relictis  putatorum  conjugum  nominibus,  impetrando 
facultatem  concedendi  sanationem  in  radice  valituram  quoque 
pro  foro  externo.  Etenim  in  tali  eventu  in  sequenti   modo 


CAP.   VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  377 

S.  Sedes  rescribere  Ordinario  consuevit :  S.  Poenitentiaria... 
facilitates  necessarias  et  opportunas  concedit  ad  hoc  ut  matri- 
monia,  de  quibus,  et  prout  in  precibus,  contracta,  super  respec- 
livis  impedimeniis ,  quibus  singuli  conjuges  detinentur,  dispen- 
sando,  Apostolica  aucloritate  in  radice  sanare,  et  proles  sive 
suscepias,  sive  suscipiendas  exinde  legitimas  declarare  valeat, 
descriptis  in  calce  praesentium  propriis  conjugum  nominibus 
et  cognominibus,  ac  praesenti  gratia  pro  quolibet  futuro  eventu 
in  episcopali  cancellaria  caute  asservanda  » .  Similis  clausula 
additur  etiam  rescripto  personis  determinatis  et  notis  da  to  pro 
foro  externo  (n.  1451). 

1449.  Pro  concedenda  sanatione  in  radice  necessaria  est 
gravis  et  urgens  causa;   secus,   scienter  concessa  a  Romano 
Pontifice,  valida  est,  sed  illicita;  concessa  a  delegate  est  quoque 
invalida.  Gravis  et  urgens  causa  est,  si  una  pars  noscit  impedi- 
mentum,  et  absque  periculo  nullitas  alteri  manilestari  nequit 
ad  novum  praestandum  consensum :  in  hoc  enim  casu  datur  vel 
revalidatio  simplex,  remissa  conditione  de  comparte  certioranda 
(n.  1404  sequ.),  vel  sanatio  in  radice,  imposita  fortasse  reno- 
vatione  consensus  parti  scienti.  Item  si  utrique  parti  no  turn  est 
impedimentum,  et  una  adduci  nequit  ut  aliquo  modo  consensum 
renovet  in  forma  Tridentina.  Tandem  si  utraque  pars  nescit 
impedimentum  et  nullitatem,  et  moneri  nequit,  vel  quia  me- 
tuendum  est  ne,  eo  cognito,  divertat,  vel  quia  nullitas  provenit 
ex  culpa  Ordinarii,  parochi,  confessarii.  In  hoc  casu  S.  Sedes, 
juxta  circumstantias,  aliquando  rescribit  pro  sanatione  in  radice 
in  forma  gratiosa  sine  ullo  executore,  aliquando  conjuges  relin- 
quit  in  bona  fide,  aliquando  dat  Ordinario  indultum  sanandi 
matrimonia  in  singulis  casibus  pro  quibus  ad  ipsum  recursus 
habitus  fuisset. 

1450.  Instantia  pro  sanatione  in  radice  inscribi  semper  debet 
Romano  Pontifici,  qui earn  elargitur  per  organum  S.  G.  S.  Officii, 
vel  S.  Poenitentiariae  vel  S.  G.  de  Prop.  Fide  pro  locis  missio- 
num  (1).  In  ea  exprimi  debet  an  consensus  ab  initio  adfuerit, 
et  perseveret  in  utraque  parte,  an  partes  fuerint  in  bona  fide, 

1.  Giovine,  torn.  II,  §  25,  n.  2;  Corrado,  lib.  II,  cap.  I,  n.  30. 


378  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

quaenam  sint  causae  pro  sanatione,  praeter  alia  quae  pro  ipsa 
impediment!  dispensatione  indicanda  sunt. 

Executor  vel  commissarius  sedulo  servet  clausulas  inrescripto 
appositas. 

1451.  Pro  fulminatione  sanationis  non  est  determinata  for 
mula  et  satis  est  si  formulae  consuetae  addatur :  in  radice;  e.g.: 
Ego  auctoritale  Apostolica  mild  concessa  matrimonium  a  te 
contractum  cum  N.  in  radice  ejus  sano,  prolemque  susceptam 
et  suscipiendam  leyitimam  declare .  In  nomine  Palris,  et  Filii, 
et  Spiritus  Sancti.  Amen.  Etiamsi  delegatus  omiserit  declara- 
tionem  de  prolis  legitimitate,  tamcn  proles  antea  suscepta  legi- 
tima  est,  quia  illud  in  radice  legitimationem  necessario  secum- 
fert.  In  genere,  sanationis  pro  foro  externo  memoria  in  forma 
authentica  servari  debet  in  curia  vel  in  actis  parochiae. 


Articulus  II 

DE    CAUSIS    MATR1MONIALIBUS 

1452.  Causae  matrimoniales,  si  vim  nominis  attendamus, 
sunt  illae  quae  matrimonium  spectant.  At « tria  sunt  causarum 
matrimonialium  genera.  Aliquae  versantur  circa  initi  conjuga- 
lis  foederis  firmitatem...  Aliae  sunt  causae  excitatae  aut  super 
validitate  sponsalium,  aut  super  jure  instituendi  divortium 
quoad  torum  et  cohabitationem...  Aliae  demum  sunt  causae, 
quae  connexionem  quidem  habent  cum  matrimonio,  sed  res 
mere  politicas  et  temporales  directe  atque  immediate  respi- 
ciunt,  uti  sunt  lites  quae  frequenter  moventur  super  dote, 
donatione  propter  nuptias,  haereditaria  succession e,  alimentis 
et  similibus...  »  ;  Benedictus  XIV,  De  Syn.,  lib.  IX,  cap.  IX, 
n.  3  et  4.  Jam  vero  causae  matrimoniales  in  stricto  sensu  di- 
cuntur  tantum  causae  primi  et  alterius  generis,  quae  circa 
matrimonium  versantur,  praeter  temporales  ejusdem  effectus 
seu  jura,  uti  sunt  causae  «  de  matrimonii  et  sponsalium  natura, 
qualitatibus,  contractu  et  benedictionibus  nuptialibus;  de 
conjugum  et  sponsorum  juribus  et  obligationibus  ortis  ex  con- 


CAP.  VIII.   —    DE    MATRIMONIO    NULLO  379 

tractu  sponsalitio  vel  matrimonial! ;  de  sponsalium  et  matri- 
monii  valore  et  de  legitimitate  prolium  ex  isto  orta ;  de  ipso- 
rum  impedimentis,  dispensationibus  in  hujusmodi  impedimen- 
tis;  ipsius  matrimonii  vel  sponsalium  ob  ista  (impedimenta) 
dissolutione  aut  redintegratione,  etc.  »  Schmalz.,  lib.  IV, 
tit.  XVIII,  n.  6. 

Nos  sub  hoc  articulo  agemus  non  solum  de  causis  matrimo- 
nialibus  quae  spectant  matrimonii  ipsius  valorem,  sed  de 
omnibus  causis  matrimonialibus,  supponentes  tamen  ea  quae 
canonistaein  lib.  II  Decretalium  tradunt  de  judiciis  in  genere. 

1453.  Hac  autem  in  re  prae  oculis  semper  haberi  debent 
sequentia  documenta  :  1°  Const.  Benedict!  XIV  Dei  miseratione, 
tsrtiononas  Nov.  1741,  in  qua  pracscribitur  forma  et  ordo  in 
judiciis  causarum  matrimonialium  super  matrimoniorum  vali- 
ditate  vel  nullitate  declaranda  servandus ;  2° Instructio  S.  G.  C. , 
22  Aug.  1840,  pro  confections processus  in  causis  matrimonia 
libus;  3°  Instructio  sine  data  S.  G.  S.  Officii  sequenda  in  confi- 
ciendo  processu  super  viri  impotenlia,  et  non  secuta  matrimo 
nii  consummations,  accedente  Summi  Pontificis  dispensations 
ab  accurata  observ antia  praescriptionum  bullae  BenedictiXIV, 
DEI  MISERATIONE,  servata  tamen  in  substantialibus ;  4°  Tandem 
instructio  S.  G.  S.  Officii  feria  IV,  die  20  Junii  1883,  ad  Pa- 
triarchas,  Archiepiscopos,  Episcopos  rituum  orientalium  in 
causis  matrimonialibus  adhibenda.  Quamquam  enim  haec 
ultima  instructio  pro  rituum  orientalium  Ordinariis  condita  sit, 
ea  tamen  omnibus  aliarum  regionum  Ordinariis  perutilis  erit, 
cum  regulae  in  eadem  traditae  ad  tramitem  juris  communis 
concinnatae  sint.  Hanc  eamdem  instructionem  ad  verbum 
transcriptam  S.  G.  de  Prop.  Fide  dedit  eodem  anno  ad  Foede- 
ratorum  Statuum  Americae  Ordinaries,  additis  in  principio 
par agr aphis  95  e^96  instructionis  Austriacae,  immutata  para- 
grapho  24,  et  suppressis  paragraphis  34  et  46  sequ.  (1).  Haec 
omnia  documenta  babes  in  Alleg.  IX  sub  numeris  I,  II,  III,  IV. 
Sed  praeterea  hac  in  re  prae  manibus  semper  habere  debemus 

1.  Hanc  instructionem  S.  G.  de  Prop.  Fide  vide  apudActa  S.  Sedis, 
XVIII,  pag.  369  sequ.,  et  apud  Concilium  Plenarium  Baltimorense  III 
in  fine  inter  Appendices;  et  in  Collect.  S.  C.  de  Prop.  Fide,  n.  1573. 


380  TRACTATUS    CANONICUS    DE    MATRIMONIO 

cit.  instructionem  Austriacam  in  titulo  secundo,  qui  est  prae- 
cise  de  processu  matrimoniali. 

De  matrimonio  civili  et  relative  civili  divortio  sermo  erit  in 
appendice. 

§  1.  —  De  foro  competenti  in  causis  matrimonialibus . 

1454.  Gausas  matrimoniales  inter  fideles  pertinere  per  se  ad 
judicem  ecclesiasticum,  est  de  fide,  et  definivit  Cone.  Trid., 
sess.  XXIV,  can.  XII:  «  Si  quis  dixerit  causas  matrimoniales 
non  spectare  ad  judicem  ecclesiasticum;  A.  S.  ». 

Jansenistae  et  Regalistae,  quibus  adhaesit  pseudo-synodus 
Pistoriensis,  an.  1786,  putaverunt  hanc  potestatem  vel  judici- 
bus  ecclesiasticis  demandatam  fuisse  a  Ghristianis  principibus, 
veletiam  Ghristianis  principibus  competere.  Eos  refellit  Pius  VI 
in  epistola  ad  Episcopum  Motulensem,  17  Sept.  1788,  qua  do- 
cet  causas  matrimoniales  spectare  originario  et  exclusive  jure 
ad  judicem  ecclesiasticum:  quodrursus  tradidit  Pius  IX  in  lite- 
ris  Ad  Apostolicae,  2  Aug.  1851,  et  in  allocutione  consistoriali, 
27  Sept.  1852,  unde  desumpta  est  prop.  74  reprobata  in  Syl- 
labo  :  «  Causae  matrimoniales  et  sponsalia,  suapte  natura,  ad 
forum  civile  pertinent » .  Proinde  jus  Ecclesiae  in  causas  matri 
moniales  inter  fideles  esse  originarium  et  exclusivum  non  est 
quidem  de  fide,  quia  formalis  definitio  lata  non  est,  sed  est 
fidei  proximum. 

Sane  cum  matrimonium  inter  fideles  sit  verum  et  proprie 
dictum  sacramentum,  sequitur  causas  matrimoniales  esse  cau 
sas  circa  sacramentum,  aut  circa  obligationem  ad  sacramentum : 
atqui  causas  hujusmodi  per  se  ad  Ecclesiam  pertinere  origina 
rio  et  exclusive  jure,palam  est.  Imo  probabilius  haec  conclusio 
vera  fuisset  etiam  in  hypothesi  non-elevationis  matrimonii 
ad  sacramenti  dignitatem ;  quia  matrimonium  est  natura  sua, 
vi  sua,  sponte  sua  res  sacra  (n.  11),  quae  proinde  in  Ecclesia 
uni  Ecclesiae  subjacet  etiam  in  potestate  judiciaria. 

Hinc  licet  causa  matrimonialis  incidentaliter  occurrat  in 
causa  civili,  e.  g.,  si  in  causa  successionis  haereditariae  quaestio 
moveatur  de  valore  matrimonii,  judex  laicus  debet  quaestio- 


CAP.  VIII.  —    DE    MATRIMONIO    NULLO  381 

nem  incidentalem  remittere  ad  judicem  ecclesiasticum,  ej usque 
sententiam  expectare,  ut  in  sua  causa  civili  procedat. 

Excipesi  agatur  de  mero  facto,  e.  g.,  utrum  revera  nuptiae 
initae  sint,  an  potius  purus  putusque  intercesserit  concubina- 
tus,  utrum  matrimonio  duo  testes  adstiterint,  necne,  etc. ; 
DD.  enim  admittunt  de  nudo  facto  circa  causas  spirituales 
etiam  judicem  laicum  videre  posse  (1),  dummodo  quaestio  facti 
non  resolvatur  in  quaestionem  juris. 

Quod  si  principaliter  agatur  de  dote,  successione  haeredita- 
ria,  etc.,  causa  pertinet  ad  judicem  laicum,  quia  nonest  causa 
spirituals,  sed  mere  temporalis,  licet  exorta  occasione  matri- 
monii.  At  si  hujusmodi  quaestio  incidit  in  causa  spirituali,  earn 
judex  ecclesiasticus  definire  potest,  ex  cap.  1,  Qui  filii  sunt 
legitimi,  et  cap.  3  et  7,  De  donationibus  inter  virum  et  uxo- 
rem  (2) ;  quod  tamen  non  ubique  servari  refert,  et  non  reprobat 
Benedictus  XIV,  /.  c. 

Tandem  delicta  circa matrimonium,  e.  g.,  adulterium,  abor 
tus,  etc.,  sunt  mixti  fori,  cum  utramque  societatem  civilem  et 
ecclesiasticam  aeque  offendant.  At  juri  magis  consonum  est 
ut  a  judice  laico  puniantur,  ex  cap.  3,  De  procurat.,  in  6°, 
quod  nostris  diebus  servatur ;  si  autem  agatur  vel  de  divortio 
semipleno  ob  adulterium,  vel  de  impcdimento  criminis  ex 
adulterio  et  conjugicidio,  judex  ecclesiasticus  de  his  criminibus 
videre  deberet. 

1455.  Diximus  1°  causas  matrimoniales  inter  fideles  perti- 
nere  jure  originario  et  exclusivo  ad  judices  ecclesiasticos.  Nam 
si  utraque  pars  est  infidelis,  judex  competens  certe  non  est 
judex  ecclesiasticu